COLLEGII THEOLOGORUM IN ACADEMIA VITTEMBERGENSI h. t. DECANUS GOTTLIEB VVERNSDORFIUS, S. S.Theol. Doctor, Ejusdemque Profess Publ. Templi O O. S S. Praepositus, & Alumn. Saxon. Ephorus, LECTURIS SALUTEM PLURIMAM DICIT. Stud hominum genus, quod, inde ab aliquot annis, rebus novis in Ecclesia studet, multumque mo-lestiae piis, & probatis, Doctori-bus exhibet, id cum ceteras sa-pientiae partes parvi facit, tum si-gillatim illam, quam Metaphysicen appellamus, tanta vi, tantaque con- tentione impugnat, ut justo propemodum bello eandem persequi videatur. Nunc enim tanquam Lexicon quod-dam terminorum Philosophicorum in contemptum adducit: nunc inanium subtilitatum, & tricarum futilium, accu-sat: nunc deniquae nullo non genere intemperiarum inse-ctatur, ac vexat. Elogia, quibus olim fuis ab admirato-ribus, nec praeter meritum, ornabatur, vertuntur in con-vitium, quaeque olim Regina scientiarum salutabatur, haec jam meretricala, per contumeliam, audit, ac vix in famu-litio toleratur. Denique, ne quid ad injuriam defit, fa-mosis, iisdemque sat spissis aliquando, libellis, proscindi-tur, & plus quam scurrili dicacitate risui omnium propi-natur, quum tanto, quisque sanculus, sese vel melio-rem aliis, vel ingeniosiorem existimet, quanto utilis-simae disciplinae, vel petulantius, vel impudentius, insul- a 2 tarit I tarit. Illud imprimis ad conflandam ei invidiam ad-hibetur, quod voces ei propriae, quas terminos vocamus, in civitatem Theologicam receptae, & humana cum divinis commixta fuerint, ex quo perversum quoddam, corruptumque Theologiae genus, quod Aristotelico - Scho-lasticum, Arnoldus: Terminologicum, Zieroldus: Traditi- vum, [...] [...] in vicinia, nominat, sit enatum. Culpam rei potissimum in Philippum conjiciunt, qui nimio Phi-losophiae studio abreptus, Scholasticam docendi ratio-nem, quam Lutherus per anticam ejecerit, per posti-cam receperit. Eam vero cum Scripturis adversam, tum piae Antiquitati ignotam, ac denique instaurandae sanctimoniae inimicam, nulloque modo ferendam esse, de qua tamen emendanda frustra laboretur, nisi prius, quae se reginam scientiarum tulerit, disciplina, justis omnium sententiis de gradu dejiciatur. Taceo reliqua, quae vel tam putida sunt, ut non mereantur re-ferri, vel tam barbara, & horrida, ut procul indigna-tione meminisse non possim. Et vero si isti Metaphysi-cen intra limites coercendam, a subtilitatibus non neces-sariis abstinendum, ac denique usum terminorum cum judicio adhibendum esse contenderent, nemo nostrum facile repugnaret, quum res sacras, quam fieri potest simplicissime, planissimeque proponi oportere, non dif-fiteamur. Sed enim quod illi omnem, etiam modera-tum, Metaphysices usum improbant, eandemque cum pulvisculo ejectam cupiunt, & quicquid contumeliose, aut scurriliter excogitari, dicique potest, plenis buccis in disciplinam multo utilissimam conjiciunt, hos vero fu-rores nemo sanus, piusque probaverit. Quid enim quaeso est in universa sapientia prima Scripturis adver-sum, religioni contrarium, bonis moribus inimicum? Quid Quid est in ea, quod ferri, quod tolerari non possit? Edifferant illi nugivenduli, qui errores in Ecclesiam per Metaphysicen invecti, aut quae doctrinae capita per eam contaminata fuerint? Multa quidem, illius benefi-cio, adjumentoque, clarius, & enucleatius, explicata fu-isse novi: errores autem per eam conceptos, fotosque esse, non memini. Ecquod enim doctrinae caput laedi-tur, si e. g. Deus concipitur ut Causa: ut Ens quoddam in-dependens, ac infinitum: vel gleba terrae, ex qua primus homo formatus fuit, ut materia prima, quae se tum habue-rit mere obedientialiter. Exponant, num quis subtilita-tibus Metaphysicis, aliisque id genus, carere possit, ubi reddenda ratio est, cur, cum P. F. & Sp. S. sint unus, verus, Deus: solus tamen Filius, non Pater, non Spiri-tus S. carnem assumpserit: cur, quum Christus assum-pserit humanam naturam [...] [...], personam tamen non assumpserit, sed naturam: Cur fides nec ut qualitas, nec