i Exhedra sed tectum Ludi duodena coronans, Tres [et] novem refert Deas. Qui petis e studijs, venturo tempore, laudem, Coniunge Musis gratias. In hac porro supremae contignationis structura no tancum ornatus & splendoris habita est ratio: sed id quoq; spectatum, ne discentibus deesset locus: ubi privata studia, sine interpellatione aliorum negocio-rum tractare possent; ut non minus usu commoda sit, quam aspectu iucunda. Singulae enim exhedrae in binas habitationes distinctae, musaea exhibent vigin-ti quatuor, ea magnitudine, ut paedagogu cum binis, aut ternis pueris capere facile possint. Musaeis ac-cedunt cubicula, partim contigua, partim in fastigijs exhedrarum, tanquam speculae quaedam haerentia: omnemq; vicinum agrum, hortis, praedijs, pagis, & oppidis distinctu oculis subijcientia. Emedio tecto turricula erumpit quadrata forma: quae plumbeis la-minis, viridi colore, quem tamen albicantes maculae commode insperfae variant, pictis vestita, a tecto gib-boso assurgit in conum: supra quem, perinde ut in Boreali & Austrino culmine [...] inauratus ver-satilis, tempestatum indicia ex ventorum flatu prae-bet: intus campanula pendet operarum Scholastica-rum, horas sonitu suo definiens, & velut [...] quidam pensum a singulis exigens. Tectum aedificij pectinatum imbricibus seu tegulis incurvis pluvias aquas undiquaq; reijcit: sed ad exhedrarum exurge-tium commissuras colliquiae sunt interiectae: quae plumbo instratae vicium facere non facile possint: ut F ita ita neq; ad ornatum, neq; ad usum, quic quam ulla in parte omissum aut neglectum videatur. Sed iam ab aedificio ad eos me converto, qui has elegantissimas aedes occupaturi, id agere debent: ut dignissimo domicilio honorati esse videantur: Ac ad Praeceptores quod attinet: sicut haru aedium oecono-mi, suo quisq; loco esse debemus: ita doctrinae iuven-tuti tradendae dispensione nobis concredita esse me-minerimus. Iam vero in dispensatore aliud no requi-ritur, teste Apostolo, quam ut fidelis inveniatur. Complecitur autem fidelitas tria potissimu, congru-entia ad quatuor illa [...] Oeconomi apud Ari-stotelem. Nam primu opus est mediocri scientia eius rei, quam quis prositetur: ne, quod alijs tradere de-bet, ipse ignoret. Vr enim non est fidelis medicus, qui, cum non didicerit artem, tamen prositeri audet: sed impostor est nocentissimus, sine ratione medica-tione regente, per mortes experimenta agens: sic si-delis praeceptor, velut animi quida Medicus, id ope-ram dabit: ut, quae proponere discipulis fidci suae co-missis debet, probe intelligat: neq; tam minutu quicq; & puerile putabir, de quo no ferio & accurate cogi-tet, Et in hac cogitatione ratione simul dispiciet: qua ad captum singulorum accomodare se queat: ut nul-lum e suis obruat: nullu negligat: sed omnibus, qua-tum omnino fieri possit, fatisfaciat. Est deinde opus industria qutoq; & sedulitate: qua labores officij gna-viter quisq; obeat & impigre: non ad oculu serviens: sed tanq[ue] in conspectu Dei fideliter agens res sibi in-iunctas: inq; ijs totus defixus nihil prae manu sumat alienum: memor praecepti, quod olim dabatur sacri-ficatibus: [...] Quia vero tantae sunt muneris scholastici scholastici difficultates, molestiae & aerumnae: ut ani-mum etiam patientissimum defatigare possint: ideo oportet accedere constantia, & voluntatem perseve-randi in proposito honesto: ne adversitatibus fracti statione temere deferamus: &, si gravior aliqua tem-pestas oboriatur, velut proiectis remis, navim, qua vehimur, ventis pelagoq; tradamus. Quo pertinet etiam usitatae ac recte traditae, graviq; consilio, ut in Scholas superiores atq; inferiores, sic in ipsis Scho-lis in classes certas distributae doctrinae studium: ne taedio operaru eadem de ijsdem perpetuo agentium, aliena tentemus: & velut, qui nauseati sunt stomacho, consveta reijcientes, innovatione facile vel introdu-camus, vel admittamus. Multum alioqui negocij Scholis facessit, juventutis