EXERCITATIO POLITICA D E REGE TEM- PORARIO, Quam Annuente Divini Numinis gratia, P R AE S I D E Viro Nobilissimo & Consultissimo, DN. NICOLAO MARTINI, JC, Novell. & Politices Professore Publ, celeberrimo, habebit MICHAEL FUCHS Borussus Autor & Respondens. Ad diem. Aprilis in Auditorio Majore. & Kiloni, Literis Joach.Reumanni ,Acad,Typogr. 1675. VIRO Nobilissimo, Amplissimo, Experien- tissimo, Domino, DN. JOANNI CASPA- RI PFENNINGIO, Medicinae Doctori, ejusque Practico celeberrimo, Patrono ac Populari fuo, hanc de REGE TEMPORARIO Exercitationem in promtissimi animi argumentum & aptatam sui memoriam D. D. Michael FUCHS Autor. Nob. ac. Praestantissimo Dn. MICHAELI FUCHSIO Amico perdilecto, & Auditori suo sedulo S. P. D. Nicolaus Martini D. Novell. & Pol. Prof. NOn possum non summopere depraedicare, Amice suavissime, tuum praesens hoc institutum, quo, postquam peraliquot annos, in illustri hoc Athenaeo Cimbrico,strenuam studiis operam navasti, tandem discessurus, & illorum, quos apud nos fecisti,profectuum, specimen aliquod relinquere, & elocati temporis causam dare hoc modo voluisti, Cumprimis autem vel eo nomine laudem promereris insignem, quod Philoso- )( phiam phiam, Moralem praesertim,( quae nostra est) & Civilem, suo aestimare precio didiceris: quod paucissimos, hac quidem tempestate facere , toties deploro, quoties Jurisprudentiae fata, ejusque cultorum mores hodiernos mecum tacitus expendo, In recente adhuc memoria, dubio procul, habes, quos de studio Juris recte instituendo, cum primum in Academiam hanc pedem intulisses, & Praeclari cujusdam Viri, communis nostri Fautoris ac Amici suasu, me studiis tuis ductorem optares, tecum sermones habuerim. Placuit tum Tibi meum consilium, quo orsum I Philosophia, & imprimis Practica, formandum, neque, quod nimis multi faci, unt Juvenes, illotis haec Themidos sacra manibus tractanda , dicebam ; Teque, ut Regiam hanc viam ambulares, hortabar. Quod idem praeceptum soepius ac subinde meis Auditoribus, illis maxime, quorum res familiaris non impedit,quo minus aliquot annis in Academiis subsistant, instillo, quin inculcare nunquam non allaboro. Atque utinam omnes aeque, ut Tu, saluberrimi hujus consilii & moniti vim intelligerent ; praeclare pro- profecto cum Jurisprudentia ageretur, neque pro jCtis legulejos, pro advocatis & causarum patronis inscitos formularum cantores, & tintinnabula sori ; denique, ut verbo me expediam, pro doctis indoctos mundus adoraret. Tu felicioribus auspiciis arduum hoc prudentiae juris iter ingressus , Quos in scientia civili, feceris hactenus passus, egregie & ad exemplum aliis , hac argumenti rarioris dissertatione, nobili quodam veluti monumento declaras. Elegans sane est , quod delegisti thema, in quo licet unum alterumque, tum ratione [...] ipsius, tum fundamentorum, quae operi substernis, monere potuissem, malui tamen genuinum ? quale ab ingenio tuo profluxit, quam meis annotationibus immutatum ac emendatum, speciosius in vulgo comparere. Quod vel ideo facere nolui, ne, quod muitis est perquam solenne, partum adulterinum matri non suae supponerem. Sed & illa de causa circulostuos turbare nefas habui, ut praeclaris conatibus tuis non tam froenum injicerem , quam ad majora posthac audenda calcar adde- rem. rem. Votum subjiciam, verbis Imperatoriis conceptum ; Faxit DEUS Opt. Max. sic Te eruditum ostendas, ut spes te pulcherrima foveat, toto legitimo opere perfecto , posse etiam Remp. patriam, in partibus ejus Tibi credendis,gubernari ! E Museo prid. Id. April, Anno 1675. FELICITER! TRibus modis Regna haberi Hugo Grotius de J.B.& p. 1.3. II. ostendit. Alia jure proprietatis pleno, alia usufructuario, quaedam denique temporario. Quae jure Proprietatis pleno Regna possidentur, dicuntur Grotio esse in Regis patrimonio ; voce Patrimonii latius accepta, ut omnia hac intelligantur, quae quisque ex quccunque Titulo pleno dominio possidet. Usufructuarium Regnum Grotio vocatur id, cujus proprietas ad alios, praeter Regem,spectat, sola Regni Administratione & fruendi jure uni concesso. Unde manifestum est, Regem ususruetuarium in Regnum Dominii effectus nullos habere,sicut non habet Usufructuarius privatus ( a quo nomen ipsi est, & quicum non exiguam habet adsinistatem, quod infra explicatius dabimus ) in rem, qua utitur fruitur, & exinde Proprietario Regi Usufructuarium recte opponi. Tandem jure Temporario Regnum ab eo teneri dicit c. I. Grotius, cui vel certi negotii causa , vel ad Tempus ita Regnum delatum est, ut finito vel negotio vel tempore, ipsins quoque regia siniatur dignitas, redeatque is in illum statum, in quo fuit ante adeptum Regnum. De tribus his Regnorum generibus pauca commentabimur, maiorem semper Veritatis, quam autoritatis rationem habituri. De primis duobus primum latius dicemus, ut eorum natura probe cognita, cognitionem Regni Temporarii (siquae hujus est) habere tanto facilius possimus. A z $.II. $. II. Ancdquam Regni Proprietarii, quod hic dignitate praecipuum esr, explicationem primo Ioco suscipiamus, faten-dum est, hanc Grotianam Regnorum Divisionem Philosophorum limam ferre non posse. Quae enim sibi non opponuntur, ea membra Divisionis perperam constituunt: Sed patet Usufructuarium Regem Temporario hunc illi opponi nullo modo posse, quod quidam Usufructuarius Rex (loquor ex mente Grotii) possit esse Temporarius, & omnis Temporarius Rex, Usufructuarius esse debeat. Rectius itaque [...] fuisset usus Grotius, Regnum in Proprietarium & Usufructuarium ; Hoc rursus in Perpetuum & Temporarium dividendo. Quod adducere huc volui, ne nobis disputaturis circa Divisionem creetur molestia: Facile vero Grotio, invidendae doctrinae Viro, hujus sieri potest gratia, magis abstrusissimarum rerum cognitioni, quam Arti intento, tum forte memori L. 1. §. 1.ff. de J.J. §. III. Quod igitur Regnum Proprietarium attinet, illud, quale sit, data definitione, ex asse tenebimus. Regnum Proprietarium definio, quod sit Res-Publica, in qna unus jure suo hoc est dominii, praest, omniaq, qua ad Rem Publ. pertinent, negotia pro lubitu ac arbitrio ad communem omnium utilitatem administrat, & liberrime de iis disponit. Non est opus, ut per omnia Causarum genera Definitionem hanc examinemus. Finem indicavimus, qui est communis omnium utilitas: Hic si probe observetur, nihil habet haec Res-Publica periculi ; sin negligatur ille, nulla potest hac facilius in deterrimam abire Tyrannidem. Id novisse expedit, quale sit hujus Rei-Publ.Subjeetim,quod recte in uno constitui- tur tur, jure suo, hoc est, dominii, regnante. Unde & Regni Proprietarii appellatio, quod Proprietas & Dominium in jure nonnunquam [...] accipiantur (nam & JCtus Neratius L. 13- de A.R.D. proprietatem pro dominio accipit); quanquam alias Dominium & Proprietas distinguantur invicem, imprimis propter L. 4, de Probat., tuncque proprietatem ut-plurimum dicamus, quando ad usumfructum habetur respectus. Vid.Frantzk.3j.Resol.VII.num.XLVIII.& sfeqq. Ergo Rex Proprietarius, cum dominii jure Regnum possideat, omnibus etiam citraullum dubium dominii effectibus gaudebit; Neque putandum est, Regem privato esse posse inferiorem, quem dominum dominii effectus sequuntur. Itaque, quod jam in definitione diximus, libere de Regno, tanquam suo, Rex talis disponet, addo, illud alienabit, amissumq; injuria, juste vindicabit. Praeclare Aristoteles Rhetor. [...] I. cap. V. Proprietatis definitio est, ubi penes nos est jus alienandi. § IV. illud disquisitione vix dignum est, utrum Regnum Proprietarium poffit jure constitui. Sunt tamen, fueruntque omni tempore, qui acerrime Statui se huic opposuere, quos infra notabimus. Certe a ratione non abhorret, Regem constituere: Neque ideo a ratione erit alienum, Regem cum proprietate Regni creare ; praesertim cum Regnum, ejusque jura inter eas res numerentur, quae humano commercio nonsunt exemtae,proindeque modo in unius,modo plurium esse possint patrimonio. Tum manet ipse Rex, qui Regnum in bonis habet, boni instar Patrisfamilias, quod supra annotavimus ad definitionem, & fieri non uno loco solet, ut qui potestate sua facile abuti possunt, ea non aeque, ac illi abutantur, qui legibus Regni constricti, variis machina- A 3 tioni- tionibus populi perniciem, suaeque potentiae incrementum quaerunt. Quod enim illi jam habent,eo hi demum potiri gestiunt. Sed rectius hic in modos inquiremus, quibus acquiri tale Regnum solet. Hos pro duobus Rei-PubI: temporibus duplices facimus: Primum qui in Pace, alterum qui in Bello, ex quo oritur, obtinet, Utrumque c, I. recenset Grotius, §. v. Primus constituendi aut quaerendi Regnum Proprietarium Modus est ; cum populus (vel in eo Proceres) motu voluntatis spontaneo, Regnum, quod in Patrimonio habuit, ita in unum aliquem transfert, ut se jure illo omnino privet, unumque DominumRegni faciat. Grotius paulo aliter: cum populus in ditionem alicujus ita concessit, ut nihil exciperetur : Hunc modum in Pace obtinere, facile quis videat, cum non habeat principium aliquod extrinsecum, vel superbiam Victoris, vel majoris mali metum, (quod in bello plerumque fit) ; sed populi voluntatem: Tum justissimum esse hunc possidendi Regnum modum, patet ex eo, quod qui habuerunt Regnum in patrimonio, (potest autem quod quis habet transferre in alium) volentes,nulIoque cogente, illud in unum transtulerint, ipseque Rex volentibus, non invitis imperet. Exemplum hujus rei habemus in populo Romano, qui pacis tempore, &, ut Pomponio l.2.