EX DECRETO AMPLISSIMAE FA- CULTATIS PHILOSOPHICAE PRO RECEPTIONE IN EANDEM OCCASIONE COH. III. 21 DE ANIMA HORIS CONSUETIS DISSERET M. ABRAHAMUS WOLFIUS, HEBR. LING. P.P.EXTRAORD. DES. ET S. MINIST. CANDIDAT. RESPONDENTE CHRISTOPHORO Schoneich/ R.P. PHIL. ET THEOL. STUDIOSO. IN AUDITORIO MAXIMO DIE 25. JAN. MDCCXVIII. REGIOMONTI, Typis REUSNERIANIS. [...] Homo proponit: DEus disponit. Ere ita dici, nemo, nisi [...], negabit. Ego proposueram mihi, meam hanc habere Disputa-tionem sub finem anni praeteriti; sed erant, quae impediebant: Ego proposueram, hanc Disputationem ha-bere Respondente Viro Juvene Nobilissimo, nec non pr[ae]clare Docto, cujus singulares animi dotes, magnus in studiis ardor, studia ipsa eximia mibi ab iis, qui penitius eum inspexerant, erant laudata, nempe FRIDERICO Lang/ sed aliud vi-sum est Deo, morte eum abripienti. Licet autem vivere inter nos desierit corpus: memoria tamen superstes est, eritque. Ceterum, alius in locum ejus succederet, neces-se fuit, qui est Juvenis Nobilisimus ac pr[ae]clare Doctus. CHRISTOPHORUS Schoneich/ Regiomont. Boruss. Quemadmodum vero nullus dubitavi, quin is, qui de statione sua morte coactus est decedere, strenue eam de-fenderit, si vivere datum fuisset, utpote qui jam ante idem munus obierat: ita spem habeo quoque certissimam, fo-re, ut qui nunc partes prioris in se suscepit, mascule eas sit tuiturus. Clementissimum Numen moestissimam soletur Matrem Defuncti: Viventis Parentes Honoratissimos una cum Filio, totaque Familia salvos esse jubeat. Tibi autem, B. L., molestum non erit, bis legere Titulum Disput., post-quam ejus causam percepisti. Vale. V 1 Q. D. B. V. Cohel. III. v. 21. [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] Versio Jun. & Trem. Quis animadvertit spiritum humanum, qui adscenderit sursum; [et] spiritum besti[ae], qui descenderit infra terram. Versio Lutheri. Wer weiss/ ob der Odem des Menschen aufwerts fahre/ und der Odem des Viches unterwerts unter die Erden fahre? PROOEMIUM. §. 1. Irabitur forte quispiam, qui fiat, ut ego nunc Disputationem scripturus, non Theologi- cam, sed Philosophicam, verba quaedam Auctoris [...] fundamenti loco po- nam; cum tamen non tam ex Scriptura, utpote quae nobis data, ut sapientes nos reddat ad salutem per fidem, quae est in Christo JEsu (2. Tim. 3. v. 15.) quam ex ratione sit philosophandum. Sed mirari, spero, desinet, si, quae dicturus sum, probe perpen-derit. §. 2. Scripturam propterea DEi beneficio literis consignatam esse, ut viam ad aeternam perveniendi beatitudinem inde discamus, ambabus largior manibus; Et utinam genuinus A hicce M hicce finis cuilibet, sacras litteras qui legere vel explicare aggreditur, semper versaretur ob oculos, sanctiori eas ani-mo disceret, oreqve sanctiori eloqueretur, nec tam multi multas, easque justas abusus nominis divini, ab ipsis com-missi, daturi essent poenas. §. 3. Philosophandum esse ad rectae rationis ductum, nega-re vix ausim, nihilo tamen minus & hoc adfirmare non du-bito, utrumqve lumen, Natur[ae] sc.ac Scriptur[ae] conjungendum esse justo modo, si rite philosophari certum sit. §. 4. Quando dico, utrumqve lumen, naturae & scripturae conjungendum esse, nolo utrumque confundi, aut commisceri. Ex tali enim praepostera commixtione nil, nisi errores pe-stilentissimi, ac haereses noxiae oriri possunt. Testes sunt permulti primitivae Ecclesiae non Doctores, sed corruptores, qui praeceptis Philosophicis largiter imbuti, sed a Paganismo ad Christianismum conversi, incaute transfundentes in limpi-dissimum Israelis fontem ea, quae ex impuris hauserant la- cunis, impura Auditoribus saepe propinarunt, omniaqve tur-barunt. Gravissimum hac de re legitur testimonium apud Tertull. Lib. de Praescript f. 101. Ed. Basil. Ips[ae] deniq[ue] h[ae]reses, in-quit, a Philosophia subornantur Inde Aeones [et] form[ae] nescio qu[ae] [et] trinitas hominis apud Valentinum. Platonicus fuerat. Inde Mar-cionis DEus melior de tranquillitate; a Stoicis venerat. Et ut ani-ma interire dicatur, ab Epicureis observatur; [et] ut carnis resurrectio negetur, de una omnium Philosophorum schola sumitur. Et ubi materia cum DEo [ae]quatur, Zenonis disciplina est, [et] ubi aliquid de igneo DEo allegatur, Heraclitus intervenit. E[ae]dem materi[ae], apud h[ae]reticos [et] Philosophos volutantur, iidem retractatus implicantur; unde malum, [et] quare? [et] unde homo, [et] quomodo? [et] quod proxime, Valentinus proposuit: unde DEus? sc. de enthymesi [et] Ectro- 2 Ectromate. Tandem subdit: Viderint, qui Stoicum, [et] Plato-nicum [et] Dialecticum Christianismum protulerunt, Quid? quod nec illi, qui Patres Ecclesiae audiunt, immunes plane ab illo vitio fuerunt. §. 5. Nolo tamen etiam divelli utrumqve lumen, quando conjungendum illud moneo. Si quis enim librum Natur[ae] in-spicere nollet, sed contentum se diceret Scriptur[ae] libro, DEi ipsius sperneret scita; siquidem utrumqve legendum medi-tandumqve summus rerum Arbiter hominibus proposuit: ut silentio praeteream, fieri posse, ut tandem se nimis credulum fuisse, non sine damno experiatur. Qui autem Libro sriptur[ae] seposito, Natur[ae] librum nocturna versare manu, versare di-urna, solum sustineret, rectaeqve rationis (quae tamen male sana est, & in rebus etiam naturalibus, saepe caecutit) ductum sibi sequendum putaret unice, non posset non in devia aber-rare, §. 6. Conjungendum itaqve dixi utrumqve lumen, sed modo justo, fc. eo, ut Scripturae lumen, quippe clarissimum, primas teneat, nec Naturae lumen illud dijudicet, sed secundum lo-cum obtinens, dijudicari se ab illo patiatur. §. 