D. O. M. A. Gymnasii Logici Diatribe VII. DE PROPOSI- TIONIS DEFINI- TIONE ET P AR- T I B V S Disputationis loco Ad sententiarum collationem in Gymnasio Dantiscano proposita P r ae s i d e HENRICO NICOLAI, Philos. Mag. & Professore Ordinario. Respondentis munus obtinente ABRAHAMO PVLMANNO, Dirschoviense Borusso. Amplissimi Senatus Alumno. Ad diem 18. Novemb. S.N. In Auditorio Philosophico Horis destinatis. DANTISCI, Typis G e o r g I R h e t I, Anno cI[...]. I[...]c. XXXIII. V I R I S Strenuis, Nobilibus Magnificis, Am- pli[ss]imis, Consulti[ss]imisq[ue]. Dn. EGGERTO a KEMPEN. Dn. TIDEMANNO GIESEN. Dn. GVALTHERO ROSENBERG, Dn. DANIELI FALCKEN, Illi Pro-Consuli ac Proto-Scholarchae merentissimo His Coss. & Scholarchis Reip. patriae vigilantissimis Dnnnn. Moecenatibus ac Patronis suis observanter colendis suspiciendisq[ue]. S. MOre suo Persae cum Regi munera ferrent, Queis res lauta domi, munera lauta dabant. Nec tamen e sterili quicquid provenerat arvo Nescia mens grate sumere Regis erat. Namq; erat interdum flaventi gratior auro Oblatus gelidae pauperis haustus aquae. Munere vos Moecenates decorare decenti, Quae mihi praestatis munera vestra jubent. Non mihi cum fulvo, quod rarum est, convenitauro, Nec vobis gelidae convenit haustus aquae. Convenit at Sophiae specimen, quod muneris instar Offero; vos placide sumite: munus erit. ABRAHAMVS PVLMANNVS Dir. Borussus Ampli[ss]. Senatus alumnus. T frustranea est omnis potenti[ae], qu[ae] nunquam ad-actum traducitur, dicente Philosopho lib.1. d. coel. c.4. t.32. [et] ex eo venerabili Beda p.99. axiom: sic frustranea terminorum ad pr[ae]dicatio- nem habilium discussa potentia, nisi ad actum conjungendi ea. tandem applicetur. Quod ab actu mentis nostr[ae] componen-te [et] dividente fieri folet, cujus opus Enunciatio dicitur, [et] parti Logices secund[ae] pro Objecto subterni potest. Ea, quia actus componens errare quandoq[ue] potest, pr[ae]ceptis suis illum dirigere debet, ut veros conceptus conjungat, falsos disjungat. 2. Propositionis doctrina vel praecognitionis esse potest, vel cognitionis. Illa triplex, An propositio ad[ae]qua-tum l. de interpr. objectum? Quodnam ejus fundamen-tum? Quis author l. de interpretatione? 3. Qua primum, variant sententi[ae]. Quidam in-terpretationem adaequatum objectum statuunt. To-let. praef. l. Interp. Faber in l. d. Int. c.1. q.2. Boeth. Al-bertus M. ap. Conimbr. praef. l. d. Int. Dn. Olh. d. Lo. 6. t.3.4. Alii secundam mentis operationem. Morisan. praef. l. d. Int. Alii Enunciationem. Thomas, Scotus, Albertus, Ammonius, Conimbric. c.1. Barthol. praef. l.2. Log. Titelman. praef.3. Log. Et quidam solam E-nunciationem simplicem, Boeth. & Conimbric. c.1. Quib-recte reclamat Toletus c.1. Breviter hic dicendum: l.Ob-jectum adaequatum l. d. Int. est. Enuntiatio universe sumpta, cum partib & fundamentis suis proximis. Patet 1. Omnia qu[ae] hic tractantur, tractantur ad enuntiatio-nem constituenda[m]. E. ea ad[ae]quatum objectu[m]. 2.Debet hic li- A 2 ber V 1. ber esse medius inter primum [et] tertium. Ut bene Conimbr. c.1. At tale quid est Enuntiatio universe sumpta. H[ae]c enim nec est terminus, de quo pars prima, nec discursus, de quo ter-tia. Ergo.3. Arist. c.5. tractat de propositione composita, et- si paucis. E. [et] ea ad hunc librum pertinet, nec debet segrega-ri. Et habet suum usum in syllogismis compositis extruendis, et si nil de iis specialiter habeat Arist quod ideo est, quia ex sim-plicibus facile patent, nec faciunt diversas species a Categori-corum figuris. Conf. Cl. I. M. C.8. d.10. q.1. C.9. d.1. q. 1. Objectum primarium forte est Enuntiatio simplex, Ad[ae]-quatum Enunt. universa. 4. Dic: II. Partes & fundamenta prop. proxima sub Enuntiatione ut toto, debent comprehendi. Ita bene Zabar. l.2. d. N. L. c.5. Goclen. l.3. probl. q.2. Regi. l.2. q.1. §.2. Nam ubi totum tractatur, ibi [et] partes tractari debent. Recte ergo sub objecto totali [et] partes ejus compr[ae]henduntur, quales in Enuntiatione sunt nomen [et] verbum, subj. [et] pr[ae]dicatum, de quib. recte in principio libri agit Aristoteles. Ordinantur n. h[ae] ad Enuntiationem con-struendam, nec tantu[m] per accidens [et] ob metiorem cognitione[m] hic tractantur, ut placet Titelm. c.1. Dices: Inscriptio est de Interpretatione. E. h[ae]c ad[ae]quatum objectum. R. N. C. non semper inscriptiones sunt ab ad[ae]quato objecto, sed alio quocunq[ue] quod ad objectum ducit. Tale quid est interpretatio. Et sic vel a parte [et] fine objecti est inscriptio, ut putat Ale-xander: vel interpretatio notat ipsam Enunc. qu[ae] interdum sic vocatur. V. Scharf. l.2. Log. c.1. Hunnaeum l.3. Log. p.137. Titelm. praef. l.3. Log ut putat Ammo-nius: vel Arist. ad suum tractandi scopum respexit, qui est, sensa animi per enunt: interpretari. V. Tolet. c.l. vel ad sui seculi mores respexit, ubi poti[ss]imus Enuntiationum scopus, interpretari conceptus, ut placet Keck. nostro l.2. Log. s. 1. c.1. 