DISPUTATIO JURIDICA DE N U P T I I S Quam PRAESIDE DN. JOHANNE KOBIO, PHIL.& U.J.D INCLUTAEQ; UNIVERSITATIS ALTDORPHINAE PROFESSO-RE PUBLICO [et]c. Public[ae] disquisitioni sub-mittit ANTONIUS Mulholsser/ Kirchenrein-baco Palatinus. Ad d. Decembr. ANNO CHRISTI cI[...] I[...] c.L. ALTDORPHI TYPIS GEORGI HAGEN/. J. N. D. N. J. C. Lib. I. Jmperialium Institt.tit. X. POSITIO I. [...] [...] [...] AD Otestatis Patriae, in cujus origi- nem atq; naturam proxime praecedente [...] inquisivimus, causae constituun-turtres: NUPTIAE, LEGITIMATIO & ADO-PTIO, pr. J. de patr. pot. l.3. ff. de his, qui sui P vel al. §.f.1 de Nupt. l.1. ff. de adopt. de quibus ordine de-inceps & sigillatim operae fuerit videre. 2. Et primo quidem loco de NUPTIIS, tanquam potiori & antiquiori P.P. causa acturi, eas cum Imper. §.1. J. de P.P. definimus, quod sint Viri [et] Mulieris con-junctio, individuam vit[ae] consuetudinem continens. 3. Quae definitio ita nude & crude inspecta quam-vis omnes vix explere videri possit numeros, eo, quod fine matrimonii, qui sobolis procreatio est, destituta sit; dextre tamen intellecta non incomode sustinebitur. 4. Parum aut nihil a Justin. definitione abludie, quam JCTUS Modestinus in. l.1. ff. de Rit. Nupt. proposuit: nisi quod sunt, qui nuptias in se & absolute, citra ullum ad LL. Romanorum respectum, in d.l. descriptas exi-stimant. 5. Unde & Nuptias in generico hoc conceptu in duas secant species: Justas s. legitimas, [et] injustas s. ille-gitimas. 6. Illas vocant, quae secundum praecepta LL. Ro-manarum contrahuntur: has, quae naturali s. Gentiu A 2 jure jure subsistunt quidem, sed civili probatae non sunt. 7. Nos, injustis nuptiis omissis, hoc loco justas duntaxat, utpote quas solas Romanae Leges nuptiaru nomine dignantur, arg. §. penult. J. h. t. & ex quibus solis etiam patria potestas Romanorum quaeritur, penitius contemplabimur. 8. Consistit tota haec [...] in duobus potissimum: Materia s. subjecto matrimonii, & ejusdem contrahendi forma s. modo. 9. Utrumq; definitio aperit. Et materiam quidem differentia: formam genus repraesentat, ad modum prorsus & methodum, quam Princeps Philosophorum Aristoteles in extruendis accidentium definitionibus passim praecipit atq; commendat. 10. Materiam itaq; s. subjectum in quolibet con-jugio complent personae duae: Vir unus [et] una Mulier; una, inquam, non plures simul, & uno eodemq; tem-pore, §.6 [et] 7. J. h. t. l,2. C. de inc. [et] inut. nupt. 11. Possunt vero exutroq; sexu personae singulae foedus matrimonii inire, nisi expressa lege jungi prohi-beantur. 12. Fit prohibitio ista vel in genere & absolute; vel in specie & decerminate, seu, quod idem est, vel in tocum, vel exparte. 13. In genere & absolute fit, cum quis, ne cum ullo homine in matrimonium conveniat, simpliciter vetatur. 14. Hujus generis de Jure Civili (secus est de jure Canon. t.t. de conjug. Serv.) I. sunt ob statum Servi, Pere-grini, uno verbo, omnes Civitatis Romanae expertes, pr. Inst. h. t. 1.3. C. de incest. [et] inut. nupt. 15. II. Ob aetatem Impuberes, d. pr. Masculi an- te te annum XIV. Faeminae ante XII. completum, pr. J. quib. mod. tut. fin. 16. Terminos enim huic, ratione aetatis, prohi-bitioni non ita longos posuerunt JCTI, uti Philosophi, quos inter Aristoteles 7. Polit. c. 16. Masculos, non absq; summis Juvenum ingratiis, ad annum usq; XXXVII. Foeminas ad XVIII. e conjugij sacrario exesse jussit. 