ut actus, sed ut relatum, & vi objecti considerata, justificet? Explicent mihi diversissimas sententias, & enuntiationes de Christo, sine distinctione in abstractum & concretum. Lutherus ipse ad cap. LIII. Jes. DIVINI-TUS factum esse putat, quod quaedam vocabula vo-cantur abstracta, quaedam concreta. Scioli quidam ist-haec, velut Aristotelis inventa, exagitant, & ubi vel san-do exaudiunt, frontem contrahunt, & nescio quod re-ligioni, ac pietati periculum inde oriturum esse existi-mant. Sed M. Chemnitius, cui, post Lutherum, fun-damenta religionis nostrae debemus, nunquam ad illud doctrinae fastigium ascendisset, nisi lectione P. Lombardi, & J. Damasceni adjutus fuisset. Itaque de terminis, quos vocamus, ita statuit: H[ae] scholastic[ae] nota-tiones differentium appellationum - - - recte [et] utiliter in a 3 scho- scholis inter eruditos in hac doctrina retinentur [et]c. Usus enim scholasticorum vocabulorum in haec doctrina ad res ipsas non turbandas, [et] obscurandas, sed distingvendas, [et] expli-candas inventus, [et] receptus est. Nequiter autem faciunt (arrigite aures sanctuli!) qui, ubi de rebus ipsis constat, [et] convenit, propter talia scholastica, seu artium vocabula, Ec-clesias turbant; in L. de duabus nat, in Christo p.11. [et] 13. Ac-cusatur a sciolis Philippus, quod Theologiam cum Phi-losophia, pessimo exemplo, miscuerit. Quam calu-mniam ipse oculorum sensus confutat, quum, inspectis illius Locis, pateat, quod sobrie ac parce terminos scho-lasticos adhibuerit, unde ipse Lutherus eosdem, primum editos, vehementer probavit. Progressu temporis non nego, coepisse quaedam magis subtiliter, ac schola-stice apud Nos disputari: sed invicem meminisse de-bemus, Doctores nostros ad id necessitate quadam compulsos fuisse, quod ipse non semel Chemnitius, sim-plicitatis alioqui studiosissimus, fatetur; Sigillatim mihi est observatum, a tempore Colloquii Ratisponen-sis, quod habitum est ineunte superiore seculo, inva-luisse apud Nos usum Theologiae Scholasticae, & termi-norum Metaphysicorum. Historia enim testatur, quod Scholastici apud Pontificios, subtilitatibus suis, arti-busque, confisi, coeperint propemodum insultare No-stratibus, tanquam ad concionandum, quam dispu-tandum, aptiotibus, & Scripturae quidem tractandae ido-neis, adhibendi vero in colloquendo artificii ignaris. Nostri ergo, ne qua in re adversariis cedere viderentur, coeperunt & ipsi, cum scripta scholasticorum diligentius evolvere, tum, facilioris doctrinae causa, quaedam illo-rum suam in utilitatem convertere, modos etiam lo-quendi commodos imitari, quo si res denuo veniret ad con- congressum, hoc facilius adversarios capere, fuisque illos armis vincere possent. Hinc nonnulla, qua genus scripturae, diversitas inter Doctores feculi XVI. & XVII. quorum illi planius, & simplicius, hi subtilius, rotun-dius, accuratius, amarunt. Idque vel collatis inter se Hunniis, AEgidio, & Nicolao, Patre & Filio, doceri potest. Ille enim copiosior est, ac diffusior: hic astrictior, & stylo Scholasticorum propior, quorum in lectionem, perinde ut totam Philosophiam, postquam Ratisbona cum Patre redierat, multo acrius eum incubuisse, Wit-tius in Vita ejus, commemorat. Rungius etiam, qui ei-dem Colloquio scribae nomine interfuerat, cognita rei utilitate, dicere est solitus : qui simpliciter, [et] sine tempe-ramento vituperet, rejiciatque Scholasticos, eum non recte at-tendere) quid sit exellens eruditio in Theologia, teste Mayfar-tho, de Discipl. Acad. L. I. c.14. p.115. Saltem non est, cur a terminis apud eos receptis, & fere ad Metaphysicam re-vocandis, tantopere abhorreamus, quum praesentissi-mam subinde utilitatem praestent. Nam, quod recte B. Scherzerurs, in pr[ae]f. Brev. Hulsemanniani, docet, notiones ista[ea], vocesque rotund[ae] instar calculorum in abaco plures con-ceptus, (quos alius non nisi longa circuitione, qu[ae] face atque viatico opus habere videtur, maximo temporis [et] acuminis dispendio exprimere cogitur) uno