§. II.ff. de O. J. placet, rebus ita dictantibus, & quod necesse esset, per unum Rei Publ: consuli, jus, quod habuit, omne in unum contulisse fertur. Nota exinde est decantatissima Lex Regia, quam jcti toties in ore ferunt. Lege Regia, ait Imperator §. 6.Jnst. de J. N. G. & Civ: quae de Principis imperio lata est, populus ei & in eum omne imperium potestatem suam con-cessit. Idem ante Justinianum dixerat l.i.de Constit, Princ. jCtus JCtus Ulpianus: Quamquam non nesciam, litem de lege hac Regia esse inter eruditos, eam aliquibus exstitiste adfirmantibus, aliquibus negantibus: Neque illi, qui negativam tuentur, protritis pugnant argumentis. Ego vero hanc con-troverfom meam non facio. S. VI. Hanc doctrinam integra Disputatione oppugnare conatur Franciscus Hotomannus, JCtus Gallus, qui Quaestionum Illustr. quaestione I. in genere primum contra Statum hunc opponit: quod in eo Liberi Homines servi fiant, incipiantque esse in commercio, quod tamen comrarium sit L. 103, ff. de V.O. &l.34.§, t. de contr. emtione. Sed falsam hanc Hotomanni hypothesin eruditissime,more suo refellit incomparabilis Grotius de J. B. & P. 1.3.12. Quin & in hoc statu nascuntur suntque ingenui & servi, nullaque Res-publ. (de recta sermo est) excogitari potest, in qua sua non constet populo Libertas, quanqua modo major in hac, modo minor in illa,maxima aute in Statu populari. Gravissime hoc enunciat Boxhornius de Regio Romanorum imperio cap. I. §. II Sed vel in hoc solo errat Hotomannus, quod negotium,quale hoc est, publicum, & ad Principes,Rebus publicis diversos,pertinens, ex Romanorum Legibus decisum cupiat. Inprimis inquit: quod si simpliciter alicni Regnum delatum est,quia Rex moderator esse debet Rei-Publ., non eversor; auream de Rei-Publ. Curatoribus regulam servandam esse. Quis non lapsum sentit Hotomannum ? Illene, cui simpliciter delatum est Regnum, Curatori aut Adrninistratorierit s(imilis? Nullam omnino cognationem habere mihi videtur Curator cum hoc Rege. Curator rerum, quas curat,non est Dominus : Hic Regni Dominus est: Falsum porro , qui libere de Regno disponit, aut illud alienat, esse Eversorem Rei- publ. Publ. Quin potest: non uno casu haec de Regno dispositio Regnive alienatio Subditis esse proficua,majoris mali vitandi ergo. Existimo metu majoris mali impulsos Attalum Eumenis filium, Appionemque Reges, populum Romanum. heredem Regnorum fuorum scripsisse. Cum enim viderent Romanos totum involare Orbem, eumque vi & armis ad se rapere ; tum etiam injustitiam armorum Romanorum perspectam haberent, consultius esse duxerunt, in Regna suo cum subditis esse superstites, quam eorum violentia oppressos occidione omnes occidere. Apposite apud Tacitum Galgacus in vita Agricolae: Romanorum superbiam frustraper obsequium & modestiam effugeris: Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terra, & mare strutantur: si locuples hostis est, avari,si pauper, ambitiosi ; quos non Oriens non Occidens satiaverit: soli omnium opes atque inopiam pari affectu concupiscunt: auferre, trucidare, rapere falsis nominibus imperium: atque ubi solitudinem faciunt, pacem appellant. De injustis Romanorum bellis eleganter agit Artkurus Dyck. de usu & Autor. Juris civ, Rom. I.I. c.I, $- VII Alter modus habendi Regnum proprietarium ad Bellum spectat, ex cujus jure etiam proficiscitur, cum bello Rex populum sibi subjecit. Bello hostes ipsorumque bona acquiri hostibus, fierique capta capientium,expediti juris est: Rationem reddit Paulus JCtus ex Nerva filio L.i. §.i. de Acqu. Poss. quod res hostium hostibus non alio loco sint, quam quo sunt res nullius, ac eorum fiant, qui primi carum possessionem nacti sunt. Hoc quomodo intelligi debeat, alii explicant aliter: Certe dubium non est, res hostium alicujus fuisse; Invitis enim illae eripiuntur. Quae vero alicujus sunt, ea quod nullius sint, dici non possunt. Vid. §. 17. Inst. de de R. D. & ad eum Commentatores, inter alios Bachovius 8c Arnoldus Vinnius: qui tamen paragraphus, cum de acquisitione privatorum agat; nobis vero hic de Principibus & Rectoribus populorum bello acquirentibus sermo sit, non nisi huc indirecte pertinet. Elegans locus est apud Xenophontem [...] Libr. vii, ubi Cyrus major ita loquens introducitur Quod sit [...] in omnibus hominibus,ut si hostium Urbs capta sit, capientium sint & corpora eorum, qui sunt in Urbe,& pecuniae. Apud Romanos ituris in bellum Ducibus Quastor adjungebatur, qui praedam & spolia ex-hostibus colligeret, venderet, & pecuniam postea in arariurn referret: ex qua Historia explicari debet L. penult. ad L. JuL Peculatus. Sed in renotissima diu nos haerere non oportet. Id nemo ibit inficias, magnam & fere illimitatam Victoris in victos esse potentiam, quanquam Lex Christi & moderatio etia hostibus parcendum dictitent, & sui quodammodo etiam licentiae bellicae sint sines. Cert& tanto major erit in Victore humanitatis gloria, quanto in multos insignior est & injuria & beneficentia. De moderatione Victoris pulchre Hugo Grotius de.J.B.&P- libr.III. id tamen negandum non est, pro summo beneficio accipiendum esse, si quid viftor lenius in vietum statuat. Satis autem lenitatis existimo, si vietis parcat Victor, in eosque,quos Dominio privato exuere poterat, Imperium tantum suum exerceat. Apte Clar. Dominus Praeses contra Auberium Gallum: Pro beneficio accipiendum est, si, qui Victor, bona, libertatem, vitam adimere poterat, victis & dominium privatum & libertatem relinquat; solum sibi imperium pleno & irrevocabili modo vendicans. §. VIII. Sunt tamen, qui Occupationem per bellum ad popu- B lum Ium jure proprietario habendum solam sufficere non existimant ; fed hic quoque, uti in priore modo, voluntate Subditorum , pactoque inter victorem victosq; opus esse contendunt; ita quidem,ut nisi paetum illud fuerit interpositum,Victor debellatos jure proprietatis non possideat: Pacto enim ex statu belli in statum pacis demum transiri,&uc quis hoc vel illo modo populo praesit, pacto opus esse. Et quomodo cuidam nisi stipulanti tanta fides & hoc obsequium debebitur? quamvis victores id habere praecipuum ipsi illi concedant,ut consensum devictorum non per ambitum aut preces eblandiri necesse habeant; sed per intentata mala extorquere possint. Nos hanc Philosophiam in medio relinquimus: neque immerito quis in dubium vocaverit,utrum pacto semper,& indistincte, & in subjugato populo opus sit, ut ex statu belli exeatur; Aliter Poeta Pugna suum finem, cum jacet hostis, habet. Forte haec ratiocinatio tum procedet rectius, si populus non omnino sit devictus, sed domitus,ita tamen domitus, ut vires poffit resumere, & iterato bello ad pileum vocare. Id equidem extra dubitationis ales positum puto, bello victos, jamq ; servitutem servientes,non temere aut posse aut debere in libertatem se vindicare, excusso, quod femel subiere, jugo: Pertinet huc illud : Displicere amplius non potest, quod semel placuit, & gravis est Agrippae Regis apud Josephum ad Judaeos Zelotas Oratio: Intempestivum est nunc Libertatem concupiscere; olim ne illa amitteretur certatum oportuit. Nam Servitutis periculum facere durum est; & ne id subeatur, honesta certatio. At qui semel subaetus desicit, non, Libertatis amans dicendus est; sed servus contumax: Addit josephus: Honestum quidem est, pugnare pro libertate; sed id olim factum oportuit. At, qui victi sunt, & longo tempore parue- paruerunt, si jugum excutiant, faciunt, quod desperatorum hominumeste non quod libertatem amantium. §. IX. Iterum nobis objicit se Hotomannus, qui c.I. neque eum,qui jure Victoriae populum sibi subjecit, in populum effectus illos proprirtatis habere contendit, ut & de eo dis-portere,ilIumque (si ferat salus Rei-Publ.) alienare juste possit : Rationem suggerit hanc; quod Rex Regnum vel populum talem non solus ac perse, sed civium sanguine, laboribus & periculis acquirat, & communibus multorum laboribus acquisitum, commune, non vero Regis proprium sit. Sed quam frigidum hoc erit argumentum, si mercenario milite populum aliquem Rex subjugaverit ? factumne hoc civium sanguine dicet Hotomannus, & instanter negare perget, dari casum posse, quo, bello perdomitum populum jure proprietatis tenere possit