17. Non destituuntur quidem isti omnib[us] omni-no rationibus, adeoq; hoc ipso a magni nominis JCTO Viri Umbratiles appellari non meruerunt; eas tamen Legumlatores Romani, suis moti causis, minime at-tenderunt. 18. Mitius s. mollius jure nostro Civ. est Jus Cano-nicum, quod non tara certum annorum numerum, quam corporis habitudinem spectat, c. puberes 3. extr. de Despons. Impub. si fone malitia, seu vigor potius, aetatem suppleat, c. de illis, [et] c. fin. extr. d. t. 19. III. Deniq; in hunc prohibitorum ordinem veniunt omnes Castrati l.39. §.1. ff. de Jur. dot. & qui ob corporis vitium perpetuum ad generandum sunt inha-biles, t.t. extr. de frigid. [et] malef. 20. Senibus tamen acq; decrepitis sacraria conju-gii occlusa non sunct, l.27. C. h. t. quanquam tolerari ma-gis hoc jure Conjugia Senum, quam probari non pau-ci arbitrentur. 21. In specie atq; determinate prohibitio dicitur fieri, cum quis per se ad matrimonium contrahendum habilis cum hac vel illa persona contrahere non potest. 22. Contingit prohibitio haec vel ob cognationis, vel affinitatis necessitudinem, vel aliam aliquam ratio-nem civilem, h. t. 23. Cognationem Canonistae faciunt duplicem: unam spiritualem, secularem alteram, ut loquuntur. 24. Spiritualem vocant, quae ex susceptione de fonte sacro originem trahit, ob quam jura Canonica inter susceptorem & susceptam nuptias inhibent, c.con-tracto s. extr. de cognat. Spirit. Olim etiam nostra l.26. C. de Nupt. Verum. cognatio ista in Ecclesiis Protestantium in considerationem non venit. 25. Secularem Dd. rursus in tria dispescunt gene-ra: in mere naturalem, mere civilem, & ex naturali & civili mixtam. 26. Mere naturalem dicunt, quae ex concubitu non legitimo: civilem meram, quae ex adoptione: & mixtam deniq;, quae ex justis nuptiis ortum ducit. 27. Atq; ad ultimam hanc Cognationis speciem, quam principaliter Imper. hoc tit. tractat, & quae sola et-iam proprie Cognationis appellatione venit, nos men-tis oculos potissimum reflectemus. 28. Est autem in universum cognatio omnis vel in ordine recto s: perpendiculari; vel in obliquo s. trans-verso: & hoc iterum vel aequali, vel inae quali. 29. In ordine cognationis recto, quem Parentum & liberorum vocant, nuptiae in infinitum usq; tanquam incestae & nefariae sunt prohibitae. §.1. h. l.53. l. f. ff. de R. N. l.17. C. de Nupt. 30. Obtinet haec regula indistincte in omnis cog-nationis causa, etiam civilis s. legalis nudae, non solum durante, sed & soluta per emancipationem adoptione, §.1. h. t. l.55. ff. eod. 31. In ordine transverso aequali a conjugali con-fortio duntaxat excluduntur, qui secundo sunt gradu, h. e. Frater & Soror, §. 2. h. t. l. 35. §.1. ff. de V.O. [et] l.17. C. de Nupt. Non Fratrum & Sororum Liberi, §.4. J. h. t. l.3. ff. de R. N. l.19. C. eod. Nec 32. Nec interest, sintne Frater & Soror ex iisdem Parentibus, sive alterutro tantum, s. ex justis, s. injustis nuptijs procreati, s. deniq; naturales sint, s. adoptivi, d. §. 2. h. t. l.17. ff. eod. stante adoptionis vinculo, d. §.2. h. t. l.23 ff. de adopt. d. l.17. ff. h. t. 33. Incestum tamen jure Gent. inter has personas non committi vero propius videtur, l f. ff. h. t. [et] arg. l. 38. §.1. [et] 2. ff. ad L. Jul. de adult. 