7. Quidni ergo fieri posset, ut huic Disputationi dictum Scripturae substerneretur; praesertim cum haec materia de anima paulo intricatior, quam ut ex sola ratione certi quid de eo, in quo cardo rei versatur, definiri queat, ut ex infra dicendis patebit. Accedit & hoc, quod Salomo, qui auctor hujus libri est, Philosophus, & inprimis Physicus fuerit infi-gnis, velut collectu non tantum facillimum, sed & certissi-mum est, si evolvas 1. Reg. 4. v. 29-33. Nullum ergo est dubium, quin sapientissimus hic Physicus animae naturam A 2 inter 3 4 inter omnes, quotquot vixerunt, vivunt, vel victuri sunt, mortales, optime cognitam habuerit. §. 7. Sed ne in Prooemio nimis longus sim, cum ipsam Tra-ctationem non admodum extendere constituerim, atqve adeo justam doctorum virorum censuram subire cogar, haec sufficiant, & ut mihi persvadeo, sufficient bono cuivis. Quo autem eo facilior magisqve perspicua sit ipsa haec Tractatio, in duas eam dividere libet Sectiones, quarum Prior de vero verborum sensu sollicita erit: Posterior certas inde eliciet Thefes, earumqve explicationes, ut videamus, quoad alii, qui sapientum nomen sibi vindicare voluerunt, sed lumen rationis sequentes, cum hoc sapientissimo, cujus mens divi-ni luminis radiis simul collustrata fuit, consenserint, quoad vero ab eodem dissenserint. Palma autem cui deferenda fuerit, per se elucebit. SECTIO I. Verum dicti sensum exhibens. §. 1. AD veri sensus investigationem vero quantumvis opus esset minime, ut singula verba sigillatim expenderentur, cum quaedam vel clara & perspicua sint, vel etiam plurimis notissima: ab aeqvis tamen lectoribus veniam nobis datum iri speramus, si pauca ad singula annotaverimus. §. 2. [...] est Pronomen interrogat. utriusqve generis & nu-meri. Sicut autem [...], [...] vel [...] quaerit de re ipsa: ita [...] quaerit de persona, saltem plerumqve. Nam dantur loca, quae certe planiora sunt, si de re quaerere dicas [...] [...], quam si urgeas, quaestionem esse de persona: 1.Sam. 18. v. 18. Gen. 33. v. 8. Jon 1. v. 8. Jud. 13. v. 17. Mich. 1. v. 5. Amos 7. v. 5. Et Et quanquam quaedam facilius vindicari queant, si de perso-na exponantur, tamen in quibusdam difficilior est exposi-tio. Et cum nullam videam causam, cur tam sollicite de-fendi debeat, [...] [...] quaerere de sola persona, quemlibet hic facile suo sensu abundare patimur. Cons. interim Glass. Phil. S., p. 690. & Dantzii Lit. p. 63. [...] autem vi interrogationis notat saepe negationem, saepe vero etiam difficultatem ac ra-ritatem. Prioris exemplum esto Exod. 15. v. 11. [...] [...] [...] i. e. nullus tui est similis inter fortes seu Deos, o Jehova; Posterioris sit Jes. 53. v. 1. [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] i. e. admodum pauci, respectu scil. magni numeri eorum, qui a fide in Christum aversi ma-nebant, credunt Evangelio Christi. Praeterea notat etiam extenuationem, contemtum, votum, fiduciam, uti Doctissi-mus Dantzius in suo Liter. p. 62. annotavit, & exemplis pro-bavit, quem vide. Si quis in loco nostro Salomonem loqui diceret de hominibus sibi relictis, vel solam rationem se-quentibus; [...] [...] negandi vim tribuat, necesse est: sin po-tius adfirmandum, intelligi & illos, qui Spiritus revelationi innituntur, raros esse tam sapientes indicat, ut pote cum dis-ficulter illa arx adeatur; quanquam & hic a vero non mul-tum aberraret, qui interrogationem negative verteret. vid. infr. §. 4. §. 3. Vocabulum [...], quod a [...] derivant, respiravit, laxius fa-ctum est, [...], ad [...] [...] referendum esse, vel ei, qui primis, quod ajunt, labris, hebraica gustavit, ignotum esse nequit. Ut autem innotescat, qui significatus nostro dicto conveniat, potiores afferendi erunt. [(...)] Saepe ventum significat. Ex multis admodum locis, in quibus significatio haec primo intuitu legenti cuilibet occurrit, unum proferi-mus ex ipso hoc libro c. 1. v. 6. Refer huc, si vis, c. 5. v. 15. A 3 it 5 6 it. Job. 15. v. 2. Utrum vero in conjunctione cum [...] Coh. 1. v. 14. & pluribus in iocis hujus libri etiam notionem ven-ti habere possit, id quod Coccejus vult, an vero per mentem explicari fatius sit, nunc non inquiram. Hoc faltem adjicio, quod notio haec, qua ventum significat [...] comprehendat sub se & illam, qua plagam mundi [...] denotat. v. g. Jer. 49. v. 36. 1. Par. 9. v. 24. [(...)] Vox [...] significat hali-tum; Odem Gen. 6. v. 17. Coh. 3. v. 19. Cum hoc convenit, quando non nulli adfirmant, [...] [...] significare animam vege-tativam, quam dicunt conf. Ps. 104. v. 29. [(...)] mentem humanam Ps. 77. v. 7. Ps. 31 v. 6. [(...)] notat affectionem cer-tam animi, seu habitum; & quidem vel naturalem v. g. Num. 5. v. 14. Spiritus Zelotypiae, i. e. Zelotypia. Cohel. 10. v. 4. [...] i. e. ira it. Jud. 7. v. 3. vel spiritualem. Num. 14. v. 24. Ps. 51. v. 11. Ez. 36. v. 26. [(...)] notat remquamque in corpoream. Jes. 31. v. 3. [(...)] angelum, sive bonum Ps. 104. v. 4. equidem B. Lutherus vertit. zu Winden: melius tamen est, si redda-tur zu Geistern. Hinc & ipse Hebr. 1. v. 7. voce Geister usus est, licet [...] [...] alias aeque ventum ac spiritum significet, cons. ib. v. 14. sive malum: 1. Reg. 22. v. 21. [(...)] DEus ipse, s. tertia divinitatis persona: v. g. Jes. 63. v. 10 coll. Ephes. 4. v. 30. it. Gen. 1. v. 2. Non enim est, quod nonnulli his voci-bus obscuris, ut illis videntur, suspicentur inesse eum sensum, quo [...] sumatur pro aere. Nam Moses non vult, terram fu-isse aquis tectam, aquas aere involutas: sed hoc vult, Spi-ritum S. incubuisse moli ingestae, eamqve sovendo res cre- andas produxisse. Haec enim est emphasis [...] [...] cons. Deut. 32. 