D.O.M. A. Gymnasii Logici DlATRIBE X. DE SYLLOGISMI DE FINITIONE & principiis Disputationis loco ad sententiarum collationem proposita in Gymnasio Gedanensi PRAESIDE HENRICO NICOLAI, Philos. Mag. & Professore Ordinario Respondentis partes obtinente P A V L 0 G I L B E R T O Dantiscano Borusso. Ad diem 24. Februarij. S. N. In Auditorio Philosophico Horis destinatis. DANTISCI, Typis Georgii Rhetii, Anno 1634. I. In delubro Elea Minerva txiplex Veteribus erat structus columnarum ordo, primus, qui ingredientibus se offe-rebat, Dorici operis: Secundus Corinthiaci: Tertius juxta templum, Jonico artificio erat elaboratus. Id autem fie-bat, cum multiplex esset facultas Deorum, quibus templa exstru-ebanur. Vt notat Comesl. l. myth. c. 10. Triplex notio Logico ad struendum Vniversum aedificium Logicum elaborae-tur: quod ejus ad disserendum varia & multiplex potestas sit: simplex, quae, objectiva rei apprahensioni: Complsxa, quae compositioni: & illativa, quae argumentationi inserviat. Et totidem Logicae artificialis partibus respondent haec Logica Ope-ra. Exegimus prima & secunda: perlustranda restant Tertia, quae syllogismi dicuntur, Et parti Logices tertiae pro objecto sub-sterni solent. 2. Syllogissmus tractari potest vel praecognitive vel cognitive. Praecognitive tripliciter. An detur ? An ad-aquatum Librorum Analyticorum & partis tertiae objectum ? An unus simplex mentis actus ? 3. Qua primum: Dari syllogismos patet argumento I. artificiali. Datur discursus naturalis, ut docet experientia, omnium bene sensatorum, Cui reclamare insanum est. E. & in-strumentum, quod illum dirigere debet. Nam ille interdum errare potest a vero. At tale instrumentum est syllog. artificia-lis a Logica elaboratus. 2. Inartificiali: Testimonio omnium Logicorum, qui syllogismum proponunt. 4. Qua secundum, duo quaeruntur. I. Anadae qua-tum librorum Analyticorum &c partis tertiae Log. ob jectum : Variant sententiae. Clitoueus & Marsilius argumen- argumentationem, Averroes & Alexander demonstra-tionem libror : Anal: objectum faciunt. Distincte hic dicendum. I. Analyticorum priorum objectum tra-ctationis est syll. simplex qua formam consideratus : Nam ille in illis libris pertractatur: objectum nobilitatis demonstratio esse potest. Et sic Arist. hic de demonstratione agi dicit. I.pri-or. c. I. &c 4. Vt bene Conimbr. praef. l. Prior. vel sy-nechdochice Aristot. per Analytica intelligit An. posteriora. tanq. nobiliora, Vt placet CI. I. M. C. 3. d. 2. q: 1. 2. Analyt. posteriorum objectum tractationis est demon-stratio, ut bene Tolet praef. I. l. post. nam hujus principia, partes & passiones ibi quaeruntur. Conf. Sam. d. Lubl. praef. in l. l. post. 3. Omnium librorum Logicorum de syllogismo tractantium, ut Analyticorum, Topicorum, Elenchorum & sic partisTertiae Logicae universae, adaequatum & totale objectum est syllogismus in universum sumptus, & formalis & materialis, & necessari & probabilis. Et verus & saphisticus: Et simplex & compositus. De simplici res patet: De Com-posito in Analyticis nihil habet Aristoteles: in Topicis ex-plicans locos antecedentium, consequentium, comparationum, l. 2. Top. c. 3. obiter quaedam inspergit, ut notat Conimbr. praef. I. I. prior. &c Cl. I. M. C. d. I. q. I. Interpretes, Theopra- stus, Eademus, Boetius, Philoponus, plura addidere. Et concludit compositus virtute simplicis, quem in se habet, ideo ut ignobilis omissus. Conf Cl. I. M. c. I. & C. 8. d. I0. q. I. Hodie inter species Syllogismorum recensendus est ut pateat omnis Variatio argumentationum Logica. Vulgo objectum partis Tertiae Logicae Tertia mentis operatio dicitur. Keck. tr. 3. prae cog. Log. c. 2. q. II Rectius istius Tertiae operationis noemata & opera, vel gradus terty secudarum notionum ex tertia operatione producti objectum tra-ctationis esse dicuntur. Vt ex Zabar. I. I. d. n. L. c. 3. monet Cl.I.M. c.I. 5. 2. Quaeritur hic: si objectum partis tertiae, an primo loco tractandus Syllogismus in forma ? An To-pico praeponendus ? Recentiores quidam apud Conimbr. c. l. negant, quod inventio sit prior judicio, & prius materia, sit comportanda, quam forma aptetur. At materiam sub-ministrari in Topicis. Prius valet de materia generali & com-muni, qualis in syllogismo sunt Termini &c propositio-nes, quae praecedentibus jam sunt elaborata: Non speciali, quae cuidam saltem rei inserviat, qualis est in Topicis, ubi Syllogis-mus applicatur materiae probabili. Haec accurato doctrina or-dine postponi debet. Et sic communissima in artibus sunt prae-ponenda specialiibus: At communius quid, Dispositio formaliter sumpta, quam certae materiae applicata. Recte ergo Syllogismus formaliter sumptus praemittitur Syllogismo Topico. Conf. Co-nimbr. c. I. 6. Tertium praecognitum est, An tertia Opera-tio sit nnus simplex actus ? Scotus realiter unu actum esse voluit, ratione saltem diversum. 