DIOXIPPUS EXMANGONE Sive Gothuniae celebratio. ELBINGAE Typis Bodenhausianis Anno M. DC. XXXV. Frid. Zamel I Genus Ad Illustriss: Regni Svet. Proceres. Lia diligimus, sed non ignava, Poet[ae]: Queis liquet exactos non perisse dies. Hactenus, o Proceres, genitalia diximus arva: Gentis ad Arcto[ae] nunc ego vertor opes. Integra si vestro pr[ae]stabitis otia Vati; Crescet ab ingenio gloria vestra meo. O GEnus Dioxippi Liguris nobilissimum esse af-firmabat Hermogenes: quem Dioxippus jam tum in patria familiarem habuerat, nunc cum literis ad me Hirciumq; e Gothunia miserat. Me percontante praefabatur isdem: majores illius cives e Rep. Catanae amplissima laude fuisse omnes. Alexandrum avum a consangvinea Adurniorum gente invitatum Sicilia Liguriam primum mutasse. Cum enim ad maximarum opum splendorem sum-mae prudentiae opinio accessisset, corruptis civium moribus hunc unum repertum esse, qui leges con-deret. Quamta invidia flagraverit vir innocen-tissimus, quod pleriq; inertes improbiq; essent, pau-cis in magna civitate firmis & rectis, esse conjicere. Vertisse propterea solum, nec Genuae expertem ho-norum vixisse: in quos aeque atq; in fortunas suc-cesserit Otho filius patre dignus. Verum, ut so-let, cum & illic res secundae suos invenissent latrato-res, suggillantibus primum, ac patrem Othonis sum-mo genere natum terrae filium per calumniam Fre-gosiis nominantibus, machinam deinde cudisse i-psos, quo urbe eum pellerent. Copriam quem-dam fuisse Sardum plenum probri, qui repetunda-rum illa in insula postulatus, atramentoq; sutorio absolutus Genuam se contulerit. Ea in urbe u-bi se in Fregosiae domus clientelam gratiamq; con- A 2 cilias- ciliasset, multum ejus ope usos, qui Othoni adver-sabantur. Nam & profugum Alexandrum e Si-cilia palam adeoq; inter canalicolas dictitasse: & confictis rationibus, quasi contraxisset pater, aes in-gens alienum ab Othone exegisse; factione cui ad haerebat, causam scelesti hominis adserente. Eos-dem negotia, quae habuisset in exteris, ut Italicae o-pulentiae res sunt, conturbasse cum extrema perni-cie optimi viri. Cum conjuge proinde lectis-sima foemina Plotina e Carviliorum sangvine tri-busq; liberis Testore, Dioxippo & Eugenia tunc septem & decem annos nata discessus consilium in-iisse. Ante abitum in Senatu exposuisse, quae si-bi suisq; durissima deniq; impenderentufi eo loco, qui ipsi carissimus sit, persistat. Nisi in patria in egestate afflictusq; vivere, nisi lege praediatoria aut sua venire, aut se in vacuum pendere velit; alio ter-rarum gentiumq; sibi emigrandum esse. Non mo-do nihil Patres aut populum de pristino amore, be-nevolentiaq; remittere visos, verum etiam lacrumis dicentem prosequutos, ac tamtum non pervicaciam paucorum, qui plus in Rep. poterant, detestatos. Antricum itaq; Galliae transalpinae oppidum non i-gnobile concessisse. Eo in oppido severioris no-tae civem adhuc superare Masurium nomine, qui cum vetus hospitii jus Othoni fuerit. Illo sva- dente dente, propter viri in tegritatem in Gallia domicili-um elegisse. Vix tertium ibi exegisse annum, cum uxor diem suu obierit, marcescentis stomachi vitio absumta. Post paullo ipsum maritum in vivis esse desiisse natu grandem & septuagenario an-no minorem. Priusquam vitam reddidisset, fi-liis mandasse, ut pietatem ante omnia, deinde con-cordiam inter se colerent: pauca aeris alieni reliqua praesenti argento dispungerent: trientem haeredi-tatis solidum sorori