34. Inordine transverso inaequali nuptiae interdicu-tur inter eos, qui Parentum Liberorum ve locum obti-nent, ut sunt: Patruus & Fratris Filia, Avunculus & So-roris Filia, Amita & Fratris Filius, Matertera ac Sororis Filius, §.3. [et] §.5. h. t. 35. Quod ulterius ad Nepote & Nepte, Pronepote & Pronepte Jura nostra producunt, §.3. h. t. [et] l.39. ff. eod. jux-ta regulam: cujus Filia ducere nequeo, ejus nec Neptem licet. 36. Num vero prohibitio haec de jure Civ. ultra Pro-nepotes & Proneptes, & sic deinceps in infinitum exte-denda sit, a Sapientioribus non immerito dubitatur. 37. Illud certum & indubitatu est, in linea inaequali nostatim Parentis loco habendu esse, qui propius, quam alter, stipite contingit, sed qui stipici, a quo uterq; com-muniter originem trahit, immediate subjicitur. 38. Justam v. prohibitionis causam in linea collate-rali faciunt non solum, qui natura, sed & qui lege, h. e. adoptione (ea sc. quae agnationis jura tribuit) Parentur & Liberorum loco sunc, §.5. h. t. [et] l.17. §. f. ff. eod. dumodo duret adhuc adoptio, nec per emancipationem cesset. 39. Atq; [...] quidem sese res habet circa prohibitio-nem nuptiaru ob cognationem jure nostro civili: a quo nec Jus Canonicum quoad lineam directam ullibi facit divortium. Longe 40. Longe vero lateq; ab eodem divertit in lin[...] collaterali, s. aequali, s. inaequali, in qua indistincte ad quartum usq; suae computationis gradum inclusive, c. pen. extr. de consang. [et] affin. (mores vero nostri secun dum eandem computationem canonicam exclusive.) matrimonium prohibet. 41. Veneratione quoq; Affinitatis, quse non nisi inter Cognatos Uxoris & Maritum, ac inter Cognatos Mariti & Uxorem proprie contrahitur, l.4. §.3. ff. de grad. [et] affin. a conjugio arcentur qui vel instar Paren-tum & Liberorum sunt, ut Vitricus & Privigna, No-verca & Privignus, Socer & Nurus, Socrus & Gener, §. 6. [et] 7. h. t. l.14. §. f. l.40. ff. l.17. C. eod. 42. Vel Fratrum & Sororum numero habentur, ut Frater & Fratris defuncti Vidua, Soror & Sororis de-functae Maritus, l.5. l. pen. [et] ult. C. de incest, [et] inut. nupt. Quibus ex Jure Divino addimus Uxorem Patrui & A- vunculi, Levit. c.18. v.14 [et] c.20. v.20. 43. Comprivigni vero, Graecis [...] di-cti, etiamsi & ipsi Fratrum & Sororum loco videantur; quia tamen nulla, necconsangunitatis, nec affinitatis, necessitudine sese invicem attingunt, matrimonio re-cte copulantur §.8. h. t. l.34. §.2. ff. eod. 1.134. de V.O. Atq; hinc sit, ut duo quoq; Fratres duas Sorores, Pater & Fi-lius Matrem & Filiam &c. ducere possint, c.5. extr. de consang. [et] affin. 44. Aliqando, ut maxime quidam proprie affi-nes non sint: ut Vitricus & privigui uxor, noverca & privigni maritus; vel non plene & perfecte [...] [Aut] Pa- ter & Sponsa filij, filius & Sponsa pat[ris], publicae tamen honestatis justitia a conjugam societate iis abstinendu suadet, l.15. ff. de. R. N. §.9. J. h. t. l.12. §.1. [et] 2. ff. eod. Fadem 45. Eadem honestatis ratione prohibetur conju-gium inter Virum & Filiam Uxoris, post divortium ex alio procreatam, d. §.9. h. t. l.12. §. si Uxor 3. ff. de R. Nupt. 46. Praeter enumeratas prohibitionis causas dan-tur & aliae quaedam civiles, ob quas inter certas non. nullas personas nuptiae sunt prohibitae. 