D. O. M. A. Gymnasii Logici DlATRIBE V. TERMINO POSTPRAEDICAMENTALI seu dissentaneo Vulgo de POSTPRAEDICAMENTIS. Disputationis loco ad Sententiarum Collationem in Gymnasio Gedanensi proposita P r a e s i d e HENRICO NICOLAI Philosoph: Mag. & Professore Ordinario. Respondentis partes obtinente PAVLO GILBERTO Dantiscano Borusso. Ad diem 9. Julii S. N. In Auditorio Philosophico Horis destinatis. DANTISCI, Typis Georgi Rheti, ANNO M. DC. XXXIII. NOBILISSIMO & perquam MAGNIFICO DOMINO DN. ISRAELI KOHNE alias JASKI, Burggrabio Regio Eminentissimo. Amplisimo Consultissimoque Viro DN. Gregorio Kammermann / Pataeopolitanae Reipub:Senatori gravissimo. Prudentisimis Spectatisimisque Viris DN. BARTHOLOMAEO Marcts / DN. JOHANNI Hecker / Dictae Rei- publicae Scabinis meritissimis. Nobilissimo & Conspicuo Viro - Juveni DN. GERHARDO P R O I N, Patritio Gedanensi florentissimo, in Sobowitz, &c. UT ET Integerrimo atque Spectabili Viro DN. CHRISTOPHORO RUMLER, Civitatis Gedanensis Civi primario & Merca- tori prudentissimo. Dnnnnnn. suis Patronis, Moecenatibus fautoribusq; sludiorum observanter colendis Honoris observantiaeq ; ergo sacrum esse vult Respondens. I. Etsi malo & inconvenienti instrumento idem efficere ac appositissimo singularis artis judicet esse Ludov. Vives velisti cum Apelles carbone de foco sumpto ita expressiteum, a quo ad prandium Ptolomaei invi-tatus erat, ut invitati facile omnes hominem agnoscerent, a-pud Dn. D. Höpfn. c. Cutsem. p: 3. s. 3. c. 5: Tutius tamen, certius jucundiusque per appositum organon operari li-cet. Similiter & si absque convenienti ad eam disponente Ter-mino negata propositio solo naturali discursu expediri possit: Certius tamen, tutius & pro Logicae totius ordine convenien-tius est peculiares in parte prima elaborare terminos, funda-menta futura negantis prop. in parte secunda formandae. AEque enim negans prop.est propositio, ac affirmans: ac proin aequo fundamento in parte Logices prima disceptanda. Fit id per terminum post praedicamentalem, vulgo postprae-dicamentum & accuratiorib. repugnantem, dissentaneum, dictum. 2. Postpraedicamentorum tractatio vel proeminalis est vel doctrinalis. Illa triplex, 1. distincta hujus materiae & pe-culiaris tractatio. 2. Sedes. 3. Author. 3. Qua primum, quaeritur, An distincte & peculia-riter in Logicis de termino negante & postpraedica-mentali agendum : A quibusdam hic in defectu, ab aliis in excessu peccatur. In defectu peccant I. illi, qui post-praedicamenta tantum vocabula quaedam explicare ajunt, quo-rum mentio sit facta in praedicam: Adeogue tantum ut expli-cationi praedicam: inservientia, non ut veras partes Log. pro-pont. lta hactenus communiter & ferme famose est sensum. Vid.Dn. Philip: l. 1. Dial. p: 82. Conimbr. in c. 10.d. Categ. Toletum in c. Fabrum c. II. d. praedicam. Morisan. in l. de categ. c.I 3. 14. Hunnae. l.2. Log: p: 95. Titelman l. 2. Log. c. 59. Keck. I. I. s. Log. c. 6. Casum p. 2. Log. c. 31. Scheibl. intr. c. 4. n. 9. Cor. Mart. 1. diss. c. 9. Rhenium p: 114. Log. Crell. 1.1. p: com. c. 2. Regium q:8. d. praed. Bartho-Iin. ench. p: com. l. I. c.22. Bersman. 