veluti momento exprimunt, judicium valde acuunt, statum caus[ae] peremptorie figunt, o-mnem ambiguitati occasionem pr[ae]scindunt, [et] adversariorum argumenta in prima herba suffocant. Quare ad probe do-cendum, animi sensa nervose exprimenda, accurate distin-guendum, [et] adversarios pressius stringendos cumprimis faci-unt; Non quod sine illis sententiam nostram, (qu[ae] non ex lacunis Scholasticorum, sed unice ex Scriptura S. probari de-bet,) docere nequeamus; sed quod commodius [...] [...] valea- valeamus. Saltim eo conducent, ut Papistas, qui Scholastice contra nos scribunt, intelligamus. Quod ipsum tunc ap-paruit, quum Colloquium, ut vocabatur, Charitatis, Tho-runii, superiore seculo, haberetur. Hulsemannus enim qui t. t. commodatus a Saxone, pro sociis A. C. in Po-lonia verba faciebat, tam prompte, feliciterque opinio-nes Pontificiorum & assecutus fuit, & diluit, ut ipsos adversarios in admirationem conjiceret, Bergius autem Reformatorum princeps, quum stylo scholastico ador-nata sententia difficultatem pareret, propalam fatere-tur, Hulsemanno quodam ad istam enucleandam opus fuisse, quippe in talibus exercitato. Cum igitur superiore seculo, quod constat, ingravescerent cum Jesuitis certamina, Nostrique subinde provocarentur ad pugnam, quid mi-rum eos, tempestive se praeparasse ad iliam, idque im-primis dedisse operam, ut suo, si casus ita ferret, gladio conficere adversarios possent? Neque vero video, quodnam inde metuendum fuerit pietati provehendae, aut propagandae, periculum. Ostendant illi sanctuli, quodnam pieiatis caput per Logicorum, vel Metaphy-sicorum regulas, laedatur! B. Gerhardus primus fuit, qui Jenae sub initium seculi superioris Metaphysicen docuit, ut tradit in vita ejus Jo. Major, sed & idem sub id tem-pus meditationes, sine exemplo, pias, vulgavit. Et vero quid Doctorum istorum, qui genere scribendi schola-stico quodammodo sunt delectati, utpote Hulsemanni, N. Hunnii, Hopsneri, Dannhaueri, Dorschei, Carpzovii, & alio-rum, qui Metaphysicen in Academiis tradiderunt, pie-tati decessit? Si terminos Metaphysicos proscripsisse tan-tum ad instaurandam veritatem, & reducendam pie-tatem, subsidium est, qui sit, quod hodierni Metaphysices Osores, omnia cavillationibus, calumniis, scommatibus, con- convitiis, strophis, & contumeliis implent, eoque ipso sese verae pietatis non vindices, sed interfectores, esse ostendunt? Nondum igitur Logicen ac Metaphysicen, annos aliquam multos, auctoritate Principis, & publico stipendio, docuisse poenitet, Virum Maxime-Reveren-dum, Nobilissimum, Excellentissimumque, DN. GE-ORGIUM FRIDERICUM SCHROERUM, Fauto-rem, & Collegam nostrum summopere honorandum. Quin eo sibi nomine gratulatur, quod ejus beneficio aditum sibi ad divinas res facilius non modo imbi-bendas, sed cum aliis etiam communicandas aperuit, ac communivit. Cujus rei praelegendo, disputando, scribendo, hucdum tot ac tanta specimina, & docu-menta dedit, ut Ordini Nostro, totique Collegio di-gnus fuerit visus, qui Potentissimo POLONIA-RUM REGl, & PRINCIPI - ELECTORI SAXONI, Domino ac Nutritori nostro Clemen-tissimo, non sine Sacri Senatus in Aula suffragio, se-mel, iterumque, commendaretur. Et erit haud du-bie aliquando tempus, quo tum locatae in rerum di-vinarum cognitione operae, tum commendationis A-cademicae, fructum copiosum, uberemque feret. In-terim petiit a nobis, concedi sibi potestatem, summos in Theologia honores obtinendi, quo se ampliori-bus etiam, & gravioribus muniis non imparem fore ostenderet. Quod uti Viro de Academia, & studiosa juventute praeclare merenti negare non licuit; sic e-jus de vita, more Majorum, breviter exponemus. Natus igitur est Jauroviae, urbe in Silesiis primaria, & nobili, quaeque integrae, & satis amplae, provinciae no-men dedit. Patrem habuit Virum perquam - Reve- b ren- rendum, doctrina, & pietate ornatissimum, Henningum Schroerum, Ecclesiae Jauroviensis Archi - Diaconum: Matrem vero, Annam, Viri Reverendi, eruditi, ac pro-bi, Georgii