ORDINIS THEOLOGORUM IN ACADEMIA VITTEMBERGENSI h. t. DECANUS GOTTLIEB VVERNSDORFIUS S.S.Theol. Doctor, Ejusdemque Profess.Publ. Templi OO. SS. Praepositus, & Alumn.Saxon. Ephorus LECTURIS SALUTEM PLURIMAM DICIT EOSDEMQUE AD AUDIENDAM ORATIONEM INAVGVRALEM AMPLISS. THEOL. CANDIDATI REVERENTER, ET OFFICIOSE INVITAT. Uanti momenti res sit, habere pote-statem docendi publice in Ecclesia, vel hoc uno, citra difficultatem, confici argumento potest, quod DE-US ad has partes adire quenquam sine luculento aliorum testimonio vetuit. Nam quum creandi olim essent septem Diaconi, etsi omnes, quotquot tum ade-rant jamdudum fidem obligaverant Christo, jubebat ta-men Petrus circumspicere [...] [...], seu hono-rifico aliorum testimonio commendatos Act.VI,3. Paulus inter futuri Antistitis requisita refert, bono, etiam extra-neorum, & non - Christianorum, testimonio gaudere 1.Tim. III,7. Ipse vero non parum eo se efferebat nomine, quod, collectis apud Corinthios meritis, non perinde, ut alii, commendatitiis egeret 2.Cor.III,7. Et Joannes Apo-stolus ea de causa gratulabatur Demetrio, quod bonum ei testimonium a DEO, & hominibus esset perhibitum 3.Ep. v.13. Denique ne testimonii necessitas in Doctore non satis appareat, Joannes Baptista hoc maxime consilio missus a DEO dicitur, ut testaretur de Christo, suoque adeo testimonio viam ei ad occupandos hominum ani- mos communiret, Jo. I,6.7.15.19. Qui tamen & ipse hoc a 2 argu- Q argumento majorem sese Joanne, ipsumque DEI Filium esse ostendit, quod [...] haberet [...] [...], Pa-tris nempe coelestis testimonium, Jo. V,36. Quo loco & illud notandum est, Dominum inde aliquod testimonio suo robur accersere, quod non unius, sed plurium, suffra-giis niteretur. In Lege vestra scriptum est, inquit, quod duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium fero de meipso, & testimonium fert de me, qui misit me Pater Jo.VIII,17.18. Movit hoc haud du-bie majores nostros, ut de instituendis honorum Acade-micorum gradibus cogitarent. Quid enim hi sunt aliud, quam trium pluriumve, de hujus, vel illius doctrina & meritis, vita & moribus testimonia, quibus idem ille vel Ecclesiae, vel Reipublicae commendatur? Voluerunt au-tem illos a docentibus in Academiis conferri, quod hos communes totius Ecclesiae non modo Doctores, sed & quodammodo Gubernatores, optimus ac modestissimus quisque semper existimavit, ob juventutis confluxum, qui ex omnibus nationibus, ac provinciis fieri solet ad Academias. Ceterum uti hoc pacto & doctrinae mundi-ties retinetur, & consensus Ecclesiarum defenditur, quod utrumque Diabolo est invisissimum, sic idem hic excita-vit subinde, qui honores illos rejicerent, ac improbarent. Carolostadius, homo ferus, sine mente, sine ingenio, sine sensu communi, ut Philippus eum describit, quum anno 1522. hic loci d. III. Febr. creandi essent duo Doctores Theol. Jo. VVestermannus, & Godeschalcus Cropius, pa-lam testabatur, nolle se deinceps quenquam renuntiare Doctorem, dicens: Ego prudens facio impie, quod pro aliquot florenis promoveo: Et contendebat ex Matth. XXIII. neminem esse vocandum Patrem, vel Magistrum [et]c. Repetit ea in L. von der Gelassenbeit l. E. 4. In den Hoben Schulen, inquit, was sucht man anders, denn Ebre von den andern, derhalben wird einer einer Magister, der ander Doctor, und darzu Doctor der Heil. Schrfft, geben auch