CONTROVERSI ALIQVOTIURM DECISIONES, Quas S.S. TRIADE Bene Auspicante Amplißima Facultate lV RIDlCA consentiente. In Academia Francofurtana Sub Praesidio V I R I Amplissimi, Excellentissimi Et Consultissimi D N. IOHANNIS BRUNNEMANNI Phil. & I.V.D. Pandectarurn Pro- fessoris meritissimi Publico Eruditorum examini subjicit, PETRVS GERIKE Sed. Pom. Ad diem XlX lunij Anni M. DC. XLV. In Auditorio Juridico boris Typis Viduae JOHANNIS EICHORN. Illustri & Generoso Domino, Domino JOHANN=VVOLFFGANGO LIBERO BARONI a Rechenberg / Domino Primislaviae & Baronatus Klitzschdorrffensis, Haeredi Burae, Freyvvaldae, & Klixi. Domino meo Clementi. Ne Piscatores nocte lumine ostenso fallant navigantes, quasi in portum aliquem delaturi, eoq ; modo inpericulum naves, & qui in eis sunt deducant, sibiq; execrandam praedam pa-rent, Praesidis Provinciae religiosa constantia officere debet, Scribit Vlpian. l.10. ff de Jncend. ruin. naufr. Haec lex, Jllustris & Ge-nerose B A R O, licet maritimae lata sit Rei-publicae, certus tamen sum, me in l. 1. § 2. de constit. Principp. non delinquere, si & ad Rempublicam hanc traham literariam, cum enim non omnes ca-sus legibus comprehendi queant, si in aliqua causa sententia, quae ex ratione colligitur, manifesta est, ea ad similia produci ac ita Jus dici debet 10. 12. ff de LL. Vidimus & videmus proh dolor !. extitisse &c quotidie extare, vt de reliquis taceam Facultatibus, Juris nostri San-ctissimi Interpretes &c in foro causas orantes, qui modis non suppu-tandis. Jus torquentes, tortorum potius, quam interpretum & Advo-catorum titulo essent dehonestandi ; in causa est, vel nimiae imagina-tio Sapientiae, vel omnimoda Juris inscitia. In super, de quo merito conquaerendum, nolentes in maximum Juris dedecus confiteri co-gimur, maximos & sapientissimos viros aviditate pecuniae excoeca-tos volentes labi, atq ; ita Juri justissimo atrocissimam inferre Inju-riam, quos Judice sacra scriptura duplex manebit supplicium. In hujus rei argumentum, hasce in schedulas aliquot conjeci Theses, seu potius quorundam opiniones dubias & non defendendas, quas Vere tales esse partim ratione Thesibus adjecta partim in publico consessu adjicienda planum faciam, Juro itaq ; me nullo stimula tum odio, nullo ad injururiandum aere conductum, sed in solius veri-tatis, cui Juramentum dixi, gratiam talia me congessisse, vt &c meum veris Iustitiae Sacerdotibus, qui religiosa sua constantia, ne hujus-modi similes errores altius radicees agant, efficiunt, calculum addam. Caeterum cur Tuam ad aram, Illustris &c Generose BARO, Theses hasce oblatas eam, causa inter alias est, quod sciam, Te eo Tempe-ramenro Jus nostru hactenus coluisse, ut falsas & erroneas Interpretu opiniones maxime detestatus fueris. Spes autem me fovet pulcher-rima, lllustrem Tuam Generositatem, leridense &c chartaceum hoc donarium Clementi affectu suscepturum, meq ; simul, qui aliud in votis non habeo quam ut cuncta Illustri Tuae Generositati ad voreant. lllustri Generositati Tuae Addictissimus Petrus Gerike. S P. Ex Jure Civili THESIS 1. Valde errant, qui ordinem a Pandectarum compo-sitoribus servatum, in Jure tradendo accommoda-tissimum opinantur ; quamvis enim rebus ipsis ni-hil perfectius, in earum tamen collocatione multa desi-derari possunt. THESlS. ll. Falso quidam asserunt verbum Definitionis in l. om-nis de divers. reg. Juris de Definitione Logica esse inter-pretandum & quamvis limm. lib 8. Jur. Publ. c.1. n. 23. in illorum defensionem alleget l. 69 ff. de Legat. 