ille morbus: quod in una eademq; re diu detineri non potest: sed nova semper appetens, nihil recte & integre discere conatur: ac si quid metuendum est literis bonis, hoc maxime vide-tur metuendum. Si vero praeceptores eodem corre-pti morbo, fastiditis consvetis ac necessarijs inferio-tum artium studijs, inconsulte ad superiora prope-rent: & initium cum sine non tam connectant, quam confundant: tum ne salus ipsa, si velit, conservare li-teras possit. Socrates opinione sapientiae, suo tem-pore celeberrimus, tanta, in necessaria & usitata do-ctrina urgenda,, fuit constantia: ut [...] perpetuo traderet: tanta insuper modestia: ut dice-ret, unum se scire, quod nihil sciret: sed qui ambitio-ne tumidi, sine primis artium dicendi incunabulis, altiorum doctrinarum foetus parturiunt: illi hoc u-num nescire videntur, quod nihil sciant. De officio F 2 loquor loquor instituedi iuventutem: alias nemini quicq[ue] detrahens: ac prolixe potius concedens omnia: sed in institutione, quid apud aetatem etiamnum rudem proficiet: qui desultoria quadam docendi ratione, ab imis ad summa praepostere properans, circa super si-ciem eruditionis sese ostentat potius, quam in funda-mento ponendo laborat; Cum itaq; perversa discen-di ratio maximaru atq; optimarum reru ruinam tra-hat: fides praeceptorum requirit: ut gradib. doctri-nae consideratis: etiam si alia excellere videantur atq; eminere: non tamen ideo inferiora studia fastidiant: sed quisq; suo loco agnoscat, suas operas necessarias esse. Quanq[ue] enim inaequales sunt in hoc genere la-bores, rebus ipsis: fiunt tamen aequales similitudine proportionis: qua gradus dissimiles copulantur: ut ita tam necessarius sit Scholae is, qui memorat pueris, [...]: quam qui altiorum doctrinarum praecepta tra-dit. Quare hanc inprimis. fidem praestare Scholis praeceptores debent: ut certis doctrinae veluti can-cellis inclusa ordine discat iuventus. Sed hoc magna: ex parte in vobis quoq;, pueri & adolescentes, positum est: ne videlicet vobis ipsi de-sitis: sed oblatis commodis recte utamini. Quod ut rectius possitis: paucis commonefaciendi estis officij vestri. Id vero omne bipertitum in duab. potissimum rebus consumitur: necessariae doctrinae studijs, & morum ac vitae probitate. Studia sunt vel pietatis vel religionis, vel artium atq; lingvarum: quae inter se distincta, recte in Scholis nostris copulantur: & coniuncta ipsis; mox pueris tradi solent. Ad quos quidem, coelestis etiam sapientae cognitionem perti. nere, nere, haud obscure innuit Praeceptor noster & Salva-tor Christus: cum pueros a se arceri prohibens, qua-si signo sublato, ad hoc eos studium invitat. Itaque tanq[ue] ipsius Christi voce invitati, pueri atq; adole-scentes carissimi, alacrius discetis capita doctrinae Christianae: quae cum in libellis catecheticis: rudius primo & simplicius vobis proponantur ediscenda: post explicatius etiam, &, quantum Scholae ratio pa-titur, plenius tradantur: id opera dabitis ut & ver-ba praecipuorum fidei noftrae capitum teneatis: & sententiam intelligere magis magisq; discatis: ne ru-des inveniamini earum reru, quarum ignoratio cum animae dispendio est coniuncta. Huic porro doctri-nae quia lumen addunt literae: vel hanc ob causam maiori studio cognoscere debetis artes etiam & lin-gvas: sed ratione certa & ordine: sine quo plus habet molestiae studium, quam utilitatis. Eum vobis ordi-nem classes ostendut, in quas doctrina Scholae nostrae distingvitur, Quod velut Ariadnes filum sequentes pueri, a prima literaru infantia ad nominu & verbo-rum inflexiones progrediantur: his caetera in singu-lis vocib. spectanda, ex Etymologico libello addant: & cum hac simplicium vocum cognitione, plurium rite connectandaru rationem coniungere incipiant. Adultiores cum praeceptis Gramaticae exempla Au-torum conferentes, initia illa lingvae confirment le-ctione: & usu loquendi atq; scribendi magis ac ma-gis perficere conentur: ut paratiores