MICHAELIS MYLII ELBINGENSIS, ORATIO INAUGURALIS, De Scholarum sive Morbis sive Hostibus: Habita. In Gymnasio Patrio, Cum ejusdem RECTOR constitueretur; d. 15. Octobr. ANNO, nos pestes, nos beLLa, faMes nos terret UbIqlUe, hInC LIngUae, hInC artes, hInC pereUntqUe sChoLae. Typo Elbingano VVENDELIN, BODENHAVSEN. INCLYTAE ELBINGENSI. VM RAEIPVBLICAE SENATVI INCILYTO, PATRIAE PATRIBVS. Dominis ac Patronis observanter colendis. FAtalem rerum omnium confusionem o-mni veluti Christianorum orbi immine-re, qui vel non sentit, vel non videt, ab omni omnino sensu omniq[ue] ratione mihi qui-dem alienus videtur. Inter alia vero dolen-dum est maxime, quod salutaria illa Ecclesia-rum Rerumq[ue] publicarum Seminaria, Scholae, multis in locis non multos ante annos deturba-t[ae], in nostra quoq[ue] Borussia turbari, inq[ue] pejus ruere, ac non omnino tantum corruere coepe-runt. Quippe mitissim[ae] castissim[ae]q[ue] sunt Vir-gines, Mus[ae], qu[ae] cum non armatum tantum-modo advenire Martem audirent, sed s[ae]vissi-mis hunc ipsum Tyrannis, Peste Fameq; stipatu viderent, domiciliis suis vix non ubiq[ue] deser-tis, facta sunt profug[ae], Aliquid tamen pr[ae] ali-is beneficii vrbs nostra hac in parte habuit: [...] cet enim ab [ae]de hic sibi sacrata etiam ad tem- pus tas omnis semel deflagret, miscere dudu tendatq; velitq; Aceo usq; jam progressa est rix- atrix ista tyrannis, ut, quicquid a conviciatrice illa docendi, vel turbandi potius consvetudine ab-horret, omne suspectum sit: Contraq; quo quis in cumulandis nescio quoru sectatoru nominibus promptior, & maledictis excogitandis amaruleti-or, eo doctior vulgo habeatur, sitq; theatro suo gratior. Hinc Disputationes no necessariae quaeru-tur, dissensiones ubiq; comoventur, optime dicta & facta in pessimam partem rapiuntur, crimina-tiones atrocissimae detexuntur. Et quia turba-toribus istius modi minime expedit, Juventutem non ad impudentiam, sed modestiam, non ad ma-ledicentiam, sed bene dicendi studium, non ad ina-nem loquacitatem, sed rectu lingvae usum institui & educari: Hoc igitur quia obstare sibi experi-untur, ideo maxime infesti sunt Scholis bene con-stitutis & ubicunq; possunt, quocunq; modo eas dissipant. Ad hoc vero ingens & triste Scholarum ma-lum accedit prodigiosa discentium negligentia, cum petulantia & inoboedientia intolerabili con-juncta: Quae, etsi omnibus temporibus usitata fuit, hodie tamen ita crevit, ut non dubium sit, hoc etiam maloiram Dei in Scholas provocari, cum non tam leve sit crimen negligentia, quae passim in scriptura damnatur: quin intervitia quoq; Sodo-mae ponitur otium. Acvariae quidem hic proferunt sese pestes, quae animos Juventutis ab omni cogitatione officii abductos ad se alliciunt. Multo 1. Negligen-tia & Petu-dantea Di-scentium. Multo maxima hars desidiae dediti adeo figens in discendo, ut nec laudis amore, quae ingenuis a-cerrimum calcar esse solet, nec poenae formidine, quae inertes etiam & vecordes tamen movet, ac-cendi & extimulari possint. Cumq; sint ignavissimi, & laborem omnem fugiant, compen-diarias quasdam artium vias flagitare solent, quas & ita breves esse volunt, ut tribus praecepti-unculis, ceu magicis verbis, rem emnem comple-ctantur, & ita efficaces, ut citra studium suum e-ruditionem inde consequantur: Quippe existi-mant, se in Scholam venire tanquam in Parnassum, ut postquam ille unam noctem cum Ennio somni-arint, magno omnium stupore, subito pro Midis redeant Cicerones. Haec Juventutis som- nia cum successu carere vident alii, tum vero peri-re sumptus in Scholis, & tempus nobilissimum perdi vociferantur, docentiumq; negligentiam