1. I. Log. p. 59. Dn. Höpfn. in I. Categ. c. 10. aliosque Contra in-ter neotericos quidam qui curatius Logicae indolem lustrarunt, postpraedicamentorum finem primarium longe alium vide-runt nempe Terminum ad futuram propositionem negati-vam aptiftcare. Ita CI. J. Mart. 1. 2. inst. c. 10. p: 96. eumque secutus Dn. Scharf. 1.1. tr. 4. c.I. Dn. Gutkius c. 4. syn. Log. Quib. consentit clarissimum fuae patriae sidus, ofeensum tantum terris, Dn.Wegrrus, Philosophus acutissi-mus f. 2. C. 21. Long: & Bertius l. 1. Log.c. 10. Haac sententia verissima eli, & sequentibus probanda. 4. I. Data propositione negante in parte secunda Log: ut primario aliquo operationis Logicae objecto, dandus est ter-minus istius operationis in parte prima. Nam hic debet esse fundamentum secunda operationis. Et concedere propositio-nem, & negare terminum ex quo formanda sit, est concedere domum & negare fundamentum ejus. Quod ridiculum. At datur propositio negans in parte secunda, & aque quidem pri-mario a Logico fabricanda atque affirmans. Imo negare aque est de definitione propositionis logicae atquae affirmare. Defini-tur propositio dispositio terminorum affirmans ali-quid & negans. E. dandum est fundamentum ejus in par-te prima. Hoc non est in synonymis aut paronymis non in prae-dicabilib. aut praedicamentis, qua omnia pro affirmativis prae-dicationibus sunt, ut disputat. praecedentib. monstratum. E. in postpraedicamentis scil. oppositis hoc fieri debet. 2. 2. Terminus partis primae est vel consentaneus vel dissentaneus V. d. 2. t. 23. At consentaneus hactenus per praedicabilia & praedicamenta in specie est expositus. E. & dissentanemus specialiter explicari debet. AEque enim pertinet ad Logicam atque consentaneus : Nec minus frequens est pro-positio negativa quam affirmativa. Non hactenus est expli-catus specialiter: E. jam in postpraedicamentis explicandus. Secus prima pars Logicae magnam partem erit hiulca. 6. 3. Si hic potissimus postpraedicamentorum scopus,ex-plicare terminos, quorum facta mentio eratin praedicamentis, longe plures addendierunt termini, ut intensionis, remis-sionis, similis & dissimilis, paris imparis, superioris inferioris, causae effectus, &c. Nam & illorum mentio in praedicamentis. Aut Erit alias haec doctrina multum imperfe-cta. At non hoc. E. nec illud. Primarius ergo scopus est termi-nos propositionis negantis elaborare: secundarius, quosdam terminos in Categoriis occurrentes explicare. Et huc perti-nent, quae de postpraedicamentorum usu famose ab authorib. t. 3. citatis adduci solent. Et hunc usum spectando possunt o-mitti postpraed: ut censet Dn. Scheibl. c. 4. introduct. n. 9. & Dn. Cor. Mart. l. I. I. com. c. 9. At priorem spectan-do minime omnium omitti possunt, sed sunt partes integra-les partis primae Logicae, quib. omissis structura Logica man-ca erit & hiulca, ut carens notione simplici specialiter expli-cata, ex qua propositionem negativam formare debeat, Quod insulsum. 7. 2. In defectu peccant illi, qui ad Grammaticam hanc doctrinam amandat, apud Dn. Olh. d. Log. 4. t. II. fal-so. Formalis elaboratio termini ad futuram propositionem est operatio Logica non Grammatica, ex professo a Logica su-scipienda. Haec doctrina est tatis elaboratio. Vid. th. 4. Er-go 2. Quaeque disciplina usum suorum vocabulorum in sua fa- cultate explicare debet. Sic Jctus ]uridica, Medicus Medica explicat. E. & Logicus Logica. At haec vocabula opposito-rum sunt talia. Faciunt enim adpropositionem & consequen-ter argumentationem, Quae operatio formaliter ad Logicum spectat. E. & usum vocabutorum eo ducentium explicare ad Logicum spectat. 