2. dist. 7. q. I. &c. d. 9. q. 3. Falsum hoc. Discursus habet actum antecedentem & conse-quentem. Elicit enim ex positis quibusdam atiud quiddam, per definitionem syllogismi. V. t. 10. E. non est simplex & unus. Nam unum & simplex non praecedit se ipsum aut consequitur. Et est hic cognitio unius per aliud, cum motu de cognitione in cog-nitionem, de objecto in objectum, adeoque cum dependentia poste-rioris cognitionis a priori, quae constituit illationem. At talis dependentia, necessario plures actus requirit. Conf. CI. Weg. in l. I. prior.q. I. &c Conimbr. I. pri. c. I. q. 2. a. I. Quot autem actus hic requirantur, disetur in explicatione defi-nitionis syllogismi. 7. Fuit praecognitio. Cognitio est vel nominalis vel realis. Nominalis triplex. I. Homonymica. Syl-logismi vox varie sumitur. I. Latissime, ut omne instrume-tu sciendi compraehendit, etiam methodum. V. Zabar. L. 3. d. meth c. 3. Ita [...] interdum omnem intellectionem notat. etiam simplicem. V. Scheibl. l. 2. Meta. c. 4. n. l 8 9. Hac signifieatione utuntur Ramci, & Keck. naster. L. 3. f. l. c. l. Alfted. L. 7. Log. har. c. I. Alij tamen eam ne-gant, quod nova & veteribus incognita sit, cum Syllogismus ig-notum ex noto colligere debeat, non solum a noto ad ignotum progredi, ut Ram. & Kek. volunt. V. Cl. U M. I. 2. dis. R a m. c. 9. q. I. Quicquid sit, in verbis faciles edde possumus. 2. late pro omni illatione, quae non sit methodus. Ita in hac materia a quibusdam sumitur. V. Scheibl. d syll. c. I. n. 4. sic & illationes imperfectae ut Enthymemata, Inductiones, syllo-gismi compositi, Syllogismi dici solent. Huc pertinet, cum a-pud Arithmeticos qualiscunque computatio Syllogismus dicitur, unde Arithmetica Logistica dicitur. 3. strictissime, vel pro solis praemisis. Sic I. post. c. 2. Dicitur demonstrativum Syllogismum constare ex causis conclusionis: vel pro sola Con--clusione, sic I. prior. c. 4. 5. 6. dicitur in inutili modo non fore syllogismum, id est, Conclusionem. Monlorius in phra-si Aristotelica in I. An. [ ...] semper hunc sen-sum ponit. V. Dn. Weg. c. I. q. 9. n. 4. 4. stricte pro ag-gregato ex praemissis & conclusione perfecto, sub forma & modo aliquo directe contento. Vt I.prior. c. I. &c 2. prior. c. 23. sic excludit syllogismos imperfectos. Et sic magnam partem hic sumitur. 8. 2. Etymologica. Etymologia Syllogismi Logica nul-la est, enim vox abstracta, notatque idema ac ratiocinationem : Grammatica est a [...] quod ab Arithmeticis desumptum, notat colligere, subducere, subducere, supputare ; uden syllogis-mus q. supputatio aut collectio mentis, unum ex alio educentis. Et Syllog: q.[ ...] collectio rationum, dicitur. Plura Dn. Finck: syll.e. i. p. 12. 21. 3. Synonymica. Dicitur ettam ratiocinatio, argumentatio, eductio, discursus, argumentum, dianoia, collectio, supputatio. Tertia mentis operatio, Ratio educens. Cons. Scaliger. ex. 307. s. f. 2. Consequentiae V. Dn. Kesl. d. cons. c.I. Graecis,[...] item [...] ratio manu invades, qua s. aggressio, ut quidam vocarunt, memorante Quintil. I. 5. c. 10. & ex eo Rhen. L. 3. Log. p. 241. Huc & periphrases pertinent quib. syllog. circum scribi solet. Vt cum Scaligero transmissio mentis inter metas noti & ignoti ap. Barthol. l. 3. p. com. c. I. instrumentum & finis dialectica Caso c. 16. Log. Dialeclicorum telum acutissimum E.idc. 17. dicitur & qua sunt similia. 9. Fuit Nominalis Cognitio. Realis hoc loco triplex esse potest, definitiva, principiorum, &c Attirbutiva. 10. Definitio haec sit: Syllogismus est argumen-tatio ex positis quibusdam aliud necessitate formae concludens. 