1. c.1. vel generali usus vocabulo, etsi ad speciale ut objectum, intenderet, ut si tractaturus de homine inscriberes de anima-ti, ut censet Boethius ap. Tolet. c.1. 5. Dicend: III. Objectum libri hujus ex tractatio-ne Aristotelea est enuntiatio vocalis & scripta: Ex rei veritate etiam mentalis esse debet. Prius patet, quia principia vocalis prop. hic traduntur, voces, nomen, Verbum, oratio, [et]c. ut bene advertunt Morisan. l. d. Int. c.1. Faber c.1. c.1. q.1. Posterius, quia enuntiatio mentatis non mi-nus est Enuntiatio, quam vocalis [et] scripta. Nam definitio Enunt. ei competit. Imo primario h[ae]c est talis: Secundario [et] signanter vocalis [et] scripta, propter scil. mentalem, quam repr[ae]sentant, ut bene Keck. noster c.1. & Cl. Weger. in l. d. Int. q.10. n.4. sic angelis competunt Enuntiationes, etsi vocales a. script[ae] non. Cura. in tractatione sua Aristot. ad vocalem [et] scriptam poti[ss]imum enunt. respexerit, ejus varia redduntur causa ab Interpretib. ut quod notior vocalis men-tali: per eam h[ae]c explicanda: sine illa explicatio difficilis sit, mos seculi Aristotelei, ubi ad vocales enunt. respiciebatur, [et]c. V. Keck. nostrum c.1. Quanquam vox [...] qua E-nunt. definit Arist. [et] rationem [et] orationem significet, eoq[ue] ad utrumq[ue] referri po[ss]it, ut bene Cl. I. M. c. Keck. l.2. 5. l. c.1. Etiam vox latina Oratio, ad orationem internam, a Philosophis extenditur, etsi Philologis forte ea usurpatio non solita, quorsum pertinent, qu[ae] regerit Zanakius con. Cl. I. M. l.2. s.1. c.1. q.2. 6. H[ae]c de primo. Secundum est, quodnam funda-mentum propositionis: Hoc vel proximum est, Oratio, ut communiter ab Interpretib. redditur, qu[ae] [et] genus [et] fun-damentum esse potest, ut sunt ea qu[ae] natura priora sunt, fun-damenta posteriorum quib. suum esse communicant. sic genera specierum: vel remotum, ut interpretatio signa, voces, no-mina, verba interpretantia. A 3 7. In 7. Interpretatio multa notat. V. Scharf. l.2. Log. c. 1. Hic est conceptus per vocem humanam Logica explicatio. Dicitur 1.explicatio, i. e. evolutio, obscuri illustratio, expla-natio, deductio sensuum animi per certa signa. 2. Logica. Non hic intelligit[u]r explicatio qualiscunq[ue], ut Grammatica vocum deductio, aut realis rerum Interpretatio, qua realibus disciplinis est propria: sed Logica, qua propos. resolvitur in sua principia Logica ex quib. constat, i. e. in voces significantes [et] conceptus repr[ae]sentantes, quales sunt nomina [et] verba Logica, qu[ae] a Grammaticis multum differunt, ut dicetur th.25. 8. Dic. 3. Conceptus. Immediate interpretatio est conceptus nostri, mediate rerum conceptu repr[ae]sentataru[m]. Hinc voces prim. sensa animi notant: Secundo res, quarum speciem sensa animi s. conceptus gerunt, ut bene Philoso-phus de Int. c.1. ut male voces significare solas res cum Sco-to, Gabriele, Mendoza asseratur, vel solos conceptus cum Boe-thio V. Dn. Weger. l. d. Int. q.5.6. 4.Pervocem hu-manam. Per vocem, quia hic intelligitur interpretatio vo-calis: Et distinguenda est vox a sono, qui in rebus inanimatis est, v. g. fistulis, tibivs, lituis, fidibus, fragore tormentoru[m], bom-bardarum, [et]c. Per humanam: Qu[ae] vox requirit 1.arci-culationem, ut vox articulate certis syllabis scribi po[ss]it. Ex-cluduntur ergo voces inarticulat[ae] sive hominum, ut gemitus, suspiria, clamores puerorum, morionum, a. ebriosorum: sive beluaru[m], ut mavatus, grunnitus, latratus, avium cantus, [et]c. V. Titelm. l.3. Log. c.1. 2.significationem, ut voces significent conceptus eorum qui eas proferunt. Vt excludantur garritus quarundam avium articulati, ut Psittaccorum, pica-rum, corvorum, qut non norunt significata istarum vocum, quas proferunt: Item voces human[ae] articulat[ae] quidem, sed significatione carentes, ut bumam, rahaha, [et]c. Pulore Au- gustinus gustinus tr.45. in Ioh. c.10. Vtiq[ue] nihil aliud sunt verba quam signa, significando enim verba sunt. Tolle significatio-nem verbo, strepitus inanis est. 3.determinationem, ut [et] determinate significent citra ambiguitatem. Nam ambiguo-rum, quam diu talia sunt, nulla est Logica interpretatio, nul-la enuntiatio. 