DISPUTATIO JURIDICA de Qverela inofficiosi Testamenti Qvam D. T O. M. A. Auctoritate & consensu Amplissimae Facultatis Juridicae in Alma Viadrina, PRAESIDE H E N N I N G O G R O G G E N I J. U. D. P. P. p.t. Facult. Jurid Dec. Publicae disqvisitioni Subjicit DANIEL Flechtner / Gedanens. in Auditorio Juridico Ad diem & April. M. DC. XLVII. Horis matutinis Francofurti Typis NICOLAI KOCHII, Academ. Typogr. I. N. S. & J. T. Thesis I. Testamenta aut ipso jure vellege infirmantur, tit. I. qvibus modis test. infirm. t. t. ff. d. ini. rupt. irr. fact. testamen. vel per sen-tentiam & officium judicis, medi-ante qverela inofficiosi Testamen-ti, potius n. in hoc testamenti ge-nere de judicio Testatoris, qvam de jure agitur, l. 5. pr. & § 1. ff. d. his qvib. ut indign. Qvia vero faepe usuvenit, ut parentes novercalibus delinimentis & instigationibus corrupti, l. 3. 4. ff. d. inoff. Testam. aliis-que odiis instimulati, sanguini suo contra legem naturae quae ad successionem liberos vocat, l. 7. §. fin. ff. und. liber. I. 7. d. bon. damnat. injuriam inferunt, eosque plerumque sine causa exhaeredant, apprime neccessarium fuit, reme-dio aliqvo liberis in juria affectis subvenire, pr. 1. d. inoff. test. neq ; n. jure civili, neqve praetorio testamenta parentum turbare poterant, namqve tale testamentum, neq ; nullum, neqve ruptum, neq: irritum dici poterat, qvoniam exhaere-dare liberos omnino licebat, qvos & occidere permissum. erat, l.11. d. lib. & posth. & abdicare, l. abdicatio. C. d.pat. pot, una illis superfuit querela inofficiosi ; l. 4. pr. d. bon. poss cont. tab. Cujus consideratio vel absoluta erit, in definitione & causis, vel respectiva in cognatis & oppositis. II. Definitio haec sit: Qverela inofficiosi Testamenti est remedium subsidiarium, §. 3. j. h. t. qvo petit is, qvi iniqve exhaeredatus est, ut judex rescindat ex officio testamentum, l. 5. §. 12. ff. h. t. qvasi a non sanae mentis homine, & non ex officio pietatis factum, l. 2. ff.h. t. I. 50. §. sed nunqvid ff. d. bon. libert. III. Circa definitum observandum, qverelam in jure fre-qventer appellari I. accusationem, l. II. C. h. t. l. 25. ff. eod. qvanqvam qverelae nomen modestius sit, facilius conqveri licet liberis de facto parentum, l. II. §. I. d.accusat. pietas & obseqvium revocat actionis intentionem. Inde Dd. volunt Auctores juris in his & similibus locis accusationem intel-ligere non publici criminis perfecutionem, sed potius pa-ternae: pietatis improbationem & querelam de parentum i-niqvitate propositam, siqvidem non principaliter aga-tur in hac qverela, ut parentis impietas coarguatur, sed omnia eo dirigantur, ut patris Testamento rescisso, filius haereditatem sibi debitam conseqvatur, L. 17. 19. ff. h. t. v. Harprecht. adpr.j.h.t.n.2.3. 2. Centumvirale judicium l. 13.ff. h.t. Qvia olim apud Centumviros agitabatur, qvi judica-bant de causis haereditatum, l. fin. C. d. pet. haered. l. 5. pars judicantium hoc est Centumvirorum ff.h.t.l. cum filius 76. vers. judicum d. legat. 2. neq; tamen ex eo colligendum Centumviros qverelam introduxisse, qvia non numerantur inter Magistratus legislatores ; §. const. j. d. j. N. 3. pe-titionem haereditatis, l. 34. C. h. t. potest enim simul insti-tus qverela inoffic. & petitio haereditatis L. qvi de inoffic.ff. h. t. I. 1. C. eod.. ut scilicet testamento inofficioso per sen-tentiam judicis rescisso, haereditas restituatur ab instituto haerede ipsi filio, qvae copulatio actionum compendiosa est neq; hoc novum & ad minuendas lites inutile, ut una cum imploratione officii, rescissoria simul detur, eiq; ad-jungatur actio, qvae post rescissionem erat competitura frustra enim in plura judicia dividitur, qvod uno potest expediri, qvanqvam & sorsim accusari testamentum potest, & deinde peti haereditas L.C. h. t. l. pen. §. sed qvidam d. bon. poss. cont. tab. Myns. ad. pr. j. h. t. Reüsn. d. test. c. 34. n. 4. 