JO. GEORGII ECCARDI EPISTOLA N V M I S QVIBVSDAM EXPLICATV DIFFICILIORIBVS A D VIRVM ILLVSTREM ET SVMME REVERENDVM DN. GERHARDVM ABBATEM LVCCENSEM ET ECCLESIA- RVM ELECTORATVS BRVNSVICO-LVNEBVR- GENSIS DIRECTOREM, QVI. EOSDEM IN INSIGNI NVMOPHYLACIO SVO CONSERVAT. LIPSIAE, APUD 10.FRIDERICI GLEDITSCHII B. FILIVM. M DCC XXII. Vir lllustris & Summe Reverende, Favor ille, quo a viginti, & quod superat, annis studia mea prosecutus es, ingensque desiderium rarissimos quosque & vetustissimos numos ab interitu vindi-candi atque in splendido numophylacio tuo con-servandi, incitat me, ut paucis ad Te referam, quae de eleganti & singulari plane numismate aureo, quod a M. R. Han-ckio Wratislavia missum nuper accepisti, in mentem mihi vene-runt. Est id primae magnitudinis & aureum. In anteriore parte est Caput foeminae velatum, eoque modo ornatum, quo sub Au-gusto Tiberioque Augustae & Principes foeminae sisti solebant. Sub Capite illo legitur : PIETAS. In aversa parte cernitur mulier sedens in bisellio, capite itidem velato, dextra extensa Palladium, sinistra sceptrum tenens. Sub ea scriptum est V E S T A & circa mulierem sedentem S. C. quod indicio est, numisma hoc Senatus Consulto cusum esse. In foeminae igitur Augustas aut ad Augustos pertinentis ac post obitum inter Divos relatae honorem cusum id esse, nullum est du-bium. Imagines enim Principum consecratorum factas esse ad formam Deorum, rei antiquariae studiosis constat. Sic Augusto Jovis effigies attribuebatur, Liviae Junonis, ut vel ex Prudentii lib.I. contra Symmachum patet. Livia certe in numulo aureo raris-simo, quem Patinus in Notis ad Suetonium pag. 116. affert, Juno, & Julia Venus appellatur. Drusilla a Cajo, cognomento Veneris Panthea, consecrata, teste Dione lib. 59. Et ad eam Lipsius Inscriptio-nem priscam refert: VENERI CAELESTI AVGVSTAE SACR. MVMIA C. F. DORCAS S. P. F. C. Foeminam itaque, cui Pietas subnotata, sub Vestae nomine Sena-tus consulto consecratam esse, verosimile est. Eodem vero modo, eademque figura, quae in Tuo hoc numo cernitur, caput Principis foeminae cum subnotata voce PIETAS, occurrit pariter in numo Drusi, Tiberio Imperatore nati. Evulgavit eum ex Thesauro Re-gis Borussise doctissimus Begerus pag. 615. In aversa vero Regii hujus numi in medio cernitur S. C. & in circumferentia legitur : DRVSVS CAESAR T I. AVG. F. TR. POT. ITER. Drusus hic a patre Tiberio Augusto collega lmperii & consors Tribunitiae potestatis assumtus est, indice Tacito Annal. lib.III. cap. 56.post eum annum, quo secundum Consulatum cum patre gesserat, hoc est, anno Tiberii Imp. nono, & Christi, secundum Pagii calculum, vigesimo secundo. Bis Consutem enim eum pater Tiberius vocat apud Tacitum in Epistola ad Senatum de conferenda ipsi Tribuni-tia potestate perscripta. Verba Taciti de hac Druso collata Tri-bunitia potestate inter castera haec sunt: Tiberius fama moder ationis parta, quod ingruentis accusatores represserat, mittit literas ad Sena-tum, quis POTESTATEM TRIBUNITIAM DRUSO petebat. Id summi fastigii vocabulum Augustus repperit, ne REGIS aut DICTA-TORIS nomen assumeret, ac tamen appellatione atiqua cetera imperia praemineret. M. deinde Agrippam socium ejus potestatis, quo defuncto, Tiberium Neronem delegit, ne successor in incerto foret: sic