2. Et Job. 33. v. 4. Elihu, amicorum Jobi optimus ac sapientissimus Spiritui Dei fortis, non aeri forma-tionem suam fert acceptam. Hae sunt, ni fallor, potiores hu-jus vocabuli significationes, quas adduximus breviter, ut vi-dere queamus, quae hujus loci sit. Bis autem in textu occur- rit. 7 rit. Priori autem loco notat mentem immaterialem, quae & immortalis, posteriori vero animam vegetativam, f. [...], id quod infra patebit. §. 4. Jam consideremus [...] [...] Hoc significat (1.) scire, nosse, cognoscere, quae significatio oppido frequens est v. g. Gen. 42. v. 23. cap 9. v. 24. Lev. 5. v. 4. (2) observare Ruth. 3. v. 4. (3) agnoscere, ita ut affectum connotet. Ex. 1. v. 8. Non enim est verisimile, omnem Josephi memoriam 22. post mortem ejus anno, quo haec perfecutio, ut nonnulii volunt, orta est, penitus obliteratam fuisse. Idem ergo est, ac si divinus scri-ptor diceret, non agnovit grato animo, nec affectu compen-fandi tantum beneficium, quo Josephus de tota domo regia, omnibusqve, quotquot deinceps in folium AEgyptiacum eve-hendi erant, Regibus, benemeritus erat. Jud. 2. v. 20. Nove-rat haec generatio partim ex scriptis Mosis, partim ex viva patrum relatione, quae Deus fecerat, sed non agnoscebat illa opera sic, ut DEum simul amasset, & amore in Deum ducta morem ei gessisset. Huc possent referri. Exod. 5. v. 2. 1. Sam. 2. v. 12. Ps. 1. v. ult. Ps. 144. v. 3. Jer. 14. v. 20. Huic (4) jungi potest & illa notio, qua intima familiaritas per hoc verbum exprimitur. v. g. Exod. 33. v. 12. 17. Coll. 6. 7. 8. Sic contra Samuel nondum novisse dicitur Jehovam 1. Sam. 3. v. 7. Sa-muel omnino noverat & agnoverat Dominum, filiali timore colebat illum, conf. c. 2. v. 21. Sed illud nondum sciebat, quod adeo familiariter DEus uteretur hominibus, vel homines DEo uti possent. (5) Significat, penitus inspicere, seu omnia & singula, quae in re cognoscenda occurrunt, cognita habere & explorata. v. g. Jer. 17. v. 8. i. e. quis intimos cordis recef-fus perspexit, ita, ut possit dicere, sibi eos patere, nec quic-quam sibi obsconditum esse. conf. v. 9. coll. Hebr. 4. v. 14. It. Ps. 139. v. 14. Ubi & meditandi notio includi potest. (6) con- 8 conjunctionem maris & feminae denotat. v. g. Genes. 4. v. 1. (7) Significat re ipsa aliquid experiri Exod. 10. v. 2. 7. Exod. 18. v. 2. Coh 8. v. 5. (8) Ezech. 17. v. 7. Videri posset ha-bere significationem perdendi, destruendi, quia subjungun-tur verba [...] & [....] unde etiam factum, ut Schind-lerus ei tribuerit, notionem caedendi, corrumpendi, perden-di. Sed non video, quid obsit, quo minus & hic reddatur: cognovit; ita tamen, ut connotet [...] statuere. Postquam enim impius ille Judaeorum Rex, quem sub imagine leonis repraesentavit propheta, homines discerpserat, seu occide-rat, palatia eorum viduata quasi ac deferta cognoscebat, i. e. statuebat, quid de illis fieri debeat. Qua ex re civitates de-solatae sunt & terra tota vastata. Quae exempla alia a Schind-lero adducta sunt, omnia per [...] cognoscere vel experiri ex-poni possunt optime. Tandem (9) notamus & illam signifi-cationem, qua nosse discrimen significat Hunc significa-tum autem non solum habet, quando ei additur [...] [...] v. g. Jon. 4. v. 2. sed etiam sine illo, praefertim si sequatur [...] [...] v. g. Gen. 3. v. 5. scientes bonum & malum, i. e. quid discriminis sit inter utrumque conf. v. 22. Ex his variis saepe tamen co-gnatis significatibus, nostro loco apprime convenit ille, quem num. 5. adduximus, cum quo vero etiam conjungi potest alter ille num. 8 propositus. Salomo enim vult, ne-minem mortalium penitus inspicere spiritum hominis atque brutorum animantium, non explorata sibi habere omnia, quae ad effentiam atque naturam ejus pertinent; proptereaqve discrimen quoque utriusque spiritus accuratum latere, nec perspicue satis demonstrari posse. §. 5. [...] [...] Prius est Nom. Plur. a Sing. [...], quod ori-ginem trahit a [...] aedificavit. Familia enim apud Hebraeos quoque [...] nominatur, sicut in aliis lingvis idem observatur. [...] 9 [...] ergo (adde & [...]) sunt illi, quibus illa domus aedificatur. Hinc Exod. 1. v. 20. Israelitis domos aedifi-casse dicitur DEus, quia obstetrices ex timore DEI vivos conservarint puerulos, nec dicto Pharaonis audientes fue-rint. conf. ibid. vers. 19. 17. Nonnuili proinde phrasin [...] [...]. Ps. 127. v. 1. de multiplicatione liberorum exponunt: certe Kal Deut. 29. v 9. & Niphal Gen. 16. v. 2. cap. 30. v. 3. in ea significatione adhibentur. Posterius [...] est nomen cui [...] demonstrativum per [...] ob sequen-tem indagessabilem praefixum est, descendit a radice [...] quae significat, rubuit; hinc [...] [...] terra rubra verti-tur, & primus homo [...] vocatus creditur, quia ex tali rubra terra formatus sit, uti quidem patet ex Gen. 2. v. 7. Conferri solet 1. Cor. 15. v. 47., ubi primus homo dicitur [...] [...] [...]. Hanc sententiam suo comprobat calculo rerum Judaicarum scriptor Josephus, qui de Antiqv. Jud. L. 1. c. 2. sic scribit, Sigismundo Gelenio interprete: Homo autem hic vocatus est Adamus: significat autem hoc He-br[ae]orum lingua rufum, quandoquidem e rufa humo fer-mentata est factus, talis enim est intacta terra [et] vera. Ce-leberrimus autem Ludolsus, quem in Aethiopica literatura sine pari fuisse, Pfeisserus Cl. in Crit. S p. 173. testatur, monuit, fatius esse e lingva Abyssinorum repeti significatum formalem, ubi rad, sit, jucundus fuit, delectavit, ut adeo [...] significet rem creatam, jucundissimam, pulcherri-mam, qua vel DEus ipse delectatus sit. Et omnino DEus ho-mine, imagine sua delectabatur. §. 6. Filiis hominum opponitur in verbis Solomonis [...] [...]