Gerberi, Pastoris Wingendorfensis, in Lusa-tia, filiam. Puerum prompto, alacrique ingenio prae-ditum Optimus Parens Heermanno, Ubero, & Meiwaldo, Scholae Lignicensis in Silesia moderatoribus, impri-misque Raubbachio, Viris exquisite doctis, & ad foven-da, & perpolienda ingenia factis, tradidit, bonis lite-ris, juxta & moribus, imbuendum. Quum fatis vi-deretur praeparatus Noster, Anno seculi superioris XXCVI. in hanc Academiam est ablegatus, quo bene, praeclareque coepta non amplificaret modo, sed & perficeret. Ac initio quidem totum se dedit Sapien-tiae studiis, quippe quae cum ornare hominem, tum in haurienda diviniore disciplina, plurimum juvare, quo erat judicio, facile pervidebat. Audivit igitur post Ordini Philosophorum adscriptos, Michaelem, Grau-nium, & Rudelium, Doctores quoque publicos, Vaterum, Kirchmaierum, Rorenseum, Schurzfleischium, [...] [...], Do-natum, [et] Dassovium, Viros in sua quemque arte ex-cellentes, imprimisque claros. Quibus praeceptori bus cum profectus sibi non contemnendos fecisse vi-deretur, Lauream Philosophicam petiit, & impe-travit. Selectas mox sententias sub umbone Prae-decessoris sui, Donati, acutissimi omnino Philosophi, magna sui commendatione defendit, cumque non ita multo post, suo rem periculo denuo tentaret, Praeses ipse, praeclare stetit in cathedra, omniumque ap-plausum reportavit. Adjecit ab hoc tempore plura in-genii exculti, & industriae constantis, specimina, iisdem- que que effecit, ut locus ei in Amplissimo Philosophorum Ordine concedererur. Quoniam vero Philosophiam o-mnem in gratiam Sacrarum Literarum didicerat, pro-pius se junxit Celeberrimis harum Doctoribus, Deutsch-manno, sui nominis Theologo, Venerando item Or-dinis nostri Seniori, Loschero, cujus nunc filiam, se-xus sui decus, in matrimonio habet, ac denique Wal-thero, cujus non modo institutione ac scholis, sed & convictu, per aliquot annos gavisus fuit. Attigit quo-que Jurisprudentiam, audivitque Zieglerum, seculi sui Papinianiim, Canones Ecclesiasticos publice explicantem. Hanc vero divinarum humanarumque rerum notitiam, uti feliciter imbibit, sic docendo cum aliis commu-nicandam esse putavit. Aperuit ergo Scholas privatas, in quibus nunc Philosophiae, nunc Theologiae aliam, atque aliam partem, post impetratam nimirum ab Or-dine nostro potestatem, sobrie, facundeque proposuit, non sine fructu audientium, & frequentia, qui dele-ctati praelectionibus ejus, ex iisque praeclare proficere videbantur. Adjecit etiam Disputationes accurate con-scriptas, quas inter ea, quae de Decretis divinis inscri-bitur, tantum ei commendationi attulit in Aula, ut functo satis Donato succedere, Logicamque cum Me-taphysica, publico stipendio, docere, clementissime juberetur. A quo tempore, Spartam, quam na-ctus erat, ornavit, deditque operam, ne vel ingenio, vel doctrina, vel denique industtia, Praedecessore suo inferior videretur. Recitationes autem Theologicas, hoc felicius cum Philosophicis conjunxit, quod ad Theologiam recte docendam multum subsidii a Meta-physica peti posse, supra ostendimus. Quum proinde b 2 soli- solidam, exactamque rerum divinarum notitiam sibi comparaverit Noster, e re sua fore putavit, si, honores in Theologia Summos capessendo, publicum ejus rei testimonium dari sibi nostro a Collegio postularet. Nec habuimus negandi causas. Cras igitur, ab hora IX. DEO volente, Oratione perpolita, de Pontificiis in pri-stinam concordiam non reducendis, specimina, quibus ei est perfungendum pro more, auspicabitur Amplissi-mus Candidatus. Cui ut Magnificus Academiae PRO-RECTOR, Patres item Conscripti, Doctores ac lite-rarum fautores omnes, Ministri Ecclesiae plurimum-Re-verendi, Ordini denique sapientum Adscripti, una cum generosissima, & lectissima juventute, frequentes interesse dignentur, meo, & Collegii Theologici, no-mine, quanta fieri potest hinc observantia, hinc humanitate, contendo. P.P. Dom. Septuag. A. R. G. [...]I[...] I[...]X. VITTEMBERGAE, PRELO CHRISTIANI GERDESII.