4.moralem institutionem, ut significatio vocum non sit ex vocum natura, sed morali hominum institu-to [et] placito, ut requirit Philosophus d. Inter. c.2. Vbi no-ta: Voces sunt significabiles natura i. e. ex sui natura apt[ae] sunt ad significandum, [et] ita eo ab hominib. applicat[ae]: sed non significantes natura, i. e. quodlibet significatum cujus vis vocis non est ex natur a vocis, sed libero hominum In-stituto. V. Becan. p.2. Th. Sch. T.2. c.9. q.5. Sonus vo-cis est a natura: Determinatio ad hoc vel illud notandum, a libera hominum complacentia. V. Alsted. l.1. Log. harm. c.3. Confer plurib. Cl. I. Mart. C.2. d.9. q.1. Timpl. l. 3. Met. c.4. q.12. Reg. l.2. Log. q.1. §.4. Fabr. l. d. Int. c.3. q.1. Goclen. p.3. probl. q.6. Combric. inl. d. Int. c.1. q.4. a.2. Tolet. c.1. c.1. q.1. Morisan. d.10. Log. q.1. Muret. l.13. V. L. c.4. Valles de sac. Phi. c.3. Dn. Olha. d. Log.6. t.9. aliosq[ue]. 9. Signa Interpretantia sunt voces & nomina, quo-rum ope sensa animi enunciamus. Signa alias varie defini-antur. V. Conimbr. in c.1. d. Int. q.1. a.1. [et] magis va-rie dividuntur. V. eosdem q.2. a.1.2. & Cl. Weger. in l. d. Int. q.4. §.3.4. H[ae]c considcratio est Metaphysici, qui in doctrina signi [et] signati specialius in horum natura[m] inquirere debet. Vt bene Timpl. l.3. Meta. c.4. q.1. Alsted. En-cycl. l.5. p.1. c.42. Logico satis est, signum hic esse vocem in rei cognitionem nos deducentem V. Dn. Weg. c.1. Ita verba, nomina voces, Orationes [et] ea omnia quorum be-neficio perfcitur interpretatio, signa nostra esse dicuntur. Et com- communiter hic pro signis interpretationis externis sumuntur. Alias & signa quaedam interna dicuntur qu[ae] interius conceptum formant, sic vox, verbum solet amplificari a Phi-losophis ad id, quo [et] interius per conceptum formalem ali-quid dicitur. V. Dn. Weg. c.1. q.1. §.2. 10. Interpretatio est vel simplex vel composita. Et utramq[ue] Aristotelem voce interpretationis intellexisse censeo, ut bene Barthol. l.2. p. com. c.1. Faber. c.1. q.2. Zaba-rel. l.2. d. N. L. c.5. Goclen. p.3. pro. q.2. Et hoc est, quod th.3. dictum, enuntiationem hic intelligi etiam cum parti-bus suis. Simplex est, qu[ae] uno signo constat, [et] fit per nomen [et] verbu[m], nondum conjuncta. Vt, Homo, currit. Quid utrumq[ue] sit, dicetur th.24. Composita est oratio duo signa comple-ctens. Vt Homo currit. Est q[ue] vel imperfecta, cum sensus non absolvitur, ut, si cognovisses es tu? Luc.19. v.42. Quos ego? Virgil. Vel perfecta, cum sensus absolvitur. Vt, didi-cisse fideliter artes Emollit mores. Et, h[ae]c vel non enuncia-tiva est, vel enunciativa. Non enunciativa, qu[ae] affir-mationem [et] negationem Logice [et] directe non exhibet. Est q[ue] vel definitiva, ut animal grande, brutum rugiens: vel af-fectiva, i. e. qu[ae] affectum aliquem aut ornatum Oratorium redolet, [et] Oratoribus, Rhetoribus, Poetis, Grammaticis est usitata, non Logicis. Vid. Arist. de Int. c.4. Tales orationes sunt imperativae, ut, Huc ades o Meliboee. Huc prohibiti-vae, exhortativae, promissivae, comminativae pertinent. Optativae, ut, O mihi pr[ae]teritos! Petitivae, ut panem quo-tidianum da nobis hodie. Huc deprecativae pertinent. Inter-rogativae, ut, Est aliquid, quo tendis? [et] in quod dirigis ar-cum? Imprecativae, Subintellectivae, ut cras pluet, Ex-ornativae, ut, Quem tuus, Tubero, districtus gladius concu-piscebat, cujus latus petebat, quid optabat? Deus, Deus cur me dereliquisti. Implicativae, ut ambigu[ae] de industria, Infini- tivae, tivae, admirativae, [et] ejus generis similes. Conf. Titelm. l.5. Log. c.4. Enunciativa est, qu[ae] directe citra ambi-guitatem aliquid affirmat, aut negat. Et de illa hic tractandu[m]. 11. Fuit secundum pr[ae]cognitum. Tertiu[m] est, quis Au-thor hujus lib. d. int. Vulgo statuunt Aristotelem. Et recte. 1. Stylus consentiens coeteris libris id arguit. 