PROGRAMMA SALVTIS NOSTRAE VINDICI IESV CHRISTO CONVENIENTISSIMO TEMPORE HVNC ORBEM SALVTANTl SACRVM, EA, QVAE EIVS NATALITIORVM FESTO DEVOTIONE CONVENIT, PROPOSITVM a RECTORE ET SENATV ACADEMIAE REGIOMONTANAE. ANNO MDCCLVI. REGIOMONTI, STANNO REGIAE AVLICAE ET ACADEMICAE TYPOGRAPHIAE, Illuxit iterum Ciues ! exoptatissimus diei nataiis memoriam recolens dies, quo DEl Filius numquam satis miranda benignitate commotus, de coelo, relicta sublimi Majestatis fuae sede, in hanc terram, omnium calamitatum Scillam, spissumque humanae miseriae squalorem sese demisit, et a Patre, vili humanae nostrae naturae peplo se convestiendi ergo, est egressus; Dies! cujus aliquando adparitionem indubitato sperandam Numen illud veracissmum jam olim, in ipsis vniuersitatis hujus incunabulis, protoplastis notam fecerat ; Dies! qui quasi omnium a primo ad noussimum hujus orbis dierum corona est et centrum, in quod omnes omnino dies collineant: Quum ab eo, qui hoc die mortalitatem ingressus est, vnica dierum omnium salus pendeat. Vnde vero tam sero orbi huic accidit tam illustris dies, angelorum sanctam inspiciendi hujus mysterii auiditatem excitans, patribus desideratissimus , omnibus mortalibus salutiser, diabolo tremendus, morti funestus, inferno exitiosus, et omnibus ad aeterna adspirantibus pie meditandus? Quae DEVM mouerunt caussae, post tot dierum imo tot saeculorum decursus, hunc demum diem pro die natali sospitatoris nostri eligere, eumdemque tam longae retro praeterlapsorum dierum feriei anteferre ? Infinita sane summi Numinis sapientia, quam vel Innumeris documentis adstructam admirantes contemplamur, nulli dubio relinquit locum, quin DEVS, grauissimis maximique momenti rationibus adductus, tantam quatuor milllum scilicet annorum moram, vsque ad complementum promissionis paradisiacae, inito constituerit consilio. Ecquis est, qui vllo pacto dubitare audeat, DEVM non post longam demum multorum annorum reuolutionem, sed ab aeterno ex mirabili misericordia, generi humano filium suum vnigenitum, perditae salutis restauratorem destinasse, huncque DEVM inter et hominem sequestrem in generis humani principio, imo jam ante condita saecula, ad salutare hoc opus perficiendum quam paratissimum fuisse. Quae igitur longae retardationis ratio, quae caussa, quae DEVM, qui ipse amor est, qui alias non tardat subuenire miseris, mouit, illud quod post protoplastorum lapsum in paradiso promiserat, post multorum saeculorum seriem implere? De eo enim, cur incarnatio non statim a mundi principio ante lapsum facta sit, non facile quaestio institui potest, cum in remedium lapsus et peccati ordinata fuerit. Est hoc argumentum de temporis opportunitate, quo sapientissima DEI bonitas inajestimabile servatoris donum orbi exhibuit, admodum conueniens, huic, quod jam pie celebramus festo, vt vobis Ciues! ad vlterius hisce potissimum diebus meditandum, ex majorum more et pio instituto jam hisce paucis commodum duxerimus. Etsi enim in voluntate diuina mens pia hic acquiescat sibique III sibique firmitet persuadeat, quod DEVS omnes suas promissiones justo tempore exsequatur; neque nimis curiose ipsi inquirendum sit, cur hoc potius quam illud quidem tempus operi suo constituerit DEVS ; rationes tamen non desunt plane, quas intellectus meditabundus indicare omnino valet. Duo interim sunt momenta, ad quae inprimis attentionem nostram dirigere constituimus. Altero Quidem, quod sapientiae diuinae haud lnconveniens fuerit, promissioni paradisiacae non statim coronidem imponere, quum modo enunciata atque protoplastis suppeditata fuerit; sed potius complementum illius post longum demum temporis interuallum, quod nostrae actati propius esset, nimirum differre: Altero, quod nullum sane tempus manifestationi filii DEI in carne tam opportunum fuerit, quam quo ex virgine hominem natum sacrae pandectae referunt. Gentiles jam olim quaestionem, cur DEVS post longam admodum moram mortalibus Seruatorem miserit ? excitasse, ex patrum ecclesiasticorum scriptis & disputationibus aduersus gentiles sat supetque adparet; imo Arnobius testis est, qui libr. II. aduers. gentes p. 57. Edit. Hamb. 1610. Fol. ita eamdem ex gentilium ore proponit: Ecquid est visum DEO regi atque principi, vt ante horas pauculas sospitator Christus coeli ex arcibus ad vos mitteretur? Arnoous ad excitatam quaestionem in genere ad limitatum intellecytum humanum provocat. Bene haec quidem ; ast in conflictu isto minus sufficienter. Possunt enim rationes adcitari, quae hujus argumenti nodis plane dissoluendis sufficiunt. Quum enim omnia consilia diuina rationibus fixis nitantur, eaedem et in hoc passu adsint, quamuis nostrae imbecillitatis memores fateamur, non omnes Diuinae sapientiae recessus a nobis posse indagari. Diuina Altissimi bonitas ac sapientia in determinando tempore, quo Seruator mundo concedendus erat, tanto magis respectum habuit, ad omnes omnino homines, qui ab initio ad finem mundi terram hanc essent inhabitaturi ; quanto serius vult, vt omnes adjuuentur, nec vllus pereat Christumque seruatorem omnium constituerit. Cum igitur in coeleti hoc dono, omnium mortalium salus tantum aedificari possit ac debeat, bonitati nec non sapientiae diuinae conueniebat, illud in ea temporis periodo largiri mundo, qua ejus certa cognitio omnibus, saltem plurimis innotesceret, nec ii, qui circa finem mundi victuri sunt, de isto dubii, neque de concesso orbi redemtore satis firmiter conuicti effent. Ecquis enim inficias eat, quod, si DEVS Christum in paradiso statim misisset, post plurium saeculorum decursum fides in seruatorem missum in sequioribus temporibus adhuc tepuisset, haecque veritas satis licet firmata, ex peruersa vero