3. nun-quam tamen probabit, hanc in jure propriam hujus vocis esse significationem. Potius dicendum : verbum definire in Jure significare aliquid in Genere statuere, quod probatur ex l. 4. §. puto. ff. de haered. §. Institut.l.5. §. concessa de donation. inter Vir. et Vxor. Allegatae vero l. omnis. assertionem esse veram probat l. pen. §. Et si de V.O. l. regula de Jur. & fact. Jgnor. multaque similes. THESIS. III. Emtio & venditio sine re certa expressa valet, vt cum emitur alea, jactus retis, captus avium, ferarum, missilium l. 8. ff de contrah. emp. l. 12. de action. empt. & vend. etiamsi decuplo pluris sit quod capitur, ita vt non sit locus l. 2. C de rescind. vendit. Hoc magis dubi-um: si jactu retis emto aliquid pretiosi inciderit, cujus sit. Forum vero Appollinis Delphici nec agnosco, nec responsum ipsius mihi praejudicare credo, qui, Milesij ex tracta mensa aurea neutri dandum, sed Appollini esse consecrandum respondit. Ego etsi rem nullibi expresse decisam invenerim, Juri tame convenientissimum puto, rem Emtoris manere, licet enim cum amboru & emtoris & venditoris inspicimus mentem, intentio i-psorum sit de materia subjecta, vt venditum sit & em-tum quicquid piscium inciderit, adeeq ; ex natura con-tractus hujus non habeat. Habet tamen Emtor Jure oc-cupationis, si res sit nullius per § 12. & 18 Jnst. de R. D. THESIS. IV. Putat Duaren. I. Disp. 33. citra seruitutis Ius non permitti,vt liceat in pariete suo aperto fenestram face-re quae prospectus sit locum vicini, permotus l. pen. ff. de S. V. P. & ratione Xenocratis, qui nihil referre asse-ruit, oculos an pedes in vicini fundum inferamus. ve-ruit Sententia Juri non conueniens, vt recte Donell. lib. 10. Comm. c. 5. Schneid. in §. praediorum n. 21. Inst. de S.Rust & V.praed. cuiq ; enim liberum fenestris parietem aperire, quia in suo opus facit, nihil in alienum immit-tit, & quamuis prospectus molestus vicino, Jure tamen Libertatis licitus l. 9. ff. S. Vrb. praed. Oculi vero non imit-tuntur qui in capite retinentur ; nam in coemiteria & loca publica, quibus inferre nihil licet, fen nestras habere licet omnibus. Deniq ; licet vicino, ex aduerso tollen-do aedes prospectum praecludere l. 9. d. t. Lex vero a Du-aren allegata loquitur de pariete communi, aperto So-cijs lnvitis ; Socij autem, invitis coeteris in re communi, nihil facere possunt, & ne parietis quidem reficiendi jus habent l. 8.d.t. multo minus aperiendi Vnus contra Do-minus, si totum paritem demoliri potest, magis ex parte aperire, si modo id non fiat, nocendivel aemu-landi animo. THE- THESIS. V. Quonam loco Res Publica ratione tributorum in concursu collocanda anxie hodie quaeritur Et eam an-teriorem & expressam hypothecam habentibus prae-ferri debere per l. I. C. si propt. public. pensit. vend. fuer. celebr. & l. satis notum 4. C. in quib. caus pign. tacit contrah. statuunt lohann. Koeppen. Decis. 28. num. 18. & quos citat Berli. Decis. part. l. concl. 64. n. 105. & Carpzovius part. I. lurispr. Constit. 28.Desin. 47. id de Republica quae ipsa collectas imponit, intelligunt. Quid vero si Resp. colleclas distribuat, ac deficientium portiones pro debi-tore Principi solvat ? Anterioribus creditoribus tunc prasferri non debere ipsa docet Juris ratio, quippe tum mutuum contrahi videtur vt rectßime definit. Carpzov d. constit. 