. Hoc vocabulum, quia radice in lingva Hebr. destituitur, ex lingva Aethiopica derivant, ubi radix signi-ficat: mutus fuit. Ex usu autem frequenti in Bibliis no- B tum 10 tum est, quod usurpetur & de fero & de cicure animali: quod si vero ei adjungatur [...] [...] vel [...] [...] hoc fe-ram, illud cicurem bestiam denotat. Jobi 40. v. 15. plur. usurpatur: intelligitur vero nihilominus unum aliquod animal, quod alii volunt esse Elephantem, quem inter quadrupedia maximum contendunt, alii cum Bocharto Hip-popotamum, vid, Boch. Hieroz. P. 2. L. 5. c. 14. §. [7]. Seqvuntur duo verba [...] & [...] Utriusque vo-cabuli significatio nota est. Prius significat, adscendere. Adhibetur quidem variis de rebus; sed notio illa applica-ri potest, nisi me forte quid fugit, omnibus, observato sal-tem, quod saepe lateat tropus aliquis, vel certus rei aut cir-cumstantiae habendus sit respectus. Non ergo sollicitus ero de conquirendis & explicandis multis exemplis. Quod enim objici possit Jos 7. v. 24., refutari potest conjectura Kimchii, qui putat, montem aliquem intra castra, atq[ue] val. lem hanc interpositum fuisse. Id faltem monebo, [...] praefixum Participio Benoni in Textu, non esse interrogativum, sed demonstrativum; id quod punctationis ratio evincit. Po- sterius vero nempe [...] [...] significat descendere, variisqve rebus iterum applicatur; ac interdum attenditur, non, quo-modo res sit, sed quomodo videatur. (Jer. 22. v. 1. 1. Sam. 25 v. 20.) Obstare videri posset Jud. 2. v. 37., ubi legitur: [...] [...], sed multi, inter quos & Dantzius Lit. p. 102. Kimchium & Abarb. audiendum arbitrantur, qui in hunc locum sctibunt: [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] Mizpa, ubi Jephta [ae]dem habebat, altior erat montibus. Hoc saltem observatu nunc dignum existimamus, quod interdum in specie significet, ita descendere, ut res, quae descendere dicitur, simul cor- rum- 11 rumpatur, aut destruatur. Vid. Deut. 20. v. 20. c. 28. v. 52. Jer. 13. v. 18. Ezech. 26. v. 11. §. 8. [...] Pronomen, quod bis occurrit, refertur ad [...] [...], quod utriusque est generis, ac ponitur loco verbi sub-stantivi, certe illud includit. [...] & [...], quo-rum prius [...] [...], posterius [...] [...] declinavit, ori-ginem debet, habentur pro particulis, & redduntur, sur-sum, deorsum; supra, infra. Ast nihil impedit, quo minus cum celeberrimis quibusdam viris nomina esse sta-tuamus, & vertamus, (liceat [...]) ad superioritatem, ad inferioritatem. §. 9. Superest vocabulum [...]. [...] h. l. habet - ob [...] emph. extrusum, cujus vocalem retinuit. Caret autem vox [...] in lingva Hebr. radice. Apud Arabes autem Arada vel Aradsa significat florere, item humilem esse. Notat vero [...] proprie aridum Gen. 1. v. 10. dein globum terraque-um, quando sc. opponitur coelo Gen. 1. v. 1. Jes. 1. v. 2. Ponitur vero etiam pro regione Ruth. 1. v. 7. & per meto-nymiam pro incolis Gen. 41. v. 57. Mentio etiam in sacris literis fit [...] [...] Ezech. 32. v. 18. 24. & [...] [...] Job. 10. v. 21., per quam, uti prima inspectio locorum docet, intelligitur locus ac status mortuorum. Cui oppo-nitur [...] [...] Pf. 27. v. 13. Denique Jes. 65. v. 17. pro-mitti DEus, se creaturum terram novam, una cum coelo novo. Intelligi solet nova salutis in Christo manifestata oe-conomia, veteri abolita. Sed quod ad ulteriora quoque spectet, demonstrari potest ex 2. Petr. 3. v. 13. Quae au-tem porro de hac nova terra creanda & veteri abolenda di-ci possent, ad forum relegamus Theologicum, est, de ea decernere. B 2 §. 10. 12 §. 10. Superest, ut post explicationem vocabulorum duas con-sideremus phrases, quae optime jungi possunt. Sunt enim oppositae. Opposita autem juxta se posita, magis elucescunt, ut vulgo dicitur. Consideremus ergo, quid sibi velint ver- ba [...] [...] [...] & porro: [...] [...] [...] : [...] Quia posteriori locutioni additum est vocabulum [...], priori quoq;, vi oppositionis addi potest, vocabulum: [...] Priori autem phrasi sapientissimus, rerumque di-vinarum pariter ac humanarum peritissimus Salomo indi-care vult, spiritum hominis post mortem non interire, ut belluarum similes homines sibi persvadent, aut primo in-tuitu videri posset, sed cum, corporeis solutum vinculis, adhuc superesse. Pofieriori autem [...] vult significare, spiritum jumenti simul cum corpore interire, sive eundem utriusque finem & interitum esse. Hunc harum phrasium sensum esse genuinum, non est, quod operosius probemus, Nam si vel ex carnis corruptae sensu, vel ex athei cujusdam sententia hoc dictum esset explicandum, idem tamen sen-sus admitteretur horum verborum, vel etiam exigeretur. Interim conferatur ad stabiliendam & firmandam explica-tionis datae veritatem Coh. 12. v. 7. Hic Salomo opponit essentiales hominis partes, corpus & spiritum, sibi invicem, & ad indicandam illius corruptibilitatem certo insecutu-ram, hujus vero immortalitatem, si non iisdem, certe aequipollentibus verbis utitur. Quando autem & in dicto nostro & cit. cap. 12. v. 7. de spiritu hominis adfirmatur, quod adscendat sursum & revertatur ad DEum, exinde neutiquam conjicere licet, quod nulla ulli homini metuen-da sit damnatio, quia spiritus adscendit sursum, & redit ad DEum. Nam in dicto praesenti Salomo tantum vult osten-dere discrimen inter spiritum hominis & jumenti, quod in eo eo consistere dicit, ut, sicut hic corrumpatur & destruatur per mortem; Sic ilie minime: Coh. 12. v. 7. autem sensus est, spiritum redire ad Deum, ut judicetur, & ad locum suum, quo dignus est, ablegetur. conf ibid. v. 14. §. 