hominum conditione vacillasset, nec credita fuisset. Optime igitur Diuina bonitas consuluit mortalium saluti, quod semen mulieris non statim post Iapsum, sed post longum saeculorum. rum tractum orbi exhibuerit. Quodsi enim DEVS seruatorem, omnis benedictionis et verae salutis restauratorem, post primam statim promissionem, protoplastis in paradiso datam, carne nostra tectum dedisset, sicque vota et cogitationes Euae, cum Cainum pareret, in primis mundi annis impleuisset, tum nos, qui jam prope sex millium annorum, ab hac natiuitate Messiae disjuncti vixissemus, et multo magis generationes, quae adhuc nobis e viuis excedentibus, orbem salutaturae sunt, magno profecto in periculo versatae essent, ne tam admirabile ac sa-luberrimum factum, ejusque memoria et certitudo ex hominum animis excidisset, tenebris inuolutum esset spississimis, et omnes hanc rem illustrantes et comprobantes circumstantiae, sempiternae jam traditae obliuioni, saltem longo temporis tractu corruptae fuissent ; ne dicam, in hac mundi ad occasum interitumque properantis sentina incarnatio IEsu Christi instar exclusi fabulosae antiquitatis prodigii reputata esset, sie vestigio accidisset. Quam pauca de veterum imperiorum ac populorum reuolutionibus, ante Homeri tempora, in coeteris historiarum fontibus ad nostram vsque perlata sunt aetatem ? Admodum rara imo nulla fere sunt rerum memorabilium inter reliquas gentes, quae Homeri aeuo acciderunt, momenta, quum tamen nullum sit dubium, quin per tantam annorum seriem, qui Poetae hujus graeci vitam antecesserunt, ab orbe condito, saltem a diluuio, in diuersis orbis hujus regnis, inter tot populos ac in tot rebus publicis et ciuitatibus, quam plurima notatu dignissima acciderint ; quae tamen omnia, exceptis iis paucis, quae in S. Scriptura hinc inde intertexta leguntur, alto silentio tecta prorsus euanuerunt, acsi numquam ; contigissent. Quam facile ergo historia de Seruatore, mundo in tenera sua aetate donato, cum reliquis magnae copiae historiis, eodem modo interire potuerit, quodsi natiuitas Christi in ipsis saeculorum primordiis a DEO constituta fuisset. Tanto magis autem verendum fuisset, ne tam pretiosa et certa hujus diuini monumenti, in quo omnium aeterna salus superstruitur, cognitio, si longiori illud ab hinc tempore, et quidem in Paradiso exstructum fuisset, periisset, si peruersae hominum indolis recordamur, qui majori studio, promtitudine et dexteritate ea, quae hujus mundi imperia et regna eorumque initium, incrementa et reuolutiones concernunt, ad posteros propagare soliti sunt, quam quidem regni DEI memorabilia, et ea, quae ad DEVM , religionem, aeternam salutem, mundum inuisibilem et suturum, respectum habent. Adeo sane natura hominum corrupta est, ut haec multo difficilius credant, pro veris habeant, et illorum memoriam in posteros servent, quam illa quidem, quae acta et facta hominum complectuntur et orbis hujus historiam referunt, licet haec insolita, miranda et creditu non adeo facilia, imo haud raro effecta contineant. Cum Cum non facile his contradicant, neque difficultates, ob quas iliis fidem habere, petulanter fingant ; illis tanto acriori hostilitate et incredulitate semet opponunt, ita vt vix ac ne vix quidem per innumera fere vertatis eriteria et argumenta ad conuictionem trahi possint, quemadmodum ingens hostium veritatis et Christianae religionis aduersariorum, hoc ipso tempore Christum vmquam vixisse improbe negantium turba, infausto suo exemplo abunde comprobat. Quodsi salutis nostrae vindex atque Parens ante quinqve millia annorum hanc in mundi scenam, natura humana vestitus descendisset, homines, qui adeo faciles ac proni sunt ad dubitandum de rebus fidei, multo plures adparentes ratiunculas pro neganda, vel saltem in dubium vocanda hac veritate, cum eorum qui haud procul a Christi incunabulis remoti vivunt, haud pauci neutiquam erubescant, de veritate eorum omnium, quae cum lesu acciderunt, et quae ipse et Apostoli sui perpatrarunt, omnino dubitare. Quodsi in pri-ma hujus orbis aetate, adsumta ferui forma, mortales visitasset DEVS, nunc, cum tanto eoque majori intervallo ab hoc tempore distaremus, pauciora nobis exstitissent adminicula et historiae profanae monumenta, quibus nunc haud raro felicissime aduersus fidei Christianae hostes, reuelationis diuinae testimonium repudiantes, vtimur ; Cum ex Iosephi, Porphyrii, Celsi, Taciti, Plinii, Suetonii, Luciani, Lampridii, Macrobii, Eutropii, Chalcidii aliorumque exterorum et hostium scriptis, non tantum IEsum ali-quando vixisse ; sed et miracula edidisse et personam admodum singularem fuisse, demonstrare, sicque palmaria vitae Christi momenta, quae IV. Euangelistae Iiteris mandarunt, consirmare possumus. Et cum, qui hisce argumentis et exterorum scriptorum testimoniis probe instructi sumus, in certaminibus cum fidei sanctissimae hostibus haud parum laboris nobis subeundum sit, hique de demonstrationis, in hoc primario fidei nostrae momento, insufficientia, nefario licet, quum vtique scriptorum sacrorum testimonium nobis satis conuictionis praestare possit, conquerantur ; quanto major infidelium existeret numerus, quando hisce testimoniis aliisque adminiculis ad demonstrandam historiae lEsu Christi veritatem prorsus destituti effemus. Sapientissimam igitur sapientissimus DEVS temporum nostrorum et fidei nostrae in seruatorem firmandae curam egit, cum natiuitatis ipsius tempus non statim post lapsum, sed modo post multorum saeculorum interuallum, multumque nostrae aetati propius, post tot prophetarum praeconia et vaticinia, post tantam tot saeculorum de Messia exsplementum in nostram aetatem haud parum vtilitatis confert, ad mentes nempe