hinc ad Acade-mias accedant, & instructi harum artium ac lingvaru studijs: quae ipsis [...] ut Graeci dicunt, esse pos-sint in superioribus artibus: repellentibus a sese, & F 3 a sacris a sacris fuis arcentibus omnes, qui non aliquam affe-runt dicendi scientiam. Nam ut in his vestris, Ado-lescentes studijs videtis, oratione propriam & emen-datam a Grammatica prius consici, & tum exami-nandam Dialecticae tradi, quse, utrum mens in iudi-cando, vel pronunciando de re ipsa, a veritate aut ra-tione aberraverit, postea considerat: ita memineri-tis, ex his Scholis rationem dicendi, ad res in Acade-mijs cognoscendas afferendam esse. Cum doctrinae autem studijs copulanda est moru liberalium & honestorum elegantia: sine qua literae exiguam merentur laudem: quin imo eos demum, iuxta emblema, supra Scholae fores literis ex orichal-co inauratis radians: Doctrina coronat: qui honeste & laudabiliter vivendi rationem cum doctririna con-iungentes: ea, quae didicerunt, vita & moribus ex-primere conantur. Quod ipsum laurea corona, quae literas eas ambiens, a duabus manibus e nube pro-deuntibus sustinetur, involucro quodam videtur in-nuere. Nam hae sunt binae illae manus, quae [...] [...] sinceris doctrinae & virtutis alumnis imponunt: ad quam & vos bonarum artium studiosi gloriam contendentes, vitam probatam & professio-ni convenientem cum literis coniungetis. Cum vero pleriq; vestrum, per aetatem se ipsi regere, & sibi con-sulere non satis possint: ideoq; Scholis traditi sitis, ut in literis bonis instituendi, ita ad virtute forman-di: tanto magis amabitis disciplinam: & hoc hone-stae gubernationis beneficium divinitus vobis con-cessum, gratis animis agnoscentes ac magni facien-tes, libentius vos regendos praebebitis praeceptorib. vestris, vestris & alijs superioribus. Mandavit Deus hoc munus non tantum Angelis: vt sint custodes & gu-bernatores hominum: sed praefecit huic rei parentes quoq[ue], magistratus, & praeceptores. Hos igitur ut al-teros angelos venerari debetis: & eorum custodiae ac gubernationi no modo libenter vos summittere: sed & Deo pro hac paterna cura, quod non sinit vos er-rare sine custode, gratias agere. Et vos quidem, Ado-lescentes, ut aetate anteceditis: sic exemplo, cum in caeteris officij vestri partibus, tum hac etia in re prae-ire pueris decet: ut vos intuetes parvuli illi, &, quod fere fieri solet, etiam imitantes, tam in studio discedi, quam in modestia praestanda magis magisq; confir-mentur. Hoc si suo quisq; loco feceritis: ut facere Omnes debetis: & Deo inprimis cultu, quem in hac statione vestra summum potestis, eumq; gratissimum praestabitis: & ad commoda vestra provehenda, non praeceptores tantum alacriores reddetis; sed promtu habebitis etiam inclytum Senatum: qui sicut libera-lis institutionis beneficium de largitatis suae fonte gratuitum vobis esse finit, publico sumtu alens prae-ceptores: ita nullam aliam laborum & impensarum in hoc splendidissimum aedificium, vestris usibus li-beralissime donatum, collocatarum desiderat gratia: praeter hanc frugis & virtutis, non publice magis u-sui, quam vobis privatim ornamento & saluti futu-rae. Quam certe ut vos summo praestare studio res ipsa postulat: ita inclyto Senatui, vestro me nomine polliceri hic locus iubet: vos videte, ne pro vobis dependere cogar. Vt ergo in eo terminetur oratio: unde initium nobis iure fuit sumtum: est quidem, Spectabiles DDnj, Burggravij & Coss, amplissimi Senatores Senatores prudentissimi & integerrimi, Patroni, Scholarchae & Domini summa observantia nobis colendi: est, inquam, vestra in Scholam voluntas optima satis spectata, & publice nota iam inde a re-purgata cum literis bonis, & e profunda supstitione, densissimisq barbariei tenebris vindicata religione: a quo tempore haec Schola, divini benignitate, ve-straq[ue] paterna cura, & pia munificentia semper fuit pietatis & ingenuorum studioru officina: non civiu tantum liberos recipiens, sed