3. llli qui affectiones praedicamentorum quasdam hic tradi putant, ap. Dn. Scharf. I. 1. tr. 4. Log. c. 1. Hoc particulare, secundarium & insufficiens est. Plus hic tractandum est. 8. Fuerun illi qui in defectu peccant. In excessu pec-cent Scotistae quidam, qui haec non ut postpraedicamenta, sed ut nova praedicamenta ab Aristotele conscripta esse ajunt. Hinc opposita, motum, vera summa genera faciunt. Quorum me-minit Casus p: 2. Log. c. 31. Hoc procedit ex ignorantia, veriusus postpraedicamentorum, explicati. th. 6. Eoque opero-siori confutatione non indiget. Praedicamenta sunt termini affirmativa propositionis. V. d. 4. t. 18. At postpraedica-menta negativa. In praedicamentis praedicari aliquid debet vel synonymus vel paronymws. Postpraedicamenta neutro modo. E. praedicamenta esse non possunt. 9. Fuit primum proeminale. Secundum est fedes. Hic duo dicenda. I. Sedes hujus doctrinae est in parte Log. prima. Nam explicatterminos simplices qui in parte prima sunt proponendi & aptificandi, ut ex iis, in parte se-cunda formari possint propositiones. At explicare terminos simplices ad primam Log. partem pertinet. Hujus sententiae, est ipse Philosophus l. de Categor. c. 8.&c. c. I. de post-praed : &c. 10. de antepraed : qui contradictoria hic ter-minos simplices vocat, ex quorum conjunctione affirmatio & negatio nasci debeat. Vid. Hipp. q: 18. Log. Reg. qu. 8. d. praed: Crell. p. com. I. I. c. 2. Fabr. c. 11. de ca- teg. Cl. J. M. l. I. misc: d. 7.t. 13. Vt omnino falsa sit eorum sententia, qui contradictoria hic integras propositiones putant, apud H i p p ; c. 1. Non obstante eo, quod in Contradi-ctioriis alter terminus sit non Ens, & nihil. V. Tolet. in c. 11. d. opp. dub. 2. Hoc enim naturae Termini Logici ex quo formari debet propositio, nihil obstat. 10. 2. Post praedicamenta praedicabilib, & praedi-camentis postponi debent. Sunt enim termini negativi. At negativa affirmatis postponi debent. Affirmatio enim prior & dignior negatione. V. Dn. ScheibI. d. prop. c. 2. q: 1. n. 6. Recte ergo postponuntur. Quanquam quidam com-moditatis gratia praeponunt. V. Bert. I.I. Log. c. 9. Ca-sum 1. I. c. 31. Log: Quicquid sit de illis qui in Topicis haec docenda esse contendunt, ut Timpl. 2. Log. c.5. q: I. Beurhus I. l. coll. Log.p. 56. Alsted. Lo. harm. 1. 2. C. 14. Bilsten. 1. I. dial. c. I. I. Alique. At Topica pro ar-gumentationih. sunt, non Terminorum explicationibus, ut a-Iibi docetur. V. Cl. J. M. 1.1. misc: d. 7. t. 14. 11. Fuit secundum proeminale. Tertium est Au-thor. Author postpraedicamentalis doctrinae est Aristoteles. Negavit olim Andronicus quida apud Reg. q: 8. d.praed. Scotistae quidam & Ramistae apud Casum c. I. Contra, stilus, tractandi ratio & communis Philosophorum consensia arguunt authorem Aristotelem. Nihil est, quod nomen huic doctrinae non impositum esse ab Aristotele objicitur. Hocenim I. non necessarium est. Non negabis filium a patre productum esse, etiamsi ab eo non nomen habeat impositum. 