nostras in fide solidandas, cum complementi veritatem argumentis sane firmissimis, quae nec ipsi reuelationis lationis debellatores jugulare ac vllo fundamento subuertere valent, stabilimus. Tanto vero magis veneranda est DEI benignitas ac sapientia in ordinanda hujus temporis aera, quo minus homines, intra quatuor millia annorum ante Chrstium natum degentes, ex hac dilatione promissionis paradisiacae damnum sane ullum detrimentumque senserint, dum seruator mundi, quamuis post longam annorum catenam has inuiferit terras, attamen et antea sub veteri oeconomia florentibus salutem operatus est ; idem enim est salutis restaurator heri sub veteri et hodie sub nouo testamento, Hebr. XIII. 8. hin et illis ante aduentum Christi morti jam occumbentibus pretium redemtionis per Christum futuro tempore offerendum saluifica fide suscpientibus, in vsum cessit, Act. XV, II. ipsique propter sacrificium Christi peccatorum remissionem nacti sunt, dum meritum Christi antea et postea valuisse vulgo vtique et recte dicitur. Imo praeterea bene ordinata haec mora illis haud exiguum adtulit emolumenti, fidemque et spem mirum in modum exercuir in agnum ab origine mundi occisum Apoc. XIII, 8, hoc est, ab aeterno caedi in hominum salutem destinatum ; dum ludaeis quos DEVS pro populo peculii sui adsciuit, promissio de venturo Messia, toties per tot insignium prophetarum praeconia repetita, et per tot legum ceremonialium typorum et vaticiniorum praeparationes clarior sit reddita. L.u.c. XXIV. 27. Numquam non DEVS istum agendi modum sapientissime tenuit, ut res maximi momenti non simul et vno quasi saltu, sed successiue variosque per gradus perfecerit, vt ejus sapientia et potentia tanto illustrior apud creaturas intelligentes adpareret, atque singulatim perpenderetur. Quemadmodum hujus rei documentum historia creationis Mosaica in regno naturae adfert ; ita et ea, quae in regno gratiae et praecipue cum Christo in temporis plenitudine exhibito, acciderunt, hunc agendi modum de DEO demonstrant. Tanto vero magis necessariurn duxit sapientia diuina in stupendo hoc mysterio lento incedere gradu, cum illud maximum esset, quod hominum oculis objici potuit, hique ad illud rite aestimandum variis modis praeparandi essent, ne illud suo damno vilipenderent, sed potius pro dignitate et grauitate, pari appeterent et susciperent veneratione. Auxilium diuinum per longum temporis interuallum dilatum majoris aestimatur. Haud raro hinc DEI in praestando maximi momenti auxilio consuetudo suit, vt iliud subinde moratus sit. Seruator vt tanto illustrior redderetur diuina virtus, auxilium amicis de Lazari obitu lugentibus distulit, nec statim insigne hoc edidit miraculum ;sed potius post aliquot dies, cum Lazari cadauer putredine jam arrosum esset, viuum illum sepulchro eduxit. Quod diu homines ambiunt supplices, et repetitis saepe suspiriis inhiant, majori in pretio hoc habeant necesse est. Quo diutius desiderabatur Isaacus, Isaacus, eo acceptior parentibus acddit ipsius natiuitas ; Et quo diutius ecclesia DEI in V.T.precibus, votis, singultu ac fietu semen mulieris promissum expetiit, eo pretiosior ipsis videri et esse debuit. Quam opinione citius obtinent mortales gratiam, eamdem et parui aestimare experienta testis est. Hinc Numini sapientissimo, gratiae suae, tam longa nempe dilatione, amplitudinem conciliare, placuit. Multo acceptior est medicus, cum extremis morbis extrema remedia salubriter accommodat ; eodem modo post longam moram, cum tanta peccatorum lues cebit incrementa, vnicus humani generis vitiorum labe infecti Medicus gratissimus venit. Imo sacpe medicus, si in ipsis valetudinis incunabulis ; raptim pararet aegrotanti medicamina, magis laederet, quam sanaret, adeoque ne quicquam proficeret. Eadem ratione DEVS non statim ab initio hominibus incarnati seruatoris solameh exhibuit, ne illud ex factu diabolico contemneretur. Ne ethnici quidem mysteria sua licet facta et im-merito ita dicta, quippe quae foeda versutia inquinata erant, aliis sane, nisi per longum temporis tractum, festiuis lustrationibus rite praeparatis visenda ac intelligenda permiserunt. Quanto magis aequum, imo necessarium, et tanto mysterio, quod et Angeli multa cum veneratione intueri gestiebant, dignum erat, vt bene praeparatis tantum afferretur, et homines ad visendum DEVM, in carnis tabernaculo habitantem, longo temporis spatio, ad hoc coeleste spectaculum, quo majus non datur, nec excellentius cogitari potest, bene ac omni cura instruerentur. Multa adsunt in hoc aduentus Christi mysterio miracula, omnem profecto humanae rationis captum transgredientia, ad quae credenda, Ionga nimirum praeparatione opus fuit, nisi ista omnia ab omnibus sane rejici ac illudi voluerit DEVS. Majori scandalo miser Christi habitus fuisset expositus, imo seruator ab omnibus ob tristem exinanitionis suae statum rejiceretur, nisi is praedictus esset, nisi homines, visibilibus adsueti, Ionga annorum serie ad suscipiendum pauperem praeparati et latentem in eo obseruare gloriam majestatemque instructi fuissent. Quam plurimis imo omnibus petra scandali exstitisset, nisi Ionga annorum periodo demonstrasset DEVS, reparandae salutis ergo Seruatorem pro peccati, mortis et diaboli mancipiis, seruili forma incedere oportere, temerariam diuinae gloriae adfectationem, vsu gloriae suae ad tempus deposito, Iuere, et peccatorum seruos libertati coelesti adferere debere. Quidquod natiuitatem Christi ex virgine risissent, saltem plane non credidissent, nisi DEVS mundum antea ad illam credendam praeparasset, eo quod non-nullas personas typicas fermatorem ex parentibus, v. g. Isaacum, Samuelem, Simsonem, imo Ioannem ex parentibus natura