2.allegatio librorum de anima. c.1. Negavit olim Andronicus quidam Rhodi-us ap. Conimbr. praef. l. d. int. Hodie Patritius, Piccar-tus ap. Dn. Olh. d. Log.6. t.2. sed absq[ue] ratione. Nil n. re-fert, Aristotele[m] conceptus hic vocare pa[ss]iones, quod non in lib. de anima. Omnino n. [et] ibi ita vocat. l.1. de an c.1. t.3.13. l.3. §.4. t.3. [et] pa[ss]im intelligere vocat pati. Intellectio ergo [et] conceptus jure pa[ss]iones dici possunt. Conf. Zabarel. l. d. spec. int. c.5. Conimbr. c.1. 12. Fuit praecognitionis doctrina. Cognitionis est vel absoluta vel respectiva. Absoluta, qua natura proposi-tionis in se spectatur. Est q[ue] nominalis vel realis. Nomi-nalis triplex, Homonymica, Etymologica & Synony-mica. 13. Homonymica: Propositio varie sumitur. 1.pro mem-bro antecedente, [et] dicitur [...], cui opponitur mem-brum consequens, quod vocatur [...], seu redditio. Huc re-ferri potest, quod quandoq[ue] pro una contradictione sumatur, cui respondet altera. ap. Arist. in post. Anal. V. Gocl. p.3. pro. Log. q.14. 2.Syllogistice, sic opponitur assumptio-ni & conclusioni: Hoc apud Rameos est usitatum: inter-dum soli conclusioni, sic major [et] minor dicuntur proposi-tiones. Hoc apud Aristoteleos. V. Zabar. l.1. post. t.13. 3.Oratorie pro summa dicendorum. 4.Logice hoc loco pro dispositione affirmante vel negante. Sic hic sumitur. Ety-mologica: Etymologia propositionis Logica nulla est, est n. vox ultimate abstracta: qua Logice nulla prior est: Gram- B matica matica est a proponendo, i. e. exponendo, quod exponat actum mentis affirmate aut negate aliquid judicantem. Synony-mica, Dicitur etiam Enuntiatio (etsi Peripatetici has vo-ces distinguant ratione, re unum sunt, Vid. Cl. I. M. l.2. c. Keck. praef. Scharf. l.2. Log. c.1.) Oratio, Interpre-tatio, Enuntiatum, Effatum, Proloquium, Sententia, Pronuntiatum, Praedicatio, Graecis, [...] item [...], quod a voce [...] quod sentire, opinari significat, non ab [...] quod dignum notat. Sic enim h[ae]c appellatio stri-ctior est appellando. Conf. Scalig. ex.128. Scheib. d. prop. c.1. n.3. Goclen. p.3. probl. q.7. 14. Fuit nominalis doctrina: Realis quadruplex, de-finitiva, divisiva, affectiva [et] partitiva. 15. Definitio h[ae]c sit: Propositio est dispositio Terminorum affirmans aliquid aut negans deter-minate. 16. Dicitur 1:dispositio, id est, Compositio, complexio, conjunctio, qua duo termini actu conjunguntur, sive consen-tiendo seu disjungendo. Nam Conjuntio hic adutrumq[ue] extendi debet. Pars prima Logices de Terminis con-jungendis tractavit, ut pr[ae]cedent: disput. visum: Pars secun-da de terminis per copulam conjunctis, id est, ipsa Termino-rum actuali conjunctione tractet. Alii definiunt per senten-tiam. Vt Keck. noster. l.2. Log. s.1. c.1. Goclen. p.3. prob. q.3. Sed vel sententia sumitur stricte, [et] famoso si-gnificato, [et] sic sententia est propositio cum judicio conclusa, sic strictius quid est propositione: Nam sol[ae] propositiones ver[ae] sunt cum judicio conclus[ea], fals[ae] cum [...] judicii conclus[ae]. Vt bene Cl. J. M. c. Keck. l.2. c.1. Vel late, prout qualem-cunq[ue] enuntiatione[m] notat, quod regerit Zanakius [et] exem-pla ex Melanchtone [et] Cicerone adducit. c. Cl. I. M. l.2. s.1. q.2. qu[ae] ex Goclenio c.1. q.8. mutatus est: At sic [ae]- quipol- quipollet voci propositionis, unde th.13. in synonymis proposi-tionis adducitur: non latior est ea, qualis esse debet, si genus pro-positionis esse debeat. Et hoc ergo non juvabit Zanakium: De alio ergo Termino cogitandum, qui sit latior propositione, latitudine ea, qu[ae] Logicis notionibus pluribus competat. Hic est Dispositio: seu conceptus complexus ut vidit. c.1. Cl. I. M. Dispositio competit & propositioni & syllo-gismo, sed diversis differentiis implicata. Adeoq[ue] vere genus propositionis esse potest. Dispositio vero potest esse vel in men-te, vel in voce, vel scripto, [et] sic omni propositionis form[ae]. aptari potest. Dices: Etiam sententia est latior propositione, nam competit etiam sententiis nondum enunciantibus. V. th. 10. Ergo. Resp. Sententias non enunciantes non curat Logi-cas. Illa ergo communitas non sufficit hic. Communitas generis in propositione debet Logicis notionibus pluribus esse communis: Hoc non est in sententia: bene in dispositio-ne, qu[ae] etiam Syllogismo, qui Logica notio est, competit. Vt non diffitetur. Goclen. c.1. 