Rex ? Et si vel maxime utatur Rex aliquis ad debellandum populum Civium suorum sanguine & laboribus: statimne occupatum Regnum ex mente Hotomanni commune habebit Rex cum civibus ? Id ego quidem pernegavero. Utitur hic Rex civibus suis,velut instrumentis, qui non ex sua, sed Regis voluntate agunt. Non vero quic-quid aut Dominus per servum, aut Pater per silium, tan-quam instrumenta acquirunt, Domino aut Patri cum servo filiove commune est. Praeclare Pufendorsius de J. N. & G. cap. VI. Libr. VIII. $.XXI. Ei, inquit, qui Autor belli est, quiq, summum gerit imperium, acquiri, quicquid in bello capitur, aut per quoscunque id primum apprehendatur; sive illi sint mercenarii milites, sive Cives, quibus militia pro imperio citra stipen dium fuit injuneta. Huc facit locus AEliani: Non licebat Viro Lacedaeminio ne spolia quidem hostis legere. Quanquam non absurdum sit, aliquando tam Regi, quam subditis bona B 2 hostium hostium acquiri; aliquando ab utroque soli Reipubl. quoitidem probat ex Grotio Pufendorfius c.1. §.X Deveniendum nunc ad illos, qui talem statum, qud Rex Regnum in patrimonio habet, justum esse pernegant. Non hoc fecerat Hotomanus, qui solum id dedit operam, ut ostenderet,etia in tali Rege potestatem alienandi esse limitata, neq; ex suo unius arbitrio alienationem faciendam esse: Atque hic illi facile animadversione dignissimi sunt, qui improbssimo ore subjectum summae potestatis in omni Rep. semper & indistincte apud populum remanere contendunt , esseque contra naturam si quis Regem cum summa potestate, nedum cum proprietate Regni, quam summa semper comitatur ex rei natura potestas, constituat. Monstrosum hoc vocat hominum genus Cl. Boeclerus, inque Doctores tales mire invehitur in Ann. ad Grotii Lib.I.c. III. Hinc nata periculosissima illa Majestatis Personalis & Realis divisio, quae tot Regum sangvine cruentata est. Inde etiam inauspicatissima illa Majestatis Personalis definitio, quod ea sit summa potestas preter DEum & gladium neminem rocognoscens, ubi per gladium furor populi intelligitur; sicuti definire Majestatem placuit Besoldo, non infimi alias subsellii Politico c.i.de Majestate in genere $.xiv. Huc tandem doctrina illa tendit, ut in statu Monarchico, indistincte omni Rege superiorem faciat populum, Regemque omnem populi ministrum. Eleganter tales Doctores contradictionis arguit modernorum Politicorum non nemo, qui, dum Regem velut summum in Republ. describunt, eundem tamen populo inferiorem faciunt. Non ita pridem doctrinam hanc ab Orco revocaverat Johannes Miltonus, Anglus, qui novis &in speciem effictis argumentis applausum prome- promereri voluit i certe tum temporis in Anglia promeritus est, quae Regis caede saucia, hinc afflictae conscientiae solatium quaesivit. Insurrexit contra hunc Salmasius ; sed ex judicio Boecleri in Annot ad Grotium c. l. infelicius: Ut enim improbus fuit in deprimenda Regum potentia Miltonus; ita ille in evehenda immodicus: Sicuti eandem censuram in Regis Jacobi causa meriti sunt Georgius Buchananus & Wilhelmus Barclajus, ambo Scotiae ciarissima Lumina. Sed dubium non est, ipsum Miltonum atrocis illius scripti poenitere. Quamvis enim gratia ipsi a Rege facta sit ; ipse tamen semper metuit, neq;peregrinis praecipue (uti fertur) secum colloquendi facit copiam. Sed nos quidem in refutando hoc dogmate operosi non erimus. Illud praestiterunt Dominus Pufendorfius libr.VII.c.vi,$.iv.v.vi & ante eum Albericus Gentilis de vi in Principem injusta, Arnisaeus de autoritate Principum in populum semper inviolabili. Miltoni palmarium argumentum docte enervat Grotius de J. B.& P. L. I. c.III. §. vIII. Addi potest Cl. Conringius speciali Tractatu de summae Potestatis Subjecto. S. Xl Id quidem bonus Princeps sponte faciet, ut non pro libidine suos subditos alienet, eosq; alienando eat perditum. Quis enim, ita se cui tradat, ut perdatur; imprimis, si, qui se tradit, etiam non tradendi se sacultatem habeat? quod in iis sit praecipue, qui libera voluntate in unius imperium concesserunt. Hoc tamen etiam subditi sibi dictum putent, ut, cum alienationem suam infignis svadeat Reip. utilitas,aut,quae fortissima est, ineluctabilis urgeat necessitas, non inviti (modo tolerabilis adhuc supersit conditio) se alienari patiantur. Cum enim voluntas Subditorum Reipubl. scopo debeat esse conformis ; ipsi quoque saluti suae publi- B 3 cam licam Reipubl. anteponere tenebuntur. Tum hoc quam lubentissime facient, si instet gravis necessitas; cum alias ipsis quoque una cum toto Reip. corpore pereundum foret. Eleganter haec persequitur Zieglerus in Ann. ad Grotium pag. CCXCV. Haec tamen dicta sunto de iis, qui simpliciter subditi sunt, & nulls exceptione alicui subsunt, quales etiam conditio Regni proprietarii requirit. Gravis est quaestio, quid licitum subditis, si illi nulla utilitate vel necessitate Rei-publ. praesente,vel Tureae vel alii impurissimo Domino mancipentur. Certe tam de vitae, quam animae periculo conquerentur. Ego tamen hic nihil definio. Tantum de primo Regnum habendi modo dixisse susficiat. §. XII. Proprietario Regi opponitur Usufructuarius, de quo hic disserendi locus est. Habet ille cognominationem suam ab Ususruetuario privato, quod huic in aliquibus non admodum sit dissimilis. Usufructuarius in jure privato proprietatem rei, quam tenet, nullam habet ; solum rei istius fructum habet, proprietate penes alium manente: Regis Usufructuarii quoque Regnum non est, quod possidet ; sed eo utitur, fruitur, proprietate ejus apud alios, quorum in patrimonio est, praeter Regem remanente. Tum Usufructuarius privatus de re possessa, quod ea sit alterius, alienare nihil potest: udtiir ea tantum boni Viri arbitratu, sique finitus sit ususfructus, consolidationem fieri non prohibet. Non secus Rex quoque Usufructuarius alienare de Regno, quod proprietate alterius est, nihil aut debet, aut potest ; sed praeest ipsi tanquambonus Paterfamilias, nequeimpedit, ut sibi defuneto vel alius extraneus succedat, si sit Regnum eleetitium, vel si in eo successioni locus est,successor ex lege Regni succedat. In aliis Regem Usufructuarium cum privato conferri nollem. §.XIII. §. XIII. Hoc ante omnia tenendum est, non esse Regis Usufructuarii notam individuam, eligi aut electo succedere. Quale enim Regnum hoc vel illud sit, non ex electione, aut successione discimus; sed ex formula illa, qua populus voluntatem suam Regi significavit, quaque modus continetur, quo ipse Regnum habere debeat. Ita quin electo Regi Regnum a populo cum facultate illud proprio jure sibi habendi, tradi possit, omni dubio caret Vid. Cl.Domini Praesidis Dissertat. II. de Confraternitate §. XXX. §. XIV. Dixi Proprietario Regi usufructuarium opponi, quod quidem stricte accipiendum est. Neque enim in omnibus omnino proprietarius usufructuario opponitur, quod fieri nonnemo metuit; sed eatenus proprietarius usufrucuario opponitur, quod ille Regnum habeat in patrimonio & proprietatis effectibus gaudeat; hic neque Regnum jure suo possideat, neque dominii effectus exercere possit. In his proprietarius & usufructuarius conveniunt, quod Uterque absolutam habere in Regno possit potestatem; ita tamen, ut absoluta illa potestas Regi proprietario sit perpetua, neque ullus proprietarius Rex sine absoluta potestate dari possit; In usufructuario vero Rege modo potestas illa sit plena, modo plena minor. Posse Regem, etiam usufructuarium, cum summa & absoluta potestate constitui, id quidem unius Galliarum Regis exemplo fiet manifestum. Regem Galliarum [...] h. e. ablolutum Monarcham plerique statuunt Politici: Ipsi etiam Galli talem eum proclamant, quod vel ex solo Auberio patet. Eleganter de Gailis in Icone Animorum Barclajus -.Populo ingens amor & ptentia dominantis; Apud illos vere regnatur, nefas quantum tum Regi liceat, dubitare. Ipsum tamen illum Galliarum Regem jure Regnum tenere usufructuario, affirmare nullus vereor. Annotatum supra est, Regem usufructuarium de Regni, sive, ut vocant alii, Coronae bonis, alienare nihil posse: Qualis igitur erit Rex Galliae, qui, quoad alienationem Regni, pro minorenni habetur, cujus actus in jure nulli sunt ? Si quid in Gallia alienandum est, inquit Franciscus Hotomannus, ipse Gallus, Illustr.quaest. I. fieri alienatio debet, convocato publicae gentis concilio, quod vulgo Trium Ordinum conventum appellant. Vide apud eundem citatos Autores. Nemo igitur existimet, injuriam me Gallo facere, quod eum in numerum usufructuariorum Regum referam. Accedit, quod Rex Galliae successorem sibi nullum possit decernere, servato hoc honore Reip., ut ex sua, non Regis lege succedatur. Tum ipsis in Gallia successionibus sui sunt sines positi. Quis nescit foeminas ab ordine succedendi exclu-fas dici legeT Salica? Cum tamen in Regno Proprietario nullus sit datus successioni modus, ipsis