11. Definitio constat genere & differentia. Ge-nus est argumentatio: Argumentatio est dispositio pro-positionum, ignotum ex noto inferens. Vnde syllogis-mus nil aliud, quamdi spositio quaedam, qua in re ut generio conceptu convenit cum propositione. Vt dictum d. 7. t. 16. Et argumentatio nil aliud qua ratiocinativa dispositio: Est-que vox argumentationis adeo lata, ut quamvis ratiocinatione, etiam imperfectam, ut Enthymema, soritem, lnductionem, Syl-logismum compositum, compraehendat, Quae Omnia argumen-tationes dici possunt: Tota tamen Syllogismi definitio illis non competit, ut post patebit : & sic syllogismi dici non possunt, nisi remote, virtute ; aut late vocem Syllogismi usurpando. Esque argumentatio genus analogum ad syllogismos, quibus primo & per se competit, & imperfectas argumentationes, quibus secun-do & per aliud, per ipsos syllogismos, in quos redigt possunt. Conf. Cl.I.M. c. I. q. 2. & d. 3. q. I. &c I. 2. dis. Ram. c. 12. q. 4. 12. Circa, genus syll: assignandum magna alioquin est Autho- Authorum varietas. Ramel [...] s. discursum ponunt. Ram. l. 2. dial: c. 9. &c I. 7. Sch. Log. c. 3. Piscat. in h. l. Olevian. l. 2. dial. c. II. Beurh. I. 2. coll. c. 9. Snell. 1. 2. dial. Log. c. 9. Scheibl. d. syllo. c. 1. n. 17. Conimbr. I. I. prior. c. qt. 2. a. I. Atij dispositionem. Keck: c. 1. Libavius l. 2. Log: Phil: Ram: p. 540. Alsted. instrumentum dianoeticum.l. 7. Log; harm; c. I. Mendoza modum sciendi. d. 10. Log: s: 9. 10. Aristoteles [...] definiit. 1. 1. prior: c. I. & 1. Top: c. 1. Quam vocem alii per Orationem interpretantur, Gellicus, Bo-ethius, Hildenius, Scherb. Flacius, Hippius, Stenge-lius, Perionius, &c. Alii per rationem, ut Machorius, Burana, Scheib: Goclenius, Crellius, Finckius, Bar-tholin &c alij. V. Dn: Weg: q.6. I. I. prior: Haesenten-tentia partim conciliari possunt, partim nimis remotae sunt. De quo adverte sequentia. 13. I. Syllogismus recte definitur argumentatio, ratiocinatio, discursus, [...] illatio, Ratio : Nam hac vo-cabula hactenus aequipollent, & notant non discursum aut ratio-cinationem natur alem, quae non potest esse genus operis artificio-si, ut bene obijcit Alfted. c. l. Sed ipsum opus seu notionem a Logica efformatam, disursum naturalem dirigentem. Pro-ut alias non infrequens est, idem nomen significare & rem na- turalem, & habitum artificialem. Sic ira, audacia, misericor-dia significant & affectus naturales, & habitus actibtus aquisi-tos. V. Scalig: ex 307. f. 4. sic voluntas significat & rem volitam & ipsam volendi actionem. V. Scheib. c. I. n. 24. Ita ergo discursus, argumentatio, ratiocinatio, ut opus artisicio- sum notant, quidditative praedicantur de syllogismo, qui est tale opus. Et quidem generice, competunt enim Syllogismo & vocali & mentali, perfecto & imperfecto, ut speciebus sub gene-re contentis. Et sic argumentatio idem omnino est cum instru-to Dianoetico, quod urget Alsted. Et sic ejus sententia qua rem plane cu nostra covenit: Nisi quod in hac clari ponatur vocabu-lu unae voce expressu (quod, si per voces licet, omnino in defimti-onio est praferendu) & absolutum: Nam syllogismus primo est absolutum quid: secundo relatum transendens & secundum dici, non esse. Vt bene Cl. I. M. c. I. q. 4. Ita omnia noema-ta Logica sunt instrumenta, ratione usus & applicationis: Ita ipsa Logicae est instrumentum. Conf.: d. t. 17: In ista obsuri-us, duabus vocibus enuntiatum & relativum. 2. Syllogismus est ensper aggregationem: ideo non ejus rigidum genus est quae-rendum. Sufficit si detur vero proximum. 14. 3. Adaquatum Syllogismi universe sumpti genus est [...] id est, ratiocinatio: Nam haec & mentali &c vocali syllogismo competit: Et sic explicanda vox Aristoteles [...] quae significatio est apud ipsum Philosophum. I. I. Top. c. 12. Vt syllogismus in communicatione spectatur, sic &c oratio seu vox ad eum requiritur. Et sic [...] etiam per orationem reddi potest. Non enim repugnat syllogismo, Oratione vel prolata vel script a exprimi. Primario tamen hic ad opus mentale respi-ciendum. Quod, ut primarium, Naturae Logices obijcitur. Ati-cujus syllogismi, ut vocalis, genus potest esse Oratio, universi ne-quaquam. Conf: Cl: I. M. c. Kec: I. 3. f. I. c.I. & 1. 2. dis: Ram: c. l. q. 4. & c. 3. q. I. 15. 