11. Ex his, quae dicta sunt, manifestum esse arbitror, ver-sionem B. Lutheri textui authentico non ex omnibus re-spondere. Interrogative enim expressit, quae positive erant vertenda. Ceterum, si quis eo procederet impietatis, im-piam ut Luthero de mortalitate animae opinionem affingere non dubitaret, aut diceret, eum certe dubium fuisse, utri subscriberet sententiae, injurius omnino foret in virum bea-tum. Nam ipse ita vertit, quia sibi persuasit, Salomonem hic non loqui ex suo, sed perditissimorum quorumque sensu, qui genio tantum indulgentes, de bono faciendo minime cogitant, sed unice de cuticula curanda, quia post mortem nuliam voluptatem, nullum supplicium restare credunt. §. 12. Et hanc viam hoc dictum interpretandi, multi alii au-ctores celeberrimi ingressi sunt, Flacius Illyricus, vir in Exegesi Scripturarum qui multam laudabilemque posuit operam: Hic Hebraismus (quo personae inter se commutan-tur) inquit P. 2. Clav. Script. trad: 3. col. 267. plurimum facit ad expositionem Ecclesiastis, ubi saepe in prima persona di-cuntur aliqu[ae] absurd[ae] sententi[ae], ut, cum dicit, se censuisse, opti-mum esse, l[ae]tari ac epulari, [et] esse eandem sortem hominum ac jumentorum, piorum [et] mpiorum. Dicuntur igitur illa [et] si-milia, aut ex persona aliena, aut tantum opinative, non pronun-ciative aut assertive ut solent aliquando homines suas stultas opiniones recitare, non ut eas tucantur, sed potius, ut errorem suum confiteantur ac damnent. Quibus ultimis verbis duos, talia explicandi modos profert, sc. ut vel aliena substituatur B 3 per- 13 persona, vel persona ipsa judicetur damnare errorem pristi-num. Quae verba Flacii cum allegasset Glassius Phil. S. p. 898. subjicit exemplum sc. v. 18. qui verba nostra praece-dit: Dixi ego in corde meo: [...] [...] [...] secundum ductum s. rationem hominis h.e. secundum rationem huma-nam. Ex qua phrasi constat, ea, qu[ae] sequuntur, [et] alia in hoc libro [...] esse, [et] loquentem induci hominem mundo addi-ctum, anim[ae] immortalitatem negamem, [et] omnia ex externis eventis judicantem: H. J. Quae autem de his nostra sit sen-tentia, mox dicemus. Nunc addimus, quod idem sense-rint Junius & Tremellius, quorum versionem in initio ex-hibuimus, licet non interrogative, sed, ut [...] demonstrati-vum exigebat, affirmative verterint. Hinc factum est, ut hanc obiervationem versioni suae adjecerint: Ironica con-futatio, qua utitur caro, adversus piam doctrinam de differentia inter animas [et] eventa ex morte, Quasi dicat, audto quidem, nescio quid susurrari de substantia anim[ae] human[ae], [et] coelestem eam esse, [et] morte ad coelos transcendere, bestiarum contra animam terrenam quandam facultatem, corporibus ita adh[ae]ren-tem, ut sine suo ipsius interitu anima besti[ae] nunquam a suo corpe-re separetur, sed quis horum alterum aut utrumque vidit? cer-tius est ex communibus factis [et] eventis, qu[ae] ante oculos sunt, idem de utroque judicium facere. §. 13. Quamvis autem haec explicatio tolerari queat, eo, quod nihil [...] [...] [...] continet in se contrarii: in ea tamen potius sum sententia, Salomonem sui ipsius ani-mi sensa his ipsi verbis prodere, ita, ut fateatur non solum suam, sed & omnium inscitiam in hac materia, praesertim vero non illuminatorum. Sensum totius versiculi hunc do: Quis (omnium mortalium vel sapientissimus) novit (penitus inipexit, omniaque ita explorata habet, ut accuratum etiam 14 etiam discrimen ostendere possit) spiritum filiorum hominis, (principium illud vitae & actionum in homine) qui adscen-dens ipse est sursum (in coelum i. e. qui incorruptibilis est) [et] spiritum jumenti (sc. quis novit perfecte hujus apriori dis-serentiam) qui descendens ipse est deorsum in terram, (i.e. qui corruptibilis est.) §. 14. Quae ut clariora fiant, primo notanda est locutio v. 18. [...] [...] [...] Dixi ego in corde meo. Loquitur ergo in v. 18-21. de eo, quod ipse cogitaverit secum, quomodo res videatur esse, & quomodo revera sit. cons. v. 17. it. c. 2. v. 1. c. 1. v. 16. Sicut enim in his locis Salomo non ex alterius cujusdam, sed ex suo sensu loquitur, ita nulla pla-ne apparet ratio, cur hoc loco in alio plane sensu eadem [...] sit capienda. Deinde & ipsa Textus [...] lucis nonnihil explicationi nostrae affert. Ita autem praecedentia cohaerent. In capite 1. & 2. nec non parte priori Cap. 3. rerum emnium in genere, ac nonnullarum in specie ostendit va-nitatem, provocans simul ad quotidianum, suamque ipsius ex-perientiam, & quidem eum in finem, ut homines, qui crea-tis rebus admodum, Dei nullam curam habentes, delectan-tur, deterreat, ne in rebus illis protinus transituris, opi-nioneque citius evanescentibus, summum quaerant bonum; cum ad nihil profuturum illis, nisi ad excruciandum animum vario labore, molestia atque dolore. Cap 3. v. 12. 13. 14. Pro-positionem totius libri sui exhibet, docens, in quo verum summum bonum consistat, nempe non in cuticula curanda, ut nonnulli versione Germanica abutuntur: (aliud enim pla-ne Lutherus intendit) sed ut homo, agnoscens, nulli rei tem-porali quicquam veri boni inesse, gaudeat [(]sc in Domino, quod elucet ex eo, quod statim addit) [et] bonum faciat in vita (conf. fis. cap. 11. v. 13.) Ad hoc autem summum bonum con- 15 16 consequendum nullas sufficere vires humanas, docet v. 13. sed Dei donum id esse, ut quis in timore Dei l[ae]tus vivere ac bono frui possit. Esse vero illud summum bonum, siquis regnum Dei in corde habeat, ostendit v. 14. quia qu[ae] a Deo sunt, immutabilia sint; simulque addit, Deum unicum beatitudi-nis verae fontem esse voluisse, ut eum timeant omnes. §. 