etiam foeminis succedere valentibus: Tum defectum omnem succedentium supplere potest Regis unica voluntas, quae successori apto designando satis est idonea. XV. Ergo differt non in omnibus, sed in quibusdam tantum, i proprietario Rex usufructuarius, imprimis vero ratione effectuum proprietatis. Nihil idcirco de Regni bonis, (puta suis unius auspiciis) alienabit Rex usufructuarius; quanquam de suo liberalis, aut quod Regium est, magnificus esse non prohibeatur. Habet enim Rex usufructuarius alia etiam bona, praeter ea, quae regni sunt, quae efficaciter alienabit. Haec forte habuit antequam Rex fieret, & tum etia possidet, cuim Rex factusest, non quatenus Rex est; sed qua- tenus tenus consideratur extra rtgiam dignitatem constiutus Veteres JCti, habito ad Caesarum tempora respectu , haec bona vocarunt res Casaris, res privatas, privatam Principis substantiam, rem dominicam & patrimonialem, quibus titulis haec sua bona passim in Constitutionibus ipsi Imperatores insigniunt, uti videre est ex integro titulo Cod. de Fundis patrimonialibus & saltuensibus l. II. tit. 61.,haecq; Caesarum bona jCti diligenter opposuerunt rebus ad totam Remp. spectantibus: Elegantissime haec bona distinguit Nero Ann, XIII. in Oratione ad Patres, in qua promittit, discretam se domum & Remp. habiturum. Inter eas res, quas usufructuarius proprias habet, recte referas etiam reditus illos, quibus ex indultu Reip. fruitur Princeps ad vitam regie susti-nendam. Haec enim bona cum inter acquisita numerari possint, cum effectu alienantur. Non per bona illa intelligo patrimonium illud populi, cujus fruetus destinati sunt ad sustentanda regiae dignitatis onera, cujus nec modicam partem alienare potest Princeps, quia quod meum non est, id in alium transferre cum effectu non possum. id dico fructuum ex patrimonio illo perceptorum alienationem usufructuario Regi concedendam esse. Quomodo etiam Reges per siscum sibi acquirant notum est: Magna ab Imperatoribus Procuratorum Caaearis sive rationalium habita ratio, missique illi sunt non cum minuta potestate in Regiones illas, quas Imperatores in provinciae formam redegerant. Britanni apud Tacitum in vita Agricolae conqueruntur , Legatum in sanguinem, procuratorem in bona savire. Hodie servatur adhuc distinctio inter aerarium publicum & aerarium Principis zwischen der Kammer/und einer Landschafft Guter. Videri potest Caspar Klock. de aerario. Sed haec latius exsequi nostri non est instituti. C S.XVI. §. XVI. Quaestio Domitiana est, utrum a Rege quocunque gens aut civitas tributaria alienari possit. Certe quae gens aut civitas sui adhuc juris est,ea ab extraneo frustra alienatur. Neque enim pensio tributi servitutis est indicium. Quin potest liberrima gens, diffisa suis viribus, vel, ut bellum redimat, tributum alicui pendere, ut suam tamen retineat [...] , suis vivat etiam Legibus, neque ejus,cui tributum solvit, dicta audiat. Quamvis infirmitatis confessio de dignitate aliquid delibet, uti eleganter ait Hugo Grotius 1. c. III. §. XXII. Proinde quoque accepimus, liberrimam gentem hac nostra aetate noluisse Turearum Imperatori tributum solvere, quod hoc ipso imminuta videretur ipsorum dignitas: Maluit illa dubio implicari bello,& omnium,quae chara funt in hac vita, quam minimam dignitatis jacturam facere. Haec tamen quae dicta sunt, omnibus populis tributum exsol ventibus accommodari vix possunt. Eade ratio est vel civitatium vel populorum, qui, ut protegerentur, in partem alrerius Reipubl., salva semper manente libertate sua,concesserunt. Hi quoque inutiliter alienantur, ne dicam improbe. Certe iniquum est, cui curam & protectionem debeas, eum non modo non curare; sed & alienare & in pejorem statum conjicere. Plurima hac de re habent Martinus Magerus de Advoc. Armata & alii. Adde potest Dn. Martinus Boeckell JCtus de Jure protectionis clientelaris. § XVII. Illud scire operae pretium est, utrum populus, vel ex eo proceres, qui Regnum in patrimonio habent, illud invito Rege alienare possint: Quod quidem constantissime negandum eft. Quamvis enim Princeps Regnum in bonis non habeat, habet tamen aliud aliquod jus in Regnum illud, quod invito invito sibi auferri non potest. Sicut & usufructuario privato invito jus suum auferri nequit. §. XIX. Nunc ad Regni Temporarii expositionem veniamus, facile veniam impetraturi, si prolixiores quodammdo suimus in explicandis Regnis duobus, proprietario & usufructuario, quod sine praevia eorum cognitione Regni Temporarii explicatio difficilis fuisset. Quale sit Regnum Temporarum thesi I. ex rudi ejus descriptione didicimus. Forma in eo consistit, quod ad tempus, vel negotii alicujus causa regnetur, regnumque deponatur, vel elapso certo tempore, vel confecto negotio. Hanc Regni Temporarii formam si curatius pensitem, ea mihi cum Regni natura Regisque conditione pugnare videtur. Hocne Regium est, deponere diadema, & vi pacti in eum, etiam nolentem, redire statum, in quo quis fuit, antequam Rex fieret? illud in Principatu beatissimum esse, inquit Plinius Panegyr. quod nihil cogitur. Et Salustius in Jugurtha. Impune quidlibet agere, id est Regem esse. Hoc puto manifestum esse, nullum Regem sine Majestate dari posse. Dices sine anima Hominem ; solem sine lumine, Regem sine Majestate: Ergo agedum, videamus, utrum Regi Temporario Majestas tribui possit: si sustinuerit, Rex nobis erit, si defecerit, neque eum regio honore dignum habebimus. Totum hoc negotium sola Majestatis definitione expediri potest. §.XX Majestatem definit Bodinus de Rep. C. VIII. L. I. quod sit summa & perpetua potestas , legibusque soluta in Cives & Subditos ; Graeci eam potestatem vocant, [...] interdum [...] interdum [...] . Nos hanc Bodini retinebimus, cum & ipse eam summopere com- C z mendet, mendet, nec ante se (ut est homo arrogans) aut Philosophorum aut JCtorum quenquamMajestate definisse audacter magis, quam vere contendat. Unicus Aristoteles tot ante Bodinum seculis longe pulcrius Majestatem III. Polit, c. VI. definierat, quod sit [...]. Illud obiter observandum est, Perpetuum abusive hic usurpari, quod etiam conveniens est Juri civili, in quo perpetuum pro certo temporis spatio puta XXX Annorum accipitur, Videri potest rubrica tituli Instit. de Perpetuis & Temporalibus Actionibns, & ad eam Commentatores. Ille igitur nobis hic perpetuam habere dicitur potestatem, qui eam habet donec vivit, licet vita ipsi non diu suppetat, neque dignitatem per posteros suos continuet. Ita Rex electus recte perpetuam habere potestatem dicendus est, tametsi eam cum vita deponat: ut mihi non immerito errare errorem videatur Hobbesius, gravem & pestilentem, qui de cive cap. VII. §.XVI- c.IX.i.XI, indistincte omnem electum Principem populi facit Ministrum, & in eodem temporarii Monarchae exemplum proponit. §. XXL Jam igitur ad definitionem Bodini, quam laudat etiam Sutholdus de Jurisdict.$.XX, velut ad lapidemLydium Regem nostrum temporarium examinemus, visuri utrum summam, perpetuam & legibus solutam habeat potestatem. Perpetuam non habet, quod eam non habeat ad vitae tempus ; sed ipse illa se intra definitum temporis spatium exuere debeat. Sed summam forte habebit? Atneque eam habet ; cum summa potestate pugnare mihi videtur, quicquid a certo negotio aut tempore suspenditur, quod omne hoc siduciarium sit & aliunde dependens. Rectissime Cl. Boeclerus; Haec mihi cum Majestate pugnare videntur precarium rium habere imperium, revocabile, temporarium. Quod Grotius c.l. regerit, durationem temporis m genere morum, rei naturam non immutare, modo iidem sint esseetus; id equidem si non alibi; hic tamen insignem patitur exceptionem. Certe temporis duratio ipsam quasi ingreditur Majestatis Regiae substantiam, absq; qua Rex esse desinit. Tum controversum adhuc est, utrum Dictator (hujus exemplum Grotius proponit) eosdem cum Rege effectus habuerit, qua de re infra_,. Quis Porro tam hebes est , ut non animadvertat, nostrum Temporarium Regem neque legibus solutam habere potestatem ? Legibus solutus Princeps ille dicitur, qui humanis positivis , etiam a se latis non tenetur. Cum enim omni lege talis Princeps sit superior, nulli legi subesse poterit: quamquam generosissima ilia vox sit; licet legibus soluti simus, attamen, legibus vivimus, Exemplo Lycurgi, qui non inventione legum magis , quam exemplo clarior nihil lege ulla in alias sanxit, cujus non ipsi primus in si documenta daret, uti pereleganter de eo justinus Libr.ul. id controversum non est, Principem quemcunq; Naturae & DEI legibus obligari, quod omnis Majestas DEO iit subdita. Eruditissima hac de re habet Sutholdus de jurisd. prine. fere. Ergo qui tenetur illa lege positva humana , quae jubet, ut intra certum tempus vel fiat quid, vel non fiat, in specie, ut deponatur potestas ; ille legibus solutus non est. Cui igitur non competit