Concurrite, Concurrite, Longoq; Ordine Subsequimini, Etenim si unquam, Nunc certe EXEQVIAS prosequemur MAXIMI PRINCIPIS. VLADISLAI IV. AUGUSTISSIMI POLONIAE AG SVECIAE REGIS, Qvi PRIMI & FELICIANI Die in Lucem hanc editus, Tot luculenta FELICITATIS edidit Exempla: Ut PRIMUM inter Terrena sui aevi Numina FELICIS Nomen promeriuerit. Qvi Ab ipsa statim Pueritia quiddam humano fastigio majus prae se ferens, Rara rerum gestarum magnitudine satiatus, cum satis, & tot fere annos GLORIAE, Qvot NATURAE vixisset; MORITUR. COELUM, quoad ANIMAM Pridie Ascensionis DOMINICAE conscendens: Venerandum SOLIDAE MAIESTATIS Domicilium, CORPUS, Terrae Natali relinquens, Tristiq; Exemplo Docens, ILLOS etiam, Qui Supra homines sunt positi, Non tamen esse extra fragilitatem humanam. Qvod igitur fragile qvodq; humanum erat, Regia Magnificentia humabitur Die Ian: XV. Sed,ut ELBINGA CIVITAS Civibus etiam Suis, Suisq; Posteris Sanctam TANTI REGIS Memoriam. Nulla sepeliendam oblivione rectius commendaret: REGIIS LAUDIBUS Diem Eundem Consecravit, Cumq; EAS effigiare accurate non possit, qvod potest, Cura ilia Divinis relicta ingeniis, ingenue deuneare constituit. Qvanquam vero REGEM FELICITATE, FORTITUDINE, CLEMENTlA, ut loquar mollius, Civibus, Hostibus, Utrisq; CONSPICUUM: ut melius cloquar, & verius, ORBI UNIVERSO PERSPICUUM LAUDATUMq; Laudare, Ludere operam omnem, ac diei claritudinem luminum adjuvare accensu censeri posset: Attamen, Cum suum Cuiq; decus Posteritas rependat; perpende, quicunq; vel legis haec, vel audis: Qvo Officio, REGE FATIS FUNCTO, fungi frugi Subditos deceat. Nihil inausum relinquit Pietas. a qva, qvicquid sive ortum, sive extortum, si non laudandum, certe excusandum. Venite ergo & Audite Loco Horisq; solitis INSOLITAS REGIS ILLIUS LAUDES: QVI SUIS HONOREM, HOSTIBUS PUDOREM, OMNIBUS STUPOREM reliquit. IPSE VIRTUTIS OMNIGENAE EXEMPLAR In qvo habent, qvod NOSTRI VENERENTUR, ALIENI MIRENTUR, POSTERI RIMENTUR. Qvod reliqvum est, Sub Auspiciis SERENISSIMI REGUM, REGUMq; CLEMENTISSIMI IOANNIS CASIMIRI, QVEM, Jam antea.. DivoJAGELLON: Genere, innumerisq; tropheis comendatibus, Virtutibus SUMMO PRINCIPE dignis suffragantibus, Piis Subditorum Suspiriis exorantibus, Post etiam PROCERUM Votis unaminiter designantibus, Nunc Tandem MAIESTATIS INAUGURANDUM INSIGNIBUS Reipubl. ac Nobis Propitii Coeli concessit Indulgentia, Fausto Sidere Vivite. Sic Publico ELBINGENSIUM Nomine AD SACRA ILLA Omnes, sine Nomine, sine Titulo invitus invitat: Postremum vero Omnibus voto devoto exoptat MICHAEL MYLIUS ELBINGENSIS. VLADISLAUS IV POLONIAE AC SVECIAE REX. FELICISS: SUORUM PROPUGNATOR. FORTISS: HOSTIUM PROPULSATOR. CLEMENTISS: VTRORUMQ; CONSERVATOR. a CIVITATE ELBINGENSI In Panegyri frequentissima Ipso EXEQVIARUM Die XV. IAN: M. DC. XLIX. LAUDATUS. Interprete MICHAELE MYLIO ELBINGENSI. Typis CORELLIANIS. Mens. April. REGIUM PANEGYRICUM ELB INGAE URBIS PATRIAE MAGNIFICO DNO: BURGGRABIO REGIO. NOBILISS: DNIS. PRAECOS. ET PROCOSS. CONSULTISS DNIS: CONSULIBUS. Tum SPECTABILI DNO ADVOCATO COMMUNITATIS. TOTIQ; HUIC CIVIUM ORDINI HONORATIORI. Observanter ac Humaniter D. D. Autor. Trieteris nondum finita est, cum in Regium VLADISLAI MAGNI Thalamum solem-niter invitata,Terrarum Prusiae finibus ap-propinquaret SERENISSIMA PRINCEPS, MA-RIA LUDOVICA de GONZAGA. Ibi inrer ef-fusissima Acclamationum gaudia, Civitas ELBIN-GA etiam obsequiosae extare mentis monumen-tum voluit. Quod si apparatu exquisito, si orna-tu diu multumq; conquisito aliis fuit inferior, de-vota