28. definit. 82. nisi quod Illustrissim. Saxo intra quadriennium tali Reipl. in suo Electoratu Jus praela-tionis concesserit, vt Carpzovi. d. I. testatur. Caeterum nec hoc nec superiori casu Respubl. vllo Jure praela-tionis fruetur, nisi impositio vel distributio collectae Ju sta fuerit. THESIS. VI Advocati si per eos non stetit, quo minus cau-sam agant, honoraria reddere non tenentur l. 38 ff. loca-til. I0. C. de condict. ob.caus. dat. vt si Advocato para-to actor mortuus, lite cessit, aut trasegit, quae facta casus sunt Advocato ; coepit enim causam cognoscere, in eam inquirere, quae illi obtinendae Servirent, conquirere. THESIS. VII. In materia condictionis ob turpem causam oriri solet quastio ; An nimirum turpitudo sit circa solum dantem, vel circa solum accipientem, an circa vtrosq ; Quam Quando vltimum contingit nulla est repetitio l. 3. ff. de condict. ob turpem caus. idem est quando solius dantis est turpitudo: hoc contingere posse putat ICTus in acce-ptione meretricis, quae quide turpiter faciat, quod sit meretrix, non vero turpiter accipiat, cum sit meretrix l. 4. §. 3. d. t. Ego, quamuis periculosum a lege recedere sciam, puto tamen facile animadverti posse, duplicem hic versari turpitudinem ; prostitutionem sui & Sordes. Hinc & Marq. Freher. 2. parerg. 14. scribit plane leoni-nam esse lCTi in d. §. interpretationem ; nullius enim rei turpis merces est decora Tertull. de habit mulier. Turpe facit inuitans, vt alter delinquat, turpius qui acci-pit, vt perpetret: Et zas. illam decisionem veram esse putat de Jure Civili, sed non de jure poli in d. §. 3. n. 3. Sed quod Jure poli in Justum, de Jure Civili Justum esse nequit, & ridiculum est, quod locationem corporis, Juste fieri posse nonnulli autumant. THESIS. VIII. Quaesitum in facto memini, vtrum filia, materna haereditate abstinens privilegium praelationis habeat in dote materna ante alios creditores anteriores ? Equi-dem puto, nullam ipsam habere repetitionem dotis maternae ; nam dotis repetitio tantum datur, vel ipsi mulieri dotatae, vel patri qui dotem dedit l. 2. ff solut. matrim. vel extraneo, qui dotem pro muliere dedit, & illum sibi restitui stipulatus est l. 29. §. I. solut. matrim. vel haeredibus mulieris l. 10. §. I. d. t. vel fisco l. 36. ff.d.t. & extra has personas nemini. Cum ergo filia mater-nam haereditatem repudians ad nullam classem hanc referri possit, quomodo dotem repetere poterit ? Fru-stra igitur de pradatione quaeritur, cum ne dotis quidem repetitionem, nedu praelationem habeat. Sublata repetitione, de priuilegio Frustra quaeritur. THESIS. IX. Durum forsa videbitur affere: posse quandoq; Domi-minum rem suam mala fide poßidere : interim me non sine lege loqui probat l.4. §. 26. ff de Usucap- Ubi verus fundi Dominus possessorem deficiens tenetur interdicto un-devi, & injucte possidere dicitur l. alleg. 5. §. 12, quia non autore Praetore possidet l. II. ff d acquir. vel amittend. pos-seß. Item emptor rei a debitore infraudem Credito-rum alienatae dominus efficicur. 