summa, perpetua & soluta legibus potestas; ille Majestatem non habet; qui non habet Majeftatem ; Rex non est: quod haec coverti posse videatur propositio. Nemo igitur me putet injurium, quod Regem dari temporariumimposterum sim negaturus, quod hic Regis proprie dicti splendorem non ferat. C 3 §. XXII. §. XXII. Talem igitur Hominem, majore & extraordinaria potestate instructium, ad quem censum referemus? Ad Magistratuum ordinem hunc referri eequius est , quamvis Extraordinariarum , quod facit Sutholdus c. I. §. CCXII. Nota res est, Majestatem sua habere jura, quae alii ad tria, alii ad plura, alii pauciora capita referunt. Inter illa postremum non est constituendorum & destituendorum Magistratuum jus, quando Majestas alicui id, quod erat folius Majestatis, ita demandat, ut tamen a Majestate illa persona, cuiquid mandatumest, pendeat, ad ejusque arbitrium quiescat. jCti moderni vocarent Jurisdictionem,sub qua nonnulli continere dicunt & mixtum & merum etiam imperium ; utut, si ad Remp. Romanam fiat respectus, haec longe aliter proponenda fuerint. Quantum est,inquit JCtus 1. II. d.O.I. §.jus in civitate esse, nisisint, qui jura regere possint ? Quam igitur eos falli necesse est, qui Majestatem cum Magistratu consundunt, & sub eodem Titulo de utriusque officio agunt. Notat CI. Boeclerus Inst. Polit. L. II. C. VI. veteres Latinos haec vocabula nunquam promiscue usurpasse, ut qui Majestatem haberet, eum Magistratus nomine vocarent, &Magistratu sungenti Majestatis vocem tribuerent: quae observatio utrum perpetua sit, non abs re est dubitare. JCtus Paulus 1.XI. de J.& ]. jus esse ait, ubicunque Praetor salva Majestate imperii sui, falvoque more majorum jus dicere constituit: Appius Claudius apud Livium Libr. II. Agedum, inquit, Dictatorem, a quo provocatio non est, creemus jam hic, quo nunc omnia ardent; conticescet furor, pulset tum mihi lictorem , qui sciet jus de tergo vita que penes unum esse, cujus Majestatem violavit: Ex his apparet tam Praetori, quam Dictatori, Magistratibus, Majestatem attribui. Praetorem torem nudum fuisse Magistratum constat; Hinc illud: praetorem non condendi,sed juris reddendi habere potestatem. De Dietatore plura inferius dicemus. Sed forte hic Majestatis vocabulum pro autoritate, dignitate, amplitudine accipitur, quod infrequens non est. Ego tamen etiam apud Justinum L. II- lego Magistratus vocem accommodari iis, qui Majestatem in Rep. habebant. Ait Justinus de Demarato, exu-lante apud Darium , quod consilium belli, in aula Darii Regis agitatum Lacedaemonem Magistratui perscripserit; quo loco per Magistratum ii sunt intelligendi, qui tum Lacedaemone Majestatis jure praefuerunt. Sed rem ego in medium relinquo; magnam in his infinitae Lectionis viro autoritatem largiens. Placet Magistratus definitionem ex Aristotele adferre, cujus Graeca ita Latine verti potest. Magistratus est Praefectus societatis civilis, cui data est de quibusdam deliberandi ,judicandi, & praprimis imperandi potestas. §. XXIII. Nunc exempla quoque eorum, qui pro Rege Temporario disceptant, perlustremus, operam daturi, ut ad oculum pateat, haec exempla ad classem Magistratuum reducenda esse. Ex Romana Rep. Dictatorem nobis objiciunt, ex Graeca AEsymnetam. A Dictatore initium saciemus, si prius viderimus, quas vices, quamque formam,antequam crearetur Dictator, Romana Resp. habuerit. Rem ab ovo ordiemur. XXIV. Romanam Rem-Publ. (cujus res gestas si legamus, non unitu populi; sed genens humani universi facta intuemur, uti de ea gloriatur in Prol. Florus,) primis ortus sui temporibus sub Regibus fuisse, nemo est, qui ambigat: Quale vero illud Regum in Romanos fuerit imperium, id equidem satis liqui- Iiquido non constat. Quidam illud plenum & absolutum fuisse credunt. Imperio absolutissimo in Romanos usos fuisse Reges Boxhornius dereg, Rom.Imp.& alii statuunt. Juvari se ilii putant autoritate Taciti ann. III. inquientis: Nobis Romulus, ut libitum, imperitaverat. Cui addunt illud Pomponii L. II. d O. J. Initio civitatis omnia manu regia gubernabantur & eadem lege §. XIV. Reges omnem potestatem habuerunt. Alii contra existimant, Reges Romanorum non habuisse in cives absolutam potestatem ; sed plena minorem: Hi Dionysium Halicarnasseum, testem omni exceptione majorem,pro se adferunt: qui Libr. II. & VI. Legem fuisse contendit jam olim ab Urbe condita, qua omnia in Senatus potestate ponebat. Hi quoque Taciti & Pomponii (si quae hnie fides est, cujus integra Historia [...] a viris doctis postulatur) assertionem paulo aliter explicant: Hoc putant, principio, Romae nullas fuisse leges; omnia arbitrio Regis, viri optimi decisa; & eatenus Romulum ut libitum, h. e.,ex suo viri boni arbitratu , ex reeta ratione, tanquam mensura, causas diremisse ; quae quidem litium & controversiarum dijudicatio, sola pleni imperii argumentum esse non potest. Nullas Romae ab initio fuisse leges fatetur c. 1. Pomponius. Initio civitatis, inquit ille , sine lege certa ,sine jure certo populus primum egit: Nec multum abludit Salustius Catii. C. IX. Jus bonumque apud veteres Romanos non legibus magis, quam Natura valuit. Commode Justinus de Scythis, Justitiam apud eos ingenio magis, quam legibus cultam: & de Atheniensibus libr, II. eos Libidinem Regunt pro legibus habuisse. Addi potest principium Historiae ejusd, Quod quidem de Romuli temporibus verissimum est. Numa demum Pompilius leges Romanis praescripsit, & ut iis aeternitatem daret, congressus finxit cum Dea Ege- ria, ria, ex ejusque praecepto leges se deferre dixit, ut cinsvescendi tadium metus religionis vinceret; Sicut Lycurgus quoque Apollinem Delphicum legum suarum Autorem statuit, de quo JustinuS. L.III. Quamquam v. haec explicatio elegans sit, utrum tamen ex mente Taciti hausta, ego non definio. Subscribam illi opinioni, si quis mihi Dionysium cum Plutarcho, Scriptore itidem fide dignissimo, conciliaverit: Neque, ait Plutarchus, ad Rem-Publ. gerendam adhibebantur Senatores, sed nomen modo & speciem honorificam; ac de more potius, quam sententiae dicendaa causa cogebantur in Senatum, Sed cum haec controversia ab instituto nostro sit alienior, eam rectius mittimus. Hoc observasse sufficit, statum Romae primis temporibus fuisse Monarchicum: quod quidem in confesso est, neque illa TitiTatii, Sabinorum Regis, quinquennali [...] valide oppugnari potest, cum hujus imperium scenicum magis fuerit,quam verum,nec insolitum Romanis, ut inter Jnstrumenta servitutis etiam Reges haberent, magnificis titulis delinitos. §. xxv. Durante hac Rep. fasces tandem Imperii rapuit Lucius Tarquinius, cognomento Superbus, raptosque cum summa injuria, civiumque exitio tenuit. His paternis flagitiis accessit atrox Sexti filii,foedissimumque facinus, quod ille, libidine stimulante, in castissima Collatini patraverat. Jam & flagrans omnium in Regem Patrem odium, & stuprum nobilissimae foeminae a filio Regis illatum, morteq, vindicatum, furorem plebis exacuerant. Junius Brutus, Celerum Tribunus, interque principes civitatis, cum vidisset, atrocissima supplicia manere Proceres civitatis, defendentes libertate, sapientissimo consilio stultitiam hactenus simularat, ut minus timeretur, ipse vero meliori se fortunae serva- D ret. ret: Brutus,inquam,ille,nunc ansam mutandae Rerpubl. nactum se credens, gravissime praeterea laesus stupratione natae ex se filiae, cadaver Lucretiae in forum proferri jussit, habitaque concione, crudelissimi Regis,. filiique facta exaggeravit. Fit de expellendo cum filiis Rege consilium, &, ne trahatur res cum tanto periculo conjuncta, statim ejus exsecutio suscipitur, cum exsecratione Regii nominis & facta lege, ne unquam Tarquinii in civitatem reciperentur. Atque ita cum Tarquinio Rege, regius Roma: slatus desiit. $. XXV. Ejectis itaque Regibus,& mutata Re-publ.,ejus quoque status mutatus fuit ; quique hactenus erat regius, esse nunc desiit, duobus loco unius rerum potientibus. Id in magni nominis viro vehementer adminor, quod putet, penes duos Consules statum Monarchicum remansisse. Profecto,in qua Republ. duo pari imperio & simul imperant, in ea Monarchicus status non est, cum istetum demum sit, quando unus ad clavum Reip. sedet. Hoc altioris est indaginis, qualis post ejeetos Reges in Romana Rep. esse status coeperit? Si administrationem spectes, cam non negabis fuisse Aristocraticam, & intgnsive quidem, quod esset penes duos tantum. At si formam ejus consideres, quatenus populus summa Majestatis jura habuisse Romae videtur, Romae statum popularem obtinuisse, statim post ejectos Reges, non immerito credas. Id equidem concedo, majorem tanto fuisse Consulum potestatem,.quano ea fuit recentior: Brutum tamen ipsum de Tarquiniis non recipiendis tulisse quidem legem ; populum vero eam jussisse accepimus: Tum populus quoque Tarquinio Bruti Collegae, innocentissimo viro, quod esset ex Tarquinia gente, exilium indixit. Sed quibus, quaeso, incrementis aucta postmodumest populi po- teftas ftas Consule Valerio Publicola,Tarquinii successore? Valerius ille invisus primum erat populo, quod oppressurus libertatem videretur, exftructa superbiore in Velia domo, quae arx & sedes servitutis futura videbatur. Mox hic Valerius, ut se omnibus [...] probaret, multas in gratiam populi leges tulit, quibus, debilitata Consulari potestate, plebis superbiam adauxit. Inter alias leges haec celebratissima est, qua reis civibus, ad suppliciumpostulatis, extremam provocationem ad populum adversus Magistratus, ipsos etiam Consules, permisit. Recte hinc Appius Claudius: Minas esse, ait, Consulum, non imperium, ubi ad eos, qui una peccaverant,provocare liceat. Brevibus totam rem conplectitur Pomponius 1.2. §. 