dotem relinquerent. Eam pe-cuniam fidei Masur[i] crederent: eidem sororem cu-rae fore, donec honesto matrimonio viro jungeretur, aut in nuptiarum jura transiret alter e fratribus. Ip-si attenderent, quid Terentiae suae commendarit Tullius de puero: mediocri virtute & fortuna o-pus esse, ut coetera consequatur. Abunde opum fore, quamtaecumq; eae fuerint, quibus firmam vir-tutis possessionem acquirerent. Ea bona sibi ex asse compararent, quae nulla tempestas, nullae in-juriae auferat. Necessariis inde valere jussis omni-bus, animoq; ab omni transeuntium rerum cura se-vocato inter ardentissimas preces sanctissimum se-nem ad immortalitatem receptum. Patris cadavere rite sed absq; ulla funebri pom-pa (quod idem fieri praeceperat) condito, Eugenia in familiam Masurii abiisse, Dioxippum vicinam A 3 Aure- Aureliam, Testorem Bononiam majoris doctrinae adipiscendas caussa profectos. Non mediocri-bus impensis positis, cum nusquam literati muneris praeclara occasio fuisset, id tamen saepius praedicasse, immortales se patri debere gratias, qui de optima ra-tione in longitudinem consuluisset suo generi. E-quorum postea mangonio adjecisse animum alte-rum, gemmarum mangonem factum esse alterum; non parum industriam eorum adjuvantibus his stu-diis, quibus dextre incubuerant. Tritum hoc utriq; esse: ibi se patriam habere, ubicumq; bene sit. Initio in Heduis simul rem fecisse, postea In-subriam petiisse. At vero intellecto, quam non omni loco pariter aestimentur quaesvis artes, lucro-sumq; sit omne vitae genus; subsistente Testore Dio-xippum Venetias, hinc Romam, inde per Apuliam natalem majorum urbem Catinam perrexisse. Lu-stratis gentis incunabulis Graeciam, marisq; AE gaei in-sulas atq; ultra Cyprum adiisse. Demum per Herculeum fretum circumita. Hispania reducem in Galliam contendisse. Masurium sororemq; cum sa-lutasset, diucule commoratum Teutoniae commo-da in votis habuisse. Quamprimum venia ho-spitis ac sororis licuisset; trajecto ante, quod inter Morinos Britanniamq; est, freto, divitisq; insulae pe-culiari Orbe emenso in ipsam se deportasse tamto- pere pere expetitam Germaniam. Quam ubi bel-lis ab Oenotria gente deformatam, a sua rapinis pessumdatam, futuram Gallo Hispanoq; praedam inter tot utbium ruinas atq; excidia circumsecus vi-disset, ad hunc habitum regionis Reiq; Germanae tamta nocte oppressae ac pene conclamatas exuto omni amore ejus in proximam Poloniam, doctam hodie nationem & moribus cultam, per Lygiorum confinia se contulisse. Nec Moschorum Borysthe-nidarum ditione abstinuisse, sed institutis barbari populi ac durissimo dominatui assveti offensum per amoenissimos Livoniae agros in Borussiam viam ve-nisse. Quoties Moschicam vernilitatem perstrinxis-set, admiratum quid reponere possentii, qui Re-rump. ortus, incrementa, interitus, gentium mores, leges, omnia deniq; ad astra coeliq; domos & figu-ras referunt, quin imo ex iisdem rerum futurarum praesensionem sibi asserunt; si finitimi liberalisq; po-puli diversum regimen, ingenia, studia, immortalis deniq; Dei religionem objeceris. Forte fortuna oblatos sibi in Borussia dictitasse, quos inter carissi-mos locaret, Hircium cum Zamelio. Sane, inquam, Dioxippus quam a nobis redametur, testis sit ipse a-mor. Sed age dic, ubi caput tam dilectum nobis? Tum ille renidens: quo loco sit, quo res ejus, ipse dicet: ac simul literas (quarum mentione hac- tenus tenus sibi temperaverat) expedit Eae nomen Hir-cii