cobiberi pravas aliorum spes rebatur : simul modestiae Neronis & auae magnitu-dini fidebat. Quo tunc exemplo, Tiberius Drusum summae rei admovet: cum incolumi Germanico integrum inter duos judicium tenuisset. Tri-bunitiae itaque potestatis iteratae annus, quo numus a Begero alla-tus, cusus est, incidit in annum Christi vigesimum tertium & Ti-brii Imp. decimum. Begerus conjicit, in Drusi hoc numo Caput Foemi- foemineum esse Liviae, aviae Drusi : sed velamen, quo tegitur, divi-nitatem ei adjudicatam, atque ideo jam demortuam sisti in dicat. Livia tamen demum anno Tiberii Imp. decimo sexto decessit. Nec ea Vestae, sed Junoni, ut vidimus, aequata fuit. Paulo vero ante, quam Drusi numus cusus est, anno nempe Tiberii Imp. septi-mo, Consulibus M. Valerio Messala & M. Aurelio Cotta, Tacito iterum 1. c. cap. 19. authore, Drusus idem urbe egressus repetendis aujpiciis, mox ovans introiit, paucosque post dies VIPSANIA MA-TER EIVS excessit, una omnium Agrippae liberorum miti obitu: nam caeteros manifestum ferro, vel creditum est veneno aut fame ex-tinctos. Vipsania haec Agrippina prima uxor Tiberii fuit & ma-ter, ut Tacitus hic affirmat, Drusi. Suetonius in Tiberio cap 7. eadem distincte refert, AGRIPPINAM, inquiens, M. Agrippa genitam [ex coecilia Attica] neptem Coecilii Attici equitis Romani, ad quem sunt Ciceronis epistolae, duxit uxorem : sublatoque ex ea filio DRVSO, quanquam bene convenientem rursumque gravidam, di-mittere, ac JVLlAM Augusti filiam confestim coactus est ducere: non sine magno angore animi, cum & Agrippinae consuetudine tene- retur & Juliae mores improbaret, ut quam sensisset sui quoque sub priore marito appetentem, quod sane vulgo etiam existimabatur. Sed AGRIPPINAM & abegisse post divortium doluit: & semel omnino ex oc-cursu visam, adeo contentis & tumentibus oculis prosecutus est, ut custo-ditum sit, ne unquam in conspectum ejus posthac veniret. Cum Julia primo concorditer & amore mutuo vixit ; mox dissedit aliquanto gravius, ut etiam perpetuo secubaret, intercepto communis filii pignore, qui Aquilejae natus, infans extinctus est. Ex Vipsania Agrippina itaque DRVSVM, ut dixi, Tiberius suscepit nondum Imperator, ex Julia filium, qui infans extinctus est. Unde manifestum est, fallere Harduinum, qui in Historia Augusta Operum pag. 693. Juliam, Augusto natam, contra veterum authorum fidem, Drusi hujus matrem constituit. Vipsaniam Agrippinam repudiatam duxit deinde in uxorem Asinius Pollio Gallus, quem Tiberius, anno Imperii sui decimo sexto, sive Christi vigesimo nono, egestate cibi necavit. Videatur Tacitus Annal. lib. VI. cap. 23. Dio lib. LVIII. & Eusebius in Chronico. Nihil ergo verosimilius statui potest, quam senatum ad nu-tum Tiberii veteris uxoris memoriam magni adhuc facientis ; & Drusi ejus filii ; cum is Tribunitiam potestatem adeptus esset, Vipsaniam Agrippinam nuper defunctam numo cuso inter Divos veluti retulisse. Cum tamen, quia Augusta non fuisset, & alter ejus maritus adhuc viveret, nomen ipsius addere non congruum csset, ejus loco veteris mariti in pristinam uxorem & filii in ma-trem PIETAS imagini ipsius supposita est, quorum scilicet in-stinctu Senatus Vipsaniam numo honorarat. Vesta Junonis soror a multis credebatur & supersunt ejus sche-mata Junonis imaginibus quibusdam ita