4. Si dispositio hic intelligatur discursiva dispositio, ut intendit Keck: c. I. V. Zanack. l. 3. f. I. c. I. q. 3. bene syllogismus definitur dispositio, estque nil aliud, quam ratio-cinatio. V. t. II. Et sic qua genericam vocem hanc conve-nit syllogismuc cum propositione: si Dispositio in qenere, nimis remote definitur. Sic enim actus conclusionem in ferens, id est, discursio, seu ratiocinatio, propius genus est, ut bene Barthol: I. 3. p: com: c. I. Dn: Weg. c. I. q. 6. n: 3. Nec obstat : quod syllogismus sit ens aggregatum, cujus genus partes materiales potius sint quam dispositio: Nam in aggregatis notio-nalibus non impedit, formam poni pro genere. Sic propositio est aggre- aggregatum ex terminis, bene tamen definitur e forma sua, di-spositio. V. d. 7. t. 16. sorites, inductio, sunt aggregata: be-ne definiuntur a suis formis, argumentationes. Et in acciden-tiu desinitionib, quas imitantur Notionalia, usitatissime forma, obtinet locum generis. Sic albedo est color. Paternitas est re-latio. Negat id quidem Sagittar. C. 4. Log: d. 4. t. 2. cum Rameis : sed a Peripato communiter defenditur Conf. Cl. I. M. C. 10. d. 5. q. I. & d. 2. d. pers. t. 56. 57. Za-bar. 1. 4. d. meth. c. 14. Corn. Mart.: prol: Log. c. 4. 5. Modum sciendi syllogismum definire & remotum, & ae-quivocum est. Remotum, Nam omnta noemata Logica pos-sunt dici modi sciendi quia ad eum ut instrumenta in usu adhi-bentur: At hic de noemate partis tertiae quaeritur, cui de-terminatius genus est assignandum. Aequivocum, Nam to-ta Logica est modus sciendi. Sic Arist. absurdum dicit, quaerere scientiam & modum sciendi. Nec rigide syllogismus est ipse mo-dus sciendi, sed instrumentum ad eum condutens. Et alias plura significata habet vox ista. V. ipsum Mend. c. I. f. I Et cum suppetunt propriae & usitatae voces, nil opus subrogare in definitionibus aequivocas & inusitatas. 16. Fuit genus syllogismi : sequitur differentia. Ea-coeteris verbis definitionibus ab solvitur. Dicitur I. ex positis quibusdam. Posita quidam per concessa explicant, ut Boethius, Gellius, Averroes, Fonseca. & alij apud. CI. I. M. C. 3. d: 4. q: I. Quibus consentit Mend: d: 10. Log: s: 10. §:44. Quidam per disposita, seu praemissa, ut Regius, Crell. Tartaret. apud eundem c. 1. Barth: c. I. c.: I. Rectius hoc. Nam hic adhuc de syllogismo in mera for-ma agitur, abstracta adhuc materia vera, quae con-cessionem requirat: Et ostenditur hic saltem forma consequen-tia, qua & e falsis praemiissis inferri potest, sive ea ut verae con-cedantur, sive non: dummodo praemittantur, ex ijs necessario exsurgit Conclusio. Oftendit hoc Aristoteles exemplis istis Abece- becedariis, quae frustra a exagitant Ramei. V. Cl. I. M. c. I. c. II. q. 3. Vt, omne animal est bipes. Omne corpus est ani-mal, E. omne corpus est bipes, si istae praemissae praemittantur, necessario subsequitur per formam conclusio: sive illae praemissae concedatur, siue non. Conf. Cl. I. M. c. I: ld verum, non posse nos al um in certa materia redarguere, nisi ex concessis praemis-sis: sed haec ratiocinatio, jam ad materiam, de qua disceptatur, respicit, non in nuda forma manet, de qua hic agimus. Sit tame concessa latissime sumas, sic idem erit ex concessis, arguere, & praemissis. Conf: Scheibl. c: I. n. 29. 17. 2. Cum quaedam posita dicuntur, intelliguntur praemisae: adeoque duo actus intellectus praecedentes, abjuncti ad-huc: Qui junguntur a Tertio, qui conltusio dicitur: Debent er-go in syllogismo perfecto, de quo hic agimus, plures esse actus quae Vnus: nam si una praemissia esset, non est consequentia formalis, nec sufficens ad legitimam illationem. 3. Isti tres actus, vel possunt successive elici, quando antecedens nondum satis est no-tum quomodo sit causa conclusionis, Tum enim suspendi potest actus illationis: vel in instanti, cum satis penetratae sunt pra-missae; Hic quia conclusio pendet a praemissis causaliter, potest in eodem instanti cum illis cognosci, cum non semper inter cau-sam & effectum necessario prioritas temporis requiratur, Nec motus, qui hic in discursu est, sit proprie dictus, sed analogus, cui nil obstat, esse instantaneo, ut in mutationibus instantaneis ut illuminatio, appraehensio judicativa, patet. Conf. Dn. Weg. c. I. q: 2. 18. Dicitur 2. aliud quid sequitur. Per aliud hic inteiligitur ipsa Conclusio seu illatio, quae est actus inferens tertium ex duobus actibus positis seu praemissis. De ea nota: I. Conclusio non tantum est successio quaedam acus, quae discur-sum perficiat, sed & illatio ex praemissis facta: Non est solum ex praemissis & post eas, quomodo re una cognita progredi-mur ad aliam, sed & propter praemissas, id est, habet depen- pendentiam suam ex praemissis, non qua nudam existen-tiam, qualis & in prima & secunda mentis operatione est: sed inprimis qua causalitatem & illationem non cau-salitate Physica, sed Logica & determinativa : Nam hic cog-noscitur alterum ob posicionem antecedentis, ut causam: Nam praemissae sunt velut causae determinantes intellectum ad elici-endam conclusionem: Et in hac consequentia & assensu illati-vo, quo posteriori assentimur propter prius, quod positum est, consistitessentia discursus. V. Dn. Weg. c.I. q: 3. 