14. ff. Quae in fraud cred etsi sciat fraudari Creditorem l. 26. ff. d. cont. Empt. & ta-men quod sit malae fidei possessor argumento est, quod omnes fructus etiam percipiendos restituere tenetur l. 10. §.10. qua in fraud. cred. Sic dolo inducens ad ven-dendum, dominus quidem efficitur l. 10. C. d. Resc. vend. alioqui enim Dominium transferre non posset, & ta-men malae fidei Emptor est l. 5. C. eod. Ex Iure Canonico THESSIS. I. Haereditatis futurae renunciationes, quamuis Jure-& LL. improbentur factaq ; non valeant l. 3. C. de col-lats . fin. ff de suis & legit Haered. l. 94. de acquir. baered; Jure tamen Canonico & rationabili Germaniae consue-tudine renuntiationes maxime Juratae filiarum valent. & renuntiantes obligant c. Quamvis de pactis in 6. si d s sit constituta filiae ratione dotis contrahenti Bened. Carpzov. part. 2. Jurispr. Constit. 35. Defin. 5. Re-nuntiatio tamen haec est stricti Juris, nec de persona adpersonam, neq ; de read rem extenditur. Unde in . fertu fertur, renuntiationem filiae juratam accepta dote qua-vis eo ng rua non nocere liberis susceptis, si renuntians moritur ante avum, cujus haereditati renuntiatum est licet sint haeredes matris, vt tradunt H. Pist. part. 4. qu 7. Virg. Pingtz. qu. 31. n. 17. Carpzv. d. l. de fin. 11. THESIS. 2. Iure Canonico causa Juramento adjecto firmata licet magni semper habeatur, & aegre ab ipsa receda-tur, ipsum tamen qui jurauit cum aliqua matrimoni-um contrahere, moneri potius quam compelli per-mitt it, cum coactiones difficiles soleant exitus frequen-tur habere c. requisivir, de sponsalib. THESIS. 3. Iure Canonico in dist. 18 c. de concilijs. 2. & c. habe-tur 3. docemur, Metropolitanum singulis annis, bi-nas Synodos convocare debere, quod ipsum habetur in can. s. Synodi Nycen. Universalis, ex. quo sumptum superius c. 3. item repetitur in. can. 2. Synodi- Cantagrin 3. & in c. I. synodi Aurelian. 3. & c.penult. Concilij Aurelianensis 4. Imo & Episcopus tenerur, quotannis concilium provinciale constituere ac convocare Clericos suos & Abbates, vtex concil.Bylon. proponitur d. distinct. 18. c. penult. Jmo & seculares Judices ut habetur in c. 18. concil. Toletani a Reca-deto Rege convocati. Est & Episcopi singulis annis visitare Ecclesias & inquirere in doctrinam, vitam & conversa-tionem Clericorum & plebis c. decrevimus cum seqq. Non dubito igitur afferere Synodorum frequentem con-vocationem & visitationem ita necessariam esse, vt sine ea Hierarchia Ecclesiastica conseruari nequeat. Quod si nostrates perpenderent, meliore loco res no-strae forent. Thesis THESIS. 4. Quaesit nuper in patria fuisse memini an ministrum Ecclesiae dimissionem petentem Patronus possit di-mittere, non requisito consensu consistorij ? Quod ne-gandum existimo, siquidem Principes per consistoria exequntur Jura Episcopalia, jam vero nullus Cleri-cus beneficium suum renunciare potestin manus Lai-ci C. quod in dubijs 8. X de renunciationibus. sed Episco-pi c. an abbas caus 18. qu. 2. & c. fin. d. t. de renunciat. caval-los. practic. quast. comm. cont. 282. Ex Jure Feudali. Thesis. I. Firmis subnixa Fundamentis & Judiciorum vsu comprobata sententia est, quicquid etiam ad l. genera-liter 13. ff & l. 1. 2. c. de in Jus. vocando quidam Dd. infe-rant: Vasallum sine venia Dominum in Jus vocare poße. Ra-tio ; quia de vasallo in Praetoris Edicto altum est silen-tium, & in jure Feud. generaliter cautum : posse Va-sallum Dominum in Jus vocare, neque additum, vt prius veniam impetret c. un 2.Feud. 22. Vers.si vero. Qua-re ergo nos addamus hujusmodi poenales prohibiti-ones ? praesertim cum Jus Feud = Juris Civilis ambages non respiciat. Confirmat hoc praejudicium Camer- Jm-per. in causa der Gross leben Fratr. contra Comit. von Hanauw quod refert cothman. consil. 