De antiqvo & curioso BRETISLAI, Bohemiae Ducis, NUMMO ARGENTEO Praeside M. GEORGIO WENDIO, Gymnasii Thorun. Rectore & Prof. P. a. d. X Septembr. A. M. DC. IIC. disputabit David Schmid / Stolpa Pomeranus, Judicia sua de eodem communicantibus: Michaele Kartzburg / Falkenburg. Mdrchico. Laurentjo Christiano Stiege / Belgdart. Pomer. & Johanne Hintz / Tempelburg. Polono. TH0RUNII, imprimebat Johann. Balth. Breslerus, Gymnasii Typogr. Facies I. BRACISLAVS DUX. §. I. Brytislai est hic Nummus, non Wratislai. [ Posterius constat. Nam Wratislaus L.Dux Boh. fatis ante concesserat, qvam Filius, Wenceslaus, a Fratre Boleslao jugularetur. Dubrav. I. 4. Hist. Boh. p. 28. quomodo ergo filii Martyris memoriam in nummo reco-lere potuit Parens ? Alter qvoqve Wratislaus, Bretislai F. regium characte-rem ab Imp. Henrico III. jam impetraverat. qvis itaq ; crediderit, Ducis No-mine contentum fuisse, qvi REX jam erat ? Prius probatur. nam (l) in virtuosum huncce Bretislaum qvadrant omnia praedicata, inferius allegata, inprimis qvod S. Wenceslai honori multum liraverit. (2) idem, qvi hic im numrao & apud Cosmam Bracislaus vocatur, alibi ab historicis Bratislaus, Bretislaus, Brzetislaus, a Cromero Praedislaus, ab AEn. Sylvio & Nauclero etiam Bisetislaus indigitatur; (3) Aheni, non aqvilae, utitur insignibus. ] §. 2. Figura, pro ratione isorum temporum in circo ruditer deline-ata, Aheni, Boleslao olim in poenam dati ; non Korabi, s. Arcae Noa-chi, multo minus eqvi ac asini argenteorum, ab eodem Boleslao in Bo-hemiae fodinis repertorum, typus est. [ Primitus parum aberat, qvin ; statuerem, per figuram istam KORABVM h.e. Arcam Noae, qvaIi qvide praeter peculiare in Polonia familiam, KORAB; dictam, etiam Joh. Radlicki & Jacob. Zadziki, Epp. Cracov. in armis suis usi sunt, praesentari. Ovum enim ovo vix est similius, ac nostra haec pictura na-vi Korabianae, a Polonico Scriptore, Okolski, Tom. I. Orb. Pol. p. 413. de-lineatae. Qvod enim loco mali aliud: ornamentum ; in prora & puppi came-lina, nisi fallor, depicta cernuntur capita, id. conjecturae parum praejudi-cat. Etenim & in Korabiorum navibus gentilitiis (I.) in vicem mali columna successit ; (2.) similia pio more vererum (qvi juxta Hoeping. de Jure Insign. p. 712. navium proram & puppim variis olim condecorabant: figuris,) offenduntur capita. Attamen cum hujus rei nullum in Vita Bre-tislai extet vestigium, schema qvoqve superne contractius paulo appare-at, qvam ut pro navi haberi qveat, mature mutabam sententiam. II. Bi-ennio abhinc persuadere mihi conabatur non nemo, in memoriam forte argentearum minerarum, eqvi ac asini (ut est apud Balbin. 1.2. Epit. Boh. c. 5.p. 112.) figuras mentientium, caelatas fuisse dubias istas ideas. Ast (1.) qvid Bretislao cum memorabilibus, Boleslai I. aevo inventis ? (2) Ca-pita, in originali rectius, qvam in cupro signata, camelina verius, qvam alia, videntur esse.(3) Fingamus, eqvi esse atqve asini ; ubinam, qvae- so, corpus, pedes, alia, talium animantium indicia ? IlI. Tutissime forte-an hariolabor, si ingemina vero, Ahenum illud flammeum, qvod Boleslao ob jugulatum fratrem, Wenceslaum, ab Ottone l. olim in poenam fuit da-tum, in nummi area effigiari. (I.) Onus enim, aqvam in aheno calefaci-endi, adeoqve & ahenum in armis signandi, duravit usq ; ad Bretislaum, qvi A. 1032. (testante Hagecio in Annal. Boh. p. 140.) a Cunrado Caesare liberatus fuit eodem. (2.) praeter capita nihil ibidem suspectum. Inferne ahenum ,superne flammula, aperte conspicitur. Qvod vero loco ansaru duo ibidem capita affixa cernuntur, id vel ex more Veterum, vel ut ne statim ab exretis dignosceretur ahenum, factum est. ] Facies II. SCS. WENCESLAVS. §. 1. Quod Bretislaus S. Wenceslai memoriae peculiarem Nummum destinavit, id partim ex more, partim ex singulari erga eundem, tanqvam atavi sui, Boleslai, fratrem Martyrem, de votione factum est. [I. Ex more. Nam, si Hagecio habenda fides, Boleslao per qvierem apparuit Frater, Wenceslaus, desiderans, ut ad placandum se Numismata. se referentia cuderentur. Effectui qvoq ; hoc fuisse datum, testatur Balbi-nus I. c. scribens: Boleslaus monetam S. Wenceslai, fratris sui, imagine notari-jussit: qvem morem postea in aureis nummis, qvi in Boh. cudebantur, etiam Rudolphi II. & Matthiae Caff. temporibus servatum scimus, & ex usu esset, revocari. II. Ex singulari devotione: qvae inter alia vel inde qvoq ; claret, qvod, ut alio tempore praeter. Templum S. Mauritii in Wissehrad, etiam Mona-sterium Pinoniense, fratribus eremitis Ord. S. Augustini destinatum, ex-citavit: ita A. 1046. Boleslaviae, a R.P. Benedicto IX. eam ob causam, qvod S. Adalberti corpus, qvanqvam maxima cum reverentia, sine tamen ejus praescitu, e Polonia in Patriam retulerat, ad id obligatus, Basilicam magnificam ejusdem nomini dicavit, dicatamq ; per Severum, Episcopum Prag. solennissime consecravit. Balbinus l. c. lib. 6. c. 3. p. 15. Pont. in Boh. pia p. 17. seq.] §. 