atrociter accusant. Non nego, bonam la- boris partem docentis commoditate posse detra-hi, sed accedere oportet discentis quoq; industri-am, & exercitationis assiduitatem. Alii le-vitate naturae & ingenii inconstantia varietatem amant, nihilq; minus ferre possunt, quam si in iis-dem diu detineantur, multa inceptantes, in nulla re firmi & stabiles. Quo levitatis vitio ipsi sibi aditum adveram eruditionem incercludunt, dum ab iis, ad quae modo cognoscenda accesse-runt, ad alia atq; alia summa inconstantia aufe-runtur, & in nullo vel doctrinae vel exercitatio- nis nis genere tantisper persistunt, dum, quod debent, assequantur. Nam, ut saxum volutum non obducitur musco, & planta soepius translata non coalescit, ita fieri nequit, uc firmam ullius rei co-gnitionem adipiscatur quisquam, nisi [...] [...], ut Socrates apud Xenophontem praeci-pit, quotidie audiat & tractet. Sum etiam non pauci, qui paulum aliquid ultra primas pro-gressi literas, falsam sibi scientiae persvasionem induunt. Hi, ut ad discendum sunt promti, ita vix leviter degustatis, & obiter tantum inspe-ctis iis, quibus omnis reliqua eruditio tanquam fundamento innititur, stulta ambitione ad altiora properant, facile ad solidam perventuri eruditio-nem, nisi ad eam se iam pervenisseputarent. Que-admodum igitur scalarum gradus, si alios tollas, alios incidas, nonnullos male haerentes relinquas, ruinae periculum struas, non ascensum pares: Sic isti, cum inferiorum artium fundamenta partim omnino neglexerut, partim male jecerunt, firma su perioru cognitione superstruere nunqua possunt, sed periculose labuntur, dum praepostera festina-tione in arcem doctrinae evadere contendunt. Nihil vero dicam hic de extrema Juventutis petulantia, quae, cum a prima nativitate ad omnem improbae vitae nequitiem erudita sit, nostro labore ad literas, in literis vero ad Virtutis studium exci-tari debet: Quae cum ingenita indole ruat in prae-ceps, nostra cura & industria ut enitatur, & in Pa-triae decus cum bono Deo efflorescat, necesse est. Sed hinc quam infesta Scholis mala soepius egre- C dian- diantur, Magistra rerum omnium loquitur, expe-riencia, dum unus per versae mentis adolescentulus universum quandoq; coetum interturbat. Atq; elsent fortasse faciliora, feliciusq; succederent o-mnia, si non ipsi quoq; parentes, qui domestica disciplina sublevare labores Praeceptorum debe-bant, vel ita crassi essent, ut pretium literarum non intelligerent, vel ita mali, ut rebus suis expe-dire crederent, Scholas omnes, religionem & disci-plinam semel aboleri. Perpetiuntur itaq; Rectores Juventutis indies magnas & acerbas ad-versationes, quae molestias gubernationis per se laboriosae ac difficilis mirifice augent, dum & fo-ris ab iniquis studiorum aestimatoribus multipli-citer impediuntur, & in sinu suo fovent hostem, ignaviae & petulantiae armis studium ipsorum, conatusq; honestos oppugnantem. Facile autem plures produci Scholarum sive morbi, sive hostes, & de his ipsis multo plura dici possent: Verum ex istis videre Juventus nostra, quod mihi propositum fuit, potest, quo plura sunt piis Scholis infesta mala, eo pluris aestimandum esse inaestimabile hoc bonum, ubi eo, Dei benigni tate, frui licitum est. Et quia hostilia arma non uni Germaniae, sed universo terrarum orbi in-hiantia, publicam, ut aliarum bonarum ac hone-starum rerum, sic literarum quoq; ruinam minan-tur; Ante omnia ad Deum confugiamus, & mu-tato in melius vitae instituto, frenoq; timoris di-vini vinctis cupiditatibus, flectamus animos ad veram pietatem, orantes Filium Dei, ut ipse moti- bus bus & tumultibus sopitis, servet nobis honestas Politias, & in his Ecclesias ac Scholas recte con-stitutas. Nec vero ipsi nobis desimus, sed suo quisq; loco fideliter faciamus ea, quae ad con-servationem tanti boni pertinent. Qui ad gu-bernacula sedent, atq; adeo Scholarum Nutricii sunt constituti, prospiciant Scholis de honesta su-stentatione, ne nutrimento necessario deficiente, deficiant pietas, virtus, literae; Qua in requod tam solliciti Scholae nostrae dati sint Patroni, Deo ac-ceptum ferimus. Alii quoq; pro modo faculta-tum divinitus sibi concessarum, quantum possunt, juvent ac provehant Scholas, Docentes omnia sua consilia, omnes actiones dirigant ad propaga-tionem necessariae & falutaris doctrinae, neq; hanc vel impediat vel turbent odiis ac dissidiis, ut mul-ti hodie furentes ambitione petulanter lacerant concordiam. Discentes deniq; officii sui memo-res cogitent, cum in omni vitae genere turpis sit negligentia, minime ferendam esse in Scholastico statu honestissimo & negociosissimo verum est, Schola habet vacationem omnium munerum, non vero, ut otio torpescant Scholastici, sed ingenium intendere possint & exercere, quae sunt occupati-ones occupatissimae. Et sicut in castris, ubi semper expectandus est hostis, semper observandus, im-paratos ne opprimat, milites omnibus occupatio-nibus aliis omissis, uni rei perpetuo vacant: Ita in Scholis otium habemus ab aliis negotiis, ut di-scamus religionem & artes Ecclesiae Reiq; publicae, si unquam, nunc maxime necessarias, dum pietas & C 2 hone- honestas, tam multos habent, tantoq; successu u-tentes hostes. Archimedes, referente Livio, in op-pugnatione Syracusarum a Marccelo, ita fuis stu-diis intentus fuit, ut interea Machinas ad Patriae defensione necessarias invenerit: Quanto justius est, nos in hoc periculo comunis omniu pioru Pa-triae, Ecclesiae Dei, quae undiq; a Diabolo, tyrannis & haereticis obsidetur, premitur & oppugnatur, discere & excolere illas artes, quae ad Veritatis coelestis defensionem magis sunt necessariae, quam Archimedis machinae Syracusanis erant. Hanc vero ad rem non desidia, non frivolis Iudicrarum rerum occupatiunculis, sed amore inprimis ferio discendi, tum studio indefesso, ingeniiq; constantia molestia vincente opus est. Tibi haec dicta sunt, Juventus carissima, Tu dictis obsequere: Me-mento animi dona minui & perire otio, occasio-nesq; amissas frusta quaeri. Idcirco quancum sit hoc honestarum literarum bonum, recte utendo potius, dum licet, quam carendo experiamini: non otiosi versemini in Scholis, nomine tantu Studio-sos professi, re ipsa desidiosi: Quin potius doctri-na utili & salutari, donec potestis, vos instruire. Atq; haec si pro se quisq; faciemus, tum demum hoc Deibonum, quod per Scholas humano generi impertit, recte & pro dignitate aestimabimus, quod neutiquam efficitur verbosis & inanibus, ac vanis nullaq; re subnixis commedationibus. Quis enim verum aestimatorem dicat, & non potius contem-torem manifestum qui quod verbis prolixeornat & laudat, reipsa aspernetur & repudiet? et quod tanto- tantopere commendat, ipse nec expetat, nec con-servare, quantum in se est, studeat? Irrisioni pro-pius erit tale encomium, quam verae laudi, contem-tus jocularis argumentum, non animi bene affecti indicium. Hinc, quod in me est, non a magnifica verboru pompa officii mei initium sum facturus, cam potius daturus operam, ut operae nostrae fide ac industriam res ipsa commendet, utqs Ecclesia, pietate insignes, Res publica virtute conspicuos nunquam non habeat cives. At vero cum hac in parte nihil cura, nihil labo-res hominum possint, suspiria