meumq; praeferentes a rebus verbisq; erant tales propemodum: Si valetis, viri amici; & vobis & mihi gratulor: vobis, quod hoc periculosissimo tempore ita imprimis liberis generiq; vestro expe-dire judicem: mihi, quod vobis superstitibus vir-tutis fructum hoc jucundius percipere mihi videar; quo plures sunt, qui de ea recte sentiunt Quam-vis maria longinqua terraeq; me vestro coelo sepa-rent, de vobis tamen sollicitus omnes, quotquot e Glessaria huc appellunt, vestra causa adeo: qui hac-tenus vobis latui Patriam inveni Gothuniam: in qua macteas Italiae etiam principum virorum re-cta ignorat simplicitas, secura interim fraudis & ve-neni illiti. Vbi nec crapulae aut ventri deditum vulgus: proinde nec sceleri apertum contento la-bore spiritum frangit robusti pectoris Quippe qui nunc domi rustica supellectile paranda, vel ruri saepe contumacem glebam vomere proscindendo, nunc sub terra in fodinis puteissq; metallorum ve-nas perscrutando sibi & patriae utiles occupantur. Patriam, inquam, inveni: solam terrarum, in qua hi-strionicae levitati locus datus non est. Vbi rudi penula aut palliastro superintectus basilicas vi-cinarum urbium ingredior, nemine in risum verten-te frugalis animi cominentiam. Vbi nec hiemes saeviunt saeviunt nimis, nec aestivi dies caloris languent in-temperie. Non sum nescius, mi Zameli, quid heic mihi obstrigilles, cui nihil moderatius Drauside Tua, ut Aristoteli Graecia sua. At proximas sal-tem hiemes patriae Tuae cogita: quarum immani-tas tamta fuit, quamtam ab antiquissima memoria non sensisse fertur mea Gothunia. Vtcumq; sit, plus heic remedii adversus istuc malum, cum a silvarum frequentia, quae oppidis pagisq; sua relin-quit spatia, tum in ferarum pellibus, in quibus aesti-mandis nondum insaniae modum habet dissitarum gentium luxuria. Casterum si ad avitam natio-nis gloriam, aeque literis atq; armis partam, stupen-daeq; virtutis monumenta passim per insulam ere-cta oculos animumq; convertas; nec invidiam fa-cias populo, nec in ulla confusarum alibi gentium historia par aut simile observes. Praedium in ea mercatus sum his facultatibus, quas genitor mihi summas esse voluit: iis nimirum, quae fortunam Numen non habent. Ad Proceres admissus non sive certa spe tamti emolumenti dimissus sum. Plura de me non dicam: quibus rebus animos illo-rum mihi devinxerim, ex aliis audietis. Ruscu-lum meum juxta maris littus inter duos extremae altitudinis montes porrigitur; in terrena, collicu-los, lacus piscinasq; divisum. Horum quodli- B bet bet mihi satis superq; fructuosum: nec montes, quorum alterius fastigium procul intuentibus in al-terius jugum prominari conspicitur, in noxa. Quer-cubus enim, fagis, ornis, pinubusq, aptis cum porcu-lationi, tum aedifidioru substructionibus, igniumq; fomento arboribus abundant. Praetereo eam materiae firmitatem & copiam, quam non solum DinolmiaTusculanum meum, sed universa Gothu-nia fabricandis myoparonibus, triremibus adeoq; onerariis navibus pene omnibus subministrat; ut si sola ejus egena foret, vix Orbi huic committerent alterum, qui mare transeunt. Nec picea carent nemora fundi mer: quae si cum Brutia in contentio-nem veniat, optima vinariorum calculo audiat Praetorium in medio agri si non augustum, ad vitam tamen hanc etiam honeste degendam sufficiens, Sic stabula armentis oviumq; gregibus sunt, ut in tuto sit res pecuaria. Animus quidem demoliendae villae ut pote quae in rimas defederat, iterumq; pro habitu