2. Wenceslaus non privata Bretislai aut Cleri, sed publica Joh. Xlll. P. R. autoritate in numerum Sanctorum receptus est. [ Mediis seculis in usu qvandoq ; fuisse, ut Vir meritis clarus ab uno atq; altero coetu pro Divo haberetur, id inter alia inde qvoq ; dispalescit, qvod, Polydoro Vergilio I. 6. c. 8. p. 514. teste, Alexander III. statuit, ut ne u-nusqvisque arhitratu suo hunc vel illum pro divo haberet coleretve, & ne ulli mortalium divinus honor in terris haberetur publice, nisi illi, qvi prius ex edicto Aposto- Apostolico in Divorum esset Catalogum adscripus. Wencleslaum autem poste-riori modo consecratum fuisse, liqvet (I.) ex eo, qvod templa eidem di-cata leguntur. (2.) qvia emortualis ejusdem a. d. 28. Sept. qvotannis solen-ni ritu celebratur. (3.) qvod Balbinus 1. c. expresse refert: paucissimis a caede annis D. Wenceslaus ab Ecclesia universa coli coepit, jamque A.971. (non integris a morte annis triginta) in litteris Apostolicis, qvibus Joh. XIII. sedem episcopalem Pragae erigit, S A N C T U S Martyr Wenceslaus appellatur diserte. Confer. Cosmas Prag. in Chron. Boh. p. II. ] §. 3. Principum Secularium, a sede Romana in Canonem receptoru, atqve a Successoribus in nummo caelatorum, S. Wenceslaus facile pri-mus est. [Secundum Bellarmin. 1. I. de S. Beat. c. 8. omnium a Papa ( Leone III.) solenniter canonisatorum primus est Suibertus Ep. secundum Tioil. Malivit in Tr. de S. Canonisat. Apollio, primi, ut ferunt, Seculi Martyr: inter Principes tamen, in numerum coelitum relatos, praelaudatus Wenceslaus facile palmam obtinet. Utut enim Carolus M. Imp. A. 1166. vivendi pausam fecerit lsthoc tamen honore non, nifi post Wenceslai fata.h. e. A. 1166. mactatus fuit. Aventin. 1.4. Annal. p. 285. Reliqvis reliqvorum Regnorum Regibus, (Srephano, inqvam, & Ladislao Hungariae; Henrico II. Germaniae ; Casimiro Poloniae; Leopoldo Austriae ; Erico Sueciae ; Eduardo Angliae ; Principibus ; serius paulo, tredecimo nimirum & feqq. Seculis, eadem Apotheoseos dignitas obtigit.] §. 4. Figura, in disco picta, non est D. Viti manus, ab Henrico I. (non, ut vulgo traditur, ab Ottone l.) S. Wenceslao donata, (Cze-chorod. in Marte Moravo l. 3. c. I. p. 229.) verum aut Bohemorum, Gnesnae jussu Ducis sui priores digitos verus coelum exerentium adeoq ; jurantium, aut pendulum e coelo brachium, amorisq ; divini pignus, est. [D. Viti brachium (Dubravio autore l. 5. p. 32.) magna omnino religione in Bohemia colebatur. Sed qvid hoc ad Bretislaum ? Propius ad scopum collineant, augurantes, Bohemorum turbam per manum istam strictioris juramenti, in Polonia nuper ab iisdem exacti, commonefieri. Anteqva videlicet S. Adalberti (vel etiam Gaudentii) corpus edicto loco in Patriam transferri posset, exertis ad coelum digitis pro se & NB. omni posteritate sua jurare tenebantur illi, se omnium pietatis arq ; Justitiae Legum, a Bretislao Gnesnae promulgatarum, fore observantissimos, nec amplius, ut antea, rapinis juxtim & adulteriis inhiatu-ros. AEn. Sylv. c. 16. p. 130. Hagec. p. 145. Pontan. I. c. p. 17. At enim desuper e nube prominens, non versus coelum exporrectum, sistitur brachiu. Qvorsum igitur S. Adalberti cultorum jusjurandum ? Optime, me arbitro, sentiunt, qvi in praesens ad Sigilum Boleslaviense, in qvo desuper brachium e coelis imminet, respici autumant. Ita enim rursum Balbin. I. c. p. 15. Pioleslaviensis Ecclesia non lineas aut aqvilas e clypcis suorum fundatorum (Wratislai aut Bretislai) sed velcut unicum & summum decus S. Wenceslaum ad Ecclesiae fores genu flectentem & fraternis vulneribus morientem, brachio e coelis in S. Wenceslaum, in limbo notatum, ac inter brachium, e sigillo petitum, atq ; in Nummi disco figuratum, nobilior intercedit convenientia.