2. Actus ille illativus, qua iudicat componendo aliquid vel dividendo, est propositio & ad secundam operationem pertinet: Qua ju-dicat aliquid cum dependentia causali ex alio ex quo ut causa consequttur, est ipsa Conclusio, ratiocinatio, & ipsa syllogisatio, & ad operationem tertiam pertinet. 3. Illatio passive sumpta, id est, actus unus illatus ex altero, est ipsa consequentia syllogisti-ca: active sumpta, id est, actus inferens unum ex alio, est opera-tiomentis ratiocinantis, cujus opus dicitur Syllogismus. Dn. Weg: c I. Conf. t. 13. 19. 4. Conclusio est aliud a praemissis actualibus, id est, non est talis propositio, qualis aliqua praemissa : Sed non a virtute praemissarum: Nam in illa latebat Conclusio, & ex vir-tute & vi illarum educitur. Et hoc vult Philosophus, verbis, eo quod haec sunt. Conf. t. 18. Conclusio qua dispositione a-liud est a praemissis: non qua extrema, quae plura inferre non potest, quam a praemissis sunt praesumpta. Scheib. c. l. n. 28. Et sic ex parte objecti non potest conclusio realiter differre, ab praemissis objectivis: Nam alicut in praemissa posito oportet ide-tificari, oportet enim eadem esse uni tertio, quae inter se eadem eße probari debent. Vt habet Canon consequentiae syllogisticae. Secus nihil probabitur. Vt bene Mend: c. I: n. 43. Ra-tionis ergo discrimen hic sufficit. 5. Intellectus aßentiens praemissis necesario assentit Conclusioni & quae speciem actus, & quae exercitium: Nec potest ejus assenus impediri a voluntate directe directe, inhibendo istum aßensu: Sed indirecte, id esf, vel di-vertendo ipsu in alliud objectu a praemissis, vel nimiu alteri ob-jecto a affigendo, vel no satis accurae in praemissas defigedo, ut illis plene assetiatur. Na intellecto est act necessarius, no formaliter liber, ut volutas. No ergo potest actu suu circa veru particulare suspedere, ut voluntas suum circa bonu partisulare. Nec subditur volutatio circa objectu evides, ubi necessario assetitur, sed ob-scuru, ubi no evidente habet cognitione. V. Dn. Weg. c. I. q. 7. Voluntas suum actum inhibere potest etiam contra intellectu, & in eo maxime voluntatis libertas consistit, ut contra Bellarm : bene prabant Dn. Meisn. d. 21. Antro: q. 7. & p. 3. P. S. s. I. c. I. q. 6. Becan. p. 2. T. I. Th. Sch. tr. I. c. 2. q. 5. Et in peccantibus in spiritum Sanctum manifestissime pa-tet. V. Dn. D. Feurb. d. pecc in. sp. s. c. 14. Intellectus, cognitis praemissis, & bene perpetratis terminis, minime. 20. 6. Consequentia concrete sumpta, est ipse syllo-gism, & est sic idem ac ratio consequens: abstracte sumpta est velut comes & immediatum consequens formae seu Dispositio-nis syllogisticae, id est, virtus quaedam ex legitima dispositione syl-logismi existens. Conf. Libau. dial. Phi. Ram. p. 544. Dn. K. si. d. cons. c. 23. §. 6. Eadem consequentia per me-dium illativa est solius Syllogismi propria : qualitercunque edu-ctiva potest etiam in propositionibus esse. Sic in consecutione, Conversione. Conf. Kesl. c.L. c: 7. Scheib. c. l. n. 30. 35. 7. Conclusio non est pars syllogismi partialiter pro praemissis-sumpti, sed effectus: Et ita bene Cl. J. Mart: Niphus, Le-movius, Pacius, Masius, Arniseus, Monlorius aluque: Syllogismi totaliter, ut discursusest sumpti omnino pars est non salum materialis & ex trinseca, ut Masius vuft, sed essentialis & intrinseca: Ponitur enim in definitione syllogismi. V. t. 18. Et pertinet formaliter ad tertiam operationem Logicam V. c. I. Et sic effectus cum suis causis totum aliquod aggrega-tum constituere possunt. Sic liberi cum parentib. familiam domesti- mesticam. V. Zanack. l. 3. Logi. s. I. c. q. 4. Conf. amplius Dn. Weg. q. 9:c. I. Goclen. p. prob. q. II. 12. Kec. nostrum. l. 3. s. I. c. 1. Mendoz. d. 10. Log. s. 12. Scheib. c. I. n. 54. 55. Hipp. q. 28. Log. Finc. d. syl. c. 12. q. 3. Quidam formam syllogismi vocant. Hoc analogice concedi potest. V. Sch. c. I. n. 57.58. 