5. Hunn. vol. 1. disp. 13. th. 1. lit. E. Vult. ad. §. 3. j. h. t. Hae. n. disp. jur. Civ. 9. th. 3. Wesenb. in... b. t. n. 5. Q. An qverela inter ascendentes & descendentes su- blatasit ? Neq ; 1. legum specialium, multo minus integro-rum titulorum correctio admitti non debet, nisi expresse ex verbis colligatur L. 32. §. 6. C. d. appellat: qvod enim non mutatur, qvare stare prohibetur, l. 27. C. d. testament. 2. Nov. 115.c. 3. §. ult. Ait Imperator, testamemum evacuari c. 4. §. ult. rescindi, at qvod ipso jure nullum rescindi neqvit, l. nam & si 5. ff. de injust. rupt. Haenon. controv. jur. Civ. disp. 9. th. 6. Matt. Steph. Cent. 2. qvaest. illust. 8. Qviac. ad Nov. 118. Donel: lib. 9. Comm. j: C. 13. Qvod autem hodie rari-or sit, inde est I. qvod hodie non ita magnum, ut olim, sed exiguum jus patriae potestatis qvo jure nitebatur exhae-redatio, l. II. ff. d. lib. & posth. 2. Legitima aucta a Justi-niano. 3. Exhaeredandi potestas & licentia multis modis restricta. Vid. Reüsn. d. testament. c. 34. n. 8. IV. Causae Internae sunt materia & fofma. V. Materia est vel circa qvam, qvae objectum: vel in qva, qvae subjectum vocitatur. VI. Object. qverelae est testamentum l. 8. §. 2.ff.h. t. qvalecungue d. I. nisi sit militare I. 8. §. 4. l. 27 §. 2. ff. eod qvanqvam miles sit qvi conqveri velit l. 27. §. 2. ff. eod. aut impuberis: l. 8. §. 5.ff. cod. VII. Subjectum est vel cui, vel contra Qvod. VIII. Qverela datur I. liberis tutriusq ; sexus l. 15. 22. C.h.t. naturalibus & legitimis, Iegitimus tantum 5. adoptivis §. 2. j. h. t. sed ita demum si a persona non extranea adoptati, alias ex addptione nihil qvic qvam juris conseqvuntur, prae-terqvam qvod ab intestato patri adoptivo succedere possunt, §. 2. j. d. adopt. I. cum in adoptivis C. d. adoption. emancipa-tis §. sed & haec qvidem j. d. exhaer. lib.posthumis l. liberorum d. V. 5. qvod tamen hodie locum non habet, qvia si fuerint praeteriti ipso jure rumpitur testamentum ; §. posthumi j. d. exhaered. lib. nec possunt hodie exhaeredari cum ingratitudi-nem non committant, Scheidevv. in § . tam a. h. t. spuriis de testamento matris, l. 29. §. l. ff. h. t. nisi sit illustris, l.pen. C. ad S. C. Orphit. non patris, qvia is jure nullus l. 23. d.stat. bom. Et si pater filios esse negaverit l. 27. §. I. h. t. vel ma- ter existimans filium decessisse eum praeterierit, d. L. 27. & ult. ff. h. t. qvodsi plures sint liberorum gradus, sempet dat ur proximioribus, qvi etiam ab intestato alios exclude-rent, est enim in ea locus successorio Edicto L. 31. in pr. l. 14. in fin. L. 25. §. 1. ff. h. t. Q. An filio juste exhaeredato ex sua persona nepos ad qverelam admittatur ? Neg. per l. si qvis filium. C.h. t. l, post humus & fin. ff. eod. I. si qvis filio exhaered. ff. d. ini. rupt. I. si qvis post humos, §. si filium ff. de lib. posthum L. illud 1. d. bon. poss. cont. tab. Anton. Rubaeus d. inoff. te st. n. 9. Hoen. disp. 9. j. C. q. 7. Harpr. §. 