56. n. 5. consentit-Mynsing. l. 4. observ. 42. Vultej. l. 1. de FF. c. 10 n. 22. Thesis. 2. Vasallus Feudum eiq ; annexam Fidelitatem Do-mino etiam invito refutare potest. 2. FF. 38. Sed an sine consensu agnatorum refutate poterit ? Distingunt in-ter Feudum novum & antiquum : in hoc agnatorum consen consensum requirunt, in illo non Jtem per c. un lib. 2. FF. tit. II. & 39. Wesenb. de FF. c. 2. n. II. Renunciationem etiam Jmperij ab imperatore feri posse, modo non intempestive fiat rebus forte turbatis, aliquot exem-plis probatur. Ita enim Lotharius ascito prius in im-perij consortium Ludovico Prumiense coenobium Sponte concessit. Renunciavit & Diocletianus & no-vissimus Caesar Gloriosissimus Carolus V. Jd autem disputatum esse inter Pontificem Paulum V. & Fer-din.I. Jmp. legatum Martinum Gussmannum, memo-rat Tbuan lib. 21. Nam Pontifex cum Patribus Purpu-ratis ad Pontificis nutum pronunciare solitis cen-sebat necesse esse, vt publicis jnstrumentis doceatur, quomodo per cessionem siue ejerationem Caroli im peratoria Djgnitas vacauerit, rursus, quo jure Ferdi, nandus in eam succefferit, intervenire debuisse Sa-crae sedis Autoritatem & Christi vicarij consensum, cui claves coelestis & terreni imperij concrediti sint, sine quibus nec Carolus imperio solutus, nec Ferdi-nandus recte in imperium successisse dici queat, Sed cu denuntiatione per legatum facta Ferdinandus lau-datiss. recum Septemviris deliberata, id se factu-rum minaretur, quod imperiali Dignitati conveni-re videretur, & interim Paulus IV. Fatis concederet, Prudentior Pius IV. successor, Ferdinando cessit, vt refert Tbuan. lib 21. histor. Et sane absurdum est dicere necessarium esse consensum Pontificis, cum & ad con-stitutionem imperatoris clectinon sit nece ssarius Pon-tificis consensus, sed Caesar ex ipsa Electione sum-mam statim potestatem consequatur, per tradita, & al-legata. Paurmaisteri lib. 2. de Juris dict. c. 4. n. 5. Et Bened. Carpzov. c. 2. de Lege Regia Germanorum sect. 9. n. 15. The- Ex Jure Publico. Thesis. I. Quaestio est in jure Publico: Quina vere sint Sta-tus Impenj, & vndea non statibus dignosci possint ? Alij Statum Imperij non sola probari matricula aesti-mant, sed plura requirunt, Besold. de Jurisd. Imperij Rom. qu 8. quatuor qualitates seu inseparabilia potius adjuncta vt quis Status sit requirit. Primo vt in conve-tibus Imperialibus stationem sessionemq ; obtineat, & Sententiae Jure gaudeat . 2. vt in matricula imperij ejus nomen extet. 3. Vt obveniente necessitate certi quid pensitet, subsidiumve militare subministrer. 4 vt in suo territorio, merum mixtumq ; Imperiu, omni-modamq ; Jurisdictionem habeat. Diversa ab his est Paurmeisteri opinio, qui lib. I. c. 6. n. 4. [...] partici-pationis suffragiorum proprie statu definiri affirmat. Verum complures hodie, teste Goldasto de regno Bo-be ab 2.I. 10.n. 4. Status Imperij vocantur, qui ad comi-tia non modo non vocantur, sed & a sessionibus & cosultationibus excluduntur. Cujusmodi sunt Ratze-vilius in Litvania, Trannsylvanus, dux Mantuae imo & Rex Bohemiae ad comitia hodie non vocatur. At sta-tus is est lmperij. Alterum