17. Alii genus orationem faciunt. Ita Peripatetici ple-riq[ue]. Hoc concedi potest, si orationem generice sumas, & pro externa & interna oratione quod fieri a Philosophis sole-re testatur Gocl. c.1. [et] bene advertit Cl. J. M. c.1. Nec vi-deo cur negetur a Zanak. c.1. Etsi enim Philologis forte ea significatio parum usurpata, satis si Philosophis in usu. Hi enim orationem mentatem etiam vocant orationem. Alii instrumentu[m] noeticu[m]. Alsted. l.6. Log: harm. c.1. sed melius [et] ctarius dicitur dispositio Terminorum, quam obscu-ris [et] potioribus Philosophis non usitatis terminis ingenia di-scentium fodicantur. 18. Dicitur 2.Terminorum. Termini sunt materia propositionis, ex qua exstrui ea [et] in quam resolvi debet. Et sunt prioribus disputationibus ad partem primam pertinenti- B 2 bus bus sufficienter elaborati. Ramistae vocant argumenta, item themata. Sed aliene. Vt ostendit Cl. I. M. l.1. dis. Ram. c. 2. q.12. Confer dis.2 t.3. Porro termini sunt in propositio-ne vel immediate ut in simplici, vel mediate ut in composi-ta. H[ae]c enim quia simplices in se habet, etiam terminos me-diantibus illis simplicibus propositionibus in se habet. Dicitur 3. Affirmans aliquid aut negans, id est, Quo indicatur aliquid esse aut non esse. Affirmare [et] negare in propositionis. natura ita inclusum est, ut cogitari ea non po[ss]it, quin affir-matio cogitetur aut negatio. Affirmatio est compositio termi-ni cum Termino: Negatio est divisio Termini a Termino. A-ristoteles dupliciter definit propositionem: semel per verum aut falsum d. int. c.4. alibi per affirmationem [et] negatio- nem. 1. prior. c.1. Et communiter Interpretes hanc pr[ae]po- nunt illi. V. Schei. c.1. d. pro. n.8. Affirmatio enim [et] ne-gatio interior [et] magis necessaria est propositioni, quam veri-tas falsitas, quae sequuntur ad affirmationem & nega- tionem; etsi postea dividatur etiam propositio in affirma-tiuam [et] negatiuam, quod in definitionibus qualibus-cunq[ue], qualis haec, ut notionis secund[ae], est, tolerari potest. Sch. c.1. n.17. Conf: Goclen. p.3. probl. q.17. 19. Dicitur 4.Determinate. H[ae]c vox requirit non determinationem objectivam, nam infinit[ae] non habent objectum determinatum, sed infinite extendi possunt, ut, non homo est no[n] animal: Sed 1.discreta[m] & divisiva affirma-tionem & negationem, qu[ae] fiat per copulam, cujus vi u-nus terminus tribuatur alteri, aut removeatur ab altero. Vt distinguatur a connexione Terminorum complexa, quae objectiva est, [et] citra copulam fit. Vt, homo albus, ani-mal rationale. Vid. d.2. t.30 Hic discrete [et] divisive di-cendum, Homo est albus, Animal est rationale. Vid. Arist. d. inter. 5. 2.Distinctam & ambiguitate carentem affir- affirmationem & negationem. Nam si de industria am-bigua sit propositio, [et] in duplicem sensum torqueri po[ss]it, non est de ea Logico cura, Sic, Exiguum leporem vidi jugulasse molossos, ambiguum est, quidnam hic pr[ae]cise affirmetur vel negetur. An quod molossi jugularint leporem, an lepus molos-sos. H[ae]c [et] similia, quamdiu ambigua manent, respuuntur a Logico, quia non faciunt ad finem Logices, veritatem eruen-dam. 3.Explicatam & apertam affirmationem & ne-gationem. Vt si lateat ea abstrusa Ornamentis Oratori[v]s, af-feclibus, additionibus, involutionibus demantur ea omnia, [et] in simplicem [et] apertam Enunciationem Logicam resolvan-tur, constantem casu recto, [et] modo verbi indicandi, [et] tem-pore quantum fieri potest, pr[ae]senti: Hic enim valet illud Lo-gicorum: Propositio de praeterito & futuro vera est ob propositionem de praesenti. V. Scharf. c.1. Gutk. syn. p.278. Et ita resolvenda sunt Orationes ist[ae],: Oratori[ae] Grammatic[ae]; Poetic[ae], de quibus th.9. Itemq[ue] identic[ae], inten-sivae, explicativ[ae], [et]c. 20. Fuit Definitio Propositionis. Sequitur Divisio. Divisiones propositionis in affirmativam [et] negativam, ve-ram [et] falsam, [et]c. seq. disp. proponentur. Hic strictim tra-dend[ae] sunt qu[ae]dam, qu[ea] ad naturam propositionis melius in-telligendam faciunt, qualiter ea hic tractetur. I.Propositio alia est mentalis, alia vocalis, alia scripta. Mentalis qu[ae] in mente manet. Vocalis qu[ae] externa voce profertur. Scripta, qu[ae] litteris exhibetur. Qu[ae] in Log. de prop. tra-duntur, omni formae propositionis convenire debent. De nomine [et] verbo est difficultas, qui mentali propositioni conveniant. Dicetur de hoc th.25. 