1. n. 6. IX. 11. Datur secundo qverela Parentibus l. 30. pr. h. t. §. ult. j. d. exhaer. lib. ratio. dubit. qvia non parentibus li-berorum, sed liberis parentum bona debentur, propter vo-tum paternum & naturalem erga liberos charitatem l. 17. pr. ff. h. t. & ideo parentes thesaurizant filiis, non filii pa-rentibus, 2. Cor. 12. v. 14. c. cum Apostolos §. prohibemus d. Censib. c. praedicator caus. 17. q. l. pietas tamen parentibus de-bita svadet, ut ordine mortalitatis turbato, non temere praetereantur a liberis, ut luctus ex morte liberorum, suc-cessione eorundem velut mitigetur, arg. I. ult, C. d. inst. & subst. cum peracerbum sit & liberos, & eorum successio-nem amittere, unde Pater succedens filio dicitur venire ad triste lucrum, ad luctuosam haereditatem l. un. in fin C. d. h. qvi ant. aper. tab. X. Q. Qvomodo illud fieri possit qvia qvi sunt in potestate patria tantum de peculio castrensi & qvas. castren-si testamenta condunt, & fin. j. d. test: mil.haecatestam non subja-cent qverelae l. sin. C. eod. scilicet hoc intelligendumde Testamentis filiorum emancipatorum, L. 14. C. eod. sed huic obstat, Nov. 115. c. 4. in pr. verb. sancimus. Vult. autumat ad pr. j. h. t. d. L. sin. correctam esse, per nov. 115. Cui contradicit Don. I. 19. Com. j. C. h. t. Hun. Vol. 1. disp. 13 th 3. lit. C. 1. qvia Verba generalis constitutionis ita accipienda, ne specialibus aliis legi-bus derogent, etsi hae tempore priores, l. 26. d. leg. cum correctio non nisi specialiter fiat, l. 32. in fin C. de appel. 2: Verba generaliora nunqvam derogare intelliguntur Ve-teribus Iegibus singularia privilegia continentibus, l. 3. C. d. Silent. I. sin. C. si cent. jus 3. in toto jure generi per speciem derogatur, & id potissimum habetur, qvod ad speciem di-rectum est, l. in toto ff. d: R. I. 4. Nov. 115. c. 4 procedit, cum filii familias jure communi testantur, secus si in expeditio-ne s. castris occupati jure militari Testamentum faciant, qvia tunc corum voluntas, qvoqvo modo inventa fuerit, rata erit, per pr. tit. j. de testam. mil. & qvanqvam aeqvum pu-tetur, ut a militibus qvoq ; parentes instituantur, durum tamem est, & leges corrigere veteres, cum posteriores id non exprimant, & militum privilegia minuere. XI. Succedunt autem parentes liberis, cum liberi illi sine aliis liberis fuerunt, alias horum causa potior est, qvia non ut parentum haereditas debetur liberis, sic liberorum haereditas parentibus, parentes ad bona miserationis ratio admittit, liberos naturae simul & parentum commune votum l. 1. §. 1. ff. si tab. test. null ext. Qvod si pater defuri-cti petierit possess. contra tabel. vincentibus liberis haere-ditas una cum fructibus restituenda est. l. 16. §. 1. ff. h. t. nisi liberi defuncti a Successione sint exclusi ; puta exhae-reditatione aut qvod qverelam repudiaverint, tunc pa-rentes Testamentum inofficiosum dicere possunt, suo com-modo, l. 14. ff. h. t. v. Mejer in Colleg. Arg. jurid. ad h. tit. n. 8. XII. Tertio competit haec qverela Fratribus & Soro-ribus germanis,id est, ab eodem patre & eadem matre su-sceptis, atq ; consangvineis, hoc est, ex eodem tantum patre natis. l. 21. C. h. t. §. Sororj. cod. non uterinis, I. 27. C. h. t. Sed nec germanis consangvineis semper datur, verum tum demum, qvando persona infamis est instituta, id est, ipso jure notata, vel per sententiam condemnata, vel levis notae, macula laborans, id est, infamia facti, vel si liberti in-grati haeredes relicti d. I. 21. C. h. t ; aliud in servo necessa-rio haerede instituto, qvia justa hujus instituendi causa per §. 1. qvib. ex causis man, non lic. XIII. Q. An turpis personae nomine veniat spurius ? N. 1. non est notatus vel minima facti infamiae macula, qva spuriis portae dignitatum patent l. 2. C. d. dignit. L. ge-ner aliter 3. §. 2. ff. d. decur. c. nunqvam 3. 56. dist. non enim impedienda ; est dignitas ejus, qvi nihil admisit, l. 6. in pr. ff. d. decur. II. infamia proficiscitur ex propriis actioni-bus, adeoq; ex propria culpa l. cognitionum §. 1. de var. & extraord. cogn. at ex fornicatione nasci, non est culpa nascentis, sed generantis, c. nasci 56. dist. 3. licet parentes, qvi Spurios minus legitime procreant, culpam contrahant, l. fin. C. d. nat. lib. contra tamen diserte responsum extat, patris nota filium maculari non debere l. 2. §. 