pecuniarum excitandae suberat: sed cum architecti imposturas penitius introspicerem; vix in fundamenta suppeditabat, quod perducendo ad culmen operi destinatum erac Ita conatus illi-us ludibria quasi plura majoraq; deliberans cauta dissimulatione transmisi. Segetum fertile est solum, vervactis spem cultoris sui numquam elude- tibus tibus. Lacus piscinaeq; refertissimae omnis gene-ris piscibus maris opportunitatibus tamto magis cedunt, quamto magis portuum commoditas vici-nas urbes & accolas ditat. Adde singulare villae decus dirivatorium sumtuosam veteris domini fa-bricam: qua non modo aream operaq; intestina exornavit, sed hortos etiam post aedium consepta in clivum procurrentes, frugiferisq; arboribus in quincuncem dispositis decoros irrigavit. Ferinae carnis aviumq; silvestrium vulgari gentis industria tamtum sufficit, ut in familiae alimoniam plus satis esse possit ea copia. Est praeterea sua doctis a-nimis voluptas in montibus: gemino vertice is at-tollitur, cujus extimum latus Boreas verberat. Quo-rum hunc Parnassum, illum Citheronem Liberi eti-am mediastini mei appellitant: qui erga istum est, Heliconis nomen a me vicinitatis consensu meruit. Hoc a veris illis differunt, quod pro lauru junipe-rum nec ipsam inutilem aut Phoebo contemtam ar-borem producunt. Eadem mecum Terminalia facit Licinius Vrsinus parentum culpa perditis re-bus Italia profugus, vir non fucatae probitatis & modestiae: quo utor multum, saepe vocatu ipsius, cum domo abesse licet, aut sacrorum causa aut sine malo. Nunc morem gentis promta facilitate af-fectando, nunc omni genere popularitatis animos B 2 prose- prosequendo multitudinis, quae circum est, studia incendo. Ad Braorum Axellorumq; magnatu favo-rem, ad quem multi non propter eorum insolentia sed graviss: occupationes adspirare non possunt, vi-am mihi patefecit gemmarum mangonium, & hoc ex me & reliqua mea studia commendante Ausenio nobilissimo Regni hujus Musageta, omniumq; a-mantissimo, quiliteras amant. De ipso nunc mangonio fortean quaeritis: praesertim cum habeat Gothunia, quo sitim delicatarum mentium hac in parte expleat. Certe id otii a villicatione non suppetit, ut gemmarum mangoni mihi esse liceat. Nec colo nunc eas artes tot in universa. Europa eas consectantibus, in vestra autem Borussia etiam pro-miscuos scrupos micasq; inter glaream studiose le-gentibus. Qui pro legitimis Adamantibus, Sma-ragdis, Achatis, Corneolis, laspidibus (dum litho-glyptae, qui poliunt, in suo lucro rem strenue pro-movent) meras nugas venditant. Nimirum cum non desint albae mentes, bonisq, humeris emtores, qui fidem insigni mendacio non sine sua jactura ad-struant; etiam ultro improbitati succumbit obnoxia credulitas. Querebatur adhaec, nihil sibi inte-rea molestius fuisse loquacitate Grammatici cujus-dam: quem e superiori Germania advenientem Lare mensaq; participaverit. Eum saepenume- ro ro Regia accessisse flagitatu[m], ut (quod in Germania impetrasset) nulli praeter suos ederentur libri Gram-matici. Temulentu paucis post mensib extinctum esse, non domi ipsius, sed Sideropoli in cella vinaria. Rogabat deinde, ut si ire visum volupe esset ipsum, qui noster esset, quoad his rebus exiret; mare vernis Solibus tranquillum transmitteremus Austro. spirante non multaru horarum spatio. Postremum excusabat, quod nimium epistolam extendisset nec quaesitioribus verbis nec sententiis usus in ea celeri-tate, qua navis expedita esset itura