15. Jam proponit casus quosdam, quibus ille qui Deo, justitia, pace, & gaudio in Spiritu S. servire in animum induxit, offendi posset, ut a regia, quam ingressus est via, iterum deflectat; sed & docet, qua ratione scandalum queat evitari, Primo persecutiones piorum, quae nunc & olim fuerunt, & in posterum futurae existimantur, rationi perversae offendiculo esse solent, id quod indicare vult v. 15 priori membro: membro autem posteriori ostendit, cur neminem illae offendere debeant, quia sc Deus ipse persecu-tiones patientem sit requositurus, ne in perpetuum opprima-tur, sed justitia ejus, sicut meridies ipse tandem effulgeat. Statim vers 16. animadvertebat objectionem aliam, nimirum ipsos judices, qui vindicare justum debeant, s[ae]pe injustos esse, ita, ut in justitia perpetim dominatura videatur. Huic oc-currit v. 17. ob oculos ponendo ultimum in sine rerum omni-um judicium, in quo justisimus justissime sit judicaturus. §. 16. Nunc tertio v. 18. sequ. novum proponit casum, quo ratio offenditur, sed una monstrat, qua ratione ratio cor-rupta compesci queat, certe animo, de vera salute solicito satisfieri. Propterea inquit v. 18. Ego quoque hoc mecum cogitavi, quod propter ([...] conf. Cohel 8. v. 2. Dan. 2. V. 30. & Dantz. Litter. p. 39. Potest addi Dan. 4 v. 14.) filios hominis, ad purgandum eos, vel (si mavis) ad declaran-dum illis, Deus (facit id, quod dicet. f. exponet.) [et] qui- dem dem, ut videant (& cognoscant,) quod ipsi jumentum ipsi sibi (fiant, non autem a Deo ipsi tam misere, ut vix a bestiis differre videantur, creati sint) Inde sequitur: Ne ergo scandalizeris, aut in Atheismum prolabaris v. 19. Nam (si nil amplius in homine consideres, quam quod oculis cernere datur) casus est filiorum hominis, [et] casus est jumenti, [et] quidem casus unus est illis. In quo idem casus, qui utrique communis est, consistat, exponit ulterius: sicut mo- ritur hoc, ita moritur ille, [et] spiritus (vitalis) unus est illis: Pr[ae]rogativa igitur hominis pr[ae] bestia nulla (esse videtur;) nam omne vanitas est. v. 20. Omne (tam homo, quam animans brutum) ambulans (est) ad locum unum, (ad mortem) omne factum est ex pulvere, [et] omne revertitur ad pulverem. Haec ita sunt, si, ut ante diximus, solis oculis & excaecata ad-spicias ratione. Sed quemadmodum ab initio scandalum voluerat removere, monens, illa miseria homines sua cul-pa premi: ita & sub sinem illud tollere fatagit, v. 21. ostendendo, hominem optima sui parte, nihilominus mul-tum praestare bestiis Quis autem est, qui (ut mortalitatem hominis, & halitus exitinctionem videt, & externis sen-sibus percipit: ita etiam) cognoscat spiritum filiorum hominis, (aeque bene ac penitus inspiciat, ejusque naturam explo-ratam satis ac perspectam habeat, cujus praestantia in eo maxime sita est, quod cum corpore non interit, vel in pulverem redigitur, sed potius) adsendens (est) ipse sursum (in coelum, ut in aeternum maneat;) Et spiritum besti[ae], (quis penitus introspexit; ut omnia exactissime possit docere, quis & qualis sit. Eum autem longe inferiorem esse spiritu hominis, (accipe, utpote) qui descendens ipse (est) deorsum in terram (adeoque corrumpitur, destruitur.) §. 17. Huic subjuogit repetitam propositionem. Sed, ni fal- C lor, 17 18 lor, justo fere longior fui in hisce doducendis & contexen-dis. Constat autem non minus inde, arbitror, sensum, quem verbis Salomonaeis dedimus, convenire intentioni Auctoris optime, Progrediendum ergo erit ad SECTIONEM II. Certas Theses, ex dicto elicitas, cum explicationibus suis exhibentem. THESIS I. Est anima, tam hominum, quam animantium brutorum. THesis haec nihil habet difficultatis: Nam nonsolum ex verbis sapientissimi Salomonis liquido veritas ejus constat, sed etiam a stupidis nullo fere negotio cognosci pot-est. Sive enim quis bestias contempletur, sive se ipsum inspiciat, facile patebit ei, praeter corpus aliud quid ad-huc in illis esse, quocunque etiam nomine sit insignien-dum, ex quo, ni omnes, faltem multae actiones proveni-unt. Qui enim in se reflectit, statim animadvertit, in se esse facultatem percipiendi, perceptiones continuandi, comprehendendi, componendi, dividendi, judicandi, ra-tiocinandi, retinendi, & quae diu jam praeterierant, quo-rumcunque haud amplius memineras, sibi praesentia sisten-di, & quae alia cum his connexa sunt, aut ex iisdem fluunt. Animadvertet praeterea facultatem appetendi & aversandi; animadvertet motus quosdam corporis involuntarios ad certum finem sapientissimo consilio directos, animadver-tet etiam motus voluntarios, quos a proaeresi quadam provenire certo certius est. Qui vero contemplatur be- stias, stias, & in illis animadvertit aliquid praeter corpus. Vi-debit enim, eas habere vim sentiendi, percipiendi, saluta-ria sibi a noxiis discernendi, grata appetendi, ingrata aver-sandi: videbit prudentiam sibi prospiciendi, dum sua lu-stra quaerunt ferae, cibum sibi parant justo tempore, & re-condunt v. g. formicae, apes; nidos sibi construunt artifi-ciose aves; se ipsa sanant multa animalia; vocem huma-nam formare discunt. Videbit inprimis amorem in pullos eximium [etc]. Haec omnia de existentia anirnae, sive quo alio nomine appellare velis illud principium, satis superque testantur. Hinc etiam mirus est gentilium philosophorum hac in re consensus, maxime, quod ad animam hominis atti-net. Pherecrates tamen, ut Cicero L. 1. Tuscul. Quaest. testatur; animam nihil omnino esse adfirmavit, eoque ipso animae existentiam negavit, documento certissimo, absur-dos interdum esse philosophos, & rationi & sensibus e dia-metro contrarium statuere. Verba ejus haec sunt, Dic[ae]ar-chus in eo sermone, quem Corihthi habitum, tribus libris exponit, doctorum hominum