2. d. decuri-en. item nullum patris delictum innocenti filio poenae esse debere. d. I. 2. §. 7. V. Hart. Pist. qvaest. 30. lib. 1. Harp. ad §. t. j. XIV. Porro his omnibus qverda tunc competit, si testamentum omni jure consistat, f. si non alio jure venire possint ad bona defuncti, §. 2. j. h. t. qvia qverela est re-medium subsidiarium, & tunc demum competit, qvando exhaeredatus alia ratione & via juris non potest conseqvi legitimam l. Papinianus §. si qvis impubes 15. ff. h. t. neque n. ordinario jure muniti, ad extraordinarium recurrunt l. 16. ff. in princ. d. minor. Qvam tame regulam limitat Mei. in Coll. Argent. n. 15. eam accipiendam esse de plurimis remediis, qvae liberis, ut liberis competant, & qvae iisdem eodem modo consideratis competere possunt, aliud enim est in non liberis & in remediis Iiberis qvidem, sed diversimode consideratis competentibus, exempl. in l. 14. C. h. ubi qvi in qverela succumbit, potest: tamen de falso accusare testamentum, & contra est enim causa diversa, qverela ex impietate testatoris, falsum ex impere tate haeredes est: & l. 16. §. 1. eod. ubi filius impugnat matriss testamentum, ut nullum, interim labitur qvinqvennium. Q. An postea possit qverelam intendere ? Aff. qvia non negligenti non currit praescriptio, & habens duo reme-dia, ambo successive intendere potest. Est etiam casus, qvo cum jure ordinario concurrit extraordinarium, parens habet qverelam inoffciosi contra Testamentum filii eman-cipati, sed cum emancipatione eundem manumiserit, se-cundum formam in §. praeterea j. qvih. mod. jus patr. pot. solv. propositam, sit patronus & habet ex lege suam legiti-mam, §. fin. j. d. success. agn. & habet bonorum poss. con-tra tabulas, qvae juris est ordinarii ; & tamen si illa egerit nihilominus intrentare poterit qverelam inofficiosi, l.l.§. fin. ff. si qvis a Patre manum. ubi ratio & in §. l. 93. d. R. I. XV. Datur adversus cos qvi tanqvam heredes ex te-stamento possident hereditatem, ut sunt 1. haeredes scri-pti, I. 25. §. 3. I. 27. §. pen. ff. h. t. cujuscunq; dignitatis & conditionis sint, ut nec eorum majestas obstet, licet sit Im-perator, l. 8.§. 2. ff. h. t. inde August. Qvi Deum vult instituere haeredem, filium exhaeredare, alium qvaerat pro consilio, vel qvi recipiat non Augustinum, c. fin. 17. q. 4. nec favor, si municipes, l. pen. §. 1. ff. h. t. vel conjun-ctus cum defuncto, l. pen. §. l. ff. h. t. L. 1 §. 5. ad L. Falcid. 2. haeredes scripti haeredis, aliusve successor, l. 10. ff. h. t. 3. Fiscus qvi bona occupat, l. 10. C. h. t. 4. Fidei commissarii, l. 1. C. h. t. Don. c. 8. l. 19. Wesenh.[...] n. 9.h. t. qvodsi cum fratre vel sorore actoris extraneus etiam aliqvis institutus, qverela tan-tum adversus extraneum datur l. 19. l. 24. ff h. t. Mejer. in Coll. Argent. h. t. n. 28. Et qvidem post aditam haereditatem l. 8. §. 10. ff. h. t. I. 36. C.eod.antea enim non est, contra qvem agant, qviq; judicium defuncti defendat. l.8.§.9.ff.h.t. potest etiam fieri ut repudiet scriptus, atq ; ita qverela non sit opus ; qvodsi scriptus haeres aditionem differat periculo-se, invocato officio judicis praesinitur certum Tempus, in-tra qvod nisi haereditatem adeat, prorsus, ab ea repellitur, d.l. &. I.36. instituenda v. est qverela eo in loco, ubi haeres seri- ptus domicilium habet l. 29. §. sin. ff. h. t. XVI. Forma actionis hoc colore pingitur, ne regulae ju-ris adversentur, qvae voluntates supremas ratas esse volunt, l. 120. d. V. 5. qs. testator non sanae mentis fuerit, l 5. §. f. ff.h. t. ut ratione communi caruisse censeatur, qvi contra mentem ac effectum hominum naturalem, §. I. in Auth. de trient. & Semiß. alienis relinqvit haereditatem fuis qvibus jure debeatur exclusis, nam cum naturalis stimulus paren-tes ad charitatem impellat, & nullus affectus vincat pater-num, l. ult. C. d. Curat. fur. sieq ; plus praesumatur diligere filium, qvam seipsum, l. isti qvidem §. 