THESES JURISMISCEL- LANEAE, Quas Adspirante Divina gratia Ex Consensu Magnifici & Amplissimi Ordinis JCtorum In Alma Regiomont. Academia P r ae s i d e Viro Magnifico, Nobiliss. Ampliss. ac Consultissimo Dn. THEODORO PAULI, J. U .D. & Professore Prim. nec non Seren. Elect. Brand. Consiliario & Judicii Aulici Rer. Crimin. Praeside, hocqve tempore Academ. Rectore, Fautore meo ad urnam aestimatissimo Exercitii gratia publice ventilandas subjicit J O H A N N E S Klein / Rostoch. Author. Ad diem Anno 1683. in Auditorio Majori boris consvetis. REGIOMONTI, PRAELO REUSNERIANO. THESIS I. Uamvis JCtum haud deceat te- mere juris concedere antinomiam, cum hujusmodi assertio directo contrarietur D. Justiniani intentioni haud obsure ex-tanti in Const. Tant[ae], C. de V. I. E. ubi di-serte docet: Nullam Legum reperiri dis-sonantiam, quae non subtili aliqua animi Q distinctione tolli possiit: §.15. d. Const. junct. §.8. de Concept. ff. in nullo tamen juris capitulo vel non animadvertente Impera-tore in tam vastissimo opere & tanti Veterum JCtorum scri-ptorum mole, in optimam juris consonantiam redigenda, mini-mum irrepsisse aut remansisse errorem nimis ardue defendere, idem fere esse arbitramur, ac procaciter propugnare: Papam errare non posse. II. Insigniter E. errare nobis videntur illi, qui errare non potuisse Imperatorem erronee stataunt, a quo, cum homo, licet Imperator ipse fuerit, nil humani alienum esse potuit. III. Nec magis rem acuse tetigisse gloriari habent, qui quamlibet apparentem Legum dissonantiam pro inconciliabili juris antinomia vendicant, ignari, de quaru ipsi LL. concilia-tione temere desperant, hanc aliis non mediocriter in jure ver-satis, beneqve diversam mutatamqve subinde Reip. Romanae faciem discernentibus, aut accuratius in veram Legum ratio-nem inquirentibus, saepius esse facillimam. IV. Ira illis calculum adjicere nostrum non possumus, qui inter L.31. ff. de LLbus [et] L.4. C. eod. juris esse antinomiam de-fendere irrito annituntur conamine, quiqve de invenienda ha-rum Legum conciliatione tam enixe allaborant. )( 2 V. Nec V. Nec tamen etiam in illorum abire lubet sententiam, qui harum, quam tamen non agnoscimus, Legum pugnam dirimere volunt, distinctione illa sic satis trita & Politicis usi-tatissima inter vim sc: directivam [et] coactivam, utpote qui in LL. mere & absolute civilibus, quoad Principem, nullum cum Dn. Strykto. ad §. 6.J. de J. N. G [et] C. concedimus princi-pium l. directivum l. coactivum, ceu qui hilce LL. superior est; nisi asserere velimus; id quod inferius est superius dirige-re posse, quod tamen absonum putamus. VI. Uti nec illis assentimur, qui hic inter potestatem Prin-cipis Ordinariam & extraordinariam distinguunt; Una siqui-dem in Principe,qua Princeps est, potestas est, quae summa, quae absoluta quaeqve ordinaria est, uti docet Stryk: d. l. VII. Jus nostrum recte definitur ab Imperatore in §.1. de J. [et] J. & ante illum abs JCto Ulpiano. in Lib. Regul. cujus sen-tentia extat in L.10. §.2. ff. eod. IIX. Ad cujus notitiam non immerito referimus res Di-vinas. per §.1. J. [et] L.10. §.2. ff. de. J. & J. IX. Quae assertio non confundit Theologiam cum Ju-risprudentia, nec Theologum cum JCto. X. Erroneam interim agnoscimus sententiam statuen-tium ex §.12. J. de J. N. G. [et] C. triplex juris esse objectum Personas sc. Res & actiones, nisi haec inadaequata esse objecta velint. XI. Recte Jus a Justitia appellatur. L.1. pr. ff. de J. [et] J. XII. Nec minus recte a jubendo dicitur. XIII. Finis Jurisprudentiae est Justitia. XIV. Cujus JCti non immerito appellantur Sacerdo-tes. L.1. §.1. ff. de J. [et] J. XV. XV. Quod evincit particula Cujus d. L.1. §.1. utut con-trarium defendere annitatur Lyclama Lib.7. Membr. Eccl.38. p.230. XVI. Quae recte definitur in pr. J. [et] L.10. pr. ff. de J. [et] J. XVII. Desumtum est jus privatum ex Jure N. G. & Ci-vili §.4. J. [et] L.1. §.2. ff. de J. [et] J. XIIX. Ex quo triplici fonte non aeqve desumtum est Jus Publicum formaliter consideratum, XIX. Jusnaturale recte de animantibus brutis praedi-catur. pr. J. de J. N. G. [et] C. [et] L.1. §.3. ff. de J. [et] J. XX. Quamvis servi in Orbe Christiano fere esse desie-rint, non tamen penitus hodie inutilis est servitutum materia, & male eam pertractanti Justiniano objicitur §.3. Pro oem. Instit. XXI. Patria potestas est juris naturalis. XXII. Patria potestas est juris civilis. §.2. J. de P. P. L.3. 