similia, ut vix internosci aliquando possint. Cum itaque Livia Augusti uxor Junoni com-parata esset, Tiberius Augusti successor conjugem suam & Drusus matrem sorori Junonis sive Vestae aequiparasse videntur. Aliquid etiam Tiberianae calliditatis in hoc numo latere credas. Julia, quae Vipsaniae in thoro Tiberii successerat, Veneris olim, ut diximus, titulo donata fuerat, & impudica vita iram parentis & odium con-jugis meruerat. Hinc Vipsaniam, cujus amor conjugalis & pudi-cus Tiberio cordi erat, etiam post repudium & mortem tandem subsecutam veneratus, eam sub nomine VESTAE, castitatis veluti praesidis & ideo Sanctae, consecrare voluisse putes. D R V S V M de caetero, Tiberii & Vipsaniae hujus filium, principem alias impu-rissimum & mero deditissimum, veneno tandem sublatum, quod illi Sejanus per Lygdum spadonem propinaverat, Tacitus Anna-lium lib. IV. cap. 8. refert. Contigit mors ejus C. Asinio Pollione & C. Antistio Vero consulibus, hoc est, anno Christi Pagiano XXIII. Tiberii Imp. decimo. M. R.P. Montefalconius magni operis, quo Antiquitates exposuit, Tomo I. Tab. CCXI. num. 2. Caput Foe-minae velatae, cui PIETAS apud Begerum subscriptum, ipsam Pietatis imaginem esse falso credidit, cum omnino sit Principis foeminae efigies sub habitu Vestae, uti hoc Vestae apud ipsum figurae Tab. XXVI. XXVII. & XXVIII. numique quamplures evincunt. Pietatis enim vox non referenda hic est ad imaginem, cui suppo-sita ; sed potius ad eos, quorum ex voluntate, numus cusus est, hoc hoc est, ad Drusum Caesarem vel Tiberium ejus patrem respicit, pios in veterem conjugem & in matrem defunctam. Eundem vero numum tuum atque illum etiam aureum, Vir Illustris ac summe Reverende, possedit quoque is, qui anno 1692. excerpta ex Wagenseilii Dissertatione de re Monetali veterum Ro-manorum Actis Eruditorum Lipsiensibus, & quidem mensi Janua-rio, inseruit. Recte is animadvertit, assertum criticorum atque inter illos Wagenseilii quoque, quod nempe post Augustum Caesares sibi solis jus auri argentique signandi vindicarint, Senatui aeris tan-tum procudendi potestate relicta, infirmo admodum stare talo: haberi enim vel apud Mediobarbam complures numos Neronis, Vitellii, Trajani, Hadriani & aliorum Imperatorum S. G. ex auro confectos: Addit, & sibi, quod benenotes, esse primae magnitudi-nis numum aureum, cujus prorsa caput velatum exhibeat, cui adje-ctum PIETAS: in aversa sedere Deam dextra victoriolam, ut vi-deretur, sinistra hastam tenentem, adsiriptis nomine VESTA ac li-teris S. C. quas in aurea sane seculi illius moneta rarissime offendas. Vides numum Tuum hic describi. Pallados saltem icunculam vir doctus pro victoriola, & baculum sive sceptrum pro hasta perperam habuit. Fallitur etiam idem, dum ex ductibus faciei, criniumque suggestu patere putat, imaginem velatam esse Faustinae junioris. Begerus I. c. pag 675. plures hujus Faustinae numos exacte delinea-tos proposuit: sed crines in iis longe aliter dispositi, nec fastigiolum, in Tuo numo conspicuum, iis superligatum est, foeminis Principibus Augusteo seculo plerumque usurpatum. Eruditissimus Tentzelius in Colloquiis menstruis anni 1692. pag. 954. & 955. aureos numos a Senatu, raro licet, cusos esse, pluri-bus affirmat, & ex Henrici Meibomii nepotis numophylacio ad-ducit, inter