3. qvod met. caus. hac ratione, qvi naturalem erga liberos charitatem non cu-rat, videtur habere morbum cerebri & defectum rationis ejus judicium, tanqvam qvi sensu caret aestimandum, l. Titia ff.h.t. Didac. Spinoa Carceres Spec. test. glos. 20. pr. d. exhaer. n.71. Wesenb. in rub. C. n. 10. Rectius autem hoc colore agitur, qvam si accusetur Defunctus de injuria facta. L. Qvia ac-cusatio injuriae morte ejus extincta est. L. si eum §. q. inju-riar. d. perpet. ac temp. act. 2. qvoniam injuriam proprie: non facit, qvia nihil contumeliae causa facir, sed jure com-muni exhaeredationis usus est, l. 32. d. injur. I. 26. d. damn. infect. Wes. ad §. I.j.lit.G. XVII. Externae causae sunt Efficiens & finis. XVIII. De origine hujus qverelae variae sunt senten-tiae, Cujac. eam deducit, ex L. glicia propter inscriptionem L. 4. ff. h. t. qvem Hunn. vol. 2. disp. 13. th. 1. Harp. ad pr.j.h. t. refutant. I. Qvod argumenta ab Inscriptionibus ducta sint admodum infirma. II. Inscriptio : illa non habea-tur in omnibus exempiaribus, sed absit in Pandectis Flo-rentinis. III. Potuit qverelae jam antea introductae mentio fieri, velin Commentario Caji, vel in ipsa L. Gliciae, Rittersh. statuit inter pretatione prudetum introducta esse qvia ver-bum inducendi usurpari soleat, cum de autoritate prudentu sermo est, arg. I. 6. ff. d. lib. & posth. Verum & id inductum di-citur, qvod descendit ex L. 12. Tab.vel aliis legibus, l. 7.ad exh. Vult. ad pr. j. h. t. n. 3. ab utroq; jure tam praetorio qvam Civili eam descendere existimat, negatur autem ejus con-seqventia, cum inter jus praetorium & civile scriptum mediet non scriptum s. consvetudo, ut proinde necessari-um non sit, si qverela inofficiosi neq ; ex jure Civili Scripro, neq; Praetorio competat, cam descendere simul ex jure u-troq ; qvod autem dicitur emancipatis per qverelam inoff. jure Civili non succurri id de jure Civili scripto intelligen-dum Don.lib.19. Comm. l. C. c. 4. Matth. Steph. Cent. 2.qvaest. 79. Hoen. qvast. j. C. disp. th. I. Hunn. d. I. dicunt eam jure non scripto s. consvetudine introductam esse, qvibus asti-pulamur. l. non enim civili scripto introducta I. per l. 8.ff. d.bon. poss. cont. tab. 2. qvod emancipatis detur jure civili in cogni-tis l. 6. ff. d. t. nec praetorio, qvia everso, per hanc Testa-mento testator sit intestatus, qvi obrinuit, fit ipso jure haeres & qvi institutus est, definit, qvae vis praetorii non est, §. 2. j. d. bon. poss. E. jure civili non scripto, cum plures juris Romani Species non dentur, l. 7. ff. d. j. & j. coepe-runt enim homines sine certo jure qveri apud judices de inoffic. Testam, qva qverela a judicibus admissa ceperunt etiam testamenta rescindi v. Val. Max.lib. 7. c. 7. qvod cum saepius factum esset, abiit res paulatim in mores, donec le-gibus tandem ac constitutionibus confirmata est, l. 24 .ff. d. bon. poss. cont. tab. XIX. Finis & effectus duplex est I. ut Testamentum ceu inofficiosi & qvasi furiosi, l. 13. C. h. t. I. 36. d. leg. 3. rescindatur, eoq; rescisso legata qvoq ; & libertates pereant l. 8. §. pen.l. 13.28. ff. h. t. qvod tamen correctum, cum just. voluerit institutionem tantum vitiari, salvis reliqvis testamemi articulis Nov. 115. c. 3. in fin. Qvod qvidem & naturae & regulae juris videtur repugnare, secundum Rittersh. p. 