Gut, und Gab um die Ehr, die Christus seinen Lehrjungern verbothen hat, und wollen doch die jenigen seyn, die Christlichen Glauben lehren, und erhalten, wollen un-sere Meister, und Doctores genennet seyn [et]c. Andr. Osian-der in Prussia scurrili dicacitate honores Academicos, & ritus in iis conferendis adhiberi solitos perstrinxit, cujus verba e spurcissimo illius libello, qui Schmeckbier inscribi-tur, alio me loco memini allegasse VVeigelius, Tremuli, ac reliqua fanaticorum turba, quanto persequatur odio gradus istos honorum, ex eorundem scriptis sat liquer. Fuit etiam seculo superiori in urbe & Academia Rosto-chiensi Henr. Techens, ad D. Mariae Ecclesiastes, qui cum de honoribus, tum ceremoniis Academicis, parum ho-norifice sensit. Reprehensus tamen hoc nomine a Colle-gis, postmodum seipsum creari Philosophiae Magistrum petiit, tandemque, quum sacro se munere abdicasset, in patriam reversus Consulatum suscepit, ut tradit in Rosto-chio Evangelico Celeberr. Dn. D. Grapius pag.378. His autem temporibus, uti fere Fanaticorum veterum deliria recoquuntur; sic inter Pietastros non desunt, qui hono-ribus sese Academicis infensissimos praebeant. Langius uterque, alter Jo. Michael, superiore anno a S. P. Q. Nori-co, loco, quem in Academia renebat, amplissimo, merito suo, motus, in Deduct. pro Rosenbachio, p.31. titulos, hono- resque Academicos Theonino dente arrosit. Alter, Jo- achimus in Longo-Barbaro suo p.390. post multas verborum contumelias hanc quoque effutiit: Dn. N. N. S. Theol. Licen-tiandus (hoc enim titulo meritissimus Gedanensium Theo-logus eum cohonestarat) num jam tum licentiaverit, ac licentia, qua, secundum Comieum, omnes fimus deteriores, factus sit melior, quam in Ide[ae] me[ae] examine fuit, dies for-tasse docebit. Ipsa veritas, uti [et] utrtusque muneris ratio, a 3 mihi mihi dedit scribendi docendique publice licentiam. Cui cum Academica declaratio nihil possit addere, nibil demere, hacte-nus prudentiorum exempla secutus, hanc detrectavi, utpote su-pervacuam. Sic ille Longo-Barbarus, honores, barbariei obices, barbara quadam maledicentia perstringit. Quid vero isti licentiae, de qua Comicus loquitur, cum pote-state consequendi summos honores, (id enim Licentiae nomine significatur,) in Academiis? Num decebat gra-dus sapienti consilio introductos, Regumque ac Principum auctoritate conferendos, barbaro scommate exagitare? Lutherus Noster hujusmodi voces blasphemas & sacrilegas appellavit, & narrationi de Carolostadio superius allega-tae, in Actibus Collegii nostri ad A. cI[...]I[...] XXII. haec verba subjecit: Ego testor hac mea manu, me in eodem actu affuisse: [et] etiam has sacrilegas voces (cape Tibi hoc Jo-achime!) ex ore ejus blasphemo audisse, (sed quibus tunc pa-lam reclamare non licuit:) Ego prudens facio impie [et]c. Ex quibus intelligitur, quo Spiritu coeperit suam Theologiam. Mart. Luther. m.pr. A Diabolo igitur, Lutheri judicio, agitan-tur, quotquot improbant, & oderunt honores publicos. Supervacaneum quidem esse putat Licentiae gradum Longo - Barbarus, quum potestatem docendi jampridem acceperit. Sed enim Vocatio, cum testimonio, vel ad voca-tionem, vel de vocatione, non fuerat confundenda. Saniora tradidit Georgius Major, quum pares Osiandri furores re-tusurus, in Orat. Vitemberg[ae] A. 1557. habita de hoc argu-mento sic disputaret: Caus[ae], inquit, cur hi ritus sint insti-tuti, h[ae] sunt: Primum, ne omnibus pateat aditus ad Ministe-rium, [et] publicum docendi munus, sed iis tantum, quorum explo-rata doctrina [et] vita perspecta est, sicuti Timotheo a Paulo pr[ae]-cipitur, Ministri probentur primum, deinde ministrent, [...]