16. de Q.].Consules dicti ah eo, quod plurimum Reipl. consulerent, quitamen, ne per omnia regiam potestatem sibi vendicarent, lege lata factum est, ut ab iis provocatio esset, neve possent in caput civis Romani animadvertere injussu populi, solum relictum est illis, ut coercere possent & in vincula publica duci juberent. Hinc quoque Quaestorum parricidii, quorum meminit lex xii abui. origo. Taceo, quomodo interjecto tempore vires acceperit eundo populi potestas,mox creatis Tribunis, deinde Consulares quoque honores, Dictatorium imperium, ipsorum Pontificum Maximorum jura plebe sibi vendicante. Ex quibus intelligere non est difficile, Romanam Rempubl. sub Consuli-bus plurimam partem fuisse popularem, licet haec a duobus tantum administraretur. Unde Tullius Lib. III. de Legibus nobiscum conciliari potest: Regio imperio duo sunto, iique consulendo Consules appellantor, militae summa jus habento, &C. & Livius: Consulum potest as eadem fuit cum Regia. Haec enim si de administratione sermo sit, optime locum habere possunt. Ipse ille popularis status duravit in D 2 Repl. Repl., donec ea in manum unius perveniret ; & quamvis aliquam libertatem Principes populo videri vellent reliquisse; eam tamen fuisse [...] credendum est. Cere principatum cum libertate miscere nolebant ; ut mirum mihi videatur, quo pacto Ulpianus JCtus 11. §. I. ad L.Juliam, crimen Majestatis laesae describere potuererit, quod adversus populum Romanum , ejuscue securitatem sommittitur, cum eo, quo haec Ulpianus scriberet, tempore, nullam omnino populus Romanus Majestatem habuerit. §. XXVII. Adhuc circa Matrem suam luctabatur cum finitimis populus Romanus, cum discordiis inter Patres & plebem ferventibus, metuque Latini belli nondum exstincto, triginta contra Romanos, concitante Octavio Mamilio, concurarent populi. Erat tunc Roma tantarum rerum exspectatione ad summas redacta angustias, neque emersura videbatur, nisi extremis malis extremum attulisset remedium, & Dictatorem, primum quidem T. Laertium, nono post ejectos Reges anno creasset. Quod consilium ,tanquam Coelo missum, & solum atque unicum rebus difficillimis, armisque incitatissimo tempore salutare,multis commendat elogiis N. Machiavellus Dissert: ad Livium cap. XXXIV. Hic Dictator, unde fuerit dietus,alii disquirant. Nostrum est videre, qua Dietator ille fuerit armatus potestate, utrum summa & Regia; an vero extraordinaria & majore, tali tamen, quae superiorem haberet aliam. Priorem sententiam multi amplectuntur. Inter illos facile Princeps Hugo Grotius, qui citato faepius loco Regis Temporarii exemplum in Dicetatore proponit. Non latum ab opinione hac ungvem discedit Boxhornius de Regio Rom. Imper. C. IX, cui proinde Dictatura est Monarchia in Repl. Romana sive vere re- gia gia & summa; sed semestri spatio definita, dem ac militiae imperandi potestas, extra ordinem, maxime in rebus trepidis ad-versus hostes,gerendaerei,sedandaequeseditionis causa in unum collata, cui cedebant alii Magistratus ,ipsi etiam Consules, & quo ad populum provocatio non dabatur. Prolixum foret, omnia membra hujus definitionis Boxhornianae sigillatim expendere: Si quae illa contra nos habet, ea inferius attingemus: Et nisi me omnia fallunt, satis supra ostensum est in genere, talem potestatem,quae a certo tempore & negotio suspenditur, non esse Regiam, quod ea neque summa sit, neque perpetua, neque legibus soluta. Qualis igitur haec Dictatoris erit poteetas? non Regia erit, quia eemeetri tantum spatio circumscripta ; sed major quidem illa erit, & extraordinaria ; talis tamen, ut dixi, quae superiorem habeat aliam. Haec autem potestas Magistratuum est. Ergo meo quidem calculo rectius Dictator ad Magistratuum, quamvis Extraordinariorum, classem referetur. Sed hic non abs re erit, intimius statum Reipl., quo deligebatur Dictator, perspicere. Erat ille, quod supra innuimus, popularis; qui duravit quoque ut plurimum omnium Historicorum testimoniis ad tempora C. Julii Caesaris, novae Monarchiae conditoris. Tantum abest, ut exstet apud Historicos, eam potestatem a se deposuisse populum, ut omni potius conatu id egerit populus, ut sua semper potestas convalesceret: At vero si cum regia potestate Dictatorem creavit populus, hanc suam potestatem abjecisse a se necesse est,quod tamen cum fide Historicorum pugnat. Accedit, quod, cum primus crearetur Dictator, omnium obversaretur animis gravissima illa exsecratio, qua se obstrinxerant Romani, neminem Romae regnare passuros. Jamne igitur, nono statim post ejectos Reges anno regiam , mutato tantum no- D 3 mine. mine,ferent potestatem,autores ejus simul & conservatores ? Quod si vera est illa Boecleri observatio, Latinos veteres nunquam ei titulum Magistratus tribuisse, qui Majestatem haberet ; res tota secundum animi sententiam confecta erit.En tibi autoritatem Livii, apud quem Libro II. Manilius Valerius: Discordiae, inquit, inteslinae,bellum externumfecere, ut hoc Magistratu (puta Dictatore) egeret Respubl. Cui adstipulatur Pomponius 1. z.§. 18 de O. J. Populo aucto, cum crebra orirentur bella, & quadam acriora a finitimis inferrentur, interdum, re exigente, placuit majoris potestatis Magistratum constitui: Itaque Dictatores proditi sunt: & ibidem. Hunc Magistratum, quoniam summam potestatem habebat, non erat fas ultra sextum mensem retinere. Vides Dictatorem appellari Magistratum, quae injuriosa fuisset appellatio, si ipse Majestate fuIsisset. Syllae & Caesaris Dictaturam semper hic excipio, qui non tam Dictatura, quam libidine, spretis legibus, Rempubl. opressere. XXVIII. Objiciunt Boxhornius & alii; Summam fuisse Dictatoris potestatem, quod esset sine provocatione. Quamquam vero magna sit sine provocatione potestas,ea tamen ali-quado summa non est, neque semper indubitatum Majestatis argumentum. Ita Pomponius JCtus de O. J. L. II. §.IV. Decemviros sine provocatione in Repi. Romana fuisse testatur, qui tamen fuerunt nudi Magistratus, & eodem loco recte eos cum Magistratibus Pomponius comparat: Neque provocatio ,ait i Ile, a Decmviris, sicut a reliquis Magistratibus, siebat. Eodem modo dices etiam Praefectum Praetorio summa Majestate decoratum fuisse, quod ab eo nulla daretur provocatio, ne ad Imperatores quidem. His cunabulis, est in L. unic. de praefect. praetor. §. I. Praefectorum autoritas ini- tiata in tantum meruit augeri, ut appellari a Praefecetis Praetorio non possit. Sed amens sit, qui existimet, Imperatores Axioma suum Imperatorium in Praefectos Praetorio abjectum, a se transtulisse. Ita Pharao dixerat Josepho AEgypti Pro-Regi Gen. V. XLIV. Ego sum Pharao , absque tuo Imperio non movebit quisquam manum pedemque in omni terra AEgypti. Nullibi tamen legimus, Regis titulo Josephum insigniri, quod demandata haec & precaria, non propria esset qumavis maxima potestas.Nostris temporibus accepimus Aibertum Wallensteinium, Friedlandiae Ducem, a Ferdinando Imperatore quinquennale sine provocatione stipulatum fuisse militare imperium. Quo facto mansit ipse tamen Wallensteinius Imperatoris subditus, & ei, cum peccasset, poenas dedit. Refert Galeacius Gvaldus ,ipsum hac sua potentia tantopere intumuisse,ut jam ne preces quidem Imperatoris audiret: Miserat aliquando Imperator ad Wallensfteiniumliteras, in quibus rogabat,ut praesentes juvenes sub se militare sineret, lisque officia honoratiora conferret: at iile ad Juvenes; viennae mirum, dixit, regnare otium: Irent & Majestati C. dicerent, venationibus & aucupiis, cantuque sacellorum setorum sese obleetet, belli secura. Nec enim militem aulicorum praeceptis indigere, nec fas esse, ut bellica tormentorum praelia ad cantorum regulas sese paterentur dirigi. Plura exempla addere supersedeo, cum haec fatis manisestum faciant, eum aliquando,qui imperium sine provocatione habet, superiorem habere alium, uti Decemviris superior fuit Populus ; Praefectis Praetorio Imperatores veteres, Josepho Pharao, Wallensteinio Ferdinandus. §. XXIX. Id notatu dignissimum est, a