6. nov. expos. c. 3. n. 27. qvae dictitat principali causa non consistente plerumq ; nec ea qvae seqvuntur locum habere, l. 129. d. R. l. omne a. Testamentum vires suas accipit ab Institutione heredis, tanqvam a capite suo §. ante heredis d. leg. d. leg. l. c. fin. ff. d. vulg. & pup. Vult.. in p. j. d. exhaered- lib. Ratio tamen, hujus singularis juris constrituendi est, ut qverela qvae odiosa, qvam minimum rescindat de Testato-ris voluntate, tantum scilicet, ne injuria fiat liberis, & a-liis qvibus legitima debetur ; Sed ut debitum suum natu-rale conseqvantur, qvod fit sola: institutione rescissa, Rit-tersh. in j.h. t. p. 279. II. ut haereditas inde ab intestaro obtineatur dd. II. nec obstat l. 6. §. I. ff. h. t. ubi victoria nocet qvidem victo, non autem prodest victori. Eo-rum qvi succumbunt & testamentum improbe inoffic. di-xerunt est, ut perdant, qvicqvit ipsis relictum est in eo te-stamento, qvod tanqvam indignis aufertur & Fisco appli-catur, l. 8. §. 14. ff. h. c. non enim qvis fructum debet con-seqvi ex eo, qvod ausus est impugnare. c. 35. d. R. I. in 6. XX. Hactenus qverela absolute tractata respctive eadem videri potest in cognatis & oppositis. XXI. Affinia qverelae sunt. I. Condictio ex l.omni mo-do C. d. inoff. test. qva ad supplementum legitimae agitur §. 3. j. eod. qvae tamen non qvinqvennio ut qverela sed annis 30. tollitur r.qvia condictio personalis, rei per secutoria & per conseqvens perpetua est: arg. pr. j. d. perpet. & Temp. act. I. omnes j. C. d. praescript. 30. vel 40. ann. E. & qvaelibet ejus pars perpetua esse debet, nimirum petitio supplementi, qvia qvod juris est, de toto qvoad totum, idem de parte, qvo-ad partem, l. qvae de toto ff. de rei vindic. I. cum qverela sit odiosa, propterea qvod ultimam testatoris volunta-tem, qvae ut exitum sortiatur interest Reip. I. vel negare ff. testam. q. impugn. impugnet, haec vero eam confirmet, non temere, qvod in illa receptum est, ad hanc extendi debet, arg. I. 19. d. lib & posth. Matth. Steph. cent. 2. qvaest. 82. Gail. l. 2. ob. 120. Hoen.disp. 9. th. 12. Vult. ad §. 2. j. h. t. n. Goedd. ad l. 98. d. V. 5. n. 10. 2. petitio haereditatis l.50. §. ult. d. per. hared. 3. bonorum pessessio l. II. C. h. t. 4. Qverela inoffic. donationis, l. 12. h. t. utraq; agit de officio pietatis omisso, utraq ; non datur nisi post obitum l. l.ff. d. haer. vel act. vend. utraq non datur cum remedio alio qvis uti potest, |§. a. j. h. t. l. 46. C. d. Donat. Differunt autem inter se, qvod haec ex contractu, qverela ex Testamento sit, hac tantum peta- tur legitima l. ?. C. d. inoff. donat, qverela tota haereditas salvis legatis, nov. 115. §. 3. in fin. 5. actio injuriarum secund. Cuiac. l. 17. C. 17. qvia utraq ; dissimulatione, & renuntia-tione finitur l. 8. §. si qvis l. nam et si §. t. ff. h. t. I. j. C. d. in integ. restut. min. & sicut injuriarum actio in bonis no-stris non computatur ante litem contestatam, l. 28. ff. d.in-jur, ita nec qverela, l. I. §. sed si puta ff. si qvid in fraud.pet. XXII. Opposita qverelae sunt, qvae faciunt, ut qvere-la amittatur. Amittitur a vel facto ejus, cui competit, ut I. repudiatione 5. renuntiatione, l. 8. 8. 1. 15. §. t. ff. h. t. qvia, cuilibet integrum est juri pro se introducto renuntiare l. pen. C. d. pact, nec qvisqvam potest cogi beneficium invitus acceptare l. invitus. R.L in 6. nisi id fecerit deceptus men-dacio haeredis, l. 21. p. ff. h. t. vel vanis promissis, si pacto transegit, nec haeres fidem praestat, l. 27. pr. ff. h. t. 2. agni-tione judicii defuncti, l. 8. §. 