precesqs; fundamus ad eum, qui solus largitur omnia largiter, Deum Opt. Max. huncoremus, ut corda nostra regat, & voluntates flectat, ut praebeamus nos organa acti-onum, per quas normen divinum celebretur, & ve-ritas doctrinae coelestis cum luce bonarum litera-rum magis magisqs; illustrata ad seram posterita-rem propagetur. Quo fine hanc ipsi Scho-lam, ut pote supremo Rectori ac Scholarchae com-mendo, serio cordis motu petens, ne salutarem do-ctrinam quae complures hactenus annos in ea so-nuit, conticescere sinat, sed & docentium fide, & discentium studio, tum vero Magistratus etiam ope ac praesidio, inter medios armorum strepitus, turbasq; periculosissimas, protegat, augeat, conservet. C 3 AP. APPENDIX GRA. TVL ATIONVM, a Fautoribus & Amicis, a Docentibus [et] Discentibus Scriptarum. AD DEVM AETETNVM ODE. Quem tu, summe DEUS, semel Na scentem placido lumine videris, Illum non laborarduus Clarabit pugilem haud Rheda Polonica Portatura citis equis Victorem, nec; resbellica, candidis Pennis Pennis condecorat Ducem, Ultoremve Swecis Austriaci impetus Ostendet patriis agris Sed quae Werder aquae fertile perfluunt Et Sylvarum Eleren comae Fingent Zamelio carmine nobilem. Eibingae (decus Urbium!) Dignantur Proceres, Musicolentium RECTOREM dare Techori Juncturi tibi mox Conjugem amabilem! Ocoeli, atq; hominum sator, Rerum qui strepitus rite retemperas, Stultis consiliis potens Eventus hominum reddere prosperos! Totum muneris hoc tui est, Monstratur MYLIUS quod digito Scholae Solus DUX Elebingicae. Quod dignus, meruitq; ut meruit, tuum est. J. N. Dellonii V.Hammerstein/ V.I.D. quartum Auditoris Campi Generalis in Exercitibus Evangelicorum. Laetus LAEtas quisquis amat segetes, Cereremq[ue] benigna, Consita seminibus jure amat arva bonis: Infelix lolium ne pr[ae]dominetur aristis, Gnaviter agricolis rura colantur avet. Publica sic quisquis sectatur commoda votis. Et quod privatim singula qu[ae]q[ue] beet; Semina virtutum juvenum magis indier optat Mentibus: H[ae]c licitis artibus arva coli; Ne fera barbaries vitiiq[ue] innata cupido Pullulet, ac tandem suffocot omnebonum. Disserit h[ae]c pulcre tua docta Oratio, MYLI, Qu[ae] sat, vel Momojudice, laudis habet. Sed metuo vetus hoc: Probitas laudatur & alget. Perraros, vereor, qui moveantur habes. Plus movet insano Mavors clangore tubarum, Atq[ue] in barbariem, qua data porta, trahit. Legibus impendent, miserisq[ue] silentia Musis, Sit vanum a[u]gurium comprecor ipse meum. JOANNES NARSSIUS Med. D. Com- Comprobatio Inauguralis Orationis. Dn. Affinis Sui honorandi Votiva. DVm Patriae, Patris Vestigia clara beati, Clare Vir, assequeris, sceptra gerenda Schol[ae], Pro vidus in primo trutinanda cacumina Rerum, Limine, queis pudesit Cura, Laborq[ue] refers. Sed nec Musarum Sortem aspernare molestam, Grates, in Ludi pulvere, pulvereas. Spes meliora fovet : Svadel[ae] Vota, precesq[ue], IungoTu[ae], stabiles quas sinit esse TRIAS. Sit felix Rectura Scholae, Rectore JEHOVA, Faustaq; Pierio sit Tua Cura Choro. Arduum Athenaei dent Fata benigna laborem Et facilem, & gratum foenore continuo. Clarescant magis atq; magis Vestigia Patris, Gnati Doctrinae: detxteritate, Fide. a Iohanne Schilio Ministerij Eccel. patr. Seniore [et] inspectore. Ic fuit in fatis, atq[ue] huc mysteria Ph[ae]bi S Spectarunt, MYLI, nostris dilecte Camanis: Post exantlatos studiorum mille labores Gallica post Patriam curam, quos Belgica tellus Quosq[ue] tu[ae] poterat felix industria mentis Et peperi[ss]e tibi fam[ae], laudabilis ardor; Redderet ut meritas tandem tibi Patria laudes D inq, Inq[ue] locum