quibusdam recensitarum personarum si non provocandi ; supplicandi tamen etiam ad ad alios jus fuisse ; ut vel solo hoc facto constare possit illorum munerum fragilitas, quanquam magnificis titulis incrustata. De Praefectis Praetorio lex Cod. de sent. praefect. praet. Litigantibus in amplissimo Praetonana praefectura judicio, si contra jus se lasos adfirment, non provocandi; sed supplicandi licentiam ministramus, licet pro curia vel qualibet publica utilitate ,seu alia causa dicaturprolata sententia. Nec enim publice prodest, singulis legum adminicula denegari: cui textui addi potest L. XIX. & XX. C. de Appellationibus. Ita a Dictatoria potestate ad Tribunos, qui tanquam [...] & libertatis popularis custodes , omne intercedendi jus habebant , supplicari potuiy. Exemplum hujus rei in Papirio & Fabio Maximo II. Dictatoribus adfert Libro VII. Livius, qui equitum Magistros, quod contra auspicia pugnassent, capitis damnarant; quos tamen intercessio ad tribunos a ferali carmine liberavit: Ita Pater Fabii, quem condemnaverat Papirius Dictator: Tribunos, inquit, appello, & provoco ad populum, qui plus, quam tua Dictatura potest: ubi tamen nota, voces appellandi, supplicandi promiscue hic usurpari, quae alias in jure proprie acceptae, ab invicem distingvuntur, peculiarem qualibet aetum signisficante. Similiter novimus , capitis periculum eos seepe subiisse,qui hac extraordinaria & majore potestate abusi sunt. Quem eventum habuerit Wallensteinis quis est,qui ignorat ? Memorabile est,quod de Remero Orco in Principe narrat Machiavellus. Hune Valentinus Dux, Caesar Borgias, cum summa potestate Ducatui suo praefecerat ; Ille vero crudelissime cives tractavit. Ipsum illum Orcum (quamvis huic faveret tacite Borgias, quod ipsius ope novum principatum sub jugum mitti posse crederet) qudd abusus videretur potestate sua,& ,ut gratiosum se populo redderet, Orcum ad supplicia postulantem, Caesar Bor- Borgias, in duas discissum partes, summo quodam mane, frusto ligni & cruento gladio ad ejus latus aptato, in Caesennatium medio foro deponendum curavit. §. XXX. Satis, uti arbitror, ostensum est, Dictatorem fuisse in Repl. Romana e Magistratuum numero, & idcirco eum pro Rege minime habendum esse. Nunc ad AEsymnetam nostra se vertat Disputatio, jamq; e Latio in Graeciam trajiciamus. Libri III. cap. XlV. de Repl, quinque Regnorum genera proponit Stagirites, quae tamen sequenti capite ad duo summa reducit. Nos quinque illa Regnorum genera paucissimis recensebimus, initium a Regno Laconico facturi. §. XXXI. Primum itaque Regni genus Aristoteli est, quod apud Lacones obtinuit, inde etiam Laconicum dictum, in quo Rex maxime fuit [...] : Quod quidem Aristotelis e-nunciatum de iis Reipl. Laconicae temporibus intelligendum omnino est, posteaquam illa Lycurgi legibus esset instituta. Nihil enim verius est, quam fuisse ante legislationem Lycurgi in Repl, illa Reges cum summa potestate, quae etiam potestas nimia in causa fuit, ut Lycurgus novis Rempl. legibus instituendam censeret ; id quod praeclare persequitur Nicolaus Cragius Ripensis de Repl. Lacedaem: qui proinde V. Epochas constituit , secundum quas formam illius Reipl. variam explicat. Hoc quidem citra dubium est, optimam fuisse Reipl. Laconicae formam, quae prodiit ex Lycurgi institutis, cujus rei argumentum est, quod ea oetingentos annos perstiterit, cum Atheniensium Respl.,quam legibus formarat Solon, vix aetatem hominis durarit, ipseque Solon adhuc superstes in Patria Tyrannidem Pisistrati- E cam cam viderit. Lycurgi Legislationem pereximie describit Libr. III. Histor. Justinus, quod caput totius Libri elegantissimum est. Regibus, inquit, potestatem bellorum, Magi-stratibus judicia fer annuas successiones; Senatui custodiam legum ; populo sublegendi Senatum, vel creandi, quos vellet, Magistratus permisit. Recte hinc divinus Plato IV. de Legibus: Politiam Lacedaemoniorum quomodo appellare conveniat, haut m prolivi est tibi dicere. Atque hoc est optimi Legislatoris artificium,ita temperare Remp.,ut & in ea Regi potestas,& Senatui dignitas, & populo Libertas supersit, verbo, ut nescias, ad quam Reip. formam eam initio referas. Putat N. Machiavellus in Disc. ad Livium, eam Remp. firmissimam fore, minusque frequentes mutationes pasturam, qua hac quasi temperie constat. Sed ad Aristotelis Regem Laconicum revertamur. Diciteum Aristoteles maxime secundum Leges esse. Neque enim omnium habere potestatem ; quod ita mox explicat Philosophus, ut probe distinguat tempora Pacis & Belli. Pacis tempore magis Principatum,quam Regnum habuisse Reges hi censendi sunt. Ideoque penes alios erat pacis tempore arbitrium eorum, pertinebant ad summam Reip..Regibus tunc sacrorum cura & ceremoniae erant commissae, quod putarent Lacones, facillime placari posse Deos per Reges, DEORUM progeniem. Addunt tamen alii, etiam Pacis tempore Reges Laconum potestatem habuisse quosdam minores Magistratus creandi, v. gr. Proxenos & Pythios ; item leviorum causarum dijudicationem penes Reges fuisse. Quicquid hujus sit, exigua fuit horum Regum Pacis tempore potestas, ipsique aequivoce tantum Reges. Pertinet huc illud Cornelii Nepotis de Regibus Lacedmaeoniis. Nomine magis, quam imperio Reges erant. At quae fuit Regum Spartanorum, tempore Belli potestas? stas? Maxima illa fuit & absoluta. Testatur hoc ipse Ari- stoteles c. I., suaeque sententiae testem laudat Homerum. Erat Agamemnon in concione maledictis & jurgiis impetitus; neque cum esset in concione, obloqui ausus fuit. At cum e concione ad praelium egressus esset, ita inquit: Quem ego procul a pugna fugientem conspexero, non sibi sat erit fugere canes aut aves. Nam penes me occidendi potestas. Patet hinc,Belli tempore summum fuisse jus penes Reges autoritatemque eximiam. Quamvis vero tempore Pacis minor fuerit Regum potestas ; ea tamem fuit perpetua. Ostendit hoc Polybius Lib. VI. [...] §, XXXII. Alterum Aristoteli Regnum Barbaricum est, quod Barbari eo uterentur. Erant autem Barbari omnes homines, qui Graeci non erant. Haec hominum divisio autores habet Graecos, qui insulsi & superbe alios homines omnes, qui ex Graecia oriundi non essent, vocabant barbaros, hoc est, homines aptos natos ad perferendum unius herile imperium, natura servos, talesque , in quos justum Graecorum esset bellum; se contra homines praedicabant acri ingenio praeditos, qui a natura facti sint, ut aliis imperitarent; Libertatis item amantissimos. Hinc [...] (nihil enim est aliud Regnum Barbaricum) dari inter Graecos negat Aristoteles, eamque solorum Barbarorum esse vel ipso nomine Barbarici Regni indicat. Regnum autem Barbaricum deseribit Philosophus, quod vim habet proximam Tyrannidi, licet sit legitimum, & secundum morem patrium: verbo Barbaricum Regnum ipsa Tyrannis est; in his tantum a Tyrannide discrepans, quod in Barbarico Regno in volentes ; E 2 in Tyrannide in invitos exerceatur imperium. Tum quod Barbaricus Rex a Civibus custodiatur ; Tyrannus vero utatur satellitio exterorum mercede conductorum militum ; contraqs cives custodiam paret. Quas differentias ipse Aristoteles suggerit. Id vero consentaneum non est, omnes Barbaros (accipio distinctionem Graeculorum) subfuisse despotico unius imperio. Hoc mihi facile quis largiatur, Germanos (data hac distinetione) sub Barbaris contineri, quod Graeci non essent. At audiamus ex Tacito de M. G. quodnam apud eos Regnum obtinuerit; Mox, inquit ille, Rex vel Princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, prout facundia est, audiuntur, autoritate svadendi magis, quam jubendi potestate. Quod Taciti dictum de omnibus Germaniae populis verissimum est, si solas Svionum (hi hodie Sveci vocantur) Civitates ipso in Oceano excipias, quibus, teste eodem Tacito, unus imperitavit nullis jam exceptionibus,neque precario jure parendi. Sed ipsi Graeci Barbaros dividebant in Asiaticos & Europaeos, illosque magis serviles dicebant, quam Europaeos, Iubentiusque unius dominatum tolerare. Quae quidem Graecorum sententia in Asiaticis populis non fallitur: Livius, Syri, ait & Asiatici genera hominum servituti nata: Cui convenit illud Apollonii. Assyrii & Medi etiam dominationem adorant. Nec non Taciti: Servirent Syria, Asiaque, & svetus Regibus Oriens : Facile autem excusari potest Aristoteles, qui non omnes barbaros sub tali tyrannico Imperio esse contendit; sed dicit , [...] qualia apud quosdam sunt, hoc est, perhibentur Regna Barbarorum, XXXIII. Succedit AEsymneticum Regnum , cujus explicationem ultimo locd suseipiemus. Porro de Heroico &Pambasi- Iico lico Regnis multa dicere non attinet. Heroicum Regnum viguit circa tempora Trojana, cum ex sola virtute & propter merita, quae c. 1. fusius proponit Aristoteles Regna delata fuerunt. Neque vero illud multum a Laconico differt. De Regno, in quo unus omnium habet