2. falsum est. Dicitur enim [...] quasi dicas, consequentia prae- dicamentorum. Praeterae ab Aristotele q. explicatio terminorum quorundam praedicamentalium videtur conscripta, ut propterea peculiari tituto insigniri non debuerit. 12. Fuit proeminalis consideratio. Sequitur doctri- nalis. Quae est vel nominalis vel realis. Nominalis triplex, Homonymica, EtymoIogica & Synonymica. 13. Homonymica. Terminus negativus sumitur I. pro termino significante objectum vel negativum vel prima-tivum. Vt nihil, coecitas, surdities. 2. pro termino negante propriam significationem vocis additae, non exclusa interim alia. Hi vulgo infiniti dici solent. Vt non homo, non animal significat rem quamvis praeter hominem, animal. V. Men-doz. d. 1. sum. f.12. §. 104. 3. pro termino quomodoli-bet ab alio dissentiente, ita ut cum eo affirmative in proposi-tionem jungi non possit. Sic hic sumitur. V. Dn. Weger. f: 2. Log. c. 21. sic hic terminum negativum dicimus, qui negari debet de alio in compositione propositionis. 14. Etymologica. Etymologia termini visa est d. 2. t. 12. Negativi etymologia est, qua a negatione deducitur, quod dissensionem formatem cum alio termino in se habeat, adeoque in negationem disponi debeat. Synonymica qua ter : negativus dicitur etiam term. repugnans, oppositus, dis-sentaneus, diversus, postpraedica mentalis &Cc. 15. Fuit nominalis consideratio. Sequitur realis, quae iterum triptex, definitiva, divisiva & affectiva. Defini-tio est, Terminus postpraedicamentalis est terminus simplex, qui negative praedicari debet ob dissensio-nem, quam collatus cum altero termino in se habet. 16. ln definitione videndus conceptus latior & strictior, Latior genus est, quod est Terminus Logicus: h.e. Logicum instrumentum, ex quo propositio formari debeat. V. d. 2. t. 5. In hoc generali conceptu terminus dissentaneus conve-nit cum consentaneo, quod materiam Logicam ad futuram e-nunciationem disponat, In quo generalis termini Logici na-tura consistebat. Strictior est differentia qua in his est, quod I. negative praedicari debet. Hoc est, Term, dissentaneus est fun- est fundamentum futurae propositionis negativae, ex quo illa strui & judicari debet. 17. 2. Ob dissensionem, quam collatus cum alte-ro termino in se habet. h. e. In collatione terminorum ter-minus negativus dissentiat cum atiquo termino qualicunque dis-sensione, quae fundamentum est, ob quod in vera & Logica pro-positione non affirmative sed negative disponi debeat. Sic Ju-stitia & Temperantia dissentiunt: Vere ergo disponendo ne-gative dispones, justitia non est Temperantia, non affirmati-ve. Nota dici qualicunq; dissensione. Dissensio illae non semper est realis, i. e. earum rerum, quae realiter diffe-runt, sed interdum rationis, & hujus vel ratiocinantis, ut in-ter dextrum & sinistum in columna : vel ratiocitnata, ut in re-bus inadaequate & distinctive conceptis, quae a parte rei sunt simplicissime unum. Sic in attributis divinis praecise & inad-aquate conceptis recte dici, attributum justitiae non est attribu-tum misericordiae, & contra. Et si re unum simplicissime sit alterum. Dicitur etiam distinctio virtuatis, V. Alfted. I. 1. Ency. Metaph. c. 26. 