21. II.Propositio est vel implicita vel explicita. Implicita, qu[ae] adhuc in volucris quibusdam pr[ae]dita, [et] eru-enda est, ut fiat Logica. Dicitur etiam Potentialis. Tales sunt B 3 ob- obscur[ae] ill[ae] qu[ae] sunt propositiones analytice, id est, resolutive V. th.9. Explicita est, qu[ae] aperta forma Logica rejectis in-volucris proponitur. Dicitur etiam actualis. De hac hic doce-tur, non de illa nisi secundario: Et ostendendo, quomodo ad veram Log. propositionem sit revocanda. III.Propositio alia est materialis s. in actu exercito, alia formalis s. in actu signato. Materialis est, qu[ae] est astricta cert[ae] mate-ri[ae]. Vt Theologica, Philosophica, [et]c. Formalis est, qu[ae] gene-raliter attendit naturam propositionis, non determinando ad hanc vel illam materiam in specie, Et sic hic tractatur proposi-tio. Sic etiam ver[ae], fals[ae], propositiones, qu[ae] alias materia-les dicuntur, formales sunt, quia non in se admateriam spe-cialem v. g. Theologiacam, Medicam, descendunt, nisi inter-dum per accidens [et] illustrationis gratia. IV.Propositio est vel notionalis vel realis. Notionalis est, qu[ae] propo-nit notiones secundas. Vt genus est pr[ae]dicabile. Realis, qu[ae] primas, ut Homo est animal. H[ae]c tractatio abstrahit ab utraq[ue]. 22. Fuit Divisio, sequitur Affectio. Affectiones propositionis vel sunt primariae, ut oppositio, Conversio, [et]c. De quibus dis.9. vel secundariae, qu[ae] hic tractantur. Et sunt varia. 1.Terminorum suppositio. Suppositio est vocis pro suo significato assumptio. H[ae]c varia est, [et] in propo-sitione caute observanda. Dtcitur alia materialis, cum vox. sumitur pro seipsa, ut homo est bisyllabum, alia formalis, cum pro suo significato. Vt homo est animal. Alia communis, alia disoreta. Alia naturalis, alia accidentalis: Alia simplex, alia personalis. Alia confusa, alia determinata, [et]c. de quib. vid. Gutkiisyn. l.1. c.4. p.280. Scharf. l.2. c.2. Men-doz. dis.1. sum. s:1.2. Scheibl. d. pro. c.7. n.58. Al-sted l.6. Log. harm: c.12. Suppositio ergo Terminorum ac- curate est in propositionibus observanda. Nam neglecta ea pariet 4.terminos in Syllogismo. Vt, Animal est corpus vi- vum. vum. Qu[ae]dam notio Logica est animal. E. Sic: Ens quate-nus est ens, est subjectum prim[ae], Philosophi[ae]. E. omne ens. E. [et] homo, bos, leo, [et]c. Homo est spectes, E. [et] Petrus, Paulus. 23. 2.Terminorum ampliatio: Cum termini ample sumuntur. Vt, Homo est animal. Homo notat hominem [et] actu existentem [et] potentialem. 3.Term. appellatio, cum Termini sumuntur pro re existente. Vt, Homo est Imperator Romanus, [...] homo notat hominem existentem. Vid. Gutk. & Scheib. c.1. 4.Propositionis expositio, qu[ae] Termi- norum evolutione sit & occultatio, qu[ae] per crypsin fit vid. Alsted. c.1. c.13. 24. Fuit affectio. Sequitur partitio. Partes propo-sitionis sunt vel materiales vel formales. Materiales, vel signantes vel signat[ae]. Signantes, qu[ae] sunt signa Logica si-gnatarum. Suntq[ue] nomen [et] verbum. Nomen est signum Logicum subjecti, tempus no[n] consignificans. Verbu[m] est signum Logicum praedicati, tempus consignifi-cans. Ita colligitur ex Aristot. d. Int. c.2.2. 25. Dicuntur 1. Signa s. notae, id est, indicia intel-lectui nostro notantia, aliquam duarum vocum debere poni loco subjecti, aliquam pr[ae]dicati. Sic inter, homo [et] ani-mal, intellectus judicat hominem esse nomen, animal esse, ver-bum. Ita de verbo Arist. c.1. dicit, esse notam eorum qu[ae] pr[ae]dicantur. Ergo eadem analogia nomen est nota eo-rum, quae Logice subjiciuntur. Et per hoc officium in-gens est discrimen nominis & verbi Gramma-tici & Logici, ut insulse h[ae]c doctrina Grammatica Rameis dicatur. Nec nomen [et] verbum sunt Termini partis pri-mae, ut Crellius, Regius, Petrella, Faber, Bartholi-nus, Smiglecius, aliiq[ue] volunt: nec ipsum praecise subje-ctum & praedicatum, ut Titelma. Bersman. Faber, Bar- Barthol. Casus, Crell. Scharf. aliiq[ue]. Nisi materialiter, concrete, exoterice [et] populariter. V. Dn. Weg. q.9. d. int. §.5. Per hoc etiam nomen [et] verbum Logicum & ad propositi-onem vocalem accommodari debent, cujus sunt princi-pia, [et] quidem ex tractatione Aristotelis ad hanc tantum, Agit enim de nomine [et] verbo Aristoteles, tanquam de vocibus. l. d. int. c.2. V. Dn. Weg. in l. d. int. q.10. n.6. Etsi Logice magis quam Grammatice hos terminos fumas, ut hic fieri debet, etiam ad propositionem mentalem, [et] sic no-men Logicum se habebit, ut signum conceptus simplicis, qui de-bet esse in loco subjecti, Verbum Logicum ut signum conceptus simplicis, qui debet esse loco pr[ae]dicati inter duos terminos Lo-gico ad ordinandam propositionem propositos. Sic ad te, in te, apud te, cogitando habebis nomen [et] verbum Logicum in con-ceptu, utut exteriori proloquio sensa conceptuum non extuleris. Debet n. Logicus suos terminos, quantum fieri po-test, ita definire, ut ad mentalem operationem maxi-me habeatur respectus. Conf. Scalig. ex 307. s.23. 