potestatem parce citato capite agit Aristoteles: Plura de Monarchia sequentibus capitibus adfert; elegans prae aliis caput est XVI, in qua disquirit: Utrum Monarchia sit secundum naturam. §. XXXIV. Jam de AEymnetico Regno sermonem pertexamus. Hoc Aristoteles describit, quod sit , [...] a Barbarico Regno parum distans. Duplex autem illud facit, quod hic probe notari velim, vel quod vivente eo, cui delatum est, durat,vel quod tempore aut finito negotio finitur. Quin illud AEsymneticum Regnum, quod cum vita finitur, vere Regnum sit, nefas est dubitare. Sed quid de AEsymneta Temporario? Hunc e numero Regum merito ejicimus, cum, Ut supra pluribus ostensum est, cum illa sublimitate pugnet, quicquid temporarium est, aut a certo negotio dependet. Unicum Exemplum AEfymneta? Temporarii in Pittaco, Duce Mitylenaeorum adversus Athenienses proponit Aristoteles,quem tamen Pittacum verosimile est imperium ad tempus acceptum, nunquam deposuisse, & Acron in Oden XIII. Libr. II carminum, ab Alcaeo Poeta expulsum memorat: Quin Alcaeus ipse in quodam suorum carminum loco increpat, teste Aristotele, Mitylenaeos, quod Pittacum, obscuri generis hominem laboranti civitati praefecerint, Tyrannum plausu frequentantes. Sed hoc videndum hic est, quomodo nobiseum conciliari possit Aristoteles, cujus autoritas [...] Regem videtur facere. Aut igitur exi- E 3 sti- stimandum est, Aristotelem AEfymnetae Regis titulum tribuisse, quod etiam AElymneta daretur perpetuus,neque infrequens sit, de voce aequivoca id enunciare, quod in voce illa [...] spectatur: aut aequivoce locutum esse Aristotelem propter ideam quandam & similitudinem, quam temporarius cum perpetuo AEsymneta habet, quae locutiones aequivocae apud omnes autores , tum apud Aristotelem non uno loco reperiuntur. §. XXXV. Puto jam manifestum esse, Dictatorem & AEsymnetamTemporarium, summos fuisse Magistratus, hunc Graecae ; illum Romanae Reip. Ludibrium erat, quod Augustus apud Dionem Libr, LIII imperium sibi tantum in decennium dari voluit, & post, illud rursus in decennium prorogavit. Ludibrio scelus miscuit Nabarzanes apud Curtium Libr. V. C. IX: Auspicium, inquit ille,ad Darium & imperium alii trade interim, qui tamdiu Rex appelletur, donec Asia decedat hostis; Victor deinde Regnum Tibi reddat. Bessum Regem temporis gratia statuamus : Compositis rebus justo Regi Tibi siduciarium restituat imperium. Circa pactum Eteoclis & Polynicis, ut alternis annis imperarent, responderi potest, illos hoc egisse, ut pro iudiviso tractarent Regnum, alternis annis administrandum, adeoque pro una eademque Persona habendos esse, §. XXXV. Exemplum de Curatoribus Regni, quod adsert Grotius de J.B.& P.L.I. C. III. minus huc quadrat. Sicut enim privatus minorennium, vel furiosorum, aut mente captorum Curator, earum rerum, quae ad minorennes, furiosos aut mente captos pertinent, Dominus non est, ne ad momentum quidem temporis ; ita Curator quoque Regni, ejus, ejus, quod curat,Regni, Domlntis non est. Quin fatentur hoc ipsi Regnorum Curatores, qui subscribentes publicis aut privatis literis, non suo; sed curatorio aut tutorio nomine, hoc est, alieno negotium gerere se testantur. Id verius est, insantem etiam Regem verum Regni Dominum esse, quamvis imperium nondum exerceat; sicuti pupillus quoque in jure privato verus rerum suarum Dominus est; tametsi administrationem bonorum nondum habeat. Videtur hoc ipse fassus Grotius, qui proinde C.I. § ult recte jus inter & usum juris distinguit. Sed hic nostra terminetur Disputatio. Benevolus Lector, pro ea, qua par est, humanitate hos conatus, hanc juvenilem operam aequi bonique consulet. HENDECASYLLABI QVid de sidere Temporariorum Regum quis statuat, videtur esse Lis sub judice forsita peranceps; Gyro regna brevi,dieq; flecti, Nec tam continuo ligata nexu Vitam ducere semper haec perennem , In regnis etiam vices placere Non uni populo, putat nec unus. Reges unica ponit hora dicunt, Floris Floris folstitialis instar herbae, Quos post altera nesciit fuisse : Regnis talibus haud minora fata Volvuntur, redeunt suum perorbem, Vivunt lege sua,vigentq; pactis, Nec stant consilio minus, nec arte. Reges perpetuos ego Monarchas, Saepe, per me equide, o Amice Fuchsi, Omnes esse,fuisse cogitavi; Immortale magis, magisq, firmum Regum nomine nescit aula nomen; Non illud caries edit, nec aetas, Non hzc exacuit rubigodentem. Reges Numina funt genus Deorum, Majestas metuit nihil, fed illam Quaevis fecula purpuram verentur; In hanc legibus haud licebit unquam, Subdunt tempora se libenter illi AEternas soboli, Diisq ; charae, Haec est ingenio, Tuaq; dudum Fuch- Fuchsi , Picridum Decus Sororum, O Doctissime, digna res Minerva. Haec est pagina, vinulis, venustis, Et tot Socraticis revincta verbis. Heic spirantia mella sunt Platonis, Hoc Themis sacra panditur recessu. Nostri pulpita gratulantur orbis, Fervet plausibus & fremit Lyceum, Ac votis ego subsequor secundis; Donec Teniveis ferat quadrigis Coelo fama suo, iubarq; spargat Immortale Tuum per astra nomen, Nostris undique laureis revinctum. Ita de Rege Temporario disputanti, Clarissimo Dn. Fuchsio serio gratulab. & applaudeb. PAULUS P.F.SPERLING. S. Theol; D. & Prof. l\ Ordin. Praepositus per Holsatiam Ducalem. Ad Ad Nobilissimum & Clarissimum Virum Dn. MICHAELEM FUCHSIUM, Elbinga Prussum, Amicum suum & Convietorem suavissimum, Cum, De REGE TEMPORARIO & scripsisset,& disputasset. DUlcis amor Vatum,FuCHSi jucundaq suada, Juridici consors deliciumq fori. Post tot in immenso vigilatos jure labores, Ingenii profers haec monumentatui. Eligis e variis hoc dignam tempore causam, Vexatamque mala suspicione levas. Dictator, quem Regem alii sine lege putabant, Vindice Te populi pendet ab orc sui. Temporibus , quae nulla sibi distincta reservat Regia lex, vinctum non sinit esse ducem. Rex liber est, primus, gravis & sine teste Monarcha, Nec fines regnum passus habere suum. Vilescit nomen sine succo & sanguine, nec jam Plus circumscripto Principe Sylla valet. Quas cum deducis civili e fonte petita, Juraq; vix ullis ante notata refers. Regali asturgunt merito Tibi pulpita plausu, Ec confert voces plurima turba pias. Scili- Scilicet ,ut regis pretium formamque reducis , Doctorum Rex es doctus in imperio. Joh. Nicol. Pechlin, Med. D, Institut. &Botan. Prof. Ordin. Praeclaro Eruditissimo Juveni MICHAELI FUCHSIO , Convictori suo & Amico suavissimo De rege Temporario disputanti. QUivixti nostris gratissimus hospes Athenis Flos juvenum, FUCHSI, Pieridumque decus, Cui ego fexcentoscura vellem fundere verfus, Nunc tenue hoe nostri pignus amoris habe, Dum Cimbris abiturus agris haec pulpita scandis, Unde sonant oris verba diserta tui. Te Bonus omnis amat, cui virtus ignea fibras Vellicat, ingenuum cui sedet ore decus; Cui animos faciles generoso incoxit honesto Astraea, ac artis pandit opaca suae. Conspirant junctae Tibi amico foedere Musae, Te sibi dilectum quam petiere caput. Jamq; Tibi exercet doctas ars Regia curas, Majestasq; tuum summa tribunal adit. Heie Heic tu regna tenes, illa dominaris in aula, Accipiunt leges sceptra vel ipsa tuas. Nos te nunc animo complexum summa feremus Laudibus: auspicium res habet illa suum. Devia seetantur multi & longinqua viarum: REGIA,qua Tu nunc tendis, Amice, VIA est. scr. D. G.Morhofius, D. Pr. ILlud iter , quod ,Amice, tenes, legumq; perite, Eleetum cunetis praefero sponte viis. Omnia quas spiras, tenero mihi lenia sensu, Horaq; te nulla est praecipiente gravis, Accipio facilis socii dietata magistri, Jamq; nova peetus fingitor arte meum. Te Duce Palladiis maneo distrietus in ulnis, Et mihi terna manet conciliata Charis. Nec mea jam sola es, FUCHSI, vel nuda voluptas, Verum etiam toto spargeris orbe decus. Non equidem invideo, tua sit notissima virtus, Et vaga doetrina; sint monimenta tuae. Sim modo perpetuus lateri comes, inq; docentis, Sit mihi perpetuo vivere dulce, sinu. Domino Amico & Fautori suo scr. Herrmnnus a Degingk, L. L. Stud. APPLAUSUS Nobilissimo , Proestantissimoq Juveni DN. MICHAELI FUCHSIO, Elbinga Prusso, LL. Stud. De REGE TEMPORARIO disputanti, Ab Amicis & Commensalibus suis nuncupatus, QValis Ioeta dies cum jam decedit Olympo, Et sua a mox mediis damina tingit aquis , Respicit ,& dulci grataq rubedine Coelum Implet, & absenti cominus ore micat. Ne desiderio rellictus concidat Orbis ; Verum mox reditus sit memor usq sui Talis FUCHSTADES, docti nova gloria Pindi, Ac Patriae quondam lausq decusq suoe Ante suum, quod volvit, iter,monumenta relinquit Ingenii, & studii signa colenda sui Disputat & doctce nomen dat dulce Palestrae, Atq deinde sui sic meminisse cupit. Nos,jucunde , tuo gratamur, Amice , labori , Spondemusq operoe proemia certa tuoe Insuper & calido multum de corde vovemus: Sis semper felix incolumisq , Vale. KilonI, Literis Joachimi Reumanni.