toti Prussiae & exteris quoq; patens: quorum multi hinc prodierunt, ijs in-structi doctrinae adminiculis: quae publicae utilitati servirent postea, ac etiamnum serviant: ut minime nova nunc sit, aut inusitata in hoc genere, vestra bene-ficentia. Sed tamen, dum hoc domicilium tam ele-gans, tam ornatu, tam conveniens liberalissimo ani-mo, studijs pietatis & doctrinae donatum, hodie con-secratis atq; dedicatis: ita munificentiam vestra, cum priorem omnem renovatis, tum praesentem augetis atq; cumulatis: ut, quod omnes boni ac intelligentes merito praedicabunt, & summis vehent laudibus: id quo verborum honore nos prosequamur, non inve-niamus. Quod tamen nostri est officij: quemadmodu gratissimis animis agnoscimus & amplectimur hanc vestram, DDnj, voluntatem benignissimam, ita ope-ram dabimus: ut ex hoc novo & splendido aedificio, Deo benedicente, & tempore, sine quo nihil maturi-tatem consequitur, suffragante: non pauciores neq; deteriores, quam ex priori illo, Ecclesia & Respub. alumnos accipiat. In quo pollicendo sum brevior: ut juvencus nostra intelligat, non verbis cam ad rem, sed sed sua opus esse industria: qua diligentiam praece-ptoru strenue subsequatur. Et quia, ceu alia omnia, sic illustre hoc a vestra, DDnj, munifica liberalitate, nobis tributum beneficiu, iure ad Deum referimus, fontem atq; autorem ut consiliorum rectorum, sic o-perum quoq; bonorum & salutarium: ideo clausula orationis no inconveniens erunt preces: quibus tam largam in nos divinae bonitatis gratia celebremus. Tibi igitur, Omnipotens, aeterne, vere Deus, Pa-ter Domini nostri Iesu Christi, tibi una cum Filio tuo coaeterno, & Spiritu Sancto gratias agimus, pro in-finitis beneficijs: cum universo hominum generi cu-mulate praestitis: tum peculiari gratia collocatis in Ecclesiam: quam a reliqua multitudine segregatam, per Filium, [...] & interpretem voluntatis tuae, col-ligis: Spiritu tuo Sancto regis: & in medio inimico-rum potenter servas, defendis, atq; tueris. Ad cuius beatissimam societatem cum nos quoq; inenarrabili bonitate vocaveris: luce Verbi tui, in his terris, atq; hac ipsa urbe liberaliter accensa: & complures nunc annos clementer conservata: Te supplices oramus: ne haec tanta bona, quae dudum nobis invidet vetus ille, idemq; perpetuus pioru hostis, eripi nobis unq[ue] sinas. Fatemur, nos irae tuae iustissimae poenas esse meritos: dum praeter alia multiplicia peccata nostra, verbo tuo, ut par erat, non obedimus: sed, que iusti-ciae tuae praeponderavit hactenus misericordia: eius deinceps quoq; meminisse velis, o benignissime Deus. Ac quemadmodum anno nunc exeunte, Sol prope iam [...] ab ima eccentrici fui abside paulatim altius ascensurus, rectioribus nos radijs G paulo paulo post contuebitur: ita tu, o mitissime Pater, miserationis tuae radios, cum ipsa Solis tui univer-sum terrarum orbem illustrantis [...] ab anno ver-tente ad initurum, & quotquot sequi deinceps voles, converte: ac e maiestatis tuae throno altissimo, beni-gnis nos oculis aspice. Serva & tuere cum alias po-litias, quae sunt hospitia Ecclesiarum: tum vero hanc nostram Remp. pietati & literis bonis liberale ho-spicium praebentem, tibi commendatam habe: prote-gevitam, salutem, dignitatem, & privatam singulo-rum, & Magistratus nostri publicam: adiuva studia discentium doctrinam Ecclesiae, & alias honestas ar-tes. Et quia tu inclyti Senatus animos excitasti; ut hoc speciosissimum aedificium, gloriae nominis tui consecratum, liberalibus studijs propagationi verbi tui servientibus, munificentia laudatissima aedifica-rent: largire, ut hoc tam pium institutum salutare sit Ecclesiae Reiq; pub. Rege Spiritu tuo Sancto ani-mos, voluntates, & actiones docentiu in hac Scho-la: ne opus tuum faciant negligenter: sed munere si- bi iniuncto, summa fide, pari cum alacritate, com-modis discentiu perpetuo intenta fungantur. Con-cede etiam gratiam tuam Iuventuti nostrae: ut se tibi primum, deinde