Frid. Zamell VITAE REGULA. ELBINGAE anno M.DC.XLVI typis Bodenhausianis. Ad Gotofredum fil. Tu qvi prima venis aegro Gotofrede parenti Cura, sit haec vitae praevia norma Tuae. Poftq ; meos obitus fraternas instrue mentes. Dic: Eadem voluit Vos tenuisse pater. Vitae regula Literarum Sapientiaeq : Studiosis proposita. Unquam infructiosius collocavi tempus me-um, qvam in congressu male feriatorum extra limen meum. Libris, eruditorum monumen-tis, pro muto domi affederim ; id glorior, qvod a doctoribus item mutis plus emolumenti acce-perim. Isti me uti a consortio qvorundam, qvi vere mortui essent, sub exigva coeli parte abstraxere ; ita pluribus qvovis sub coelo digne viventibus virtutis commercio conjunxere. Si cui haec ab animo societas, haec vera & solida amicitia dis-plicet ; ille frivolis, turbis, litibusq ; adeo se implicet. Opti-me transigunt, qui eo malorum nexu soluti sunt ; utq esse possint, a profanorum grege liberi sunt. Livor, ne calu-mniare: nec absentes praesentibus, nec mortuos superstitibus praetulimus: in omnibus qvicumq; essent, virtutem extu-limus. Qvorum si ubivis est copia, cur doctrinae sapien-tiaeq ; ergo adipiscendae fatigantur maria ? Sane a raritate eorum nos diffudimus, qvi a vitio ad officium transivimus. Nec publico se abstinet, qvi Patriae tamquam utile ger-men educitur: ubi enim civium salus agitur , ibi novitio-rum institutio perficitur. Igitur viris Te applica in Rep. eminentibus ; procul [...] ac merum fumum vendentibus. Neq ; protenus omnes, qui ad clavum sedent, inani probisq ; invisa oratione evexeris : qvos omnes aut periti aestimant, eos duntaxat suspexeris. Sed prima omnium virtutum est in Deum pieras: cujus individua comes vitae integritas. Qvicquid secura sibi ratio persvadeat : qvoties ab iis descivimus, infortunum nobis adscivimus. CuItum Cultum divinum, mei liberi, ne omittite: aut si de religio-ne periclitandum, vitam potius amittite. Considerate qvam immensus sit amor ejus, qvi servavit nos ; qvam pre-tiosus sangvis, qvi lustravit nos. Qvodcunq ; exinde susci-pitis, id justum esto negotium: & si qvod expedit, liberale non minus sit otium. Illud uti me intra pomoeria publicae Rei caussa multoties conclusit, ita hoc in silvas & prata ali-qvoties intrusit. Sunt, qui fritillo, turricula, aliisq ; ludi-cris sua detergunt fastidia: at mihi istiusmodi secessus gra-vissima semper peperit taedia. Accidit hinc saepe, ut cum hunc otii non sinceri fomitem suborta aliqua molestia extin-guerent ; me nemora fontesq ; Nimfarum domicilia integrio-rem remitterent. Sed nunquam me lusu animum relaxasse, id vero contendo ? minime ego: lusi puer, & nunc cum pueris meis, id est, liberis, ut eos mihi conciliatos majoribus praeparem, eo descendo. Ad qvae vero studia illa aetas prae-paranda sit, non nescit ; qvi ex utilitate publica omnia rite dispescit. Nam & veras rerum appeliationes a lingvis ex-igit, nec has absq ; rerum pondere eligit. Igitur si ob praesens commodum [...] idioma aut qvodvis aliud colitur ; ex-aggeranda eorum notitia non minus, qvibus omnium Con-ditor procul suspecta interpretum fide nobiscum de suis mysteriis Ioqvitur. Turpe inter eruditos ac contemtum nomen opici : turpius, Christianum ignorare vim Verbi sal-visici. Verum de hoc praecipue viderint, qui plurimis in re-ligione instituendis praepositi fuerint. Interea qvisquis sapit, merito sibi vigilat, ad intelligendumq ; divina orsa suis se praesidiis excitat. Hanc viam ingressus etiam Patriae caus-sam tempestive respicit, firmatoq ; multa experientia judi-cio e ptaeteritis futura elicit. Idem recte didicerat parere in se imperium obtinentibus : ut imperare posset sibi olim obtem- obtemperantibus. Meminerat qvippe meminisse ; qvi ho-nos Regibus, qui amor parentibus, qvae juxta reverentia. senibus, qvae observantia legibus, qvae verecundia virgini-bus, qvae officia deberentur omnibus. Ab honesti justiq ; tramite cum nunqvam deflecteret, id perfecit, ut fortunae culpa videretur, cum adversi aliquid incideret. Tempori moribusq ; hominum ex parte se obligavit : nam qvxae tole-rari, nec de facili mutari possent, prudenter dissimulavit, Choraules, Musicorumq ; vulgus ac strepitum cum mimis aversatus convivantium gratia sustinuit: solosq ; frugi ser-mones, svavissimosq ; mores in aurium oculorumq ; volupta-te posuit. Etsi qvamvis virtutem propria commendent munia ac dignitas ; tamen illustriores semper fecit easdem. & animi moderatio, & hac utentium in omnes humanitas. Etiam