DlSSERTATIO POLITICA HAERETICIS COER CENDIS, NON OCCIDENDIS, Quam Favente Numinis Divini Gratia Consensu Amplißimi Philosophorum ordinis, PRO RECEPTIONE IN FACULTATEM, IN ACADEMIA REGIOMONTANA, Publico Eruditorum examini subjicit Praees M. GEORGIUS HEIN, Reg. Pruss. RESPONDENTE Johanne Godofredo Hess, Reg. Pruss. ANNO M.DCC. die Julii, Horis Iocoquc consvetis. REGI0M0NTI, Typis FRIDERICI REUSNERI , SER. ELECT. BRAND. ET ACAD. TYPOGR. HAEREDUM. SACRO-SANCTAE TRINITATI. §. I. HAEretici nomen omnibus est invisum, etiam iis, quibus hoc ipsum optimo jure competit ; Hae-retici enim dici nolunt, imo hoc nomine au-dito, tanquam a veneno abhorrent, unde etiam quorundam saevitia adeo progressa est, ut non solum Haereticis aqua & igne interdicerent, verum etiam ilios horrendo mortis genere aufferrent, juxta illud sanguinolentum: Utere jure tuo Caesar, servosque Lutheri Ense, rota, ponto, funibus igne necae, qui furor, ut nobis-non placet, ita laudabili, mediocritate mitigandus est. Dicimus ergo coerceri quidem posse Hae-reticos, sed non interfici. §. II. Praeprimis autem notandum, quid proprie Haere-ticus sit. Rem hanc breviter explicavit Augustin. in lib. de-fid. & Symb. c. 10. ita scribens : Haeretici de Deo falsa sentien-do ipsam fidem vioiant. Quibus verbis naturam Haeretici ex-primere voluit, quod etiam ad praesens negotium sufficere potest, reliqua Theologis tractanda, relinquimus. Hosce ergo Haereticos coerceri posse statuimus (I) ut Magistratus Politicus sub poena mulctae interdicat Haereticis, ne semina suae haereseos spargant, aliosque seducant, (2) si interdicto contravenerint, mulctam postulant. (3) Si nihilominus suam haeresin propagare studeant, carcere aut exilio affligi pos-sint. Principis enim officium consistit etiam in Religionis conservatione. §. III. Nam cum Magistratui cura & tutela Reipubl. com-missa sit, commendata sibi norit ea omnia, quae ad salutem Reipubl. conservandam ac eversionem avertendam requi-runtur. Ad quae utique spectant conservatio in corruptae Re- ligionis, ligionis, & e contrario oppressio Haeresium, quae varias tem-pestates inter subditos conjurationes, varia que incommoda afferre possunt, ergo utique & hujus rei cura Principi in cum-bit, quae conducunt ad conservandam puram Religionem, quae juxta Cic. lib. I. de nat. Deor. est Societatis humanae fun-damentum, & Magistratus propugnaculum juxta Platon. lib. 4. de Republ. Hinc ipse Imerator Justinian. Novell. III. inq. Non minor nobis cura est horum, quae sancti simis ecclesiis prosunt, quam ipsius animae. Et memoratu digna vox fuit Reccaredi in Conc. Tolet, III. Non in iis tantummodo rebus defendimus so-lertiam nostram quibus populi sub nostro regimine positi pacatis-sime gubernentur & vivant, sed etiam in adjutorioChristi exten-demus nos ad ea, quae sunt coelestia, cogitare & quae populos fide-les faciunt satagimus non nescire. §. IV. Quamvis ergo coerceri posse hoc modo haereti-cos certum sit, nihilominus tamen eo non progredimur, ut statuamus haereticos etiam capitali supplicio affici debere ; ubi tamen distinguendum est, inter Haereticum qua haereticu, & qua aliis criminibus se implicat. Quatenus aliis crimini-bus capitalibus e. g. coede blasphemia, seditione sese conta-minat, eatenus capitaliter puniri posse non negatur, quia tunc punitur, non ut haereticus, sed ut capitaliter delinquens. Quatenus autem haereticus est, eatenus non potest puniri legibus humanis, multo minus capitaliter ; haeresis enim in intellectu male disposito versatur adeoque est actus intelle-ctus, qui autem sub leges humanas non cadit, nec contra eas delinquit, nam intellectui humano & cogitationibus ab ho-minibus nullaae leges sunt positae, juxta illud Germanor. Ge- dancken sind Zoll-frey. Ubi igitur nulla transgressio