praeceptoribus docilem & obedien-tem praebeat: itaq; se nunc praeparet: ut re po-stulante, studiorum suorum fructum Ecclesiae Reiq, pub. probare: & tuae inprimis gloriae, tum aliorum utilitati servire possit [et]c. ELOGIVM ELOGIVM NOVAE SCHOLAE ELBINGENSIS, Atria quis Musis h[ae]c struxit amoena? Senatus Legibus Elbing[ae] qui moderatur opes. Dux operis quisnam?pr[ae]ses BRAVN Regius urbis, Vir gravis eloquio consilioq[ue] potens. Proximus Aonidum decus, ISINDORFIVS illi: Publica res quo nunc Consule nostra viget. Addidit his partem, multos SPRENGELIVS annos, Providus in Patri[ae] commoda, remq[ue] pater, Nec vero e reliquis operi isti defuit ullus, Quos habet insignes curia celsa viros. Ordine distrtbuit quis sic tabulata? VVIDERVS Eximia quem vox publica laude vehit. CHRISTE Schola nostr[ae] largire, Schol[ae]q[ue] Patronis: In laudem hi vivant, crescat [et] illa, tuam. Iohannes Mylius Iglaviensis. [...] PRO NOVA, SCHOLA, ELBIN- gae ab ampliss. Senatorio ordine extructa. Quam tibi summe Parens, sanctus cum plebe Senatus Extructam unanimi dedicat ore Scholam: Tu dextra defende tua, coetumq[ue] tenellum Ipse regas, monitis erudiasq[ue] pijs. G 2 Te Te sine mens hominum quoniam non concipit altum, Palladius frustra suscipiturq[ue] labor. Sic veneranda tui nostra quoque crescat in urbe Noticia, [et] vitgeat nobile pacis opus. [...] Scholae ad studiosam Iuventutem. Quisquis amat vivos latices ex fonte Sionis, Vnius ac Trini mystica sacra Dei: Cecropiam difcit quisquis Latiamq[ue] Minervam, Proluit [et]puris ora Maronis aquis: Divin[ae]ue jacit qui fundamenta Mathesis, Cultior [et] castis, moribus esse cupit: Torpore ignavi secluso ex pectore somni, Dirigat huc celeres, fronte nitente, pedes. Quicquid enim, morum non impensatur honestis Et Sophi[ae] studijs temporis, omne perit. [...] Ad ingressuros. Ingrederis culti quicunque h[ae]climina Phoebi, Aonijs sacrum Numen inesse scias. Verba cave facias sannct[ae] non congrua fedi, Ne iaculis Clarij traijciare feris. M.Balthasar Fellgibelius Conrector. Quam Aliud. Quam nova Gymnasij facies sit l[ae]ta, Senatus Condidit Aonio quod sacer ordo c[h]oro: Cernitis insignes anim[ae]: quibus ire per artes Hic libet, [et] Musas, laudis amore sequi. Ergo Deo meritas grati persolvite laudes, Vos hac qui voluit commoditate frui. Dein Procerum turb[ae] vestris pr[ae]clara merenti De studijs, grates dicite quisque pias. Et teneras vigili mentes adhibete labore Artibus ingenuis, ingenuisq[ue] viris? Vt quondam vestri, fatis melioribus usa, Gaudeat ingenij Curia [et] Aula bonis. Andreas Cramerus Barbiensis, Collega docentium. ENCAENIA SCHOLAE ELBINGENSIS. APOLLO. Quo tandem fe[ss]i deuenimus? artubus [ae]ger Torpeo, Castalides Mus[ae], mea turba, quid obstat? Quo minus hospitium nobis qu[ae]ramus? at ecce: Quid chorus hic iuvenum sibi vult, pueriq[ue] tenelli? Conglomerata virum quid turba? quid inclytus ecquid Ordo Senatorum multa stipante caterva? Fallimur? MVSAE. Fallimur? an-turba est iuvenum isth[ae]c nostra? sequemur Noster io chorus est, chorus est hic noster, adeste. Cernimus hospitium satis amplum, nobile, celsum Extructumq[ue] recens lepida gaudete sorores. Ingrediamur, io, domus est h[ae]c nostra, venite, In ventum hospitium est [et] sedes digna Cam[ae]nis, CHARITES. Eia age Phoebe pater, comites ne linque fideles Phoebe tuas Charites, nec pignora nostra Lepores. Turba parata sumus tibi nos famularier ultro: Te dominum fequimur, te nos comitamur euntem. Vosq[ue] o Pierides socias agnoscite vestras, Iuncta cohors Phoebo Charites Junt atque Camoen[ae]. Martinus Erythraeus, Collega docentium. Votum PRO NOVA SCHOLA ELBINGENSI AD CHRISTVM verum Scholae Rectorem. CHRISTE fave, grex ingreditur sacrata tenellus Tecta Schol[ae] nova, tu Christe benigne fave. Nunc loca convertit sacros h[ae]c rursus in usus Cura Magistratus, Pieridumq[ue] domum. Tu Tu Deus hunc illis animum mentemq[ue] dedisti: Qu[ae] bona