tamen gestientis animi veneratione nulli profecto cessit. Illis illa omnia &: nervi rerum gerendarum, & temporis protracti mora haud difficulter suppeditabant, ad quos AUGUSTAM DOMINAM certo venturam, fama erat constans, Inconstans rumor & dubius eadem nos felicitate jam fruituros animabat, jam carituros consterna-bat. Inter spem metumq; ancipites relicti, prae-ter desideria & vota nihil habebamus reliquum. Sine sexus, sine aetatis, sine conditionis discrimi-ne discrimen Urbi imminere ominabatur omnes, si tam illustre Sidus tantis Virtutum luminibus ra- A 2 dians dians Coelo nostro subtraheretur. Paulo post, cum DIVAM tot piis desideriis expetitam, tot votis conceptis exoptatam Civitatis limitibus jam jam approximantem fama laetior nunciaret; vultus tot millium, mille alias discreti notis, in, unum qnasi conspirantes, nil, nisi laeticiam spi-rare, REGINAMO; adventantem loqui no-tabantur. Cumque nemo minus sui sit juris, quam cuius animum inopinata exultantis gaudii felicitas superfluit: Itahic vix moenibus includi, vix vallis coerceri poterat impetuosus iste ardor. Inoccursum ruere, REGINAM intueri, DOMI-NAM venerari nemo non exposcebat. Inter ca-lentia vota haec & desideria IPSA progreditur. Ibi fenestras foresque omnes omnium aedium vi-vis refertas vidisse vos imaginibus, meministis. Formosiorem aetatis diversae sexum, ex eoque honoratiores memoro, quas parietes quasi gesti-entes eo usque protruserant, ut & oculos & ani-mos tanto pascerent spectaculo. Multitudo re-liqua, quam prorsus ejecisse aedes videbantur, caterva- catervatim per plateas diffusa, exultantiu animo-rum signa fixo obtutu edebat. Coelum, frigoribus triste hactenus & durum, Solis fulgore amabili fa-ctum clementius, clementiae divine, longaeviq; to-ri interpretabamur praesagiu. Sed o Spes homi-nu fallaces! o vana ab ipso Coelo petita auguria! Acclamationibus enim in Ejulationes conversis, thalami gaudiu tumuli luctus insequitur. Usq; adeo nil sibi quisqua spodere potest firmu ac stabi-le! Serenis nubila succedunt, lucem tenebrae sequuntur, nox diem, ortum occasus excipit: Atq; Omnia mortali mutantur lege creata. Quod ipsum quanto doloris sensu edocti simus, num quis est, qui docere adamussim possit? Tu, quod potes, ELBINGA carissima, Tu confluxu inusitato testatum facis, nec justiorem te unquam causam, nec casum tristiorem in concionem vo-casse, quam VLADISLAI MAGNI, Regis incom-parabilis obitum: quem superesse, quem praes-se, quem prodesse quam diutissime, a Deo omnes ardenter precati sumus. Et sane hoc luctuo- A 3 sior sior est huius tempestatis facies, quo FELICIO-REM PACIS PROPUGNATOREM, quo FORTIO-REM HOSTIUM PROPULSATOREM, quo CLE- MENTIOREM MITIOREMQ; PATREM Patria ademtum luget, & semimortua hac ipsa luce in terrae tenebras Mortuum recondi audit. Huc ergo animum intendite, quaeq; attento, intente perpendite Orbis fato suo jam vicinus, vi-rulentis aestuans odiis, a multorum annorum spa-cio armis concurrebat infelicibus, ferrumq; in mutua viscera distringebat: nec ullus ferme locus erat a saevae beluae, Bellonae, vel motu vel metu prorsus liber. Sed liberi erant, quotquot Pro-tectorem habebant VLADISLAUM PACIFI-CUM. In Prusiae Nostrae partibus coorta jam antea fuerat nebulae vis, quam tamen paulo post, ad Regale evectus fastigium, propitiae fortunae interventu adeo feliciter discussit, vt pristino Eandem splendori restitueret. Hac restituta ni-hil turbarum restabat. Stabat firmis innixa ful-cris Respublica. Sic, cum infelici fortunae do- minio