tempestive in portum Drausidos. Lectis literis cum prandiolo, quale e dapibus a-grum non urbem colenti inemtis constare solet, villoq; Campaniae sub immodico aestu hopitem ac-cepissem, si ad Hircium mecum vellet, quaeo prae-ter quod enim alias mihi condictum iter eo sit, fore nuntium totamq; hanc rem gratissimam vi-ro Dioxippi valde cupido. Annuit ille, an lon-ge eo sit interrogans. Hodie, inquam, antequam crepusculascet, in Hirc[i] praedio Te sistam bono cum Deo. Calore Solis igitur remittente adductisq; equis eos conscendimus: nec dum noctis adventu dies expiraverat, cum fundum Hircii ingressi sumus. Quem licet male pedatum tibia ad sideratae arboris truncum offensa invenissemus, cum uterq; salutas- B 3 set; set; vultu ad hilaritatem composito non coactam, salve & Tu amicorum conjunctissime, ait, una cum umbra Tua: quas non nisi Te & amore meo dignas adducere soles. Cui ego: imo si Dioxippus Tibi cordi est, nonnihil officii veteri ejus amico tri-bues. Ad hoc nomen familiarius collocutus peregrino hospiti, quid de Dioxippo haberet per-contatur? ille obiter quaedam prolocutus literas ab eo ad utrumq; nostrum pertulisse commemorat Cum tradidissem, atq; is fronte & voce per inter-valla favens perlegisset; quaerebat utrum in coenati-one, an in horto sub diduda in brachia vite requies cere mallemus. Placuit horti incomparabilis amoe-nitas, sub jucundo nec Solaribus radiis perstricto ae-re. Interea dum cibo reficimur & vino, quale Ny-fae is in jugis ipsum consevisse Bacchum crediderim, multum de Dioxippo exquirit Hircius, tum de villae ejus positu, proximaeq; regionis conditione, arvis, novalibus, & collinis in locis & palustribus; in ser-mone[m] post de arbustis, arundinetis ac salictis delap-sus, nec bubuli equiniq; pecoris aut ovium deniq; foeturae immemor. Cum alta nox incumbe-ret, ac mihi ex sedentaria fatigatione jam non invi-to somnus obreperet, hac lege dimisit id rogitan-tem, ut triduum unaq; Hermogenes conviveremus in agro suo nostris quisq; moribus. Nam quid me in in convictu offendere posset, exploratum habebat optimum nec in fastidio amicorum ludibundum caput, ignarus adhuc, quae nausearet Hermogenes. Facile manendi legem mihi persvasit, ut qui vadi-monium in urbe nullum constitueram: facile novo hospiti, qui cultissimi ruris delicias oculis nondum fatis usurpaverat. Adjiciebat ea mora sese con-firmaturum, comitem in reditu ad urbem futurum recipiens. Habere enim aliquas rationes purgandas cum improbo cive, qui salsamenti cannabiq; in ra-rissimos villae usus plus ei imputet, quam acceperit. Eum si inspicias, inquit, facile quam nauci homo sit, colligas; oculorum orbibus non integre, na-si interstitio plenius extante, coeteris in facie omni-bus fronte praesertim recedentibus, quasi in frau-dum latibulum velante capillamento. Nec sa-tis homini nefario obiter decepisse, nisi necessitates quasdam majorum affingat, quo non suspecta side major sit furandi licentia. Altero tertioq; die nullas non fundi partes mecum obibat hospes Ita-lus, lacus scapha, fossas saltu, montes cursu superan-do; vir etiam Clytoneo illo Homerico pedibus melior, in opere agricultionis nonnumquam occu-pato villae domino. Manifesta insequentis diei luce, nec turbido sed lenissimis ventis gratum frigido coelo, ipsaq; tem- pestate pestate abitum hortante, jumenta insterni jubet Hircius, eamdem nobiscum facturus viam, ut pro-miserat. Iam admoti erant equi; cum ecce su-pervenit senex