18. Edictis sequitur terminum negativum talem de eodem subjecto singulari simul & vere enunciari non posse. Dicitur r. de eodem subjecto. Identitas subjecti debet I. esse suppositiva, ut idem notetur suppositum. Nam de diversis suppositis contraria enunciari possunt. Sic de Aristotele, quod doctus, de Corydone, quod sit rudis. 2. Ob-fectiva, ut ad idem objectum respiciat. Vnde non sunt oppo-sita, Non videre mortem Joh. 8. v. 51. & videre mortem, V. 27. Nam prius ad mortem spiritualem ut objectum respi-cit, posterius ad corporalem. 3. Determinativa & haec tri-plex determinatio partis, ut servetur respectus ad ean-dem partem rei. Nam de diversis partib. opposita enuncia-ri possunt, sic AEthyops est albus, qua dentes, AEthyops ni- ger, qua cutem. 2. Determinatio modi : ut servetur re- spectus ad eundem modum formalem. Alias potest a-liquidesse calidum efficienter, & frigidum formalutrr, sic vi-num. 3. Determinatio gradus, ut fervetur respectus ad eundem gradum rei intensum, si habeat gradus. A-lias eadem aqua potest dici calida & frigida, si sint gradus re-missi, idem paries albus & niger in gradibus remissis. 19. 4. Adjunctiva, ut respectu ejusdem temporis & loci sumantur. Nam de diverso tempore & loci etiam opposita enuntiari possunt. Sic lohannes fuit rudis sc. in ju-ventute. Et lohannes fuit doctus sc. in Aetate virili. Sic Ge-dani venduntur vina sc: in cellis vinariis, & Gedani non ven-duntur vina sc: in templis aut Curiis. Hic sunt diversa loca & tempora, & consequenter oppositio terminorum de eodem subjecto invalida. 5. Ordinativa, ut habeat I. eundem ordinem Logicum termini opponendi, non inversum, Hinc nulla oppositio, Nullus lapis est homo, Et omnis homo la-pis est, Quia hic invertuntur termini opponendi. 2. eandem copulam mediantem inter terminos. Nam cum haec sit diversa, cessat oppositio. Sic, Omnis homo est animal, & nullus homo qui est animal, est corpus. 6. distinctiva, ut sub-jectum sit distinctum non aequivocum. Nam super a-quivocis nulla stat oppositio, ut loquuntur Scholastici. Sic Canter est morbus, Cancer non est morbus , nulla oppositio, quia subjectum aequivocum. V. Scharf. L. 2. Log. c. 9. Hinc in oppositis propositionib. opposita debent esse sine ambi-guitate intellecta, ut loquitur Dn. Phil. 1. 2. dial. p: 126. & ex eo Sagitt. c. 3. Log. d. 10. ax. I. 20 . Dicitur 2. de subjecto singulari, Nam de uni-versali repugnantia dici possunt. Sic de homine, qua univer-salis terminus est, speciem notans, quod sit ridens & caecus, di-ves & pauper virtuosus & vitiosus. Dicitur 3. simul i. e. uno eodemque tempore. Nam diversis temporibus contraria de uno subjecto enunciari possunt, sic de Arisiotele, esse doctum & indoctum . V. Dnu Weger. f. 2. Log. c. 21 . 2I. Fuit definitio Termini postpraedicamentalis: sequi-tur divisio. Terminus post praedicamentalis est vel absolutus vel respectivus. Absolutus est, qui simplicem dissensionem termini cum termino dicit. Estque triplex, diver-sus, disparatus & oppositus, Diversus est terminus dissentaneus ob diversitatem negative praedicabilis ; Diversa varie dicuntur. V. Dn. Scheibl. c. 13. n. 3. Hic diversitas est contingens terminorum dissensio, i. e. talis ut illis non repugnet quandoque consentire, i. e. affirmate de se enuntiari. Sic formosum & facundum esse, Philosophum & Theologum esse ita dissentiunt, ut quandoque affirmate de eo-dem subjecto singulari