legis ibi quoque nulla poena, quia haec ex natura relatorum simul sunt. Egregia itaque sunt verba B. Lutheri quando Tom. 4. Jen. Germ. f. 405. ait: Man soll ja einen jeden glauben laffen was was er wolle/ glaubt er unrecht/ so hat er gnug am ewigen Feue in der Hölle/ warum will man sie denn zeitlich martern/ so fern sie an Glauben irren/ und nicht daneben auffrürisch/ oder sonst der Obrigkeit wiederstreben/ mit der Schrifft und Gottes Wort soll man ihnen wehren und wiederstreben/ mit Feur wird man wenig aucrichten. §. V. Experientiam si consulimus, docemur, ferrum, flammasque irritasse potius, quam sanasse morbum haereticum menti inhaerentem, ad quem proinde curandum, non iis, quae in corpus tantum penetrant, sed doctrina & sedula institu-tione quae, in animum leviter instillata descendit, opus esse, alia quippe omnia pro arbitrio civilis Magistratus atque adeo Principis sanciuntur sola religio non imperatur, sed ex prae-cepta verltatis opimone accedente divini Numinis gratia be-ne praeparatis mentibus infunditur. Vid. Thuan. praaef. Oper. Histor. Hinc Stephanus Batoreus Rex Poloniaae verba cedro digna pronunciavit: Deum tria sibi reservasse, ex nihilo ali-quid facere, futura scire, & conscientiis Dominari. Et memo-rabile est quod refert Thuan. lib. 16. Histor. de Rege Galliae, cum is anno 1555. edictum publicas set, Parlamentum hanc dehortationem Regi scripsisse: AEquum videri, ut potius veteris Ecclesiae vestigiis insistatur, quae non ferro & flammis in Religione constituenda ac propaganda, sed puriore doctrina & honestis vitae exemplis rem confecit. §. VI. Referenda huc est combustio Johannis Hussi & Hieronymi Pragensis a Concilio Constantiensi peracta. Quamvis enim hiambo slammis in cineres redacti fuerint, eorum tamen sententia, quae putabatur haeretica non absum-pta fuit sed potius eorum mors pro maximo constantiae si-gno habita Cruentissimorum bellorum occasionem dedit. Hac enim enim de rescribit AEneas Sylvius in Histor. Bohem. c. 36. p. m. 65. Johannes & Hieronymus apud Bohemos martyrum honores habuere, nec minus, quam Petrus & Pau-lus apud Romanos habiti. Nunciatis enim in Bohemiam, quae Constantia gesta fuerunt, de Johanne ac Hieronymo, discipuli eorumque sequaces omnes in unum convenientes memoriam imprimis defunctorum consecrant, celebran-damque quotannis omnes decernunt. Exinde per amicos nonnullas sibi ecclesias a Regetradi extorquent in quibus suae praedicare plebi sacramentaque ministrare libere pos-sint. Neque hoc modo contenti apud Sclavoniam nobile monasterium fratrum Praedicatorum, extra moenia oppidi situm a fundamentis dejiciunt, eaque prima ecclesiarum ruina in Husslitarum novitate facta : Decurritur in ecclesias, mona-steriaque passim nobilissima superis dicata, ferro atque igne vastantur. Templa in coelum erecta Longitudine atque amplitudine mirabili, fornicibus tegebantur lapideis. Al-taria in sublimi posita auro & argento, quo sanctorum reli-quiae tegebantur, onusta, Sacerdotum vestes margaritis tectae, ornatus omnis dives, pretiosissima suppellex. Haec ille. En dum flammis huic malo praevenire studet Sigismundus Imperator & penitus exurere tentat, tanto magis ad huc cre-scit & acquirit vires eundo, & plurimaoppida destruit. Quam sangul nolenta etiam fuerint gesta Hussitarum, testatur AEneas Sylvius I. c. c. 38.42. & 44. §. VII. Ex his itaque manifestum est, quid exstiterit ex combustione, alioque mortis genere, quo Haeretici affecti sunt, nempe seditiones, turbae, atque lnteritus Rerumpubl. Nostro enim hoc seculo sat multis exemplis docemur, viam armorum, ut loquuntur religionis legibus praeiscribendis nul-lomodo idoneam esse, ferrumque nihil nisi ruinam, caerdes & inimicitias intestinas, easque fere implacabiles gignere, quae minitantur, se