21. Dicitur 3. necessitate formae. Nota. I. Necessi-tas alia est materiae, seu consequentis & connexionis, quae a ter-minis necessario connexis pendet, quae in Apodictico syllogissimo requritur: alia formae, seu conseqnentia & illationis, quae ex ipsa Dispositione praemissarum pendet. Haec hic intelligitur Conf: Dn: Kesl. c. I. c. 23. Mendoz. d. 10. Log. §. 45. Et haec necessario in Logicis ponenda est, ut bene c. Rameos Cl. I. M. c. l. c. 9. q. 2. probat. Et hanc Aristoteles innuit verbis, eo quod haec sunt : id est, Conclusio ex positis praemis-sis necessario infertur, vi dispositionis. 2. Necessitas alia est absoluta, cum termini sunt entia necessaria, non dependentia a nostra, operatione, ut coelum, Corpus, homo animal: alta hy-pothetica, cum termini absolute sunt entia contingentia, ut Temperantia, Virtus: Vtraque necessitas hic locum habere potest in forma sic: Homo est animal. Petrus est homo. E. Tempe-perantia est virtus. Haec actio est temperantia. E. Hic nuda il-latio ex praemissis spectatur: In demonstatione Terminorum propria connexio accuratius expenditur. 3. Definitio prime competit syllogismo simplici: secuno composito, per sim plicem, in quem resolvi potest. 22. Fuit Definitio Syllgismi: Ex ea explicata plura patent, quae hic moveri solent. Vt. I. An Deo conveniat syl-logismus ? Negat Scal. ex 307. s. 8. August. I. 15. d: Trin. c. 14. Et recte. Nam syllogismus est illatio ignotioris ex notiori, pluribus actius successivis perfecta. V. t. 18. Ac nec Deo ignotum aliquid, nec successio actuum in eo, in quo omnia sunt [...] Con. Schei: n. 3. 2. An Angelis Omni- Omnino. Non enim illi omnia norunt, & successive ab uno ae-ctu ad alterum progredi posunt. Dissentit Tolet. in l. post. c. I. q. I. Thom: p. I. q. 58. a. 3. In ijs, quae ipsis nota sunt naturaliter & insita, vel a Deo per species infusa, non u-tuntur discursu: In illis quae vel ipsis non nota, vel non ita di-stincte nota, quae notitia revelata. & exprimemtali cognoscunt. bene discursum adhibent: Conf. Alfted. Enc. I. 6. p. 2. c. 3. §. 8. & p. 3. c. 2. §. 5. Scheib. l. 2. Meta. c. 4. n.193. Plura in Pneumaticis de hoc 3. An brutis ? Ajunt Plutar- chus, Valla, Valesius, & alij. Male. Nam syIlogimus est o-pus rationis. At in brutis ratio non: Nam haec particula imagi-nis divina in articulo creationis consderatae. Quae in brutis ab-surde collocabitur. Conf. Keck. d. 18. Phil. q. I. Alfted. Encyclop: l. 7. p. 6. c. 3. §. 3. Scheib. c. 1. c. 8. n: 69. & de Syll. c. I. n. 43. 23. Hactenus de finitio Syllogismi: sequuntur princi-pia. Principia Syllogismi sunt, ex quibus formatur ille vel reformatur id est, Quae dantesse syllogismo, vel eviden-tiam obscuro conciliant. Ea quadruplicia sunt : Materia-lia, formalia, Directiva, & persectiva. Materialia sunt, quae, velut materiam syllogismi analogicam praebent. Suntque vel remota, ut Termini, vel propinqua ut propositiones. 24. De ambignitate vocisTermini, Vid. d. 2. t. II. Hic sunt extrema, in quae syllogismus ultimo resolvitur. Appel-lationis rationem Vide apud Dn. Scheib. n. 67. suntque, tria: Major, praedicatum Conclusionis, Minor, subjectum, & Medius, qui rationem utriusque dat. Vnde agnoscantur hi Termini, Vide apud Hipp. q. 27. Log. Hi tres Termini suf-ficiunt in Syllogismo perfecto: Nam duo Termini convenire vel dissentire ostendi possunt sufficienter, interventu tertij ut medij. V. Scheib. n. 71. ln conglobato, qualis sorites, falso, qualis ineptus, & Cryptico, qui potestate duplex est, plures termini esse possunt. In anolagismo quauor sunt Ter- mini mini comparaionis, sed tres illtionis, nam similitudo duo-bus terminis compraehensa pro uno Termino illatiuo sumitur. Conf. Sch.c. I. n. 80. Rames Terminos vocant argumen-ta, & Terminum Medium argumentum tertium. Male. Ar-gumenta enim vel sunt rationes probantes, vel sunt maximae quadam, ex quibus rationes desumi possuut, & sunt integra a pro-positiones. Et medius Terminus non est argumentum, nam hoc tota ratio & dispositio probans est, ipsum corpus Orationis, ut loquitur Scalig. L. 3. Poet. c. 70. V. CI. I. M. disc. I. I. c. 2. q: 11. Sed est materia & medium, cujus beneficio ar-gumentatio coalescit. Disponitur enim hic cum extremis quae-stionis, ut fiat argumentum. Vt bene Cl. l. M. c. l. q. 12. Vnde & medij nomen apte obtinuit. V. Schei. n. 70. Ipsi tres termini in praemissis juncti & copulati, ut una copulativa sunt argumentum probans & inferens Conclusionem. 