disputantium primo libro multos loquentes facit. Duobus Pherecratem quendam Phtiotham senem, quem ait a Deuc alione ortum, disserentem inducit, nihil esse omnino ani- mum, [et] hoc esse nomen totum inane, frustr[ae]que animalia [et] animantes appellari, neque in homine inesse animum vel animam nec in bestia: vimque omnem eam, qua vel agamus quid vel sentiamus, in omnibus corporibus vivis [ae]qualiter esse fusam, nec separabilem a corpore esse, quippe qu[ae] nulla sit, nec sit quic-quam, nisi corpus unum [et] simplex ita figuratum, ut tempera-tione natur[ae] vigeat, [et] sentiat. Huic jungi possunt illi, qui nostris temporibus omnia, quae ab animantibus brutis fiunt, ex solo Mechanismo explicare laborant. jam qui-dem hoc dubio caret, in illorum corporibus artificiosissi- C 2 me 19 me structis, multas esse machinas, quibus operationes & actiones siunt, & sine quibus fieri non possent, sed exin-de minime sequitur, corpora illa nil esse, nisi [...]. Ut enim taceam, machinas ex necessitate quadam agere, semperque eodem modo, animalia vero sponte, nec semper eodem modo: qui fieri possit, ut, quae supra de bestiarum amore in pullos, de prudentia, de docilitate [et]c. diximus, explicentur automatica ratione, non video. Si quis vero omnia, quae in vel a corpore fiunt humano, si-militer dispositioni materiae adscribere vellet, longius ad-huc a vero aberraret, & refelli posset ex illis motibus corporis & voluntariis. & involuntariis, de quibus paullo ante dictum est. THESIS II. Nemo exacte cognoscit, qu[ae]nam sit natura utriusque anim[ae]. QUi verba Theseos vel obiter adspicit, statim videbit, me neutiquam adfererc, nihil plane de anima posse inelligi. Nam qui hoc vellet statuere, naec is irrationali-bus, quae nominant animalia, magis irrationalis foret, nec quicquam eum vel in se vel extra se obfsrvasse, certum esset. A posteriori enim multa posse agnosci, ex iis, quae Th. 1. dicta sunt, liquido apparet. Ast, si quis diceret, propterea naturam animae prorsus cognitam esse, & fal leret, & falleretur. Quin & veteres Philosophi eos ani-mae affectus, qui Thesi praecedenti annotati sunt, cogno-verint, dubitari vix potest: Eos tamen naturam ejus per-spectam habuisse, quis ausit affirmare? Nanquam enim tot, 20 tot, tamque diverse de ea re legerentur opiniones. Mul-tas idem ille Cicero, quem supra jam citavimus, eodem loco recitat. Longum foret, omnia verba transscribere, brevibus summam sententiarum istarum excerpam. Aliis cor ipsumm animus visus est: Empedocles censuit, animum esse cordi suffusum sangvinem; aliis pars qu[ae]dam cerebri visa est animi principatum tenere: alii animum declararunt animam nominari: Zenoni Stoico animus ignis visus est: Aristoxenus musicus intentionem quandam ipsius corporis, velut in cantu [et] sidibus, qu[ae] harmonia dicitur. Xenocrates numeram esse dixit: Plato triplicem sinxit animam, rationem, iram [et] cu-piditatem: Aristoteles quintam quandam naturam, qu[ae] non sit de quatuor Elementis, censuit esse, e qua mens sit, voca-vitq[ue] animum, sed novo nomine, [...]. Democritus de-niq[ue] eum ex atomis confecit. Quid inde sequitur? abstru-sam & reconditam, non a vulgi modo captu, sed & a sapientum investigatione esse naturam animae. Ast ita ve-teres quidem caecutiverunt: jam vero omnia clarius ap-parent. Recentiores in rebus nonnullis, maxime physi-cis plus videre quam veteres, concedo libentissime: sed vix mihi persvadere possum, fore, ut vere doctus ita e-ruditione turgeat, ut existimet, se in rebus naturalibus omnia nosse accuratissime, saltem eum laude digniorem habeo, qui suam multis in rebus professus ignorantiam, dicit: quantum est, quod nescimus? Et quod Christus ad Nicodemum verissime dixit, quod venti naturam non habeat penitus per spectam: id de anima tam hominum, quam brutorum animantium verum quoque esse, aufirmat Salo-mo; quis cognovit, inquiens, spiritum hominis, [et] spiritum jumenti? Qui autem sapientissimo sapientior esse: vellet, eum ne sapientem quidemi judicarem. B 3 THES 21 22 THESIS III. Hoc autem certum est animam hominum aliam esse atq[ue] animam bestiarum: Illa enim est im-mortalis, haec mortalis. ANimas bestiarum esse mortales, communis philosopho-rum sententia semper fuit. Immortalitatem vero hu-manae animae multi negarunt. Si redire vellemus ad eas, quas supra ex Cic. adduximus de essentia animae sen-tentias, animadverteremus, plures earum, animam mor-talem esse, statuere. De Epicuro ejusq; sectatoribus quoq; notissimum est, quod immortalitatem animae negaverint. Ipse enim Epicurus docuit, soluto conventu toto (atomorum,) dispergi animam, neq[ue] easdem vires habere, neq[ue] moveri, ac ne sensum quidem habere, Vid. Diog. Laert in Vita Epicuri. Et ex eo principio fluxit, quod scripsit ad Herodotum, in futura vi-ta dirum quippiam sec undum fabulas [et] exspectare [et] suspicari homines. De Sadducaeis ex sacris literis constat. Utrisqve, Sadducaeis nimirum & Epicureis similes sunt, non tantum, quorum mentio sit Sap. 2. v. 2. 