Masurius e Gallia. Qui agnito Hermogene statim in complexus ejusdem ruens, deinde in nos intuens salvete, ait, Dioxippi aman-tissima pectora: cujus si virtus praesidium sui non absq; pulcerrima accessione voluntatis vestrae inve-nit, & in hospitem ejus olim in Carnutibus non in-iqui eritis. Cui Hircius: tamtum haeret in no-stris fibris Dioxippus, ut bene esse velimus omni-bus, qui hunc amant Ligurem. Octoginta annos vivendo excessisse videbatur meritissimus senex, Corporis animiq; vigor erat, qualis est mediam aeta-tem agentium. Quem laeto adfectu notans Hir-cius mirificeq; prosequens domo invitat hospitem. Ea exceptum dum in hortum ducit, scitatur is inter eundum ex Hermogene, nuperne e Gothunia venis-set? salvusne sit Dioxippus? Adfirmante hoc, sub hospitali arbore aliquantum ex concussione equi, incertaeq; & asperas vix taedio fatigatus consedit. Quaerimus coeteri (nam Hermogenem non igno-rasse putaverim) quae caussa viae viro non tam cani-tie quam annis obsito? Dioxippi, respondet ille, soror. Obsecrasse eum saepe missis literis, ut non mitteret hanc, sed ipse eadem navi adveheret: utq; id id vitae, quod superesset cum patris suoq; amico transigeret ex illa copia; quae satis sit futura. Con-fidere dulcitis mihi id esse nomen, quam genitalis soli: quod, si qui genuere amiciq; desint, inane sit & inglorium. Distractis igitur praediis, inquit, quamvis illa tempestate pretium eorum retro abiis-set; in hanc, ut videtis, viam me dedi. Quod mea causa non faciebam, nisi probitas istius generis prorsus perspecta mihi fuisset. Inter alia sum-mam puellae modestiam celebrabat: eam tam an-xie cum conjuge, quae nunc inter plures, habuisse; quam mater unicam filiam. Ipsam non de pa-rentum exilio deplorasse, sed quae etiam immeren-tes sequitur, improborum calumnia. Quoties Antrici Veneribus permista sedisset, instar Medeae se comparasse, quae gypsatissimis manibus (ut ait Comicus) Corinthiacis matronis persvaserat, ne sibi vitio verterent, quod abesset a patria. Nempe nec sua aut parentum culpa id evenisse; sed eorum, qui patris virtutes oderint. Celocem referebat negotii caussa huc evia applicuisse navis magistru: quatriduo post, quam portum tenuisset, egredi con-stituisse: id in excensu, si in Gothuniam vellent, e-dixisse. Si Dioxippi sororem adduxisti, inter-pallo, ac in diversoriam tabernam compegisti libe-ralem mentem, nec ea inter meos est; aegre mihi erit C hoc hoc facto. Et erat animus jam nunc excusandi i-stam audaciam, inquit: est domi Tuae. Dum in his sumus, advolat puer Solem meridie esse dicens, paratum prandium. Fervore sideris acrius stimulante triclinium elegimus. Iussus est praeire bonus senex Hircio monstrante tramitem. Si est, ut non nisi pransis ire libeat (facile enim & de no-stro itinere in mentem venire poterat) maturato, a-it, mihi opus est ad necessaria quaedam expediunda, & quod sollicite reditum meum expectat Eugenia. Mensis remotis, itum est: ac quanquam vergen-te in noctem die portam subiissent mecum, coci ta-men sollertia coena instructa est, ut rectam judicas-set etiam nepotulus aliquis Apitii. Eugenia in decentem humilitatem se submittens deprecaba-tur, ut sibi ignoscerem, quod meo tecto successisset: astruebat, pugnam pudoris fuisse cum officio, quod ab fratris amicitia esset. Ignaram beneficio- rum, quae Hircius mecum in eum contulisset, videri potuisse, non sine suspicione fraternae ingratitudinis, qui in Carnutes inter alia non