-[...] [...]. Qualis enim barbaries esset, si homines non voca-ti, aut non explorati, unde cunque in Ecclesia irrumperent? Quan- tum tum etiam periculum esset? Vult DEUS Ecclesiam coetum esse bonestissime ordinatum, ut Paulus inquit: Omnia fiant decore [et] ordine. Est item Ecclesia ut castrorum acies ordinata. Non vult in ea esse barbaricas eonfusiones [et] [...] aut illum mo-rem Cyclopum de quo dicitur: [...] [...] [...] [...]. Secunda causa est, quod Deus vult conspici a tota Ecclesia eos, quibus testimonia dantur, ut certa sit de eorum vocatione, [et] ipsorum doctrinam [et] mores probari toti presbyterio, [et] iis, qui-bus gubernatio Ecclesi[ae] commendata est. Tertia causa est, ut [et] ipsi Doctores Ecclesi[ae] sciant suam vocationem, [et] habeant illu-stria testimonia su[ae] vocationis, quia conscientia secum disputans de vocatione s[ae]pe duriter cruciatur, [et], cum hac voce reprehendi-tur: Currebant, [et] non mittebam eos [et]c. magno in periculo est, [et] meminimus, quosdam, qui in seditione Rusticana ante annos 35. non missicucurrer ant, miserrime in desperatione periisse. His, atque item aliis, rationibus suam gradibus Academicis dignitatem asseruit olim Major, quas tanto minus impro-bare poterunt Sanctuli, quod ejus alioqui sententiae de bo-nis operibus, nec obscure, nec illibenter subscribunt. Jo-achimum vero Longo - Barbarum etsi eum oblatos sibi honores detrectare saepius potuisse subdubito, quum vix fidem inveniat, Academiam quandam honorum suorum eo usque prodigam fuisse, ut homini etiam indignissi-mo, obtrudere illos, irrito conatu studuerit; hactenus ta-men, si vera sunt, quae jactat, Licentiam recusasse non mi-ror, propterea, quod non solum eodem, quo Carolostadi-us, Osiander, & ceteri, hujus furfuris, homines, spiritu agi-tatur, sed etiam, ipsius Joachimi judicio, homines fiunt de-teriores Licentia. Ex ipso enim Longo - Barbaro, cumu-latisque in illo, & conglomeratis cavillis, calumniis, con-vitiis, scommatibus, aliisque verborum contumeliis, id li-quet, jamdum ad tantum malitiae gradum eum ascendis- se se, deterior ut fieri Licentia nulla possit. Sed, valeat cum barbaro judicio suo Longo - barbarus. Rectius de hono-ribus Augustissimus REX noster, Nutritor hujus Acade-miae Clementissimus, statuit, qui, quum paucis abhinc annis, Virum Maxime Reverendum, Nobilissimum, Am-plissimumque, JO. CHRISTOPHORUM ERNE-STI, numerosissimis per Thuringiam Ecclesiis, Inspecto-ris nomine praesse juberet, hoc etiam injungendum ei esse putavit, ut dignum se iliis partibus, consequendo sum-mos in Theologia honores, ostenderet. His igitur cle-mentissimis mandatis demississime pariturus, adiit his diebus ad nostrum Collegium Ernestus, ab eoque pote-statem honores illos obtinendi concedi sibi petiit Quam quidem hoc minus ei negare potuimus, quod ejus pie-tas, doctrina, & integritas, jam tum temporis, quum apud Nos & disceret & doceret, innotuit. Natus autem est, ut ejus de vita, pro more, breviter, ipsius tamen Candi-dati verbis, exponamus, Keulae in Comitatu Schvvarz-burgico