47. Sic propter dignitatem interdictae sunt nu-ptiae I. inter hominem Senatorii ordinis & Libertinam, vel aliam vilem & abjectam personam, l.16. l.23. l.44. ff. h. t. Inter Patronam & libercum l.3. C. de N. 48. II. Ob potestatem inter Praesidem & Foemi-nam provincialem, l.38. l.57. l.63. ff. h. t. III. propter of-ficium sive administrationem inter Tutorem, ejusque Filium, & Pupillam, l.15. ff. de sponsal. 1.36. 1.59. l.60. §.5. l.62. §. f. l.64. §.1. ff. de R. N. [et] tot tit. C. de interd. matr. int. Pup. IV. ob flagitij enormitatem inter Raptorem & Ra-ptam, l. un. C. de Rapt. Virg. 49. Verum prohibitiones istae cum aliis non nul-lis maxima sui parte vel Jure Novell., vel Jure Canon., sunt sublatae, vel moribus nostris plane non atten-duntur. 50. Antequam abeamus hinc, lubet vel digitum intendere in arduam & ancipitem quaestionem: an in-ter diversae Religionis homines matrimonium rite co-trahatur? Nos distinctione litem hanc dirimendam existimamus. 51. Forma consistit in indissolubili animorum conjunctione per solum consensum mutuum (sive veibis, sive signis, sive aliis modis declaratum) inita, l.30. ff. de R. J. l.15. ff. de condit. [et] demonstr. l.11. in pr. C. de repud. Nov.74. c.4. in pr. B Nec 52. Nec ultra ad perfectionem ejus vel Sponsae in domum Mariti deductio, l.22. C. de Nupt. vel concu-bitus, d. l.30. de R. J. vel Instrumenta dotalia, d. l.11. C. de repud. l.9. C. de Nupt. vel quaecunq; solennitates deside-rantur, dd. ll. 53. Praeterquam quod Jura Canonum & mores Christianorum [...], seu Sacerdotalem benedicti-onem, tuendae honestatis & ordinis causa, velut [...]-[...] quoddam exposcunt, arg. c. aliter, 1. cum aliquot capit. seqq. caus. 30. qu[ae]st. 5. 54. Quandoquidem vero consensui nihil tam con-trarium est, quam error, dolus, vis & metus; protinus hinc colligere est, his talibus matrimonium omnino vitiari. 55. Errorem autem cum dicimus, intelligimus non quemvis, sed qui circa essentialia tantum matri-monii haeret, qualis vel error persone sive corporis est, puta si quis cum Maevia contrahat, quam putat esse Se-proniam, arg. l.9. de contrah. emt. 56. Velerror qualitatis intrinsecae sive essentia-lis, ut vocatur, ut si quis ducat inhabilem pro habili; vel denique conditionis sive status, ut quia Servus est, qui Liber putabatur. 57. Namqui in accidencalia incidit error, ut si dives existimetur, quae pauperrima est, pulcra, quae de-formis; temperans, quae bibula; casta, quae lasciva; mansueta, quae rixosa; Nobilis, quae plebeja [et]c. ma-trimonio obicem non ponit. 58. Sed magna hic exsurgit concertatio: Num virginitatis error inter errores circa essentialia, an vero acci-dentalia referendus sit? Nos contra Canonistas, eorum-que Asseclas, prius asserimus. Unde 59. Unde sua sponte fluit, qui duxit vitiatam, quam putabat virginem, eum, errore detecto stare, promissis non cogi, sed matrimonium tale, nisi grati-am delicti facere velit, jure repudiare posse. 60. Quam circa errorem adhibendam diximus distinctionem, eandem dolo etiam aptari posse cense-mus. Nam & si quis dolo in errorem circa acciden-talia inductus matrimonium contraxit, vires id suas nihilominus habet, non obstante, quod dolus illi cau-sam dederit. 61. Deniq; nec vis aut metus omnis consensui matrimoniali nocet. Non enim reverentialis, quam sic appellant, sed justus, quiq, in constantem virum aut Mulierem cadere potest. 