renu[n]tiasset; nisi hanc sumsisset fiduciam. Quintus post vigesimum an-num non minus moribus, quam facie eleganti virgi-ni abiverat. Tamtae erant istae dotes in succido cor-pore, ut honestissimum quemq; sua veluti pellacia adverterent. Cum extremo loco etiam infra li- beros beros meos accubuisset; scin Tu, ajo, a summo bi-bendum, ab infimo dandum esse svavium? Iam erit, qui Tibi osculum ingerat accepti nobis adventus Tui symbolum. Sic surgens partes juxta nutri-tium latus ejus claudens occupat. Cum majo-ri poculo, ut est Germaniae consvetudo apud recen-tes hospites, postulassem Masurium; subridens ille miror, inquit, sed procul cavillo, amicissime populi nostri, in vestris sodalitiis etiam cogi ad potandum eos, qui nihil min[us] sentiunt, quam sitim. Non aliter, subjicio, quam vos Galli ad saltandu impellitis non-numquam eos, quos maeror conficit. Hoc vibra-to in eam sannam telo, risu discussa est utriusq; gen-tis vanitas. Exin sermone de Germanorum ri-tibus, civitatibus, principibusq; earum ac Magistris instituto, ac tamdem ad hanc usq; provinciam pro-ducto; quos & quot in patria virtutis nomine cole-rem, Masurius interrogabat. Si ad hoc me no-men alliges, respondeo, praeter Appionem, Cajanum nec non Titurium, qui occurrunt, non valde mul-tos Tibi ex isto albo recenseam. Etsi enim nul-li praeclusa sit virtus, ut parasitatur eidem bonus Se-neca; tamen quam arduum sit ejus iter, minime Tu ignoras, integerrime senex. Postquam et- jam ingruentem diem multa nocte transacta jucun-de fregissemus, iterumq; illuxisset; Masurius Her- C 2 moge- mogenesq; cum puella collectis sarcinis navim abi-re parantem anhelabant: quos delibatis pridianae coenae reliquiis cum nostris ad Dioxippum literis e-untes ego cum Hircio inter longa vota ad portum usq; deduximus. Rescripsit brevi Dioxippus omnes incolumes secundis ventis pervenisse in Go-thuniam. Ne reliquae vacarent pagellae, placuit autori subjicere Epigrammata ali-quot Lectoris gratia. Ad Generos. [et] Magnif. Dominum IOAN.NICOD. ABAHAUSEN Regni Svet. Ordin. per Borussiam Commissarium. VEnit Hyperboreis, ut fertur, cla[ss]is ab oris: Visere nostra Comes Gardius arva parat. Siccine, Nicodama, referent haec arma, quod opto, Rureq[ue] florebit dulcis oliva meo? Si quid erit duri rigido sub Marte ferendum, Vic illi hoc: Vati parce, Gradive, Tuo. Ad eumdem. QVid mihi cum veterum Papali more parentum? Constat [et] antiquos desipuisse patres. Inspi- Inspicio fastos: Tua nomina, Iane, recurrunt. Nulla tamen manibus vincula mitto Tuis. Non bene ser viles patitur mens libera a nexus: Nec suus est, quisquis brachia vinctagerit. Vive Tuo ingenio, cui justa dat aura vigorem, Ardu[ae] quo clar[ae] munia gentis obis. Ire jube famulos, pinguesq[ue] innectere gallos, Et figi si quis dapsilis anser erit. Tale cadat pro Tegenus inter vota Tuorum. Pone merum: turb[ae] pars ero magna Tu[ae]. OXenstirniad[ae] simul hic nat alis amica Luce ruit: nostr a sospes it ille prece. Dic animo, patriis qui se virtutibus implet, Quam non in nexus po[ss]it abire meos. Hunc vincire, sibi qui tot de vinxerit urbes, Esse probum sana mente Poetanegat. In Mergam puellam. SI patrias sprevinatasq[ue] hoc rure puellas, Luminibus spreta es, Merga puella, meis. Sed mea Drusicolas laudarunt carmina nymfas: Merga, in numero Te tamen esse nego. Merga, aliquid crudi natur[ae] dotibus h[ae]ret. Pulcra licet facies sit Tibi, more rudi es. S[ae]pe illud puero