PROGRAMMA FUNEBRE ; NOBILISSIMUM, STRENUUM ET ANIMOSISSIMUM VIRUM, DOMINUM H E R M A N N U M W R A N G E L IN CASTRIS PRVTENICIS REGIO - SVEClCIS MAR- SCHALLVM EMINENTISSIMVM. Solen Legistator Atheniensis, plasma humanum afferuit, putredinem in exortu, beluam in omni vita ; tandem escam vermium. Aphrorismi primum membrum quod attinet, Physicorum scholas adire decet ; illarumq ; jrrefragabiles discussiones, in hocce ; angusto deducere loco, quiddisconvenientius ? Lippis, tonsoribus atq ; obstetricibus, quae abunde nota, impertinenter in dubium vocare penitus quoq ; dissentaneum & atopon. Sufficit unius, instar omnium, in-signis censura prophetae Regij. Quippe jam primo scelus usq ; acortu heret infectas vitians medullas, deq ; conceptu genitricis hausi femina labis. Beluam in omni vita si censeamus, deprehendimus, quodam modo belua inferio-rem. Ratiuncula dubitandi ; nullam soIIicitudinem, de victu atque amictu urgere & stimulare rebestias ; ab ijs quoq ; procul abesse afflictionem, quae homines indies coficit, expertorum est asserere. Preterea homo quavis bestia intractabilior, adeo ut in proverbium abierit, tutius inter partheros, & leonum specuIuncis habitare, quam male moratorum conservationi sese implicare. Genetralitatem status Mortalium Hiobus in cruce exercitatissmus, taliter in hacce schoIa, neophytis depingit. MiIitia est vita hominos superterram, & sicut dies mercenarij dies ejus. Vtpote servus ad vesperam, & sicut mercenarius praestolatur sinem operis sui: Sic &ego &c. Dies mei velocius transierunt, quam tela quae atextore excutitur. Porcipe ulterius. Homo natus ex muliere, brevi vivens tempore repletur multis miserijs ; quasi slos egreditur & conteritur, fugitq ; velut vmbra, nec unquam in eodem statu permaner. Quid superbit terra & pulvis ? profecto turpis fetor est homo dum adhuc vivit ; & quamvis Medicus eum curat, tandem tamen accidit, ut qui hodie REX ; cras moriatur, & cum mortui sumus, reduntnos vermes & serpentes. Ex leone uti ex bove putrefacto nascuntur apes ex equo & afino scarabaei ; ex medulla spinae dorsi hominis, nascuntur serpentes, quo sit Testimonium Iapsus ac praevaricationis Mandati Jehovae in protoplastis perinsidias DiaboIi, simuIati serpentis, commissae. VeIocitatem ac fugacitatem Mundani secuIi, ponderaturi, indies graffante nobiscum lue epidemica, animadvertimus ; velut alia foliorum a condensa arbore virentium decidere ; alia renasci: parili modo consuetudo obtinuit, ut quidam e medio tollantur ; quidam in Iucem odantur. Clarius Rex &propheta Jessaeo stemmate oriundus. Tempus annorum tibi mille lucis justar hasternae fluidiq ; puncti ; nulla decursus quod ubi recressit signa reliquit : nostra vanescit tenues auras vita persiccas velut unda arenas, aut velui sensus per opaca Iudens, noctis imago. Herba ceu verno saturata rore ; mane, mox Iangvens medio sub aestu, mox humi comis jacet arefactis, vespeere sero. Pindarus autorest, quod homo asimilandus animalculis ; apud Hypanim fluvium uno die nascentibus & eodem, sole ad occidua climata vergente, intereuntibus. Porro Alanus de complanctu naturae. Homo cui vita naufragium, Mundes exilium ; cui vita aut abest, aut spondet absentium, mors aut justat aut minatur. Id quod, Syracide teste absq ; prosopolipsia &delectu praeminentiae ac submissionis: siquidem Mors accelerat ab eo qui in solio Majestatis usq ;ad eum quihimi & abjectus in pulvere sedet ; ab eo qui gestat hyacynthina caronam ; omni gem narum decore fulgidam, ad illum qui crudo lino vestitus eft. Nunc stemmatuum dotes faciemque deceram praefer egenorum turbam contemne superbus. Porro quid plangendum ? quid macerandum ? quid caput undondum, cum ab orbe condito, eadem tragoedia prothesis atque epithesys consimilis, quoque catastrophe peragenda: Nulla etiam praestantissima pharmaca tot Heroes, quos null a Hostium vis ac machinatio violare poterat, a mortis jure rigoroso vendicarunt. Fama inter Mortales restat satis celebris ; vexillaque sub templorum fornice ab avito stemmate, deducta, posteritati fortitudinem simulque mortalitatem perstringent. In horum elencho non inferioris nominis ac praerogativae, admodum nobilis, strenuus atque animosißimus Dn. Hans Wrangel / ex inclyta Familia Livonum oriundus: Qui Compagniae Teutonicorum Equitum in castris prutennieis Regio - Svedonicis, laudabiliter & viriliter praefuit. Fortitudinem corporis ac animi constantiam erga Serenis. R. M. declaraturus, nuperrime nullus dubitavit, pro incolumitate ac protectione minoris Insulae Regio - Marienburgicae, instar Marci Curtij Eq. Rom. mortem oppetere. Heroica vere Virtus, juris jurandi religione obstrictum, fidem datam mascule tueri. Demum Manes ad coelts, qua piorum politeuma, deducti ; funus hypogae ad tantillum temporis cencredendum. Hujus lateri jungenda, pari passu, conjux dulcissima, Nobilium matronarum decore, imprimis pietate maxime insignis. Addenda ulteriore actu, proles tenella, CHRISTO SAVATORI imprimis accepta ; quae ipsius accessu, complexu & basiolo, secundum dulcissimam promißionem, ubertim exhilaratur. Pientißimis animabus sedibus athereis receptis, de vote congratulandum ; oßibus lege Jovaa ad consummationem destinatis, pax & tranquillit exoptanda: donec Restaurator perennis vitae, producte funera, cum animulis sub beatißima Judicij oececumenici, apparitione vicisim conjugens, aeternum Brabium contulerit. XVII. Octob. MARTINUS SCHMECHELIUS Auctor E L B I N G AE Typis exscripsit Wendelinus Bodenhausen