THESES THEOLOGICAE
DE
VETERI ET NOVO
DEI FOEDERE,
Quas
Favent e Deo Opt. Max.
Sub Praesidio Claris. Viri,
D. Francisci Iunii,
publice defendes
Samvel Mejenreis Elbingensis Borussus;
Ad 16. diem Ianuarii
Hora & loco consuetis.
Lugduni Batavorum,
Ex Officina Ioannis Patii, Anno IC. IC. CII.
AMPLISSIMO
S ENATVI ELBINGENSI,
Dominis & fautoribus suis honorandis,
THESES HASCE
DE
PRAECIPVIS DVOBVS DEI
foederibvs,
Lubens meritoq dat, donat, dedicat,
Samuel Mejenreis Elbingensis.
DE VETERI ET NOVO
DEI FOEDERE.
I.
DEi foedus in sacra Scriptura proprie signisicat
pactum quoddam a Deo cum hominie
bus initum, minus proprie notar partem
quandam divini illius pactti. Aliquando foederis
nomine veniunttam omnes leges & promissiones
saerae universim sumptae, quam quodvis speciale
mandatum aut promissio accensa foederi. Sed & metonymice
ipsi libri in quibus foedera Dei sunt perscripta, 
foedera appellantur.
II.
Nos omissis nunc aliis foederibus, aliisque significationibus
vocis foederis, de veteri & novo foedere
agemus, qua inter se comparari solent,
III.
Vetus soedus prius cum Abrahamo coeptum tunc
temporis potissimum fuit firmatum, cum Deus populum
Israeliticum educeret e terra AEgypti. Ier.31.v.32.
IV.
Ejus autem genus est ordo relativus, seu respectus
quidam sacer.
A 2 Rela-
V.
Relatum est Iehova.Deuc.29.v.12. pactum Iehovae
Dei tui.
VI.
Correlatum, IsraeIitae, & qui sese Israelitis in foedus
adsociabant. Deur.29.v. 10.14.
VII.
Fundamentum, seu causa efficiens proxima hujus
foederis est solennis Relatorum obligatio.
VIII.
Sdlennitas a parte Dei fuit illud potissimum, quod
Moses internufidus illius foederis accipiensdimidium
sanguinis holocaustorum, & sacrificiorum Eucharisticorum
Iehovae sparsit super altare, & dimidium super
ipsum populum. Exod 24.v.5.B. Deut.19.v.1.
IX.
Solennitas a parte Israelicarum, alia in initiatione,
aliae in continuatione hujus foederis adhibebantur.
X.
Initiationis Sacramentum fuit circumcisio,
XI.
Continuationis Sacramenta fuerunt esus Agni
Paschalis, & victimarum quarundam mactatio.
	Promi-
XII.
Promiserat autem Iehova Israelitis terram Chenaan,
terram peregrinationis eorum,& sub bonis terrenis
spiritualia & aeterna bona.
XIII.
Populus vero Israeliticus erat obstrictus ad servandum
omnia illa, quae scripta sunt in libro legis.
XIV.
Fines hujus pacti fuere, ut esset certa gens & certus
populus a quo Deus rite coleretur, cui Deus insigniter
benediceret, ex quo Messias promissus expectaretur,
utque ex parte haberet in se umbram novi seu aeterni
foederis, & esset paedagogus ad Christum.
XV.
Atque ita vetus foedus fuit ordo inter Iehovam, populumque
Israeliticum, & cos qui sese Israelitis adsociabant, 
orrus ex mutua hujufcemodi duarum illarum
partium obligatione, ut  Iehova per Mosen cum solenni 
taurorum & vitulorum sanguinis profusione testaretur
Israelitis, se terram Chenaan daturum, seque ipsis
in Deum futurum : utque Israelitae promitterent se
servaturos omnia ea que scripta sunt in libro legis, seq;
Deo in populum futuros, idque protiterentur Carcumcisione,
esu agni Paschalis, nec non victimarum mactatione, 
ad hoc ut esset certus populus,a quo Deus rite
A 3 colere-
coleretur, cui Deus insigniter benediceret, & ex quo
Messias promissus expectaretur , utque esset umbra
aeterni foederis, & paedagogus ad Christum.
XVI.
Vt ergo Iex Dei eatenus est abrogata, quatenus fuit
fundata super sacerdotium Leviticum Hebr.7.v.11.12.
ita etiam vetus foedus quo ad umbras & ceremonias
abolitum est: alias in substantia idem est cum novo &
aeterno foedere.
XVII.
Novi seu aeterni foederis divini genus est foedus seu
pactum,id est ordo seu respectcus, sive relatio quadam.
XVIII.
Subjectum seu materiale hujus foederis sunt, Deus,
& omnes gentes.
XIX.
Correlata sunt, Deus, & populus Christianus.
XX.
Fundamentum seu causae efficientes sunt duum generum,
universalis, vel particularis.
XXI.
Vniverselis est Deus, seu divinum beneplacitum, &
Dei misericordia.
XXII.
Particularis causa efficiens proxima est solennis
mutua
mutua obligatio: Dei promittentis se fore homini in
Patrem, & hominis promittetis se fore Deo in filium.
XXIII.
Solennitas ea quas in hac mutua obligatione adhibetur,
alia est a parte Dei, alia a parte hominum.
XXIV.
A parte Dei est mysterium illud, quod Deus suo
sanguine redemit Ecclesiam, ipsa inquam Filii Dei
sanguinis profusio. Vnde ipse Christus dicir de poculo
consecrato, Hic calix est novum illud foedus in meo
sanguine , quod pro vobis effunditur, id est illud foedus
quod per & in meo sanguine pactum & sancitum
est. Luc.22.v.20.
XXV.
Solennitas ab hominibus jussu Dei alia adhibetur
in initiatione, alia in continuatione hujus foederis.
XXVI.
Initiationis Sacramentum est Baptismus, quando
homo in nomine Patris, Filii, & Spiritus Sancti aqua
tinctus nomen suum dat Christo, & sit unus ex
confoederatis hujus novi foederis.
XXVII.
Continuationis Sacramentum est Coena Domini,
quando confoederari pane & vino consecratis fruun-
tur,
tur, pro grata & sancta memoria mortis Christi, foedus
hocce stabilientis.
XXVIII.
Quae habent rationem causee finalis, exprimuntur
uno nomine nostrae cu Christo & Deo Patre,
per Spiritu Sanctum. Atq. huc pertinet remissio peccatorum
salusque nostra: & declaratio summae bonitatis,
misericordiae, & justitiae divinae in salute nostra.
XXIX.
Est ergo novum foedus ejusmodi pactum quod costat
ex mutua & solenni obligatione Dei & hominum:
Dei quidem promittentis per mortem Filii sui dilectissimi
gratuitam remissionem peccatorum & vitam
aeternam :Hominis vero pollicentis fidem & obedientiam
in Baptismo, & Coena Domini, ut hominibus
hic & in aeternum bene sit, & summa Dei bonitas,
misericordia & justitia a multis aeternum depraedieetur.
FINIS