Patrij te grata locaret honoris, sic, ut honorisice genitoris gre[ss]ibus instes. Quod qua facturus sis dexteritate, probabas, Cum claro nuper Procerum magnoq[ue] Virorum Conspectu, [et] scholica, ceu fas, pr[ae]sente corona Ore Pericl[ae]o morbos pestesq[ue] Scholarum Et quibus officijs deceat curariet istas, Quaq[ue] locus poscat, pr[ae]clara laude decebas. Ipse Deus fausto fructu tua dicta secundet Sic decet [et] satis est votis, conjungere vota. Tu vero MYLI, spartam quam nactus es orna, Et fac, faxit idem, nostros qui dirigit actus, Vt tibi mox alia de regratemur amiei, Et nova cantemus geniali gaudia versu: Sic invicta tuis comes ibit gloria factis, Scripta boni ominis ergo a M.BALTH: VOID10. Ad lectorem: OCcidit heu Mylius! revigescit Mylius alter: Innato virtus nam viget alta patris, Cerne Schote morbos; verumq; fatebere Lector, Ingnato, cineres, vivere, posse patris, Non ibi cum Pylio, Mylius modo mella locutus: Sed Paradysiacis lilia mixta rosis, Macte boni patris bone Fili, gloria Phaebi, Magni non parvum nominis omen, Amen. Christoph Reimannus Ecclesiast. Elb. Scili- Scilicet: est tener[ae]res res ardua posse Juvent[ae] Dirigere ingenij spesq[ue] metusq[ue] su[ae]. Distingve, atq[ue] alacrem in puero haud extingve vigo-Si non in mores desinat ille feros. (rem Orbilij sunt, qui pueros assvescere plagis Malunt, quam motu liberiore frui Relligio [et] pietas ad sint modo, c[ae]tera virtus Adstruat in proprio luxurietq[ue] bono: Nam generosus equus Natura ducitur, arte Fit ut ad impulsus quosq[ue] decenter eat! Non est in quovis ratio h[ae]c discreta Scholarcha Prima qui mentes imbuit arte rudes: Ast qui quid Genium pueri, quidve exigat [ae]tas Perspicit ar curam regulat inde suam, Non is degeneres tantum in vtrtute scholares Educat, ingenuis a[ss]imulatq[ue] viris: Quin etiam eximiam major a ad munia pubem Parte effert animi nobiliore sui. Neuve artes illi solum, ast communicat ultro Fortia cum Clypeo Pallados arma suo. Tali nunc gaudes Elbinga potita Magistro Et paries claros Martetogaq[ue] Viros. T. von Tietz Juliacensis D 2 Dent DEnt alij numeros: numeri me cura fatigat, Verfus at is numerus non tamen esse potest. Carmina dent alij, verum si scribere carmen, Est carmen docta pingere posse manu: Ipse alios inter forte haut postremus habendus, Jungere possem aliis carmina carminibus. Non opus hocdextrae, mentis labor arduus iste, Postulat ingenium, judiciumq; sagax. Hinc alij docto cancant dum carmine honores, Quos tibi pro merito Patria cara parat. Ipse ego vota fero. Numeros quot (sic precor) uno Scribo die, totos tot bene vive dies. Martinus Hejerus Colleg: [et] Calligraph. QUam diversus agat mortalia pectora sensus, Et quam, Natur[ae] ductu, discordia facti Semina sint varii, studiorum id prodere po[ss]unt Divers[ae] partes: in eodem tramite ferri Quando videre licet paucos. Hunc laudis honores Excelsi ingenii cupidum pr[ae]cellere cunctis Sollicitant: soli ut tanquam sibi palma putetur Deberi Sophi[ae], nulli non arte supremus: Atfq[ue] adeo vulgi celebratus laudibus, ista Erectus fama c[ae]lestia sider a tangat. Est alius, cujus calidissima pectora servent AEris amore malo, miseraq[ue] cupidine multos Argenti cumulos faciendi! nempe labores Hunc non exercent alii, nec cura fatigat Diversa a studio, quo possit jugera plura Addere limitibus, cistasve explere talentis: Non metuens tumidis luctantem fluctibus Eurum, Si spes qu[ae]sticuli conatibus annuat ulla Cujus amore lubens varias descendit inartes: Impa impatiens vitam traducere paupere cultu. Sunt quos luxuries, [et] laut[ae] gloria