sunt, fiunt cuncta mo vente Deo. At quia non resgrata magis tibi, maxime Christe Quam Vita, [et] studijs culta iuventa bonis: Tu Deus o nostras impellas Numine mentes, Quod lingvam regat, [et] quod regat acta, tuo: Vt bene doctrina pueris pr[ae]simus, honestis Et vit[ae] exempto covenieniente viris. Sunt delubra tui iu venilia pectora Flatus: Ah pereat, puerum fallere quisquis amat. Da, vit[ae] custos illis, sanctiq[ue] pudoris, Angelici a[ss]istat sedula turba gregis. Annue, sic tua sit tibi gloria Christe perennis, Cum Patre, cumq[ue] sacro Flamine cuncta regas. David Drabitius Mitvveidensis Misn. Collega. Aliud. Inter Apollineos ingratus dicar alumnos Quos Elbinga suo nunc fovet alma sinu : Magnanimi fatear si non merita ampla Senatus, Inq[ue] Scholam larg[ae] tot benefacta manus. Addict[ae] studijs non tantum namque iuvent[ae], Prastantes docta pr[ae]ficit arte viros: Qui Qui monstrent vit[ae] recte pr[ae]cepta gerenda, Doctrin[ae]q[ue] ferant divite dona penu. Splendida quin etiam nunc condidit atria Musis, Impensis parcens non oper[ae]ue sua. H[ae]canimo volvens: tenui deducere versu Constitui nostr[ae] commoda larga Schol[ae]. Ordine quo pueris doctrin[ae] elementa tenellis Tradat, [et] ad retiquos transeat inde gradus. Ordine nil melius: schola sic est ordine facto Prudenti in classes nostra tributa novem. Maternam bin[ae] lingvam urgent: una legendi Scribendiq[ue] viam tradere sueta suis. Altera perficiens eadem poliensq[ue] vici[ss]im, Pr[ae]terea numeros arte putare docet, Exercent Latiam reliqu[ae] certo ordine lingvam: Vltima dum pueris [...] refert. Proxima Donati terit exemplaria: Quinta Grammaticae pueros iam rudimenta docet. Quarta eadem tradens, sed paulo plenius, istis Addit epistolium colloquiumue breve. Tertia cum Latij, coniungens Gr[ae]ca Poetis Iam cognoscendis pr[ae]via sternit iter. Grammatic[ae] imponens colophonem rite Secunda Plenius in lingua versat utraque suos. Dicendi reliquas his Prima fideliter artes Consocians, Logicen Rhetoricenq[ue] docet. Pr[ae]cepta Pr[ae]cepta illustrans scriptis Demosthenis illa, Eloquij [et] donis Marce diserte tuis. His opera accedunt sapiens qu[ae] scripsit Homerus, Et, Maro qu[ae] cantans arma virumq[ue] dedit. Quin [et] Arithmetic[ae] tradit perfectius artem, Prima ali[ae] cuius dant elementa suis. Qu[ae]q[ue] alijs addunt operis, primordia Verbi Divini reliqu[ae], plenius ista docet. Adde quod in ling va h[ae]c quoq[ue], cla[ss]is utraq[ue], ligata. Atq[ue] etiam tractet scripta soluta stylo. Vt studijs autem nostra h[ae]c schola floret honestis, Legibus est morum sic ea septa bonis. Ergo caput doctas qui vult efferre per artes, Et studijs mores consociare bonos. Ad nostrum properet studium commune venire Hic patet ingenijs area lata bonis. Sebastianus Fabricius Scepusius. Aliud. Quo complectatur venerandus amore Senatus Ingenuas artes, Pieriumq[ue] chorum: Vos Elbtngiac[ae], mea gaudia, dicite Mus[ae]. Et l[ae]to mecum carmine Apollo refer. Nam velut hybl[ae]as florum indefessa sub alto Sote legendorum cura fatigat opes: H Sic Sic quoque non parcunt oper[ae] impensisq[ue] Patroni Hic dedit Aonio quos dedit ipse choro. Non oper[ae] parcunt, dico, impensisve, iuventus Vt veniat studijs erudienda bonis. C[ae]tera ne dicam sed enim, qu[ae] nota priori Aetati, nostra h[ae]c tempora laude vehunt. Nam theatra novem nunc construxere Deabus, Munifica docte structa theatra manu. In quibus haud aliquid quisquam desideret, apta Omnia sic studijs commoditate vigent. Sunt, ubi doctrin[ae] de fonte, palatia magna- Attenta sua ves aure bibuntur aqu[ae]. Atq magistrorum, currentis fluminis instar, Dulcis ubi culto manat ab ore lepor Sunt (paucis dicam verbis ut multa) docentum Apt[ae] privatis usibus inde domus. Plurima pr[ae]terea Mus[ae]a, vacantibus horis In quibus evolvat nostra iuventa libros. Additur his fructus multos paritura, patentes Qu[ae] capiat studijs Bibliotheca libros. Vsque adeo doctas amat artes, at que tuendas Suscipit Elbing[ae] frena Senatus habens. Vidit quippe Scholis sine nullas esse beatas Vrbes: [et] labi cuncta ruente Schola. Vidit non ferro nec pondere divitis auri Ser vari vires imperij statum. Artibus Artibus ingenuis sed cum generosa juventus Moribus [et] fuerit nobilitata bonis. 