26. Hoc est, quod in definitione dicitur 2. esse notas Logicas, id est, notare aliquid intellectui, sive voce id fiat, si-ve conceptu: Not[ae] dicu[n]tur [et] ratione significationis, qu[ae] in omni Termino Logico est. Vid. Dis.2. t.18. [et] specialiter in termino operationis secund[ae]. V. t.20. [et] ratione signa-tionis, qua intellectui esse subjectivum [et] pr[ae]dicativum inter terminos signare debent. Per hoc differunt a Terminis partis prim[ae], qui respectum illum proximum ad subject. a. pr[ae]dica-tum non involuebant. 27. Dicitur3. Nomen nullum Tempus consigni-ficare, verbum tempus consignificare. De hac Defini-tionis particula mult[ae] adversus Aristotelem moventur diffi-cultates, quas passim enarrant D. Conimbr. in l. d. int. c.4. q.2. a.4. Tolet. in l.1. d. int. c.3. q:1. Ruvius in l.1. in l.1. d. int. c.1. q. un. Moris. D. Log.10. q.4. Ca- sus l.1. Log: c.6. Omnium acutissime Cl. Weger. in l. d. int. q:8. 28. Iis facile obveneris, si distincte observaris quatuor. Aliud est tempus significare, quod & nominibus com-petit, ut annus, hora, mensis, & verbis, ut noctescit, diescit, vesperascit, [et]c. ut bene Faber in c.4. d. int 2. Tempus qualitercunq; connotare, id est, ut in voce aliqua tempus vel in pr[ae]senti, vel pr[ae]terito, vel futuro connotetur, saltem in abstracto, id est, ut existentia in tempore notetur, non con-creto, id est, ut fluxus per differentiam temporis aut ei [ae]qui-pollentis, mensuratus implicetur. Hoc etiam nomina possunt. Sic coena, prandium, verberatio, notant actiones in pr[ae]senti quasi existentes, sed abstracte citra fluxum exercendi actione[m] in tempore. Majores, Posteri, co[ae]tanei, connotant tempus, id est, existentiam in tempore, sed citra fluxum. Idem est in participiis, qu[ae] actionem in tempore notant, sed citra de-terminatam temporis differentiam per fluxum. Sic ambulans, verberatus, amatus, [et]c. Et hinc participia cum omnibus differentiis temporum conjungi possunt, ut homo est, erit, fuit, ambulans: Quod impo[ss]ibile esset, si in se fluxum determinat[ae] temporum differenti[ae] consignificarent. 3. Tempus accidentale implicare, id est, differentia[m] ali-quam temporis involvere, qua non tempori, ut tempus est, competit, sed ut hoc aut illo loco numeratur. Hoc etiam nomi-nibus competit. Vt matutinus, vespertinus, nocturnus, diurnus. Vbi hic vesper est, alibi mane esse potest. 4. Tempus es-sentiale aut illi aequipollens Logice consignifica-re, id est, notare aliquid per modum actionis aut pa[ss]ionis, cum connotatione fluxus differenti[ae] temporis essentialis, id est, pr[ea]teriti, pr[ae]sentis aut futuri, aut alicujus ei [ae]quipollen-tis, ut in duratione Angelica, [et] divina. Quam tempus Logi- cum [et] Metaphysicum vocare solent. Hoc solis verbis C com- competit. Sic me coenare, prandere, notat actionem cum fluxu praesentis connotatam: Canasse actionem cum fluxu pr[ae]teri-ti. Idem est in verbis illis. cesso, quiesco, fio, exisso, morior, u-bi aliquid in modum actus aut pa[ss]ionis significatur: & verbis divinis, ut creo, genero, pr[ae]destino justifico, ubi tem-pus Metaphysicum, id est, duratio [ae]terna cuilibet tempo-ris Physici differenti[ae] coexistens connotatur. Sunt enim verba in divinis sumenda pro ea potestate, quam in divinis habere possunt. Vt e verbo divinis attributo non statim tempus cum Photinianis, Bebeln. c. Keck. colligendum, sed duratio quaiscunq[ue] eminens tempore. Vnde verba in divi-nis s[ae]pe nomina fieri ajunt Authores, id est, significare sine tempore sc. Physico. Vid. Cl. I. Mar. l.2. Eloh. c.51. Cl. Hopfn. in l. d. int. c.3. Cl. Weger. c.l. q.8. Valentiam T.1. d.1. q.10. p.1. Becan. par.1. Th.8ch. c.8. §.7. Brochm. L. C. de Deo. c.3. q.4. 29. Fuerunt partes materiales signantes: Signatae s. objectivae sunt, de quibus propositio verificatur. Et sunt subjectum & praedicatum. Subjectum pars prop. Logi-ce antecedens. Praedicatum Logice consequens. 