formaliter, i. e. secundum omnia iden-titatis requisita th. 18. enarrata, sumpto enuntiari possint. Sic de Luthero dices, Luth.fuit Philosophus & Theoiogus : de Platone, Plato & facundus & formosus fuit. Hinc Rameis di-cuntur sola ratione dissentire. V. Dn. Scheibl. c. 1. n. 5. quanquam phrasis ista qua modum loquendi non est omni-no accurata, sensus tamen utcunque tolerari potest. V. CI. J. M. I. I. dis. Ram. c. 12. q. 2. Diversi termini qua di-versi, semper negative enunciandi, Vt justitia non est tempe-rantia: Quia fiunt consentanei, sic quocunque modo & hahitu-dine generalis paronymi de se invicem enunciari possunt. Sic justus est temperans: justitia in Deo a parte rei, est miseri-cordia, i. e. ista essentia qua dicitur justitia, est eadem essentia, quae dicitur misericordia. Specialia quae hic moveri possunt, Attingit Dn. Sch. c. I. n. 8. 14. &c. 12. n. 32. &c. 14. n. 35. 22. Fuit terminus diversus : Disparatus est term. dissentaneus ob disparationem, i. e. multis ex aequo oppo- oppositonem, negative praedicabilis. Disparata varie dicuntur. V. Scheibl. c. 15. c. L. n. c. 5. & 12. Hic ea sunt, quae dissentiunt ob oppositionem multis ex aequo factam, i.e. manendo in eodem oppositionis genere. Sic homo opponitur e-quo, asino, leoni, lineae, virtutt, vitio, &c. In eodem opposi-tionis genere, i e. in disparatione manendo. Atias & non ho-mini opponi potest, sed tum sit contradictio : & bestiae, sed tum fit contrarietas, non Logica, non Physica, sic enim sub-stantia subfiantiae formaliter nunquam contrariabitur, quod ab Aristotele valide assertum, vane a nonnullis est impugna-tum, Vide th. 26. sed Metaphysica : & homini in poten-tia, & sic privativa oppositio oritur. 23. Fuit terminus disparatus. Oppositus est ter-minus dissentaneus, ob oppositionem, i. e. unius ad unum formalem dissensionem, negative praedicabilis. Opposita varie dicuntur. V. Dn. Sch. c. 1. c. 15. n. 2. His ea sunt, quorum unum uni formaliter opponitur, sic al-bedo nigredini formaliter opponitur, nec habet cui aeque oppo-ni possit. Sic pater filio, nec alii rei aeque opponitur. Dicitur formaliter opponi, i. e. manendo in dtstantia oppositiva forma-titer sumpta: Alias unum oppositum potest duobus contraria-ri & plurib. sed materialiter sumptis. Sic una virtus opponitur duobus vitiis, excessui &C defectui, unvs pater duob. aut plurib. filiis ; sed illa plura sunt ma-terialia i. e. subjecta oppositionis, Ipsa oppositio forma-lis manet in una distincta & praecisiva a subjectorum, in quib. haeret, pluralitate, consideratione. Sic una virtus ut medium, vitio, ut de ficienti a medio, unus pater ut relatum, multis filiis ut suo corretato formaliter opponitur. Et sic formalis op-positio semper sistit intra unum & unum. 24. Oppositus terminus est quadruplex. Relativus, contrarius, privativus, & contradictorius. Sufficientia Termini praessumitur, ut probata a primo Philosopho, qui realia horum terminorum expendit, probat, arguit : Logi-cus in his terminis potentiam oboedientialem suae disci-plinae attendit, i. e. videt ut aptitudinem quandam nega-tive praedicandi in illis latentem eliciat. Et sic hic eos tracta-mus, quod ipsae terminorum definitiones notionaliter & Lo-gice formatae prae se ferunt. Vid. interim Cl. Wegerum f. 2. Log. c. 21. &c q: 18. d. Categ. Conimbric. in c. 10. d. opp: q. I. a. 2. &c alios. 