A. R. S. cI[...]I[...] CLXII. die XI. Januarii quarto-que die post, per Baptismum renatus fuit, non fine fe-lici omine, quod prior ille Felicitati, posterior Felici in Fa-stis sacer est. Parentes habuit non e vulgi fece, sed fami-lia honesta. Patrem quidem, Virum Reverendum, pi-um ac eruditum, Joannem Ernesti, apud Holzsuranos pri-mum, in Praefectura Eblebiensi, hinc Keulenses verbi DEI Ministrum, sedulum ac fidelem. Matrem vero Mariam Elisabetham, Viri Amplisssimi, Joannis Ittigii, Commen-dae Teutonicae, Silusiae in Comitatu Hennebergico ad-ministratoris, (quem ITTIGII, Lipsiensis Academiae, imo totius literati orbis, Ornamenta, & Lumina, cum Nostro, venerantur Avum) filiam praeclare educatam. Utrumque parentem in tenera aetate, & quum vix prima pietatis fundamenta jecisset, volente Deo amisit. Quo- rum rum tamen vices in se suscepit frater natu maximus Jo. Mich. Emesti, qui eum primo Jenam A. LXXIII. hinc Lipsiam secum adduxit, & in scholam ad D. Tho-mae dedit, Rectoribus Cramero [et] Thomasio, a Starckio, Leibnizio, aliis, per quinquennium, dextre, ac fideli-ter instituendum. Eo elapso Baruthinum, in Franco-nia, Gymnasium adiit, in eoque Fickenschero, Layrizio, aliis, ingenium ac industriam approbavit. Mox a Fratre, jam Greussensis Scholae in Thuringia Re-ctore, eo est revocatus, a quo post humaniores lite-ras, etiam Lingvarum Orientalium, quas imprimis callebat, cognitione imbutus fuit. Haesit igitur apud Eum ad annum usque seculi superioris octuagesi-mum secundum, nescius, unde aliquando in Acade-mia victurus esset. Commodum autem, & DEO haud dubie providente, evenit, ut a Perillustri Dn. Krafft Burchardo A BODENHAUSEN, Dynasta in Brandis, Radis, VVulferoda [et]c. Heroe juvandis, ornandisque literis nato, praeter expectationem suam, pingui, ac lu-culento beneficio mactaretur. Eo igitur studiorum subsidio instructus Anno cI[...] I[...] CLXXXII. ad hanc Nostram se contulit, in eaque hoc facilius, feliciusque divinis humanisque literis operari coepit, quod ad prius illud, etiam Potentissimi Saxonis, & Seren. Principis Schwartzburgici stipendium, nec non Godofr. Nicolai Phar-macopolae ac Senatoris, hac in urbe, singularis benefi-centia accesserat. Totum vero artium ac disciplina-rum campum emensurus audivit in Philologicis Eck-steinium, & Klepperbeinium: in Eloquentiae studiis, Kirch-mayerum: in Metaphysicis Donatum: in Pnevmaticis Neumannum t. t. Ordini Sapientum adscriptum: in Phy-sicis Roschelium & Rudelium: in Moralibus Rorenseum & b Rem- Remlingium: In Mathematicis Waltherum: in Historia Schurtzfleischium, & Tenzelium, Polyhistores Celeberri-mos: in Jure Canonico, Strickium, Nostrae t. t. Acade-miae sidus: in Theologia Homiletica Dassovium, & To-pserum: in Positiva, & Polemica Quenstedium, Deutsch-mannum, Meyerum, Losherum, Waltherum, magnos Vi-ros, ne quid de eo addam, quod Calovium quoque con-cionantem, & disputantem audivit. Prodiit deinceps in publicum, ducibus M. Rhan[ae]o, & Cl. Tenzelio, quum alter de Curonia, alter de Bibliis Polyglottis diatriben publice ventilaret. Lauream Philosophicam a magni nominis Viro Mich. Walthero adeptus, quo potestatem consequeretur privatim docendi, Praeside Cl. Schurtz- fleischio de Dacia Veteri, mox de Veteri Excommunicatio-nis ritu, erudite disseruit, sic ut Respondentis primum, hinc Pr[ae]sidis munia obiret. Addidit plura ingenii