et aetate sterilibus nasci voluerit, quo homines circa natiuitatem Christi ex virgine argumentarentur: Is, qui saepius in priscis in temporibus per omnipotentiam suam steriles steriles uteros actate prouectarum matrum ad conceptionem idoneos reddere potuit, de quibus vnusquisque cogitauit fieri non posse, sobolem vmquam procreaturos esse ; is per infinitam suam virtutem idem quoque in virgine praestare poterit. Eam proinde ob caussam sapientissimum Numen hos ex sterilibus natos, singulari dotauit gratia, multisque notauit praerogatiuis, quo homines efformarentur, eum, supra naturam ex virgine natum, tamquam gratia et veritate plenissimum sponte suscipere. In praeparandis ad tantum apprehendendum munus hominum animis varias sapientia diuina ingressa est vias, multifariasque adornauit dispositiones ; quae tamen eo tendebant omnes, vt ad excipiendum multa veneratione ac exspectatione maximum hoc gratiae donum bene accommodarentur homines: Quare et per varios incessit gradus, ecclesiamque suam in his, quasi per diuersas aetates, ad virilem duxit. Pepigit jam DEVS, sola misericordia motus, post infelicem istum primorum parentum lapsum, ruptoque primo operum foedere, quo homini integro, sub perfectae obedientiae conditione, salutem promittebat numquam intermorituram, cum toto hominum genere nouum gratiae foedus, quo beneucla lapsi hominis restitutio in Christo, qui ipse hujus foederis sponsor exstitit, sancita est, hocque benedictum mulieris semen promissum conspicitur. Placuit tamen diuinae sapientiae huic foederi varia distribuere interualla, quae nempe hominum indoli pro temporum diuersitate varianti potissimum sunt accommodata. Paradisiaca enim promissio ab Adamo ad Noachum vsque ore tenus propagata, quod sine corruptionis metu propter longaeuam Patriarcharum antediluuianorum vitam fieri potuit. Hoc igitur aeuo per oralem repetitionem prima ilia pro-missio recenti in memoria apud omnes seruabatur, eamdemque amplectendam et spe diuina tenendam, haud parum contulerunt frequentes admodum hoc tempore adparitiones, quippe quibus priori illi promissioni majus incrementum ac firmamentum apud eos videlicet, qui intentos et fixos ad eam direxerunt animos, accessit. Post haec tempora ad Mosen vsque solemnis et antiqua illa promissio, promissionibus nouis Abrahamo in specie ejusque posteritati concessis, adaucta, variaeque ejusdem explieationes additae, nec non frequentioribus filii DEI corpore parastatico adparitionibus confirmata, et futurae personae hujus diuinae in carne adparitionis vmbratica quaedam suppeditata est delinea-tio. Quo vero eo magis praepararentur Israelitae, desiderioque promissionis inflammarentur, DEVS legalem cum populo ludaico, quem ex familia Abrahami in peculium suum absque vllo ejus merito adsciuerat, oeconomiam in monte Sinai adornauit. Haec epocha Mosaica promissum in paradiso mulieris semen typis ac vmbris illustrauit, et luculentiores amplioresque habuit promissiones, quam istae quidem fuere, quae tempore tempore antecedente concessae sunt, quamuis quoque eodem tempore grauiora fidelibus subeunda fuerint onera. Sub hoc cortice, rerum futurarum meditullium continebatur; quemadmodum Paulus in sua ad Hebraeos Epistola exacte docet. Summum igitur inde solatium percipiebant fideles, qui ad Messiam venturum sub hoc velamine obtectum intentos sigebant oculos ; hisque spiritus S. nouam accendebat lucem, vt eum viderent, quem alii obuelatis oculis non conspiciebant, sicque successu temporis additis per prophetas clarioribus vaticiniis. nouisque ac specialioribus de Messa characteribus, vertatem hanc rimari, ac eadem delectari potuerunt. Foedus igitur Jegale, quod sub Mose renouatum ac singulari ratione, sancitum legitur, non primarium ac principale suit, quod DEVS intendit; sed accessorium quid et secundarium, quod quoque secundum. Prophetarum eloquia dissolui ac remoueri debuit. ler. XXXI, 31-34. Cum vero de sapientia diuina cogitare, quod frustra aliquid constituat ac decernat, blasphemum atque in DEVM injurium sit, et DEVS non nisi rationibus commotus fuerit ad foerius legale pangendum ; in propatulo est, DEVM in foedere isto sanciendo, tandemque abrogando, ad gratiae illud foedus et ad promissionem de Messia respectum habuisse, quae sub foedere legali toties quoque repetita, in firmissimum documentum, promissionum foedus, Adamo nec non Patriarchis factum, nouo hoc foedere legali non sublatum, sed potius propter gratiae et promissionum foedus institutum esse, quo mortales tanto accuratius de promissione suo tempore implenda instruerentur, ad complementum istius praepararentur, idque flagrantibus suspiriis maximopere anhelarent. Hinc quoque sub hac veteri oeconomia, saluberrimum legis ac Euangelii deprehenditur temperamentum et miranda mixtura, vt lex ex altera parte peccatoribus terrorem incuteret, duramque hominum ceruicem ac superbiam primum frangeret ; ex altera vero parte Euangelium conscientias contritas peccatique sensu adtonitas et prostratas erigeret, nec non consolaretur. Exercebantur homines sub oeconomia legali in fide promissionum, quem in finem plures ipsis datae sunt, ac repetitae. Excitabatur ipsorum desiderium vt majori cum auiditate in coeleste hoc gratiae diuinae donum serrentur. Cultus sacer molestissimus, sacrificia, praescripti purgationum modi, ritus pretiofi pariter ac graues, illis tanto fuerunt oneri, vt isto depressi, ac concatenato ceremoniarum labore defatigati, promissum auxiliatorem siccis quasi faucibus anhelarent, et, quanto diutius ejus procrastinaretur aduentus, tanto majus ipsorum desiderium ceperit incrementum. Differendo DEVS extendebat desiderium, desiderando extendebat