alia argumenta, numum majoris moduli aureum Titi Vespasiani, cum JVDAEA CAPTA, quem Baronius quoque ad annum Christi 73. exhibuit ; criticis falso suspectum. Securus ergo esse potes, Vir lllustris & Summe Reverende, numum Tuum aureum, quem exposuimus, genuinum esse. Imagines in eo ex- tantes, tantes, elegans & artificiosa iconii caelatura, forma & omnia reli-qua, Angustei sunt aevi : & gratulor ego mihi, quod repererim Tibi Vipsaniam Agrippinam sub Vestae schemate, a Senatu, mariti veteris filiique in demortuam pietate commoto, posteritati commendatam. Dum haec scribo, mittis mihi ex insigni minimorum numulo-rum varii generis dono, quo Serenissima Walliae Princeps, studiorum profundiorum atque etiam elegantiorum promotrix & patrona clementissima, Te nuper honoravit, aliquos explicatu difficilio-res. Concedes itaque, ut sententiam dicam, quae mihi de iis vero-similior videtur. Primus duo capita juvenilia, quorum unum inversum est, ex-hibet in una parte ; in altera figura pene detrita, quae forte navis fuit, apparet ; & supra eam legitur: TII. R. Hoc de Tyro urbe expono, navigationibus & commerciis celebri. Ubi notandum Y per duo II. exprimi. Capita Castoris & Pollucis esse puto, Deorum navigantibus cultorum. Unum inversum est, quia unus horum Ledae filiorum mortalis cum esset, ambo fratres mutuo se amantes id demum impetrasse ferebantur, ut alternatim unus inter Deos esset, alter vero cum defunctis versaretur. Mortalem itaque caput inrersum exprimit. M. R. Montefalconius hujusmodi figuram. Dioscurorum nescivit, nec alibi eam me observasse memini ; unde eo rarior numulus hic habendus est. An in secundo numo Caput juvenile etiam ad unum Dioscu-rorum & forte Castorem pertineat, in medio relinquo: nec aversae partis, quae instrumenta sacra exhibere videtur, inscriptionem di-stincte intelligo. Tertius in prorsa sistit Alexandri M. eaput galeatum, crinibus in tergo promissis, quale in elegantissimis picturis suis Brunius Regi huic, in Darii devicti gynecaeum intranti, affinxit, ut credas, eum numum huic similem in oculis habuisse. Alexander genus suum ab HercuIe deducebat ; unde & non ipsius solum, sed & avi Amyntae & patris Philippi capita in aliis numismatibus leonis spoliis ornata inveni- inveniuntur. Ex eadem causa in Tui numl, elegantissimi sane, vorsa exhibitum est certamen Herculis cum leone Nemeo, clava post tergum Herculis reposita. Sculpturae artficium in eo admiror. Quartus habet Caput Neptuni barbati laureatum cum tridente post tergum prominente. Additum circa illum : DOS. SEN. In altero latere est Victoria alata gradiens, laeva Palmam in hume-rum inclinans, & dextra eam comprehendens. Ante eam est ara, in qua Serpen AEsculapii signum, & retro extat scriptum: L. RVBRI. Similem numum invenies apud Begerum Thesaur. Brandenb. p. 581. cui additur ibi alius numus eadem forma, nisi, quod ibi loco Victo-riae & arae appareat thensa, super quam Victoria volat sertum prae-tendens, & cui quatuor equi juncti sunt. Begerus putat, Lucium Rubrium, Corfinio Pelignorum Metropoli capta, a Caesare benigne dimissum, hoc monumento ejus gratiam quaesivisse. Nec renuo. Neptunus laureatus victoriam navalem significat, & forte eam, quam victo Pompejo de Ptolemaeo Rege AEgypti retulit. Tunc thensa Caesari a Senatu decreta