4. [et] 8. ff. de his qui sui vel alien. jur. sunt. XXIII. Prima ejus constituendae causa est: matrimo-nium, quod consideratur aliter ex jure naturali, aliter ex jure Gentium aliter ex Jure Civili. XXIV. [...] successit in locum deductionis Spon-sae in domum Sponsi uti assentimur ita docenti Harprechto ad pr. J. de Nuptiis. n. mihi. 123. XXV. Quam de forma matrimonii simpliciter consi-derati esse negamus. XXVI. Paradoxa enim esse arbitramur: [...] esse de forma matrimonii, & tamen liberos ante illam natos esse legitimos. )( 3 XXVII. XXVII. Minus quidem Philosophice dictum senti-mus. Virginitatem esse de qualitate substantiali matrimonii. XXIIX. Verum interim esse statuentes, quod, quam-vis secundum c. un. C.29. q.1. qui ducit corruptam, quam vir-ginem esse putaverat, illam dimittere non valeat, istiusmodi tamen nuptiae secundum morem plerorumqve Consistorio-rum propter Nov. Leon. 93. quam hoc in casu sequimur, irritae pronuncientur. XXIX. Patris consensus in Nuptiis liberorum etiam de Jure Can. necessarius est. c.1. c.3. C.30. q.5. c.13. C.32. q.2. XXX. Computatio Juris Canonici in linea transversali erronea est, uti recte docet Bachov. ad Treutl. Vol. II. Disp.6. th.2. Lit. F. XXXI. Cujus filiam uxorem ducere non licet, ejus ta-men neptem ducere non semper prohibemur. XXXII. Ratihabitio Patris non facit nuptias filii ab ini-tio Legitimas, sed demum a temporc ratihabitionis. XXXIII. Secunda p. p. constituendae causa est legitima-tio, cujus princeps species est, quae fit per subsequens matrimo-nium, utpote quod tollit omnia vitia praecedanea & retrotra-hitur ad tempus nativitatis, non tam fiictione juris, uti com-muniter Dd. statuunt, quam interpretatione JCtorum. XXXIV. Hinc veram illorum putamus sententiam, qui per subsequens matrimonium legitimatos in feudis succedere docent. XXXV. Contra insigniter errare, qui contrarium per §. Naturales 2. F. 26. defendere omni ausu allaborant. XXXVI. Tertia p. p. constituendae causa est Adoptio, quam etiam p. p. solvendae modum esse expediti juris esse pu-ramus. XXXVII. XXXVII. Mulierem adoptare non posse, docemur ex §. 10. J. [et] L.5. C. de Adoption. junct. L.5. §.3. ff, de inoff. test. nisi ex indulgentia Principis in solatium liberorum amisso-rum, hoc tamen effectu, ut saltem filios, non vero filiossamilias habeat. XXXIIX. Quamvis quidem extra omnem dubietatis a-leam positum arbitremur in Nov. Leon.27. & Virginibus con-cessum esse adoptare, eas tamen omnibus in locis hodie ado-ptare posse, ubi viget adoptio, non concedimus absolute Cy-priano Regnero in Censura Belgica Inst. ad §.10. De adopt. XXXIX. Obiter etiam hic notamus errorem Dn. Ekbolti in Comm. ff. ad Tit. de Adopt. §.4. notantis: Patrem adoptivum vix ullo in loco Parentis nomine honorari, sed appellari in jure tantum Patrem: Contrariu enim liquido probamus per §.1. J. de Nupt. §.8. J. quib. mod. jus. p. p. solvatur. §.2. J. de acquis. per arrogat. XL. Tutela recte definitur §.1. J. [et] L.1. ff. de tutelis, ubi per caput liberum Imperatorem non Tutorem sed Pupil-lum intelligere sentimus cum Ludwello ad d. §.1. quamquam non ita absurde & ad tutorem id restringi possit. XLI. Pupillus etiam ille dicitur, qui adhuc vinculis p. p. constrictus & nondum Paterfam. fadus est. XLII. Tutor ob latam culpam remotus fit infamis, un-de §.6. J. de susp. tut. de Levi culpa intelligimus. XLIII. Distinctio tamen Zasiii inter latam culpam ver-sutiae [et] latam culpam ignavi[ae] vix in jure fundamentum ha-bere videtur, quamvis eam defendat Tabor, in Jpr. Elem. p.4. Sect.1. n.6. in [...]. Goedd. in L.213. de V. S. n.1. aliiqve. XLIV. Non debet alicui paradoxon videri: Transiisse Jure Gentium rerum dominium & tamen priorem dominum utilem utilem contra novum Dominum in rem habere actionem, quod docet conciliatio L.5. §.3. ff. de R. V. cum §.21, J. eod. XLV. Uti nec illud: Habere vindicationem rei & ta-men non habere rei vindicationem. XLVI. Nec: Habere testamenti factionem & tamen testamentum facere non poste. XLVII. Differunt ita 4. Contractus reales: Quod mu-tuum transferat rei dominium, Commodatum usum, Depo-fitum custodiam & Pignus possessionem. XLIIX. Perfecta emtione & venditione, venditor prae-cise tenetur ad rei venditae traditionem, nec praestando inter-esse absolvitur. XLIX. Periculum rei venditae ante traditionem perti-net ad emtorem. L. Qui, quamvis de re pro certo pretio tradenda cum venditore convenerit, exinde tamen dominus non efficitur. per L.20. C. de Pact. SOLI DEO GLORIA.