25. Relativus est Terminus dissentaneus ob re-lativam oppositionem quam in se habet, negative praedicabilis. Relativa varie dicuntur. V. Scheibl. c. L. c. 18. n. I. Hic dicuntur ea, quae ob relativam oppositionem praedicari debent. Relativa oppositio dicitur, ubi unum oppo-nitur alteriut Termino suo. Sic pater opponitur filio ut ter-mino. Hinc est ut in relative oppositis dicas ad convertentiam per casum obliquum, pater est filii pater, & filius est patris fi-lius : Quod in coeteris oppositis non procedet. Non dices, vi-sus est coecitatis visus, albedo est nigredinis albedo. Homo est non hominis homo: Nisi cum opposita signate sumes, pro com-muni oppositionis ratione. Sic contrartum sui contrarii con-tranum est. V. Weg. c. 1. Negat Ramus, reiativa esse opposita, quod sint Categoriae: Negat Valla apud Zeidl. d. 4. Log: q: I. quod potius sint apposita : Relata ut relata non sunt contraria, sic pater ut pater non contrariatur filio: lmo unum ponit alterum, cum in contrariis unum removeat alterum: Album non ponit nigrum sed tollit : at pater po-nit filium, & contra: Sed relativis Logice spectatis in-est ista affectio, quod opponi possint, adeoq: negati-ve enuntiari. Et hanc affectionem explicuit in postpraed. Aristoteles. Et sic relata & esse apposita, qua unum ponit alterum, & opposita, qua modus quidam negative praedicabi- cabilis illis competit, nihil prohibet. V. CL. J. Mart. I. I. misc. d. 7. t. 15. Barthol. l. I. p. com. c. 2. 3. Dn. Hes-selb: Th. Log: c.6. q. l. Sic substantiae ipsae non sunt con-trariae: sed in est iliis haec affectio quod disparate opponi possint. 26. Contrarius est terminus dissentaneus ob ex-pulsivam adversitatem, quam in subjectis habet, in quib. haeret, negative praedicabilis. Contraria varie di-cuntur. V. Dn. Weg. c. 1. Hic ea sunt, quae expulsive ad-versantur, i. e. ita ut se mutuo expellant ex uno subjecto: Sive illa sit expulsio effectiva ut cu calor expellit frigo, sive forma-liter exclusiva, i. e. ut in uno subjecto, in quo tales termini ut subjecto inhaerentiae sunt, simul sint incompossibilia. Sic albe-do & nigredo se expellunt. V. Dn. Scheibl. Top: c. 17. n.7. Alii hanc divisionem negant. V. Beca. p: 3. Th. Sch. tr. 2. c. 30. q: 2. Alii hanc oppositionem etiam substantiis tri-huunt. Schei. c. L. n. 14. 15. &c ex. 4. axiom: §. 6. Ra-mus l. 4. Sch. Log. c. 6. 11. Dn. Hesselb. c. 5. Th. Log. 9. 3. Taurel. L. 1. c. Caesalp: q. 5. n. 26. Com-muniter hoc Peripatetici negant, & qualitatib. immediate eam asscribunt. V. CI. J. M. 1. I. misc. d. 5. t. 44. C. 3. d. 4. q: 4.n. 3. Dn. Weger. q;9. d. Categ. & f. 2. c. 15. Log. Fabrum de subst. q:4. Keckerm. nostrum 1. 1. Log. f. I. .c. 7. Alsted. 1. 2. Metaph:c. 2. L. 3. Log. harm. C. 2. Et ego alibi uberius docui. V. dis. d. pot. t. 23. 24. 