dixi, quod rarior hospes Audiit, [et] potuit discere tota domus. Me potius tumulo referas, o nate, superstes; Quam thalamos intret rustica virgo meos. Vt desint cur[ae], qu[ae] pectora nostra fatigent; A consorte rudi caussa doloris erit. C 3 Respon- Responsio ad Excell: D Georgium Lothum Ph. & Med. Facult. Seniorem in Acad.Reg. Archiatrum Elect. Brandeb. in Borussia [et]c. QVisquis es o superum, sinceri pr[ae]ses amoris, Seu gens Te Fidium rite Latina vocat, Seu Grajo melius Philium Te nomine dicam, Audi non vanis verba profusa labris: Ara mihi sint h[ae]c dextr[ae] monumenta Lothe[ae], Heic ego procumbo, polliceorq[ue] fidem. Ite rudes elegi, quos incitus extudit ardor, Et mea vota meo reddite, ferte Lotho. Noster erit, nostri pars ille erit altera cordis, Donec in hoc aliquis corpore sangvis erit. Donec erit, gelidos animet qui spiritus artus, Tangetur nostrum pectus amore Lothi. De novis e Svecia copiis. NOn ita fulmineos condet Mars improbus enses, Vertet [et] in falces arma cruenta faber. Quamta manus Gothicis iterum descendit ab agris! Quale decus populi militi[ae]q[ue] ducis! Credibile est, vitreo stupuisse sub [ae]quore Nymfas; Cuiq[ue] maris regnum est, hunc tenuisse gradum; Cum ratium moles videre tot arma ferentum, Tot Gothici Regnisigna, tot ora virum. Tu tamen ex alto Pax aurea prospice coelo. Bellorum ardentes Tu premis una faces. Ad Ad Sereniss: ac Potentiss: Sveciae Reginam: ODea, cui gelidi fasces Pater asserit Orbis, Tune potes tenerisbella jubere labris? Tune potes virgo tetricas armare cohortes, Inq[ue] Tua excitos cogere castra duces? Sarmaticum malles in foedera mittere Regem: Mallet [et] hic. Sed vos fata diiq[ue], regunt! Ad Gotofredum filium. VIsneri ad limen nostri, puer, ibis amici: Qua Tua sunt pupo nomina facta novo. Qua Tata jam patri Gotofridulus ore tenello, Iam natri dicet Mamma, sinumq[ue] petet. S[ae]pe Tui vises, fili, cognominis [ae]des; Seu violas illi liliaq[ue] alba fer as, Sive rosam portes, patrio quam fregeris horto, Et referas pueri de patre poma, nuces. Tale Tuum officium non utilitate carebit. Qualis amor patrum est, stirps mea, vester erit. Ad famulum. PLanta peregrinis Italorum notior hortis Nunc [et] in arbusto surgit cliva meo. Nonne vides, sumtis ut se Mars jactet in armis? Pacis ut exoso nomine bella crepet? Velle, puer, teneram; licet hoc comprendere fundo Coeperit, eductam Martia turba premet. In In Catillum Grammaticum. ESt macer, [et] toto contabuit ore Catillus. Gilva vocat Medicos. Nam putat esse febrim. At vos solliciti ne longum erretis amici. Debet [et] expensis parcere Gilva suis. Grammaticos ausus veteres lacerare Catillus Qu[ae]sivit post Zgrammata. Sic macuit. Iano Erixonio Gotho, viro doctiss: SVnt qu[ae] sub sola fiunt sincerius Arcto: Qualia promi[ss]is jam puto nostra Tuis. Qu[ae]ris, Erixoni, qu[ae] sint ea munera? dicam. Res est exiguo pondere, caseolus. In Cossum Grammaticum. GRammaticus cum sit genitus patre Cossus avoq[ue] Grammaticis, altum jactat ubiq[ue] genus. Sic puto patris avum jactavit Pyrrhus Achillem, Alcidenq[ue] satum de Iove matris avum. Hoc [emc], altorum stirpem de dicere Regum. Sordida majores turba fuere Tui. In quemdam. LIbera mens non est nummis adjuta patroni. Novi ego Te sumtu nil didicisce Tuo. In Falconem Rhetorem. ORationem Falco Rhetor edidit. Partem illius de Plinii transscripserat Panegyri: de Tullii partem alteram Ligario. Fabii est, quod ultimum assuit.