victus vitae saepe officit : etiam amictus honesto non-nunqvam detrahit. IIlo frugali usus sum & parabili : hoc contentus modesto atq ; habili. Ex parvis censibus rediti-busq ; magnum constitui vectigal parcimoniam: nihil teme-re profundendo decenter alui mediocrem familiam. Vt propolarum effugerem manus, in tempore emi: numoq; caute usus nullam moram foenore redemi. Qvi inutilia-comparant servantq ; optimas sibi occasiones amputant: eoq ; deniq ; tendunt, ut cum danistis transigant. Vidi non paucos, qui jacerent delectati sordibus : nec deerant, qui perirent exhausti sumtibus. Felix, qui modum in rebus agendis, qvod dicitur, tenuit ; & cautionem, si qva neces-se esset, adhibuit. Felicior, si recte coeptis constantiam praestitit : & rite promotis gratiam addidit. Laudabiles egregiiq ; conatus nunqvam non habuere aeqvos arbitros: & qvod caput rei est, faventes Superos. In conjugiis, ut qvae a fato sunt, mea fata expertus qvid alios sua celem pe- ricula ricula? Nec oculos in amore solos, nec praecones seqvere cortuptos, vicinorum voces ausculta & prudentum oracula. Universa vitae Tuae ratio, a commodo uxoris pendet con-sortio. Si qvid erroris heic committitur ; levius qvidem ferendo sit malum, sed non tollitur. Adspirant caelites, lae-tusq ; rerum omnium conspectus est ; ubi res qvieta domi, jucundusq ; convictus est. Adde qvod teneram prolem mo-nitis exemploq ; sincerius instruunt, qvi in colenda virtute consentiunt. De Momis ex supradictis facile conjicis ? ha-bui: habuerunt meliores, & clari Philosophi & Reges ardui. Qvi propria fretus conscientia vix fori nititur testimonio, nec aliorum magnopere deprimitur vituperio. Sannas ma-ledicorum ac scommata nivem esse sapiens duxit: Sole ve-ritatis oborto cum colliqvescere crederes, jam dissuxit. Etiam triumfare desideras calumniam ? materiem invidendi obji-ce: vinces, franges, obteres sibilum hoc os non alio vin-dice. Certe invidiae bona carminibus meis vulgavi ad libe-ros: & celebrabuntur ea apud omnes posteros. O nimis se-curae mentes, qvi mala vestra non intelligitis ! nimis delica-tae, qvi adversus ea tantum ingemiscitis ! Semper lacessita est probitas a malignitate : semper depugnatum est animi sirmitate. Ita Musis suis adscripsit, generi suo in exemplum prae-scripsit, sua deniq ; manu subscripsit Frid. Zam. Idem ad liberos dilectiss. Qvae datur a Superis, traducite pignora vitam Vt mutent aliquid secula, more probo. Vna Boni ratio est: ac tunc discordia coepit, Spreverunt mores cum mala corda bonos. Fontibus e liqvidis virtutum ducite rivos, Praemiaque ultra opicat sumite Vestra manus. Ad Titinnium amicum. Mitto tibi niveos, obscura calumnia, plausus: Mitto tibi festos cum Ganymede dies. Me morbi excruciant, mens est non aegra dolentis. Et lecto accedunt vix duo corda meo. Hoc satis esse puto. Vos lingvae exeste profanae. Turbaque Pieriis non operata sacris. Vulgus iners estis, qvi nil prodesse valetis. Alternam Phoebi mens mea poscit opem. Nam qvo visentum numerus, vocesque molestae ? Qvorsum stridentes increpuere fores ? Optent felices: sit in hoc sua gloria facto: At mihi cum miseris digna sed esto qvies. Pone rudem Catharina salem. Te care Titinni Demoror, o genii proxima cura mei. Odisti mensas vario nidore calentes, Et populatrici prandia facta gulae. Ac memini, qvoties roseis aurora qvadrigis Prodiit, ad Clarias qvod rueremus aqvas. Noxque oleo impensa est. Sprevit mea noctua somnos: Et sunt in feles nota cavilla Tuas. Vt Vt vilit, cujus veftigla bYcfiimut; heus 7u J Tu^ > inqvit ,fofthac dux Ttbi Phoebus crit. Vifcejjum ivfarte cH: egofarvo Efigrammate lufn Imfia Orcftet T? referente manus. Hoc totum eft, in qvo noftri regnatis amores. Vafruar hac tecumy dum fufer auray dafcj* Si nos curarum major disjunxerit *(lus» Fungetur folidam iitera mijfa viccnLj. Ecce ego Te coram qvcrulos fefono dohres* ^4udiit b*c Phcebns cum lovc» langvor abit, Ad liberos, CRedite vos fueri: tenuis mihifrofuit humor: Parctus ajfusa ftat mea laurus aqva. Sicfoviy utflents cum fe committeret auris> Jgyolibet augmentum fojfet ab tmbrc darh Et ccelo edutla efl, &fe virtute tuetur9 Fajitorefex hoc robore natla deos> Nez veniatgeneris fiducia tanta farenti? Succejfus illam non habuire me'u Vux deerat> qvalem vobis natura mtntftrat. Tutm eft, fqtm tendere fojfe manu* Nec caufsa efifundi noftxo deferta Peett. L&invidti non caruijfeflagris* tuditc Mufarum tumulk» ut in aqvore ftngvl fuxuriet qyovis judicc Veftrafeges,