30. Subjecti vox varie sumitur. Vid. Scheibl. Top. c.8. n.2. Hic dicitur pars pop. Logice antecedens, qu[ae] in Logica dispositione antecedere debet. Proponunt alias autho-res varias notas subj. [et] pr[ae]dicatorum. Vt articulum Gr[ae]cum, ordinem [et] situm verborum, ordinem rerum. Sed. h[ae]c non semper procedunt. Vid. Scharf. l.2. Log. c.3. Scheibl. d. pro. c.1. n.24. Nec satis caute dices, subjectum esse id, quod in rerum natura antecedit, pr[ae]dicatum id, quod in rerum na-tura consequitur. Nam hic non antecessio aut conse-cutio naturalis semper observatur, sed notionalis, ut bene Cl. I. M. l.2. disc. Ram: c.2. q.3. Sic si dicas, Albedo est corporis, albedo naturaliter sequitur corpus, hic notiona-liter antecedit. Sic omne visibile est homo. Rectius ergo subj. pars pars Logice antecedens dicitur, Pr[ae]dicatum pars Logice con-sequens. Qu[ae] Logica antece[ss]io [et] consecutio ex dispositio-ne & resolutione terminorum Logica, ex quibus constat propositio, est dijudicanda. Recte Mendoza. d.1. sum. p.1. §.2. subjectum est quod subest pr[ae]dicationi, qualiscunq[ue] alias res sit. 31. Fuerunt partes propositionis materiales. For-males sunt, qu[ae] nexum extremorum spectant: Suntq[ue] iterum vel signantes, vel signatae. Signantes sunt, qu[ae] sunt me-dia signatarum: Vt copul[ae] concrete sumpt[ae], ut verbum est in simlici, conjunctio aliqua in composita propositione. Signa-tae sunt copul[ae] abstracte sumpt[ae], id est, ips[ae] conjunctiones [et] attributiones subjectorum [et] pr[ae]dicatorum, qu[ae] sunt opera- tiones actus nostri intellectus, conjungentis terminos vel ab- jungentis. 32. De copulis variarixa inter authores sunt. An partes propositionis? Anpartes pr[ae]dicatorum? Anform[ae] propositio-nu[m]? An ex [ae]quo tam subjectum quam pr[ae]dicatum respiciant? De quibus ut strictim aliquid attingatur, Adverte sequentia. 1. Copulae abstracte sumptae sunt ipsae formae propo-sitionu[m]. Nam forma propositionis consistit in connexione seu aggregatione extremorum. Vt bene Scheibl. c.1. n.34. seu ut th.12. dictum, dispositione terminorum. At copula hoc modo sumpta est ipsa copulatio extremoru[m]. 2.Copula concrete sumpta de est secundi, ut vocant, adjecti, est integrum praedicatum propositionis. Notatq[ue] astum existendi Vt Deus est, Socrates est, id est, est existens. 33. 3. Copula concrete sumpta de est tertii ad-jecti, ratione materialis significati, est pars prae-dicati totalis seu formalis, notatq[ue] actum aliquem essen-di vel existendi. Sic homo est animal, [...] est pertinet ad pr[ae]-dicatum totate, unde Aristoteli dicitur [...]. cap.3. l. d. int. Et ex conversione liquido apparet, Vt, Ho- mo mo est animal: Et quoddam quod est animal, est homo. Vi-de Tolet. quaest.1. cap.3. l.1. d. int. Nec magni momenti sunt, qu[ae] contra, a Morisano adferuntur. q.4. d. 10.Log. Notatq[ue] actum aliquem vel essend, ut in prop. es-sentialibus, Vt, homo est animal, vel existendi, ut in acci-dentalibus. Nec video, cur hoc negetur a Nihusio d.3. Log. t.4. Zabarella in tab. Log. p.27. Idem per analogiam in propositionibus eminentibus obtinet, ut, Deus est Spiritus: Homo in Christo est Deus: [et] deficientibus, ut, Homo est mor-tuus, Coecitas est privatio. Vbi actus negativi notantur. 4. Copula concrete sumpta de est 3. adjecti ratione formalis modi significandi est medium, vinclum, si-gnum, nota, instrumentum, astrigmentum, modus, [et] quomodo vocare libeat, cujus beneficio intellectus noster conjungit pr[ae]dicatum [et] subjectum. Et hoc sensu commode ex-plicari possunt illi, qui copulam ex aeqno respicere sub-jectum & praedicatum ajunt; id est, esse medium, quod tam conjungit subjectum pr[ae]dicato, quam pr[ae]dicatum sub-jocto. Secus magis proprie vindicatur pr[ae]dicato quam subjecto. Et h[ae]c de partibus proposi-tionis. Additamenta. Copula per se non potest. Tropum sustinere nisi ratione pr[ae]dicati Totalis, cum quo in unum coalescit. Falso dicitur, sanationem Paralytici factam esse post redi-tum Christi a Gergesenis, Matt.9. v.2. Diu ante facta est, ut e Marco. 2.v. I.2. c.s.v.I. & Luca c.5. v.8. c.8. v.26. patet: A quibus hactenus ordo gestorum desumendus. Matth[ae]us hanc historia[m] connectit cum Iairi [et] h[ae]morrho us[ae] historia, qu[ae] post reditu[m] illum contigerunt, [et] sic [et] illa[m] de Paralytico inspergit. Christus cum maxime fuit in mundo, non fuit in mun-do. Vide Joh. 17. v.11.