animum, extendendo fecit capaciorem, verba sunt Augustini Tract. IV. Exposit. in I. Epist. Ioannis Cap. III. Finis manifestationis Filii DEI in carne, post summi Numinis gloriam, suique immensi amoris, verum et justitiae declarationem, fuit, ut homines nes, quos ad similitudinem suam conditos perire noluit Io.IlI, 16. sussicienti ....., ex tristissima miseria et damnatione liberarentur, quam ex primorum parentum lapsu propriaque culpa sibimet contraxerant. Quo hunc DEVS jam obtineret scopum, necesse fuit, vt homines de contracta sibi calamitate iraque diuina, et de omnium DEVM expiandi modorum insufficientia, quos ratio humana vmquam inuenerat, omnimode conuincerentun. Hac enim ratione homines et de Seruatoris concedendi inaestimabili dono, et de summa ejusdem ad reparandam salutem necessitate, nec non de sua hujus Liberatoris indigentia, certissimi redditi, ad illum tanto in pretio habendum, eumque vera fide amplexandum sibique jungendum efformandi erant. Effecit hoc DEVS per legemqua lata morbus peccati contractus ex corruptae naturae vitio inualuit, sicque DEVS per eam praestitit, vt peccati jugum miseriaeque duritiem agnoscerent homines, quae per Christum in mundi hujus scenam venturum ab illorum discutienda erant ceruicibus. Per legem enim cognitio peccati est Rom. III, 20. et eadem mortalium paedagogus ad Christum esse debuit, vt ex fide justificarentur Gal. III, 24. Necessarium enim erat, vt gratiosum Christi hanc in terram e coelorum sedibus descensum, solida de peccatorum deformitate et multitudine, deque omnis generis expiationum insufficientia antecederet conuictio, quo homines cognita sua infirmitate et periculosissimo statu, nec non ira DEI aduersus peccata manifestata, ad medicum clamitarent, et diuinae gratiae auxilium in Christo quaererent, implorarentque, quod vero omnino breuissimo temporis tractu praestari non potuit. Fuit autem tum opportunissimum pro adparitione Christi tempus, cum post captiuitatem babylonicam nulla in populo DEI percrebuerint amplius vatrcinia, cum nulli jam diuino adfatu inspirati existeren prophetae, cum plenarius miracuIorum, ante haec tempora apud Iudaeos frequentiorum defectus nimirum animaduerteretur, cum omnes ac singuli status corruptissimi essent, cum ignorantiae caligo 2. Cor. III, 15. cum impietatis in legem diuinam injuriae tenebrae Rom.II, 17. totum populum Israeliticum obtegerent, cum pharisaicae postulationes durissimi jugi instar populum premerent, cum respublica et ecclesia exitio et ruinae proximae essent, cum peculium DEI, qua praerogatiua pridem ludaei nimium inflati erant, multis factionibus diuulsum, populus vndiquaque ab infensissimis hostibus vexatus, locus sacer horrendum in modum profanatus, sacerdotes, et sic dicti legati DEI, latrones, auari et heluones conspicerentur, et tandem sacrarium latronum fratricidarum et parricidarum spelunca existeret ; quemadmodum historia Iudaica palam ostendit. Hoc igitur tempus, quo vnusquisque nisi plane occaecatus, de statu mortalium, peccatorum labe admodum infecto ac deprauato, conuictus esse potuit, quum quisque omnipotentem medicum expeteret, hoc inquam tempus ex fine et intentione DEI erat per-quam commodissimum. Conueniebat diuinae Seruatoris Majestati atque dignitati, vt ipsius aduentus promissionem inter et compiementum, tantum temporis constitueretur interuallum, inque eodem Rex Regum et Dominus dominantium a magna praeconum copia orbi huic nunciaretur ; non autem metheori, instar veloci transitu exspiraret. Necessum fuit, vt antea ipsius imago animi oculis exhiberetur, omnesque ad hanc depingendam ducerentur lineae, quo non ignotus ac ignobilis inuiseret orbem ; sed quisque cum adparuerit eum nosceret, et quod ille sit nec alius, certior redderetur. Adeoque tanto magis discrimen ac praecellentia Mosen famulum inter et Christum dominum, praestantiorem et inferiorem foederis diuini mediatorem, apparuit, cum hic, modo ipsius dignitati cor-respondente, post longam annorum seriem ad viuum satis depictus, omnibusque characteribus insignitus terrarum orbem salutaret. Totum hoc a prima vsque promissione, inprimis a foedere legali ad aduentum Christi interuallum, Apostolus Paulus Gal. IV, 4 per [.....] f. plenitudinem temporis, qua filium DEI missum esse, luculenter indicat. Est haec nihil aliud quam opportunitas temporis, quam sola DEI sapientia et prouidentia a multis retro saeculis praeuidit, praefiniuit et determinauit, quousque lex et Mosaica oeconomia durare deberet, in cujus abolendae fine felicissimum illud temporis constituit punctum, quo filium suum a muliere natum in mundum missurus esset ; quem praefixo hoc temporis articulo reapse quoque exhibuit ; ita vt nec citius nec tardius eum venire oportuerit. Hoc [.....] DEVS multiplicibus modis per vniuersum temporis tractum ante seruatoris aduentum delineauit, imo per omnes et singulos prophetas, diuersimoda licet claritate ex omni parte descripsit, prout solide commonstratum it Casp. Herm. Sandhagen, in Epist. Theol. Dec. I. p. III. seq. quo homines eo magis ad illud animum attenderent, et introitum Christi in hanc vniuersitatis machinam ea, qua praedictus erat, epocha indubii exspectarent. Nullo DEVS pacto, Christum descripsisse, ejusque doctrinam, facta, passiones, gloriam et in specie ortum ex certa familia, locum natiuitatis, matrem, adparitionis modum indicasse, contentus fuit; sed etiam inde ab initio, temporis signa suppeditauit, ex quibus, hominibus scrutantibus licitum fuit, in quod et quale tempus paradisiacae promissionis complementum collatum esset I. Petr. I, II. Imo quo propior aduentus Christi in carnem existeret, eo enucleatiora istius temporis palam fecit