tandem Reipubl. nostrae eversionem laturas, inquit Innoc. Gentill in Praef. Apol. pro Christ. Gall. Nec a veri- veritate alienum, Haereticos magno asseclarum numero sti-patos esse, si itaque hi omnes, qui Haereticis, seductoribus de-xtram porrexere, sunt interficiendi, & per mortem e medio tollendi, sequerentur periculosissimae conjurationes, atque hoc modo nec ipsum Principem a maximo mortis periculo esse exemptum ; nam cum interfecti hoc modo suis gaude-ant Patronis, cum quibus consanguinitatis, aut alio amicitiae nexu conjuncti sunt, certum est, eos, hujus esse indolis, ut omnem lapidem moveant, quo ejusmodi haereticorum ma-nes, omni emphasi atque vel ipsius Principis exitio expiare possint. Experientia hoc ipsum fatis superque testatur in ex-emplis Principum fat multis & nostri seculi, quae multo-rum Historicorum scripta reddiderunt prolixa, quae & conciliari possunt. §. VIII. Quamvis autem Haeretici cum lupis & latro- nibus comparentur, exinde tamen inferri nequit, quod occidendi sint, licet lupi & latrones occidantur jure : Nam compara-tio ultra suum tertium extenditur, neque enim tales simpli-citer dicuntur, sed spirituales, quia spirituale animabus dam-num in ferunt, neque etiam sequitur comparantur latronibus ergo etiam occidendi, quia etiam & Magistratus, Politicus & Patres familias itidem latronibus comparari possunt nequo tamen exinde colligi potest & eos occidendos esse, ex eo, quia sic comparantur. Donatistas in antiqua ecclesia capitis supplicio esse affectos, non quidem negatur, interim sunt in-terfecti non tam ob crimen Haereseos, quam ob latrocinia, quibus Orthodoxos affecerunt. Id quod fatis aperte colli-gitur ex verbis Augustin. quae habentur in Epist. 68. ad Ja-nuar. Pejora mala nobis jam Vestri faciunt, non tantum fusti-bus nos quassant, ferroque concidunt verum etiam in oculos extin-guendos calcem mixto accto in credibili excogitatione sceleris mit-tunt. Domus insuper nostras compilantes, arnia sibi ingentia & terribi- terribilia fabricarunt, quibus armati per diversa diseurrunt, comminantes atque anhelantes caedes, rapinas incendia & coecitates. Ex quibus constat, quales Donatistae fuerint, a-deoque illos punitos esse capitis supplicio, non ut haereticos, sed ut latrones & turbatores pacis publicae. §. IV. Licet quoque excommunicari possint & ex-communicentur Pertinaces haeretici, non tamen, propterea interfici debent, quia excommunicatio & e vita subla io toto genere differunt ; imo & contentiosi helluones & alii hujus ge-neris peccatores pertinaces excommunicari possunt, & legiti-me excommunicantur, non tame exinde inter fici debent quia sunt excommunicati. Neque valet illa collectio, falsarii me-rentur mortem ergo & Haeretici qui sunt verbi Dei falsarii, nam non omnes falsarii sunt perimendi, dantur etiam falsa-rii librorum qui tamen non perimuntur. Nec hoc scquitur, si mulier quae fidem marito non servat, vita privari debet er-go & illi qui fidem Deo datam violant si enim haec illatio procederet, omnes illi essent capitis supplicio afficiendi, qui fidem datam Deo in Baptismo frangunt. Non etiam nega-tur quorundam pertinaciam adeo incorrigibilem, ut nulla cohibitionis media aestiment, sed potius flocci pendant, nihil ominus tamen, neque eorum pertinacia efficit, ut morti sub-jici possint, nam si mollia illa media nihil efficiunt habet Magistratus Politicus duriora niedicamina, quae eo penetrare possunt ut impediant seductiones haereticorum quaIe e. g.est ductio in captivitatem. Si enim a consortio hominum per captivitatem fuerit separatus, certum est nullam fore sedu-ctionis Occasionem. Aut si hoc non placet, habet Magistra-tus potestatem relegandi in ejusmodi loca, de quibus certus est, quod seductio ibidem parum sit profectura. T A N T U M.