3. qui aperte profitentur: Fumus est respiratio narium nostrarum, [et] sermo (prolatus) motu cordis nostri, scintilla est. Qua exstincta in cinerem a-biturum est corpus nostrum, [et] spiritus noster, ut aer mollis dif-fundetur: sed & omnes, qui in diem vivunt, Si enim animae immortalitatem serio crederent, quam saepe qui-dem ore consitentur, nunquam vitam agerent Epicuream, dicam, an belluinam? Ut nunc nihil proferam de veteri-bus quibusdam haereticis, neque de Concilio Lateranensi, quod sub initium Sec. XVI. habitum est, Julio II. & Leone X. Pontificibus; quod Lutherus risisse dicitur, quod in sta- 23 stabiliendo dogmate, animas nimiram esse immortales, fuerit occupatum, de quo ne gentiles quidem addubita-rint. Ceterum Stoici non sunt praetermittendi, qui universi quidem animam incorruptibilem esse ajunt: animam vero sensibilem, qu[ae] sit nobis insitus [et] ingenitus spiritus, cor-pus esse, durare quidem post mortem, sed esse tamen obnoxium corruptione. Et Cleanthes quidem omnes perdurare, donec calore destituantur: Chrysippus vero solas sapientium ad-firmavit. Nihilominus & multi gentilium animae immor-talitatem credidernnt. Inde sunt campi eorum Elysii; inde & Tartara. Pherecydes quidem Syrus primum dixisse a-nimos hominum sempiternos fertur: sed dubium non est Ciceroni, quin [et] ante eum tot seculis philosophi de animis idem disputaverint, [et] post mortem permanere animos, consensu na-tionum credi profitetur; quin ad omnem provocat antiqui-tatem, utpote qu[ae], quo propius abfuerit ab ortu [et] divina progenie, hoc melius ea fortasse, qu[ae] fuerint vera, viderit. Nec quisquam hodie est, qui contrarium statuat, nisi forte sit de hodiernis Epicureis, quos supra notavimus. Pro- feruntur etiam argumenta, quibus dictis sidem facere vo-lunt Philosophi: Naturam sc. immaterialem esse & im-mortalem, animam vero immaterialem esse, quia sit substantia cogitans. [...] vero Theseos nostrae ex re-velatione, & ex ipso dicto nostro peti potest. Aperte enim satis profitetur Salomo, Spiritum hominis adscen-dere sursum, Spiritum vero jumenti deorsum in terram. THESIS IV. Anima hominum pr[ae]stantior multo est anima animantium brutorum. HAEc Thesis ex proxime praecedenti per se patet. Nul- Nullus enim sanae mentis negabit, immortalia praestare caducis & mortalibus. Quia itaque Pythagoras olim aliiq;, qui [...] tam inter Ethnicos, quam inter Jud[ae]os sta-tuerunt, putarunt, animas hominum quoque in bestias migrare [et] arbores, multum praeatantiae detraxerunt animae huma-nae. Ex illa enim sententia prono fluit alveo, nihil plane discriminis esse inter animam utramque. THESIS V. Quilibet omni studio, omni cogitatione incumbat in cognitionem anim[ae] su[ae], ejusque pr[ae]-stanti[ae]. Atura fere ita comparatum est, ut plurimi hominum Nad omnia, quae extra ipsos sunt, attendant, omniaque sedulo perscrutentur, & cognoscere aveant. Equidem is ego non sum, qui studia hominum ac contentionem, & cognitionis desiderium, si circa res bonas, necessarias, uti-les, justo modo versentur, culpare aut restinguere coner, ut potius stimulandos atque hortandos existimem: At hoc culpandum omnino, quod in res nihili intenti saepe sint maxime, neglectis interim magis arduis, magis necessa-riis, magisque utilibus, & inprimis cognitione animae, no-bilioris ipsorum partis, plane contemta, Qui autem cogno-scent suam ipsorum praestantiam, si de animae suae praero-gativa ne cogitent quidem? Quanquam enim, ut supra demonstratum est, exacte naturam ejus nemo mortalium satis agnoscet: si tamen quis pio animo, ardentibus pre-cibus, sedula attentione, hac fini, ut simul creatoris majorem laudandi materiam nanciscatur, scrutatus fuerit, 24 fuerit, sibi que ipsi attenderit, omnino plus de anima sua ejusq; dignitate percipiet. Et si nihilominus animadverterit si-mul, quod, quo magis in adyta ejus penetrare annitatur, eo magis resugere illam, tum demum quodnam sit illud adytum, ubi Deus in occulto habitet, cognoscet, hunc colet majori reverentia, suamque vitam ita instituet, ut a belluina in totum differat. Rectissime omnino & sapientis-sime Celeberrimus ille Erhardus Weigelius, Leopoldi Augu-sti Consiliarius & Mathem. Prof. Jenae, in Tractatu, quem EXTRACTIONEM RADICIS nominavit, causam com-munem, [et] principalem vitiorum epidemicorum esse sensit opi-nionem, qua homines, maxime, qui eruditi esse volunt, de anima seu spiritu tanquam potiori parte ne meminerint quidem, tantum animalitatem suam crepantes. Et dirum vel crudele quid esse dicit, si quis adfirmet, totum hominem (In Paren-thesi addit: Nam omne Genus loquitur de Toto;) esse animal, [et] quidem ad differentiam, [...], [...], [...]. Pergit, meliorem definitionem homins afferre velle eos, qui dicunt, hominem esse animal rationale. Hos quidem aliquo modo excusandos esse pu-tat, quia teneris ab unguiculis nil aliud sint docti: docet ve-ro [et] in hac definitione hominem haberi pro animali, atque in eo peccari; nec per [...] rationale animam, qu[ae] spiritus est, in-dicari posse; alioquin idem esse, ac quis hominem animal spi-rituale appellaret. Ex hac opinione autem, qua homines se nil, nisi animalia existimaverint, malum illud serpsisse, ut, sicut Chremes ille apud Terentium; homo sum, dixerit, humani nihil alienum a me puto: ipsi pariter dixerint, [et] dicant: Animal sum, animalis nihil a me alienum puto, [et] credant, licere sibi animali i. e. belluino more vivere, voluptatem corporis, voluptatem ve-ram [et] homine dignam judicantes. Haec vir ille, post fata venerandus, longius ibidem exposuit & perfecutus est; D om[n]ia 25 26 omnia vero eum in sinem, ut homines a pueritia statim agnoscere discerent, animam seu spiritum esse principem hominis partem, cujus proinde potior ratio sit habenda. Paucula haec nunc proponere volui, optans, ut omnes le-cturi ad scrutandam spiritus sui praestantiam, suamqueprae bestiis praerogativam vel excitentur, vel in ea confirmen-tur; neque tamen unquam putent, se exactissime omnia cognituros: ceterum DEO tantae praestantiae auctori uni-ce vivant, quamdiu anima mortali corpori inclusa est, quo tandem aliquando ex hoc velut ergastulo liberata anima, non tantum supersit, sed & in aeterno vivat gaudio cum ipso DEO, a quo creata & data est,