cul-tioris specimina, & nunc de Dialogis Doctorum Vet. Ec-clesi[ae], nunc de Eusebio C[ae]sariensi Episcopo, nunc de a- liis, erudite ac sobrie commentatus fuit. Et ne divi-niorum literarum negligens videretur, non modo de passione ac morte Christi, ex Gen. III,15. Praeside D. Deutsch-manno, sed & de absoluto decreto, moderante D. Loschero, publice disputavit. His ille rebus effecit, ut non ita multo post Amplissimo sapientum Collegio adscribere-tur, altera de Eusebio disputatione, locum sibi concessum vindicaturus. Ab hoc tempore ita didicit, ut simul alios doceret, docendo autem proficeret, hoc magis, quod Kirchmayeri, Eloqv. P. P. & D. Loscheri, Ordinis nostri h. t. Senioris Venerandi, studiis, & consiliis juvabatur. Ab hoc enim posteriore in convictum, domum, Biblio-thecam, admissus, nunquam sine luculento doctri-nae ac eruditionis incremento dimissus fuit. Quin hoc hoc etiam, qua est humanitate, modestia, suis in felicitatibus numerat, quod eodem tempore cum Pippingio, Theologo nunc per Saxoniam Summo, & Sacrorum in Aula nostra Antistite, cum tribus item Loscheris, Filiis, qui jam velut totidem sidera, non fa-miliam minus, quam Ecclesiam & rempublicam, do-ctrina, virtute, & meritis illustrant, quibus me quin-tum adjicit, notitiam & familiaritatem, in aedibus Lo-stherianis, contraxit. Ipse quidem consvetudinis illius recordatione sic fruor, ut & multam ex ea volupta- tem percipiam, & saepius providae Numinis bonitati gratias agam, quae nos, quotquot tunc eramus una, studiis, animis, moribus,conjunctissimos, non poeni-tendis conditionibus admovit. Noster vero, cujus virtus indies exsplendescebat clarius, generosissimis quoque Juvenibus, in his Ottoni Frid. de Marbiz, & Chri- stiano ab Rohr, appositus est rector, quorum quidem studia sic moderatus fuit, ut & plurimum ad illos com-modi redundaret, & ipse non parum laudis ex eo reportaret. Tandem anno seculi superioris XCI. Pla-viam in ditione Schvvartzburgica, ad obeundu Pastoris munia est vocatus, quibus quum vix anni spatio prae-fuisset, a Serenissimo Principe atque Domino, Domino ANTONIO GUNTHERO, Principe Schvvartzburgi-co [et]c. Constitutus est Grossbruchter[ae] Pastor, hac lege, ut simul, Keulensis, & Schernbergensis dioeceseos Ecclesias gubernaret. His ille partibus per XII. & quod excur-rit, annos, magna integritate praefuit ac fide, usque dum ab excessu D. Siberi, a Potentissimo Polonia-rum Rege, & Electore Saxoniae, Domino ac Nutri-tore nostro Clementismo, ad sacerdotium in urbe Tenstadensi primarium, & gubernationem vicinarum B 2 Eccle- Ecclesiarum, quarum propemodum sunt septuaginta numero, evocaretur. Et his quidem adhuc partibus dextre ac sapienter perfungitur. Ceterum, quo & hunc locum majori auctoritate ornaret, simulque obseque-retur mandatis ab Aula nostra acceptis, nomen suum inter Candidatos summorum in Theologia honorum apud Nos est professus. Crastino igitur die, quod felix faustumque sit, ab hora IX. Orationem inauguralem more majorum recitabit. Cui ut PRO - RECTOR Aca-demiae Magnificus, Patres Conscripti, Doctores bona-rum artium, & literarum fautores omnes, una cum studiosa juventute, frequentes auscultare dignentur, meo, ac totius Collegii Theologici, nomine reveren-ter, ac benevole invitantur. P. P. Dom. V. post Epi-phan. A.R.S. cI[...] I[...] CCX. VITTEMBERGAE, LITERIS CHRISTIANI GERDESII.