25. Principia propinqua sunt trespropositiones, Major, Minor & Conclusio. Propositionis vox hic sumi-tur vel late, prout definitia est d. 7. t. 15. Sic omnes tres dicuntur propositiones: vel stricte ut pramissas, sic major & minor sunt propositiones: & sic recte Zabar. ad I. post. t. I. 3. negat. Conclusionem dicendam propositionem : Non enim praeponitur Conclusioni: vel strictissime, ut solam pri-mam praemissam notat, Et sic sola major dicitur propositio, mi-nor assumptio. Haec usurpatio Rameis est usitata. Propositio-nes ad Syllogismum tres requiruntnr ad ostendeda consequentiae evidentiam. In imperfecta argumentatione vel plures vel pau-ciores esse possunt. Sit in Enthymemate, Sorite. & Et sunt vel simplices, unde Syllogismus simplex, vel compositae, unde Syllogismus compositus exsurgit. Appellationis rationem, cur altiqua dicatur major, alia minor, vide apud Mendoz. pia l. s. 2. § . 50. 26. Formalia princia syllogismi sunt dispositiones figuris & modis formalibus compraehensa. Haec principia pri-mo & directe insunt Syllogismo simplici: secundo, indirecte & virtute composito, quatenus in simplices resolvi potest. Fi-gura est Dispositio certa medij Termini, perfectam il-lutionem suppeditans. Modus est Determinatio pro-sitionum cujus figurae, dispositionem vera dirigens. 27. De figuris tria videnda, Numerus, ordo, & at-tributa. De numero quaeritur: An tres figurae sufficiant ? Hic in excessu & defectu peccatur. In excessu a Galeno, qui quartam adjecit quae ab ipso dicitur Galenica, Et defendi-tur ab Vrsino & Flacio apud Scheib. c. I. c. c.5. n. 19. Male. Nam illa dispositio non respondet naturali discursui, qui ita non procedit. E. est praeter naturatis. E. a Logica proponi no debet, quae naturae convenientem discursum persicere debet, non praeternaturalem. Non ex perimur, nos naturaliter ita ratio-cinates. Petr est homo, & homo est animal . E. d. Petrus est ani-mal. Et inde hi Syllogismi sunt inutiles, id est, no sunt in usu: Et-si non sint praecise inutiles, id est, plane nullu usum habeat: Nam ad indirectus & praeternaturales argumentationes ostendendas sunt utiles. V. Zabar. l. d. qu. fig. Cl. I. M. C. 3. d. 8. q. 1. Hipp. q: 33. Log. Mendoz. d. 10. Log. s. 20. Scheib. c. I. 28. In defectu peccat Valla l. 3. dial. c. 2. & 9. a-pud Scheib. c. l. n. 2. Alij apud Hipp. q. 32. Log. qui ter-tiam figuram rejiciuut. Male. Est enim in hac naturalis il-latio. Vt si dicas, Aliquis homo raptus est in coelum. Nam Elias eo raptus est: Hic discursus implicatur, qui commodissime & directe in tertia figura formatur. Neque repugnat naturali dis-cursui talis illatio, ut Valla vult, sed maxime ei conformis est. Nec ullae est ratio, ex qua repugnet. Conf. Scheib: c. I. Nec satis est, in prima figura eum disponiposse. Nam evidentior est ista materia in tertia figura, quando naturalia subjecta subijci-untur, praedicata praedicantur, quam in prima erit, ubi inversio corum corum sequitur. Quicquid sit de forma dispositiva, quae semper in I. figura est manifestissima Conf. eundem c. 1. n. 16. 29. De ordine quaeritur: An prima jure primum locum obtineat ? Negant Ramet & tertiam primam faciunt, Quod sit simplicis fima, facilima, artificiosissima. Falsa haet: Quod est euidentissimum, notissimum, & discursui naturali so-milimu, id haec primum esse debet. Nam a notioribus hic progre-diendum. Tale quid est figura prima, quae naturali diseur sui a-pertissime respondet non secunda, non tertia, quae sunt obscurio-res: quicquid sit de simplicitate, quae in 3. fig: putatur major: aut artificiositatt, quae primum ordinem hic ponere non potest: aut facilitate, quae supra primam figuram in nulla est. Co. Cl. I. M.c.l. q. 2. & C. 8. d. 4. q.t. & I. 2. disc. c.10 q.4. 30. De attributis figurarum quaeruntur aliqua ? I. An modi figuraru Barbaris vocabulis enuntiandi ? Negant Ramei : quod sint barbara, obscuros Syllogismos faciant, ob-servatu difficillima sint, & aliis commodioribus vocibus expri-mi possint. Retinent Aristotelei, quod sint utilissima, Syllogi-fticam dispositionem manifestisime determinet & faciliam argumentandi rationem proponant. Quod barbara sint id in technicis vecibus parum curatur. Coetera quae Ramei propo-nunt, sunt falsa. V. Cl. M. c. I. q. 4. Scheib. n. 33. 2. An modi indirecti addendi figuris ? Quidam addunt: Sed parum opus: Cum naturali discursui contra veniant, adeoque prae-ternaturaliter inferant. De ijs conf. Mend. f. 17. d. 10. Scheib. c. 6. n. II. 12. 