10. l. 23. §. ff.h.t. ratio in l. 9. j. d. j. N. G. C. Nec obstat l. 5. prin. d. his q. ut indign. ea enim loqvitur de illo, qvi ex falso Testamento Iegatum accepit, hic namq; nihilominus falsi potest testamentum arguere, si modo ignorans falsum esse Testamentum acce-pit, l. 3. ad L. Corn. d. fals. aliud autem est in eo , qvi non suo nomine aliqvid in Testamento relictum agnoscit, sed officii necessitate adductus, §. si tutor j. h. t. qvia officii ne-cessitas & tutoris fides excusata esse debet l. 5. §. 9. ff. d. bis, q. ut indign.auf, l. 2. C. d. Calumn. & nemini officium su-um debet esse damnosum, l. 7. ff. qvemad. test. aper. Rittersh. in j. h. t. p. 274. Vult in §. 6. j. h. t. Reusn. d. testam. n. 47. XXIII. II. Impeditur qverela vel facto Testatoris l. si debitam portionem, L. pen. pr. C. h. t repudiaverit, qvae & debi-tum bonorum subsidium, l. 5. C.d. inoffic. don. vulgo qvar-ta naturae, §. ult. j. h. t, Sc. qvoad naturam & substantiam qvippe natura liberos ad successionem vocat, nov. I. ratione autem qvotae, modi, taxationis, qvantitatis, juris est ci-vilis, ut enim caeteri qvadrantes denominationem suam sum-pferunt a jure Civili, ita & haec est portionis naturalis legi-tima lege taxata, Bern. Grava. pract. concl. l. 2. c. 29. rece-ptnis legitima dicitur I. 30. C.h.t. ut qverela qvantum fieri potest coerceatur, testamenta maneant firma & rata, de-functi famae parcatur, impudentiae liberorum occurratur, idq; est, qvod Imper. ait. se ad verecundiam naturae actio-nem ad supplementum introdux isse, verecundia sc, & re-verentia, qvae parentibus a liberis debetur l. 6. ff. d. in jus, voc. hoc postulat, ne facile parentum testamenta Iiberi re-scindant. XXIV. Q. I. Qvo titulo relinqvenda legitima ? R. O-lim qvocunq ; Titulo legati, fideio commissi vel donationis relicta excludebat qverelam l. 8 §. 6. ff. h.t. I. 30. l. 33. C. eod. hodie relinqvenda Titulo substitutionis l. per nov. 115. c. 3. in pr. 2. titulus Institutionis honorabilior est & potior, L. 3. §. hoc. a. I. filium §. sed si portio d. legat. praest. qvi enim haeres instituitur, personam defuncti repraesentat, & cohae-rede haereditatem repudiante, jus habet accrescendi, l. I. §.si ex fundo ff.d. haer. instit. qvod secus est, si saltem ipsi aliqvid legatum, & alter haeres institutus, l. eam qvam C. d. fidei c. Myns. ad §. fin. j. h. t. n. 23. Gail 2. obs. pract. 112. Harpr. ad §. fin. j. h. t. n. 5. Borcholt ad §. tam ac natur. j. h. t. Berlich, parte 3. conclus. 115. & ita fiuisse iudicatum in collegio Marpur-gensi Juridico, scribit Vult. ad pr. j. d. exhaered. liber. XXV. II. An parentum etiam legitima aucta sit ? Aff. I. per nov. 118. c. 1. in fin ubi just, ait generaliter se augere portionem debitam in his omnibus, qvi ea non relicta de inoffic qveri olim potuerunt, atqvi qvadrantis nomine pa-rentibus olim qverela competebat, l.I. 14. ff.h. t. qvanqvam aufem titulus illius de filiorum, nepotum successione tan-tum sit concepta, tamen id qvod de liberis constituerat ad omnes personas, qvae olim qverelam habehant, extendit, tum & ea est correlaterum natura ut qvod in uno statuitur, hoc idem in altero satutum intelligatur, l. fin. C.d.induct. vid. toll. 2. Patronis debetur triens, §. sed nostra j. d. suc-cess. libert. E. multo magis parentibus, qvorum petitio longe aeqvior est, l. 15. ff. h. t. Et fratrum qvoq ; legitimam auctam esse probant, Dd.per d. nov. 18. c. 2. §. hoc observan-do, qvanqvam multi dissentiant. XXVI. III. An legitima statuto in totum tolli possit ? N. I. qv a jure naturali debetur l. 36. §.2. C.h. t. arg. §. fin. I. d.j N. G. C. I. jura sangvinis d. R. j. 2. surrogatum sapit natu-ram ejus cujus in locum Surrogatur, l. 10. §. qvi injuriarum ff. si qvis caut. injud. si st. &c, l. 32.ff. d. judic. atqvi legitima alimentis surrogatur, Nov. 18. c. 3. vers. unde enim, alimen-torum autem. petit. nullo jure tolli potest, l. I. §. 