documenta, et indicauit, quanta temporis mensura adhuc intercederet, et quaenam rerum in orbe, in gentilium regnis inque Iudaeorum republica futura esset facies. Nostri propositi limites excederemus, quodsi mensuram ac signa hujus temporis a prophetis adumbrati tractare, ac ob oculos ponere vellemus: Christum nempe illo praecise venisse tempore, quo Messias secundum prophetarum vaticinia compariturus esset ; jam notasse sufficit, quod quod clrca ipsum hoc tempus mira et inusitata exspectatio auxiliatoris, medici regisque maximi aduentus et felicissimorum temporum initii, omnes hominum animos occupauerit, ita vt non ludaei tantum, sed ethnici quoque adeo, qui hoc tempore magni alicujus regis sanctitate ac potentia conspicui, resque humanas reformando melioraturi, spe concitati erant, illum venturum arrecta fronte exspectauerint. Adferri possen quam plurimi testes comprobantes, quod Iudaei hoc aevo qvotidie promissum Messiam dispexerint, et gentiles vana licet persuasione aurei sae-culi reditum, in procinctu esse, sibi persuaseriat. Vid. Huetii demonstr. Euang. prop. VII. p. seg. et Prop. IX. p. 650. seq. Edit. Amstel. 8vo a. 1680. Christum proinde praestituto adparuisse tempore adeo euidens est, vt Iudaeorum Pontisices, Pharisaei et reliqui infenssissmi Christi hostes ne quidem de justo tempore dubitare sustinuerint, quippe qui numquam Seruatori nostro objecisse nec de illo controuersiam vllam mouisse leguntur : Quod tempore non statuto ac praedicto venerit ; quod vtique fe-cissent, si quampiam probabilitatis speciem habuissent: Libenter potius concedebant, imo nisi omnia prophetarum vaticinia misere distorquere vel illudere vellent, concedere debebant, tunc temporis venturum esse Messiam, et tantummodo, quis esset? disquirebant. Hinc quoque iste temporis Character a DEO per prophetas praedictus, et in Christo adueniente adaequate completus simul caeteris argumentis pondus addit graussimum: IEsum Nazarenum Mariae filium verum esse Messiam, quia eodem praecise temporis venit momento, quo ille venturus praedictus erat, et nimis occaecatos oportet esse Iudaeos, qui hoc tempore alium adhuc exspectant, cum tempus ipsius aduentui destinatum diu et quidem eo ipso tempore, quo venit, jam dudum praeterlapsum sit, ac post haec LXX. hebdomades plus vna vice praeteriere, templum secundum excisum , et Bethlehemum, vbi Messias progressurus legitur, prorsus destructum nouimus. Quemadmodum vero DEVS sapientissimus rationes habuit, cur filium suum vnigenitum non prius imo statim post lapsum, juuenili admodum orbis hujus aetate, in hanc mortalitatem miserit ; ita quoque sufficientissimae ipsi nec non validissimae fuerunt caussae, cur ejus missionem non diutius imo in provectam mundi canitiem differre voluerit ; sed eum multo potius prope in meridie hujus vniuersi mittere ipsi placuerit. Peropportunum fuit, Christi incarnationem eo accidere tempore, cum adhuc vera DEl et Seruatoris, legis nempe diuinae et foederis DEVM inter et homines sanciti cognitio vigeret, et non fucata pietatis imago, timorque DEI hinc inde proficiscens, saltem adhuc conspiceretur. Alioquin enim, cum vniuersa orbis facies ignorantiae et improbitatis tenebris obducta fuisset, ac nullus omnino DEVM, promissum salutis nostrae vindicem atque atque parentem, foedus, legemque diuinam cognouisset, incoqnitus plane et non desideratus venisset, ejusque aduentus nemini in vsum, quem tamen sapientissimus intendit, cedere potuisset. Hinc DEVS, ex infinita sua sapientia, in temporibus missionem Christi antecedentibus omni, modo cauit, ne ejus cognitio, nec non reuerentia prorsus euanesceret, et e finibus hujus orbis quasi exterminata esset. Quum enim post diluuium languore quodam humani generis tabifico genuina DEI cognitio obdormiscere coepisset, moresque vel corruptissimi introducerentur, DEVS elegit Abrahamum, in eoque sui notitiam, pietatisque candorem restituit. Verum enim vero quum post haec candida ejus reuerentia iterum segnesceret, denuo lege per Mosen data et promulgata eam inter Iudaeos renovandam curauit. Quodsi vero diutior mora Christi aduentui constituta esset, omnis omnino fidei fervor deferbuisset, omnis tum DEI agnitio et timor radicitus euulsus fuisset, qui vtique sub ejus hanc in terrarum machinam ingressum in hominum animis, vel tantum non in populo DEI, plane euanescebat. Vera enim fides et DEI agnitio apud Iudaeos paullatim decrescere, incredibilis vero superstitio et hypocrisis augeri coepit ; et contra malitia, morumque peruersitas longius serpsit, majoresque sibi fecit accessiones, ita, ut vix decem ac tot ne vix quidem probi Hierosolymis, sicuti olim Sodomae dum Abra hamus viueret, forte reperirentur. Omnes vt canis ad vomitum in quaeuis flagitiorum genera relabentes, in dies deteriores euaserunt, Ipsimet inter ludaeos Antistites, qui verae cognitionis clavem in manibus tenere jactitabant, in spissa primarii objecti et salutis per Messiam restituendae, quippe quam in terrenam fallaciter vertentes detorquebant, ignorantiae caligine versabantur, et paucula oppido de Christo, de ejus officio sacerdotali propemodum nulla noscebant momenta ; licet ille in prophetarum scriptis omni respectu ante oculos depictus esset. Ludaeorum doctores in vera legis diuinae expositione caeci Math. V. 21. seq. et quod ad plebem adtinet, ipsi Antistites testabantur: Nihil scire eamdem de lege loan. VII. 49. Omnis scientia Theologica circa quaestiones minoris imo saepius nullius versabatur momenti. In tanta quaestionum ac leuium fabellarum saburra ne quidem conciliare poterant, qua ratione Messias Dauidis alias filius, appellari possit ejusdem Dominus Math. XXII, 43. 