quod requirunt est Con-tributio seu Anlage /quo ex onere statum Imperij co-gnosci posse opinantur. Sed cu dentur status lmperij, qui vt maxime amplissimas sub Imperio teneant diti-ones, nihil ominus a Contributionibus immunes exi-stant, non vera erit haec status Imperij nota. Imo ex-presse Recess. Imperij comprobatur cotra Indictiones non solum extare Privilegia, sed & praescriptionem, Reich A zu Augsp. de A. 1548. §. Wenn auch ein ausge- zogener Nec demniq ; illud certam status Imperij notam ponit, qaod ajunt, statum imperij ab Imperatore im-mediate territoria & jurisdictione recognoscere de-bere. Exemplu contrarium habemus in Ducibus Wir-tenbergicis, qui status Imperij sunt, Ducatum vero suum a Domo Austriaca als eim affter lehen / non vero immediate ab lmperatore suscipiunt. Taceo statu es-se posse sine Territorio, siquidem status Imperij regu-lariter non Feudatariae possessionis dignitas, sed per-sonae celsitudo est, no glebae pretium, sed summi Prin-cipis praemium. Concludo ergo cum Limneo ; solam matriculae inscriptionem veram status imperij no-tam suppedidare. Sed no abs re erit cum Bened. Carp-zovio distingvere, quod vocabulum status Imperij du-pliciter accipiatur I. stricle pro ijs qui no tantu matri-culae inscripti: sed & Jus sessionis habet. 2. latius & pro ijs Principibus qui immediate Imperio subjecti non tamen Votum habent in comtiijs. R. A. Anno 1546 und wollen wir. Carpzov. d. tract. 5. sect. u. n. 28 & seq. vid & Paurm. I.I.c.6. n. 4.in fine. Thesis. 2. Venetos eorumq ; Rempubl. nunquam Imperio fuisse subjectam nonnulli asserunt & hanc rationem reddunt: cum in mari aedificaverint l.I. §. 18. de novi oper nunciat. Sed quicquid sit de ipsa re, haec ratio certe non vrgens est. Qvamvis enim is qui in mari aedificat, id quod aedificat suum faciat, & insula in mari occupan-tis sit, non tamen aedificatione vel ocupatione ea sta-tim lmperij jus assequitur: nihil namq ; commune ha-bet causa Dominj & proprietatis cum Imperio & juris-dictione, & Imperator Dominus Italiae, Insularu quoq ; Italicarum quae ejus pars sut Dominus dici pothest l. 9. ff dejudicijs. THESIS. 3. Decantatu est Axioma: Major pars concludit, mili-tatq ; pro eo quod necessitas hoc postuler, Jus Civile hoc approbet, jus Canonicum ab eo non differat, pub-lica lmperij jura hoc doccant, & omnium fere sanio-lum Gentium mores id observent. Et enim etsi sanio-ra minoris partis vota, majoribus praeferenda dixe-rimus, res admodum intricata erit. quaenam saniora dici mereantur , & hic, qui volet ingenio cedere, raruf erit. Verum vt ReguIa haec fallit in multis, ira etiam in religionis negotio. In Comitijs illud vsitatum esse axioma seribit Wabrmund ah Ehrenberg de regni subsid. & oner. subditor. c. 2. n. 19. in causa Fidei majora vel plura vota locum non habere. Urget hoc Pontanus Prote-stantium Orator apud. Sleidan. libro. 3. & Landgravius Has-siae Philippus ad Granvellanum ; In Fidei negotijs, ait, non esse statuendum quid maxima pars opinetur, sed quid verum sit Plane postquam religione dividi inter se status coeperunt, conentio ista simul orta est ; an & quando majora vincere debeant ? Catholici generali, ter in omnibus ad majora provocarunt, atq ; adeo in ipso quoque religionis negotio. Ita enim doserte Caro-lus V. ad protestantes apud. Schleid. 