3. d. j. v. j. I. fin. C. d.alend lib. Inde imperat. ind. nov. 18. §. non lice-bit, seribit legitimam omnino esse relinqvendam, si filiorum qvi non statim fame moriantur sed habeant, unde vivant pat er appellari velit, Et l. hac Edict. C. d. secund. nupt. omnem consvetudinem repudiare videtur, qva Iegitima li-beris in totum aufertur. Secundum hanc etiam in sacro Consist. Camer. indicatum testatur. Grav. pract. concl. l. 2. conc. 122. Myns. obs. 43. Cent. 5. n. 2. conc. 10. n. 4.4. sic & Do-mini Consist. Wittemberg. eandem judicando seqvuntur, it vi-dere est in Consult. Saxon. cap. 8. part. 5. Gail. ita decidit l. 2. Obs. 122. Si statutum auferat simpliciter legitimam, nec in alio, qvod vicem ejus habeat, compensationem faciat, nam & filiae dotatae excluduntur a successione parentum si dos loco legitimae data. Minui tamen potest. qvia qvoad qvantitatem juris Civilis est, Nov. 117. c. I. in verb. partem qvae legedebetur. Hoc procedere declarat Grav. d. I. si j. ex justa causa statutum minuat legitimam secus non svadente causa 2. modo non adeo adimat legitimam ut sustentan-dis liberis minor. s. impar. sit Matth. Steph. cent. I. qvaest. illust. q. 21. Harpr. ad §. fin. j. h. t. Hunn. vol. I. disp. 13. t. h. II. q. 29. tit. D. XXVII. II. Si justam exhaeredandi eausam testator ad-sciripserit l. n. I. 28. l. 30. C. h. t. qvia liberis ratio naturalis-addicit bona parentum, l. 7 . ff. d. bon. damn. imo vivis paren rentibus qodammodo domini bononnn existimantar, l. II. ff. de lib. & posth. nemini autem jus suum invito & immeren-ti sine causa eripi debet, ne a summo principe, l. id qvod no-strum d. R. I. Ast qvi juste exheredatus est, sibi imputare debet, qvi male meritus est de testatore, ejusq; indignatio-nem in se concitavit, nec id iniqvum, cum qvisq; ex suo vitio hoc incommodo afficiatur, l. 15. ff. si gvis omiss. causa, testam. Causae vero ex haeredationis olim orant arbitrariae Nov. 105. §. aliud, hodie in liberis sunt 14. in parentibus 7. in-fratribus tres, nov. 22. §. ingratitudinem, Scheidevv. ad tit. j. d. exhared. Iiber. Probatio autem ingratirudinis hodie in-cumbit haeredi scripto, auth. non ticet C. d. lib. praeter aliud fuit jure Codicis l. 28. C.h.t. l. ult. C. d. secund. nupt. sed res distingvenda cum Rittersh. in expos. nov. 3. Si expressisset causam, ab haerede probanda erat, si non liberis exhaere-datis, jure v. novissimo, cum semper debeat exprimi a te-statore causa ingratitudinis, non est mirum, qvod proba-tio ab haerede specialiter exigatur, qvia praesumtio est pro unoqvoq; eum esse bonum, donec probetur malus. XXVIII. Tandem amittitur qverela casu Tempo-re gvinqvennio l. 8. §. ult. I. 9. ff. h. t. a tempore aditae haere-ditatis, non morte testatoris computando l. pen. §. 2. C. h. t. qvia nec nascitur ante aditam haereditatem, l. 4. §. si con-ditioni ff. h. t. non potest autem extingvi actio, qvae non-dum cepit competere, l. 29. ff. de usuf. leg. cum privatio praesupppnat habitum, l. decem ff. d. V. O. & mora non po-test officere non cessantibus, l. 16. C. h. t. qvanqvam & post qvinqvennium agi possit, si ex magna & justa causa in-tra qvinqvennium actum non sit, l. 8. §. ult. ff. h. t. Aut morte, qverela nondum praeparata non transmittitur ad hae-redes extraneos, l. 7. ff. l 34. C. h. t. praeparatur vero ut & haeredibus deinde detur, si agere cepit lite contestata l. 6. §. ult. ff. h. t. sic commini natus sit accusationem, l. 7.eod. si a-gnoverit bonorum possessionem, l. 6. §. ult. ff.h. t. litis ordinandae gratia, l. 8. pr. ff. eod. &c. T A N T U M.