0 nos felices igitur multumq[ue] beatos Si modo vellemus nostra videre bona Felices, inquam, nunc natos, magna labore Quo licet exiguo cuiq[ue] parare bona. Ergo Parna[ss]i conscendere qui iuga montis, Castalioq[ue] sitim fonte levare cupis: Huc accurre puer, celeres huc dirige gressus, Natura excellens, ingenioq[ue] puer. Oblatosq[ue] manu cupida decerpito fructus, Quos tibi foecundo dat Schola nostra sinu. Nec dubites sacris Charitas coniungere Musis Si laudem e studijs commeruisse velis. Est aliquid nitidas haurire fideliter artes, Verbaq[ue] facundo docta referre sono. Est aliquid vit[ae] mores servare probatos, Atq[ue] sibi eximium conciliare decus. Sed nisi, dum tenerum est [ae]rum, discantur, [et] anni Postmodo nulla potest cura docere senes. Quare ades, [et] doctas dtmittens pectus in artes Disce Pericl[ae]o verba lepore loqui. Et Vitijs pulsis, animum virtutibus orna, Doctrina felix ingeniumq[ue] cole. Vt patriae po[ss]is multam conferre salutem, Et studium in laudes desinat omne DEI. Georgius Iesse Elbing, H 2 Aliud Aliud. Simihi se facilem pr[ae]beret Apollo roganti, Vt canerem tantis carmina digna viris: Vos ego nunc, sancti sublimia membra Senatus Vos, patri[ae] canerem, factaq[ue] vestra Patres. Vt taceam sed enim nostras superantia vires, Conspicuo qu[ae] vos constituere loco. Hoc unum summis celebrari laudibus, unum Pr[ae] cunctis debet divitijsq[ue] vehi. Scilicet ingenuas quod non contemnitis artes. Qu[ae] pa[ss]im in vidia barbarieq[ue] ruunt. Quodq[ue] Schol[ae] tangit vos cura, operosa iuventam Qu[ae] studijs formans, non sinit esse feram. Et merito: namq[ue] absque Scholis nec regna, nec urbes, Publica nec florens res manet ulla diu. Non Deus agnosci recte, non vita tueri Nostra, suas leges [et] sua iura potest. Vnde venit sed enim qui Christi curet ovile, Eius [et] electas qui bene pascat oves? Vnde Magistratus prudens qui legibus urbes, Et sibi commissas rite gubernet opes? Pr[ae]mia virtuti tribuat, pro crimine poenas Infligat: sine quo vita sit ista nihil? Vnde venit, medicis miscens medicamina succis, Qui facit ut promtum sentiat [ae]geropem? Nimirum Nimirum h[ae]c hominum vit[ae] Schola commoda pr[ae]stat, Dum studijs iuvenes excolit alma bonis. Qui nunc divini tractat mysteria verbi, Ille fuit doct[ae] pars aliquando Schol[ae]. Pr[ae]clarae qui nunc urbis moderatur habenas, Hunc artes puduit non coluisse bonas. Arte Machaonia quem nunc laus publica tollit, Hunc puerum mites erudiere Dea. H[ae]c sunt abs oculis incauti abscon dita vulgi, Et quotquot studijs impia bella movent. Vos vera melior quibus est sententia, Patres Magna quibus doct[ae] comoda nota Schol[ae]. Hospitio exceptas Phoebo cum pr[ae]side, Musas Gaudetis vestra figere in urbe pedem. Quin domus illa prior, studijs qu[ae] serviet annos Complures, cum iam non satis apta foret: Doctarum ideirco neturba migrare sororum Vellet, [et] exire hac Delius urbe procul: Sumtibus haud ullis parcentes, atque labori Fundastis Musis hic nova tecta novem. Vt studiosa cohors, Heliconiadesq[ue] puell[ae], Hospitio po[ss]int iam meliore frui. Atria doctrin[ae] sunt hic spaciosa serend[ae] Bina, sed in classes illa tributa suas. Sunt Pr[ae]ceptorum Mus[ae]a: cubilia, discens Qu[ae] teneat coetus, bis duodena patent. H 3 Sic Sic nihil utilibus studijs quod prosit, omittit In sacra Pieridum munera vester amor. Non piget instaurare Schol[ae] vos usibus [ae]des, Conferre in doctos [et] bona larga viros. Barbaries det ut acta fugam, vigeantq[ue] Camoen[ae] Qu[ae] pridem sedes bic posuere suas. Aequa manere velit tantum, peto, vestra