44. De reliquis terrarum gentibus non est quod dicam, quippe quae brutorum instar tantae ignorantiae ac pessimae iniquitatis quasi lerna immersae erant, vt vel naturalis DEI notitia et naturae lex omnium scelerum colluuie oppressa jaceret, et vix proinde obscurum aliquod, inter sigmentorum et fabularum quisquilias, veri DEI cognitionis vestigium animadverti posset. Vera, in DEVM pietas nuIla, honestatis vero, verecundiae, et decori apud quosdam modo conspiciebatur vmbra. Vanus potius deorum tictitiorum caltus, ad summum gloriae XIV gloriae et splendoris Vestigium euectus, et veri DEI notitia vix vllibi deprehendebatur Conf. Act. XIV. 15.16. XVII. 30. In tanta omni-lum hominum peruersitate, generis humani restauratorem hisce in terrae compagibus comparere oportuit. Tunc temporis, quo DEI cognitio, reuerentia et morum honestas in periculo versabantur, totaliter videlicet aboleri de mundo, extremum aderat temporis momentum, quo coelestis Medicus orbem salutaret, humanoque generi, quod lethali, peccatorum atque insanabili intabuerat morbo, paratissimam adferret medicinam. Satis jam diu falsa justitia in populum DEI triumphum quasi egit, quippe qui in literali et externa legis diuinae obseruatione veram coram DEO justitiam repositam esse opinabatur, ac inde de praeceptorum diuinorum ipsis concessorum praerogatiua tumidi gloriantes, eadem interim infinitis modis transgrediebantur. Opus jam erat, veram coram DEO justitiam per diuinum coetus sacri Reformatorem patefieri, et de falsa justitia triumphare, ne nomen Domini vlterius conuitiis inquinaretur atque obrueretur. Pauci illi, propriae justitiae labem probe intelligentes, subque durissimo legis jugo exoptatum Liberatorem ingemiscentes, et veram justitiam oculis nec non porrecta fronte investigantes, jam erant solatio dulcissimo erigendi, et veri [........] Math. XI. 28. ad generis humani vindicem convocandi. Ex hactenus propositis sat superque constat, sapientissimas summo Numini fuisse eaussas, cur promissum in Paradiso Messiam non statim post editam promissionem, sed post multorurn demum saeculorum decursum, nasci voluerit. Hisce euictis, jam in posteriori meditationum nostrarum parte demonstrandum suscepimus, nullum temporis spatium ab orbe ex nihilo producto adeo opportunum, et ad finem, quem DEVS sibi proposuit obtinendum, ex asse conueniens fuisse, ac quidem istud tempus, quo seruator mundi, sub Augusti Romanorum imperatoris regimine, orbem salutifera sua praesentia salutauit. Erit hoc luci expositum, quando statum ciuilem, ecclesiasticum imo & literarium, non inter Iudaeos tantum, sed quoque inter reliquos terrarum incolas, succincta enarratione explicauerimus, sicque ex collustrata totius orbis diuerso respectu facie, demonstratum iuerimus, numquam antea a mundo condito tam exoptatum et diuersa ratione Messiae aduenturo conuenientem, rerum statum hac in orbis scena adfuisse, quam eo ipso tempore, quo Christum aduenisse ex sacris pandectis pariter ac humanis scriptis nos plane non fugit. Verum longior haec est tractatio, quam vt hisce pagellis comprehendi possit ; hinc eamdem in aliam differentes occasionem, Vos tantum o dilecti ! excitamus, vt haec accuratiori mentis indagine numquam non probe expendatis, et quanta, mirifica multifariaque DEI, in redemtionis negotio, et speciatim in determinando aduentus seruatoris nostri tempore, sapienctia sit, pio mentis adfectu meditemini, pariter ac huic sapientiae diuinae laudem canatis cum Paulo: Soli sapienti DEO honor sit et gloria, in saecula saeculorum, Amen, I Tim. I.17. Euidentem inde clicientibus nobis licitum est consequentiam, am, quod, quemadmodum DEVS post longam annorum catenam charitatis suae, spem cujus firmissmam fecerat, nequaqnam oblitus est, ita quoque DEVS non sit obliturus justitiae suae in omnem hominum impietatem vindicatiuae; quamuis regni sui rebelles impune viuere, et cornua sibi obvertere, incredibili ferat patientia. Ast nondum poenas de illis smendi tempus adest, veniet tamen in omnes regni sui hostes certissime, et implebit quae dixit Exod. XXXII. 133. Poenam de eorum peccatis sumam, quando tempus ultionis meae venerit ; et tum tarditatem cum grauitate est compensaturus. Haec vero meditatio et solatium idque gratissimum nobis parit, quoties tristissimam temporum rerumque faciem intuentes, moerore correptos nos perfentiscimus, et quando inter publicas priuatasque turbationes clamitare tenemur: 0 Domine! quam diu Pf. VI. 4. Exaudiet DEVS pia suspiria sed suo tempore. Perpaulum ante Christi aduentum in carnem, diuina consilia rationis suae humanae aestimatione temere metientibus, vix ac ne vix quidem verisimile videri poterat, Filium DEI, tum esse appariturum, cum jam MMMM fere annos frustra eum exspectaffent. Calamitosum si praeterea adspicerent populi ludaici statum, irruentem vndiquaque pessimae ignorantiae noctem, morum deformiratem et verae probitatis ruinam, in desperationem vtique delabi, nec non spem omnem et exspectationem in aduenturum auxiliatorem vanam, nec non vmquam DEVM promissionem suam expleturum esse vereri debuerunt ! Ast hoc in rerum omnium statu deplorando, attamen DEVS non tantum promissionis suae haud immemor, sed iis quoque, quae infausta et aduersa nimirum videbantur, ceu mediis quibusdam et praepautione ad, quae promiserat, explendum, vtebatur. Venit, venit ille, quem venturum ob tristis-sima fata vix dum sperare possent. Omni ingenii acie hacc Ciues ! contemplemini, ne dubiorum procellis huc atque illuc jactemini, quodsi nonnulla, quae DEVS in vltimis mundi diebus euentura per Prophetas suos praedixit, non tantum non euenisse deprehendamus, sed quoque nullas prope ad complementum praeparetiones pro