verba illa : DOS SENATVS, indicant. AEsculapius forte a Rubria gente speciatim veneratus est, & inde in Rubrii numo ejus ara comparet. Quintus offert Caput hominis veluti galeatum & in faciei latere est scriptum LElBERTAS. Retro eam sine dubio C. Cassii Imp. qui cum Bruto Julium Caesarem interfecit, nomen extitit. Similes enim ejus numi habentur. Postica Anchoram habet, quam duae manus comprehendunt, Cassii & Bruti conjurationis in Caesarem in- dices. Sextus & Septimus Caput imberbe & crispis succisisque capil-lis decorum sistunt. Unum dextrorsum alterum sinistrorsum con-versum est. ln aversa parte sunt duae lineae in centro se intersecan-tes, & in duabus earum areolis cernitur : M. A. quod indicio est, faciem esse Marci Antonii Triumviri. Faciesque hic expressa con-venit exacte cum caeteris Antonii imaginibus, quae in majoribus numis in veniuntur. Octavus praesentat caput Regis juvenis, crispis capillis & tiara gemmata tectum. In postica cernitur in sella considens senex barbatus batus & mitratus, veste longa quam Parthi Candyn appellabant, indu-tus ; dextra lilium, sinistra vel hastam vel sceptrum erectum tenens. Si quid ego video, Princeps ex Arsacidarum gente Parthicus hic sisti-tur. Illustris Ezech. Spanhemius Tom. I. de usu & praestantia Nu-morum pag 449. numos variorum Regum Parthorum produxit, qui tamen omnes barbati ; sed figura sedens in plerorumque postica parte extat, alio licet habitu. Solus, qui succurrit, Tiridates juvenis ad regnum pervenit, unde & ejus pueritia ab Hierone increpita dici-tur Tacito Annal. lib. VI. cap. 43. & huic ideo numus hic Tuus tribui potest. Senex in altera parte potest esse pater ejus Vonones lilium manu tenens & sedens, ut indicetur, eum defunctum ac inter Divos relatum. Imagine vero patris proposita, Tiridates se Arsacidem & Rege natum esse, meritaque simul parentis Parthis suis in memoriam revocare voluisse videtur. Themistius Orat. XXIV. p. 306. descri-bit effigiem Persarum Regis in tabella depicti a se visam: juvenem nempe formosum, non pogonatum proinde, seu cum promissa, ut in aliis numis, barba, eumque in solio sedentem, qui tiaram in capite ge- reret byacinthis ac smaragdis ornatam ejusdemque operis latissimum torquem. Forte & haec imago juvenis Tiridatis fuit. In Nono cernitur caput Principis imberbis cum diademate & in sinistro humero Cornu copiae, circum perspicue legitur: DO. PHO-NANVS. In vorsa est murus duabus turribus decoratus, cum lite-ris in medio earum : CONS. B. Ex quo conjicias Constantinopoli cusum. Sed quis ille Phonanus sit, equidem nescio. Et Davus hic sum, non Oedipus. Decimus ex stanno puro & genuinus est, ne Antinoo stanneo solo glorieris, quem doctissimus Eggelingius quondam Tui in gra-tiam eleganti libello descripsit. In hoc nostro numulo circa caput Principis, Diademate gemmato decoratum, extat NIVIANVS PF AVG. quod est : Dominus noster Jovianus Pius Fetix Augustus. Litera D enim ab initio (ut & in aliis hujus aevi barbaris numis hoc observavimus) & O in prima nominis syllaba omissae sunt, incuria caelatoris. In postica est Crux supra globum orbis & infra illam: VIVAT ; VIVAT ; circum vero: VNI VOTA----Sequens enim vox legi non potest. In ima parte conspicuum est conob. Numum itaque hunc ego cusum existimo, cum Jovianus Juliano