3 An tertia figura recte dicatur contracta, quod semper contracta forma repertatur in autho-ribus ? Ajunt Ramet quidam : Alij id negant & exempla in contrarta adducunt. Gocl. p. 4. q. 15. Sive inveniatur sive non apud Oratores, non statim appellationem Syllogismo dare debet. Non enim Logices norma est Oratorum Vsurpatio, sed recta ratio & accurata discursio. Vt bene Cl. I. M. c. I. q. 3. & d. 3. probl. q. I. 31. 4. Cur in I. figura ex majore particulari, mino-re negante formaliter nil sequatur ? Cur ex majore particulari & omnibus praemissis affirmatis in z. figura nihil ? Cur ex mi-more negante & conclusione universali in tertia figura nihil ? Cur in secunda medium bis praedicetur, in Tertia bis subijciatur ? Causas horum reddit Cl. I. M. C. 4. d 2. q: I. 2. d. 3. q: I. C. 8. d. 5. q: I. q: 2. d. 6. q. I. 2. d. 7. q. l. 1. Hic ob chartarum angustiam de duci omnia nequeunt. 32. Fuerunt Principia formalia: Sequuntur Di-rectiva, quae duo sunt: Dici de omni & dici de nullo: il-lud affirmantium, hoc negantium Syllogismorum. Haec princi-pia quanam in re consistant disquirunt Logici ? Ramus in to-tum reicit & nugatorta vocat. l. 7. Sch. Log: c. 3 At natura-Iis intellectus iis assentitur. Conf. Dn. Fin. d. Syll. c. 4. q. 5. CI. I. M. I. 2. disc: c. 9. q. q 3. Alij propositiones Vni-versales afftirmantes & negantes esse volunt apud Zabarel:I. d: 4. sig: c. 6. Reg: l. 3. Log: pro: 5. At propositio uni-versalis & particularis est in parte secunda Logices, ubi nondum est principium directivum proccessus syllogistici, quod hic esse de-bet. Alij ipsum processum Syllogisticum esse putant. Zabar: 9. I. Finc: d. syll: c: 4. Can: 2. Averr: apud Reg: c: I. Co: Mart: I. 3. p: com: c: 2. Proprie principium processus Syllogistici est, ostendens, quo fundamento syllogismi vis illativa nitatur: ipse syllogismus est virtute & potestate tantum, quia ex eo, velut radice educi potest. Adeoque dictum de omni est pri-cipium ostendens vim illativam syllogismi affirmativi: Dictum de nullo negativi. 33. De his principiis nota: I. Haec principia primo co-petunt Syllogismis simplicibus, secundo compositis, & imperfe-ctis, qua in simplicis & perfectos resolvuntur, plane non singu-laribus & expositoriis. Hi enim hic non compraehenduntur. V: Scheib. n. 2. I. 2. Principia haec manifeste & evidentusime compe- competunt figura primae, in qua apertisime ostendi possunt: mi-nus manifeste & reductive secunda & tertiae, quatenus ad pri-mam figuram reduci possunt. V. Zab. Dn. Finck & Reg. c. 1. 3. Principia haec Logica nituntur his Methaphysicis, Qua sut eadem Vni Tertio, inter se sunt eadem, & qua non sunt eadem Vni Tertio, necinter se sunteadem. Quae Albertus M. pro dici de Omni & Nullo substituit, apud Reg. c. l. Et si alias tertia figurae attribui soleant. Et facile patet : Nam ideo aliquid contentu sub supertori praedicatum illius admittit, quia est idem illi, seu iden-tiitatem cum eo habet, & contra. Et haec principia nituntur lllis generalibus: lmpossibile est idem esse & non esse. Quodlibet est aut non esi. Nisi, quod dici de omni & N. magis ad Logicam acco-modate exprimutur: haec magis ad Metaphysicam. De his pluri-bus Conf. Mendoz. d. Log. 10. s. 16. 24. Fuerut principia Directiva: serquutur perfectiva, quae manifestadae Syllogismi cosequetiae inserviut sutque duo: Reductio & Expositio. Reductio est cosequentiae syllogismoru 2 & 3. fig. per prima manifestatio. Nega-tur a Rameis, Ramo, Beurhu. & sed utilis est in Logica, eoque servada .V. Cl. I. M. c. l.c. II. q. 2. Dn. Finc. d. syll. c. 7. §. 2. Dn. Schei. c. l. c. 9. n. I. Expositio est syllogismi 3. figurae per medium singulare illustratio. De ea Scharf L. 3. c. 6. 35. Fuit tractatio Principioru syllogismi: Sequitur attri-butiva, qua generalia quaeda syllogismi attributa explicantur. Talia sunt: Ex puris particularibus formaliter nihil sequitur. Partibus ex puris sequitur nihil atgue negatis. Lex generalis erit, medium concludere nescit. Non plures aut pauciores Termini tribus. Termini identice sumantur qua sensum in Syllogismo, id est non mutentur, augeantur, minuantur, implicentur, con-trarientur. &c. Servetur idem genus praedicationis: Non pro-cedatur a non distributo ad distbutum, & qua similia sunt , quae fuse explicant Dn. Finc. c. I. c. 2. §. 12. 13. Scheib. c. 2. d. syll. Scharf. I. 3. Log. c. I. Barthol. 3. p. co. c. 4.