nostri ingenioli modulo animaduertamus ; imo, quaecumque accidant, ita comparata nobis videntur, vt de promissionum factarum complemento plane dubitare necesse habeamus. DEVS vnieuique rei, nec non praediactionibus suis suum adscripsit tempus, quae procul dubio implebuntur sed suo tempore, quod fideli patientia exspectandum. Non dubitandum est de promissionis, cujus impletio diu differtur, veritate ; sed aequo et certo in DEVM ejusque sapientiae tramitem animo ferenda haec mora est. Sicuti DEVS promissionis suae paradisiacae, tot inter tristissimos rerum casus, recordationem habuit, onminque, quae in mundo acciderunt, ad hanc promissionem quasi ad centrum direxit, illud licei non e vestigio omnibus ita adparuit: eadem quoque ratione DEVM eorum, quae per prophetas loquutus est, et in hoc turbulentissimo mundi statu memorem futurum, atque omnia ita ordinaturum, vt in sine ejus veritas, sapientia et gloria manifestetur, auctores suasoresque nobis existamus. Nulla enim temporis periodus tam tristis ac aduersa est, in qua DEVS consiliis suis coronidem imponere non valent. Pf. XXXIII. 4. Verum non omnia, quae agere constituit, vno quasi saltu agit, sed quaecunquesuo tempore. Omnia sapientissime agit, vt ipsius gloria illustrior reddatur ; attamen non vuaquae hora ipsius hora est, sed exspectandum, quousque ejus veniat hora, quae certo venit lo II. 4. Eorum omnium, quae loquutus est Dominus, expetionem certo certus sperare possumus absolutissimam, quanto firmius promissionum de Christo expletio exhibeat fundamentum, in quo tuti a majori ad minus ratiocinari possumus. Nec spes et fiducia nobis tam difficilis sit, ac quidem piis, qui maximam illam de Christo promissionem nondum impletam, hincque tantum veracitatis ac sapientiae diuinae documentatum non viderunt, ac proinde in tristi rerum pugnantium statu, variis prohdolor dubitatio XVI tationum stuctibus jactati sunt. Haec nostra insignis praerogatiua nos incitet, DEO quam maximas ore et facto agere gratias, quod nos in haec faustissima feruauerit tempora, in quibus non vt pii Veteris Test. in futurorum temporum nubila, quoad hanc promissionem oculos nostros mittere, acanxia exspectatione defideriisque distentis complementum hujus eloquii adcitare, ficque typica saltem propitiatione contentos esse teneamur ; sed potius fidem nostram in praestito complemento in reali per Messiam exhihitum propitiatione pascere, et mundi seruatorem coram amplecti possimus. Sed mementote, haec faustissima tempora, majora quoque officia postulare, majorem cognitionem, stabiliorem fidem, majus in virtutibus incrementum, et bene animis vestris imisque medullis infixum haereat: quod grauior eos maneat poena, quibus DEVS cumulatius suam largitus est gratiam Matt. XI. 20. 21. seq. Euigilate hinc stertentes in peccatorum veterno, et surgite a mortuis, vt vos illuminet Christus Eph. V. 14. Obuiamite orienti ex alto, ocrurrite visitanti ex mirabili amore sedentes in tenebrarum mortisque vmbris Luc. I. 79. Quod si feceritis Vos candidissimo hoc natiuitatis ferustoris die ad gaudium in Domino spirituale merito excitaturi sumus. Tristissimi quidem conspicimus tempora haec vndiquaque calamitatum nubilis obducta, et variis regionibus ac terrae incolis exitium minitantia ; Adest tamen in christicolarum coetu exopta-tissimus ille dies, radiantis veri luminis fulgore coruscus. Hinc nefas est moerori facere locum, cum acterni luminis ac viuificantis vitae natalitia concelebrantur. Vale cogitationibus, ad hujus mundi luctum proclinibus, jam dicite, inquam. Vale Laudate potius DEVM nostrum labiis vestris ad laudandum spiritu gratiae sanctisicatis, celebrate cum acterni luminis DEVM nempe, qui solus sapiens est. Admiramini ejus sapientiam in determinando seruatoris nostri tempore. Mementote denique quam necessum vobis fit, vestrumque promoucat emolumentum, ad ea, quae futura sunt, callidissime attendere. Nouissima jam huic terrarurn machinae imminere tempora, qui ex alio in aliud ad S. Scripturne ductum judicare didicit tempus, facillimo negotio est argumentaturus. Ex eo, quod primi aduentus Christi tempus venerit, certiores nos reddere possumus, et secundi aduentus tempus esse venturum. Qui commodissimum nascendo mundi Seruatori destinauit tempus, commodum quoque venturo judici praefixit temporis articulum, qui quoad speciale temporis punctum nos prorsus latet. Caussas autem morae hujus esse recordamini, quas Petrus indicat. 2 Petr. III. 9. Non tardat Dominus, vt nonnulli tarditatem arbitrantur, sed patiens est erga nos, nolens vllos perire, sed omnes ad resipiscentiam accedere. Ejusmodi tamen criteriis notisque haud obscuris insignitus est a seruatore nostro Matth. XXIV. Marc. XII Luc. XXI. vltimus aduenientis judicis dies, vt non ita longe a temporibus nostris abesse certo credere possimus. Quae cum cernatis, ne imitemini Pharisaeos et Sadducaeos, quibus seruator, quod temporis signa nolebant discernere et explorare improbat Math. XVI. 3. Luc. XII. 56. Imo potius ea ita intueamini, vt Vos, iis adducti, ad vltimum Christi aduentum strenue praeparetis. Et quis nostrum est, qui certus sit, non breui ipsi mortis instare horam, qua ad tribunal DEI comparere tenetur. Curam hinc agne omnem , vt haec hora vestrae saluti commoda eueniat. Vlti- mo vos adloquimur Christi verbis Luc. XXI. 34-36. Attendite autem vobis, ne forte grauentur corda vestra in crapula et ebrietate et curis hujus vitae, et superueniat in vos vepentina illa dies: Tamquam laqueus enin superueniet in omnes, qui sedent super faciem onmis terrae. Vigilate itaque omni tempore orantes, vt digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante filium hominis.