27. Privativus est Terminus dissentaneus ob pri-vativam oppositionem quam in se habet, negative praedicabilis. Privativa varie dicuntur. V. Scheibl. Top : c. 20. n. 4. Hic suntea, quae opponuntur, ut habitus & privatio debiti habitus. Vt audire & surdum esse de ho-mine. Vbi est negatio habitus non debiti, ibi oritur oppo-sitio contradictioria. Sic videns, non videns de lapide Porro Porro debitum hic generaliter est explicandum, pro eo, cujus suapte natura subjectum capax est. Sic divitia, quia na-turaliter possunt homini adesse, earum carentia dicitur pri-vativum quid. Sic homini vestitus adesse potest: Ejus ergo carentia dicitur privatio: Non specialiter pro eo quod fluit ex principiis naturalibus subjecti : Sic videre ex principiis animalis, ridere ex principiis hominis. Horum ca-rentia dicitur privatio. Saepe &c haec conditio est in pri-vantibus, quanquam non semper. V. Schei. c: l. n. 8. Coetera quae de privantibus hic disquiri solent, pertinent ad Metaphysicum. 28. Contradictiorius est terminus dissentaneus ob infinitam repugnantiam, quam cum altero termi-no involvit, negative praedicabilis. Contradictoria va-rie dicuntur. V.Sch.c I. c. 19. n. 2. Hic dicuntur termi-ni in infinitum negantes, i. e. ut negatio nunquam sisti possit, praeterquam in suo contradictorio Termino. Sic homo, non homo: Ens, non Ens. Non ens in infinitum negat, ut nun-quam sistatur ista contradictio, praeterquam in suo contradi-ctorio, Ens: i. e. non ens de omni re enunciari potest in infini-tum, praeterquam de Ente. Et formaliter &c expresse con-tradictoria per particutam non, seu terminos infinitos for-mantur, ut, equus, non equus, homo, non homo: & sic nullum admittunt medium: Nulla res est quae non aut sit homo aut non homo: VirtuaIiter & implicite, quandoque per termi-nos positivos: Vt homo mortuus: Animal ligneum, atra-mentum rubrum, Spiritus corporeus: &c. hic evolvenda est contradictio termini latens in altero termino. V. Schei. c. l. n. 8. Reliqua realia hic disquirenda Metaphysico relinquun-tur. 29. Fuit terminus dissentaneus absolutus: sequitur respectivus. Hic est terminus negative ob respectum specia- specialem, quem cum alio termino habet, praedicabi-Iis. Estque prius, simul, motus, &c habere. Prius re-spectu alterius dicitur vel tempore, vel natura, vel ordi-ne & dignitate vel causa: simul atiquid cum alio dicitur vel tempore, vel natura, vel divisione: Motus vel est sub-stantialis vel accidentatis: Habere vel est substantiale vel ac-cidentale & vagatur per omnia pradicamenta. &. Vid. Dn. Weg. c. L. t. 22. 30. Fuit Divisiva postpraedicamentorum consi- deratio sequitur affectiva. Affectiones postpraedicamentorum sunt l. Necesitatis, quae patet ex th. 4. 2. Vtilitas, quae ex c. l. 3. Ordo, qui is ut praedicabilib. & praedicamentis post-ponantur. V. t. 9. 10. 4. Diversitas. Postpraedicamenta a praedicamentis realiter sunt diversa, ut termini negativi ab affirmativis. Simplicita. Postpraedica. sunt termini sim-plices non complexi. V. th, &c. Auctaria. 1. Ratio humana ut Ratio, mysteria nostra fidei a superiori lumine revelata oppugnare non debet, expugnare non potest. 2. Principium Philosophicum, Quae sunt eadem uni Tertio, inter se sunt eadem, Photinistice S. Trini-tati oppositum eandem convellere non potest. Lo-quitur enim de Tertio & qua rem & qua rationem in-communicabili, quod in S. Trin. de nostra fide no est. 3. Patrem majorem annis esse filio negamus. 4. Praedicatum pure necessarium nullo respectu negatur de suo subjecto. sc. si sit praedicatum Syno-nymicum: Parony micorum quadantenus alia est ra-tio. Et huc pertinet, quod Photinistae urgent, DEUS est unus. F I N I S.