62. Adeo autem matrimonio adversatur metus, ut id statim abinitio nullum efficiat, etiam eo casu, quo metum passus occasionem metui dedit, aut etiam jura-mentum intervenit. Subsecuta tamen copula volun-taria frustra amplius metus praetexitur. 63. His matrimonii impedimentis recte accen-setur furor, &, quae ei proxima sunt, ira, amor & ebrie-tas, si mentis exilium induxerint. 64. Quoniam vero, qui societatem matrimonii coeunt, vel in sacris paternis sunt, vel extra ea: hi quide regulariter sua voluntate & arbitrio recte eam contra-hunt, pr. J. h. t. 65. Dixi regulariter: Nam Filia, quamvis eman-cipata, si XXV. anis minor sit, absq; Patris consensu nu-bere omnino prohibetur, l.18. 1.20. C. de nupt. 66. Eadem de causa Puella, Patre orbata, Matris quoq; consensum item Curatorum & propinquorum dd. ll. habere jubetur, Quanquam non desint, qui con- B 2 sensum sensum eorum in his textibus in terminis tantum ho-nestatis ab Impp. relictum existiment. 67. Quod si in Patria potestate existant adhuc Li-beri etiam Parentum consensus ad conjugii integrita-tem necessarius est, pr. h. t. l.2. ff. eod. l.11. ff. de Stat. Hom. 68. Hinctamen nemo putet, cum Nepos, vivo A-vo in potestate Patris sui actu non sit, ad nuptias illius consensum Patris necessarium non esse, sed Avi suffi-cere. 69. Nihil vero quicquam interest, expresse Pa-ter in Liberorum matrimonium consenserit, an vero tacite, h. e. sciens non contradixerit, l.5. C. de Nupt. l.7. §.1. ff. de sponsal. 70. Quod idem indistincte etiam de consensu Li-berorum pronunciandum est propter apertum textu l.12. ff. de sponsal, c. tua, 1. extr. de desponsat. Impub. 71. Et ad jus quidem civile quod attinet. extra o-mnem fere controversiam positum est, illud, si paucos casus excipias, consensum paternum, quo nomine et-iam Avi intelligimus, in nuptiis Liberorum, in potesta-te existentium, omnino exigere; ita ut, neglecto eo, matrimonium injustum atq; nullius prorsus momenti sit, arg. §.12. J. h. t. l.2. 1.18. ff. eod. 72. A Jure hoc civili nec Canonica placita seces-sionem facere persuasi sumus cum multis Dd., c. aliter, c. nostrates, caus. 30. q.5.6. non omnis, [et] c. honorantur, caus. 32. q.2. 73. Neq; distinguimus cum Interpp. non nullis inter Canones antiquos & novellos, quorum illos, ut-pote Juris Civilis dispositionem magis secutos, per hos correctos perperam arbitrantur. 74. Sed an de jure etiam divino & naturae idem statu- statuendum sit, difficilis non minus, quam ad lapsum pene lubrica quaestio est. Nos in Negantium sententi-am procliviores sumus. 75. Etsi enim utraque, quod dicitur, manu lar-giamur, Liberos, qui Parentum authoritatem asper-nati propriae libidinis ductu foedus conjugale ineunt, contra utrumque hoc jus gravissime peccare; actum tamen matrimonii hinc omnino nullum effici, a nobis, ut credamus impetrare vix possumus. 76. Sed ad juris nostri civilis circulos redeundo dicimus porro cum Imper. nostro, consensum pater-num ad matrimonium liberorum, in potestate consti-tutorum, in tantum esse necessarium, ut etiam jussus eorum praecedere debeat, pr. J. h. t. 77. Qui jussus tamen humaniter, & cum tempe-ramento aliquo, accipiendus est, nempe non ut exclu-datur consensus vel tacitus, vel concomitans, uti vo-cant, sed consensus nuptias sequens, qui uno verbo ap-pellatur ratihabitio. 