mensa Dum tenet, ignav[ae] peragentes otia vit[ae]; Opportuna sibi sectantur tempora, saltem Servando, [u]t qu[ae]rant peropima diaria, ventri: Interea immemores, quid poscant muniapensi Injuncti ceu sint noctesq[ue] diesq[ue] cyathi Vrgendi, ebrietas aut depellenda sopore. Deniq[ue] sunt alii quorum sententia mentis Pr[ae] reliquis melior, palmam retinere videtur. Quando sui part us patriam sibi poscere partem Majorem, officiis promptis studiisq[ue] professi: Aut, vice supremi Regis, moderamine legum Iustici[ae] studio, p[ae]nis errata coercent, Insontesq[ue] fovent, Res- ut bene publica crescat, Aut vigili studio mysteria pandere verbi Divini satagunt: Et qui nos trames ad arces Sidereas ducat, monstrant, ne devius error Nos agat in pr[ae]ceps ad tartara lucidastammis, Hinc bene demeritis surgunt ad sidera laudes, Nominis [et] tituli per secula multa perennes. Te decus Aonidum: Te, viva parentis imago Dotibus ingenii: multa quem reddidit arte Insignem Pallas; dum peste [et] Marte fugat[ae] Pierides reduces reduci tibi cunta precantes Prospera, vota docent nostrum resonare Lyceum: Eximio laudis sors accumulabit honore, Dives opum fueris satis, [et] diti[ss]imus auri, Si tua communi poterit prodesse saluti Cura: tibi quod si faveat divina Ichov[ae] Gratia, commi[ss]i recte quo munere fungi Officii detur: populo secretus ab omni Astra poli magnus sublimi vertice tanges. Georgius Wille Christburg: Collega docentium. D 3 Cum CUm tuus his ludi Pater excesisser arenis, Docte Myli, aetherias dignus inire domos; Excultae lacrumis maduerunt ora Mineruae, Cujus erant ingens nostra Lycae a decus. Succeffore patris gaudet te patria: cujus In nato dotes non potuere mori, Quam bene quod plenus virtute est succus in ipsa, Conatusq; juvat prona juventa tuos, Hoc mihi sat fuerit, te praecedente magistro Si Patriae Cives instituisse feror. Iacobus Schultz Collega. INter Apollineos ingratus dicar alumnus, Quos Elbinga suo nunc fovet alma sinu. Tantis pro donts, quae, Maxime Iova, dedisti, Plurima si laudum non holocausta feram. Carnivoram quamvis pandit Bellona palatum, Fulminat interitum Christicolisq; tuis; Nostra tamen vivunt alvearia docta sororum Nos propugnasti, summe Iehova, manu. Ergo move trepidas intrapraecordia fibras Quo tibi pro tanto munere grata feram Surpueras nobis Rectorem laude perennem, Illi consimilem reddis at arte virum. Hic Elbingiadum Musarum castra minuta. Fortunante Deo colliget atq[ue] struet. Hoc duce, succreseet Charitum dilecta caterva, Largiter effundet seq[ue] per astra poli. Aoniis Phoebi prognatos pascet in hortis, Nectare[et]Amhrosia,quindapibusq[ue] sacris. Huc Huc ades ergo puer, qui scandis culmina phoebi, Quid cunctare cohors? alma juventa veni! Nostrum dona DEI pergrata agnoscere mente, Ac meritas grates solvere mente DEO. Proximus esto labor talem coluisse Magistrum, Admonitis aures perdocilesq[ue] dare. Talia dicamus Rectori carmina nostro; Coelifortunet Rex tua coepta, Myli! Sint tibi felices omnes in tramite gressus Munia quo subeas credita fausta tibi. Numen ab axe tuos foveatq[ue] beetq[ue] labores. Sudores sacro Flamine quos[ue] levet. Nestoreos tandem ventis transmitte secundis Annos, [et] Charitum serta parata cape. Ovante animo Concincbat. Iacobus Langstadius Bitur-gico - Tyrigeta. CHriste fave! Rectore novo nova forma Lycaei Panditur: haec faustis esto videnda modis. Urbis quo proceres cum laude superstite vivant, Et pergant morbos tollere porro Scholae, MYLIUS ut docto monuit dictamine svadae, Quod DEUS ipse velit coelitus esse ratum! a me Simone Arleto Olsnad Silesio.