suffectus fuisset, & pace, quo poterat modo, cum Persis composita, idolorum fana aut claudi aut everti curasset, crucique Christi debitum honorem reddidisset. Vndecimus ad Byzantinos Impp. pertinet. Duo capita coro-nata more Graeco. Quod ad dextram est, foeminae esse videtur, & viri, quod ad sinistram extat. Literae detritae sunt: ab initio tamen NC distincte cerno, ac prope, caput sinistrum N: in aversa vero circa crucem: VICTORIA AVG. & in ima parte clare legitur CONOB. Quidsi igitur hic sistatur DN. CONSTANTINVS ET IRENA ejus mater: quippe quae cum filio regnavit circa tempora Caroli M. ut notum est, filiumque demum depressit. Duodecimus minutissimus est & Imperatoris Byzantini caput iterum ostendit, pro illis temporibus eleganter satis effictum. Circa illud observo verba: DN. CONSTA PA. Indicant haec, sisti hic Constantinum perpetuum Augustum. Quis tamen is ex Constantinis fuerit, nondum definire possum. Tres vero hos numos Byzanti-nos M. R. Bandurium ignorasse scias. Nummulus Decimus tertius obscurior videbatur ab initio, quoniam scriptura ad Iatus capitis Imperatorii laureati non est ex-pressa. Sed Augusti Imp. id esse nullus jam dubito. In postica extat guttus Auguratus insigne, quem Augustus administravit, ut vel nu-mus apud Begerum pag. 606. evincit. In medio legitur II. AV. quo annus imperii Augusti secundus indicatur. Imperatoriam autem dignitatem cum anno urbis conditae 742. susceperit, hinc patet, nu-mulum tuum anno U. C. 743. cusum esse. Begerus l. c. alios numos exhibet, in quibus alii Augusti Imperatoris anni similiter notantur. Quid decimus quartus contineat, nondum expiscari potui. Decimus quintus nostras antiquitates concernit. Occuparant Ostrogothi, Orientalium Imperatorum consensu, Italiam, & Raven-nae residentes namos cudebant, imagine Imperatoria in una & nomine suo in altera parte insignitos. Hinc hic cernis DN. JVSTINIANI AV. caput ; & in postica in serto laureaceo : DN. ATHALARICVS RIX: Rix pro Rex ponitur ; quoniam Graeci, a quibus literas didi-cere Gothi, vocabulum hoc Graece [...] scribebant, & jam tum, ut nostrum i, pronunciabant. Bandurius & hunc Athalarici Regis numum non cognovit, sed alium ex Cangio proponit, in cujus antica caput muliebre galeatum cum verbis: INVICTA ROMA ; in postica vero vir galeatus ac paludatus, vultu sinistrorsum converso stans, dextra hastae innixus, sinistra clypeum humi positum tenens, comparet. In circumferentia expressum est : DN. ATHALARI-CVS. In area circa figuram militis SC, & infra literam Scernitur X. Quid hoc sibi velit, ignoro. Si conjecturae locus esset, dice-rem SC male expressum & RE restituendum esse, ut REX exhi-beatur. Athalacrius Rex anno 534. tabe confectus obiit. Haec vero, Vir Illustris ac Summe Reverende, in bonam par-tem atque in signum mea in Te observantiae ut accipus, quaeso. Nec aegre feres, me numulos hosce non augustiore forma, literis eleganter ductis & bene rotundos exhibuisse. Mos hic est eorum, qui libros de re numismatica scribunt, sed pessimus. Nos Tuos numos, ut sunt accisi, bene vel male sculpti, justa que sua magnitudine damus. Sic Lector de iis exactius judicare, & quod res est in iis ce nere potest. Vale & me favoris Tui continuatione dignare. Scrib. Hanoverae in Bibliotheca Regia d. 15. Octobris 1721.