78. Utut enim alias ratihabitionis natura sit, ut ad initium actus gesti retrotrahatur, l. f. C. ad Sc. Maced. locus tamen ei minime relinquitur ad hoc, ut nuptiae ab initio validae habeantur, arg. pr. h. t. l.6. C. de Nupt. 1.68. ff. de Jur. dot. 1.13. §.6. ff. ad L. Jul. de adult. Unde illud: valet actus non ex nunc, sed ex tunc. 79. De jure tamen hodierno, quo concubinatus non minus, quam matrimonium sine consensu Paren-tum contractum pro illegitima conjunctione habe- tur, non improbabiliter contrarium defendi possit. 80. Sed quid si forte Pater nuptias Filiifam. ratas habere nolit, an per copulae faltem interventum pur- B 3 gari gari atque sustineri possint, ingens controversia est, in qua decidenda mirum quantum Dd. desudant. 81. Nos affirmativae sententiae Patronos nihil mo-rati, Negantium parti assistere non veremur, ucut ex aequitate non - nulli, & contemplatione utilitatis publi-cae, matrimonia talia toleranda potius, quam distra-henda esse persuasum habeant. 82. Poena nuptiarum contra prajcepta LL. con-tractarum constituta est gemina; una generalis, altera specialis. 83. Generalis est, quod nuptiae tales nullius pla-ne momenti sint, adeoq; nec nomen matrimonii me-reantur, & consequenter nec Vir, nec Uxor, nec dos, nec donatio propter nuptias intelligatur, & qui inde nascuntur, quoad patriam potestatem, Spuriis compa-rentur, §. penult h. t. l.4. C. de incest. [et] inut. nupt. [et] arg. l. 3. ff. de his qui sui vel al. jur. 84. Specialis, h e., nefariarum & incestarum pro-pria, pro varietate delicti, modo est confiscatio omni-um bonorum, si nulli Liberi ex priori matrimonio ex-tent, modo privatio cinguli, modo corporis coercitio, si viles sint personae: de quibus omnibus plenius in sa-cris Constitt. 85. Quae tamen poenae omnes non aliter habent locum, quam si incestae nuptiae I. a scientibus, non ignorantibus, sint contractae, l. f. ff. de R. N. [et] arg. d. l.4. C. de inc. [et] inut. nupt. II. Si matrimonium consum-matum sit. III. Si Jure Gentium, non si Jure positivo, sint illicitae, l.38. §.2. ff. ad L. Jul. de adult. 86. De dissolvendi matrimonii causis sive modis, quia quia Imper. nihil h. t. attigit, forte quod propositum ipsi fuerat, de nuptiis tantum agere, quatenus iis Pa-tria potestas acquiritur: Nos quoq; eosdemin-tactos hic relinquimus, atq, ita Dispu-tationi noftrae colophonem im-ponimus. Pr[ae]stantissimo DN. RESPONDENTI amico suo sal. JUris amor, studiumq[ue] tuum, vit[ae]q[ue] probat[ae] Mores [et] virtus est ita nota bonis, MULHOLZERE, meis nec laudibus indiget. opto: Augminibus multis crescat ut illa suis. Pergas (pergentem si fas hortsrier,) ecce! Hoc studium, hos mores diliget ipsa Themis. benevolentiam testaturus deproperab. M. Jacobus Bruno, Prof. Publ. EXIMIO EXIMIO ET PRAESTANTISSIMO DN. RESPONDENTI. MULHOLTZERE decus Musarum grande,Themistos Gemmula, sincer [ae] cultor amiciti[ae], Subtiles Juris tentas perquirere curas, Et sacra Justitiae Regna subire De[ae]. Pr[ae]side sub Claro, quem pridem fama quadrigis Vexit ad astriferi c[ae]rula templapoli, Disseris egregie, qui connubialia vincla Instituenda sient, castaq[ue] festa tori. Colligo, Te nervos intendere corporis omnes, Et terere attenta sedulitate libros. Gratuler, an taceam? vis, dicampectore aperto, Quid mereare tu is ausibus egregiis? Quum Te sublimi dotabit Mysta tiara, Contingent meritis pr[ae]mia dignatuis! Honoris & amoris sin- gularis ergo scrib. Joannes Martinus Brendel, Medic. Stud.