7. aequum esse vt minor pars accommodet sese majori. Continuata per aliquot Comitia haec Cantilena, tandem summa par-tiu contentione ventilata fuit Ratisbonae in Comitijs Anno. 1613. celebratis, vbi Imp. & Catholici majora propugnarunt calide, correspondentium autem lega-ti, contra literis datis 20. Augusti. eiusdem anni, illa, li-mitata admittenda dixerunt, opponentes illis inter a-lia ipsorum placitum, nicht allein die Passauwischen ver- träge / sondern auch die darauff im Jahre 1555 zu Aug- spurg spurg gepflogene Handlungen / das man durch oberstimmen einander nicht gefehrn sollen noch wollen auch hernachen in de Jahrn 57. und 59. ein ebenmäßigeß fleißig in acht genonim en worden / und daß einßmahl der Religionßfriede durch theidi- gunge / tractation und vergleichunde und alß nicht per majora außgerichtet werden solle. Et ita etiam Director Austriacus ex alijs referente Carpzov. d. tract. de l. Regia c. 10. Sect 7. n. 5. Ad status in Concilijs Ratis Bonensibus Anno 1598. di-xissefertur: darauff könten Sie wegen Ihrer Majestät unan- gezeiget nicht lassen / das ein unterscheid zuhalten in den Sa- chen / denn was die Gewissen betreffen / dieselben Sachen we- ren bey dem Religionssfriden zulaffen / wie denen in solchen nicht wie in andern Sachen / sondern durch andere Rhähte gehandelt / als das die Catholischen einen besondern Rath / die andern auch einen besondern gehabt. Thesis. 4. Fallit & fallitur Berlich. dum in I part decisionum, de-cis. ult. mordicus defendere nititur, Imperatorem cau-sas in Camera pendentes avocare, & ad suam trahere au-lam posse, cum tamen contra expressum id textum pu-gnet in ordinat camer. part. 35. & argumenta ejus non adeo firma sed siculnea sunt, & ab ipsa refellütur Experintiia. Nuperrime adhuc antequam hostium incursus Camerale turbaret judicium in causa Huxar contra Corvey mandatum sine clausula de non avoca-do causam in camera est publicatum & Praesidi Epi-scopatus Corvey sub poena decem marcarum auri puri nisi comparuerit insinuatum est. Copia mandati mihi ad manusest. THESIS V. Saepissime quaeri soIet Vtrum in Politicis officijs vel Ec- clesiast- functionibus indigenae extraneis sinr prae-ferendi ? Quod coeteris paribus affirmo. Non de ratione utilitatis & commodis hic loquor. Relinquo id Politi-cis, & remitto ad eos. Sed de Jure loquor, quod & Jure Indigena semper praeferendus sit, nec indigena citra in juriamprae teriri possit, coetera si paria sint-cannec emeritis. 12. can. nullus. 13. dist. 61. C. ne pro defectu. 41. X. de. Elect. C. bonaem emoriae de Postul. praelat sub fine § quia vero non plenam & c. c. final. X. de clericis peregrinis, vbi dici-tur quod sit contrarium honestati & a SS. Patrnm in stitutis alienum alienos praeferri indigenis. Idem jure civili statutum in l. II. e. de Episc. & Cleric. quod clerici non ex alio vico vel posessione. Sed ex eo vbi Ec-clesiam ea constiterit, ordinandi sint idem: habetur quoad Praetura Constantino politanae urbis inl. fin. c. de Officijs praetor. idem probatur ex l. 6. ad Municipale. & no-vell. 15. C. I. pro. vt ex allegat. text & D.D. hoc recte probat. Sig-Finckelt. ve Jure Patron. cap 6. n. 69 seqq. Et idem in Offi-cijs civilibus obtinere communius placitum est. Vid. Mynsin. c. 4. Obs. 30. qvos allegat parte. I. tit. 4. §. Und wo aber solches. sicut & hoc placet lucae.de Penna in l. quisque 6. C. de Omni agro deserto.