voluntas, Perpetuo studijs atq[ue] favere bonis. Sic studiosa magis sic extimulata iuventus, Officium faciet promtius ipsa suum. Sic Elbinga viris doctis populosa vigebit Per quos stent Patri[ae] commoda, crescat honos. Quod restat patrocinio respublica vestro Floreat innumeris amplificata bonis. Iohannes Neodicus Elbingen. Aliud. Quo Mus[ae] merito vestro quaeso accidit illud, Artibus [et] rarus nunc habeatur honos. A multis etenim voces funduntur amar[ae], Quod sacris pauci nunc faveant studijs. Et Mus[ae] crasso faciant hoc tempore damnum, Dum cura has nullus fervidiore colit, Scilicet ad Mufas cum non via currere lata Detur, amat Clarijnumina nemo chori. Sed Sed pars magna voluptates sectatur inertes, Ad quas perducens ianua cuiq[ue] patet. Pars inbins auro nummisq[ue] intenta parandis, Gaudet divitijs addere divitias. Non alias versans curas in pectore stulto, Quam quo sic nummis arca replenda suis. Ast alius magno laudum perculsus amore Affectans titulo nomen inane petit, Nec dubitat frustra magnos effundere sumtus, Dummodo Vel parvo po[ss]it honore frui. Interea esuries Musas premit atra canoras Et macie turpes enecat [ae]gra fames. Quantum perfundunt multi in convivia? quantum Inglulvies perdit non satianda gul[ae]? Ad Musas vero quicquid confertur alendas, Poenitet, [et] peius nil perijsse putant. Corporis in cultu luxus quis finis inertis? Nudus [et] antefores alget Apollo tuas. Arcibus [ae]quandas quo sumtu construit [ae]des? Ad Musas humilis vix quoque caula capit. Idcirco lacer[ae] extorres, atque omnium egen[ae] Pa[ss]im contemt[ae] sub pedibusq[ue] iacent. Vertentesq[ue] solum loca plurima s[ae]pe relinquunt, Hospitium studijs qu[ae] dare dura negant. 0 miseri vero, quos divus Apollo relinquit: Nam fera barbaries, hoc abeunte, venit. Sunt Sunt etenim Mus[ae] civilis vincula coetus, Ni fuerint Mus[ae], quis status orbis erit? Artes ingenu[ae] sunt propugnacula vit[ae], His sine nulla queunt moenia pace frui. Plurima defendi sic turribus oppida possunt: At Musis poterit nulla carere domus. Qu[ae] licet e multis vix unus cernat [et] alter, Sunt tamen e ventu cognita vera suo, Nam quotquot doctis [ae]qua sunt artibus urbes, Omnibus ornat[ae] stantq[ue] vigentq[ue] bonis: In quibus Elbingam numeramus iure, Borussos Inter quam celebrat Musa, Eobane, tua. H[ae]c non ingenuas Musarum negligit artes, H[ae]c Sacra Pegasei numina fontis amat. Hinc Schola pr[ae]claras floret profitentibus artes, Imbuitur studijs atque iuventa bonis. Quid referam docto quod nunc extructa labore, Alta novem Musis tecta habitanda dedit? Qu[ae] veluti multo consurgunt culmine in auras, Multiplices fructus sic aliquando ferent. Nomine quo meritas tibi grates, Sancte Senatus, Pr[ae]side cum Phoebo turba novena refert. Sera tuumid propter laudabunt secula nomen, Et te posteritas omnis in ore feret. Vester bonos, Patres, omni nunc tempore vivet, Semper [et] [ae]terno nomine clarus erit. Dum Dum Viridi doct[ae] bic ludent Helicone sorores: Dum fonte e sacro Pegasis unda fluet. Pergite sic tantum, mentemq fovete benignam In Musas: vestrum ut nomen in astra ferant. Vos vero Mus[ae] tristes iam ponite curas: Hic non exilij vos metus urget atrox. Splendida sunt studijs ubi vestris structa theatra: Nulla quibus possent commodiora dari, Quin vos Pegasei nunc pocula ferte liquoris: Plenaq[ue] odorato flore canistra date. Vester bonos surgit: citharis in surgite l[ae]tis, Atria Pierio carmina tota sonent. Vt Schola virtutis multos educat alumnos, Et semper studijs floreat utilibus. Pr[ae]sidio patriae qu[ae] sint, multisq[ue] saluti: Vnde uni veniat gloria sola Deo. Iohannes Coy Elbingen, Aliud. Quanta schol[ae] gignant humana commoda vit[ae], Pluribus exemplis non opus esse puto. Namq[ue] homines veluti potuq[ue] ciboq[ue] carentes Langlvent, atq[ue] diu non superesse queunt: Sic genus humanum consistere non valet, almis Si careat Musis, artibus atq[ue] bonis. I Null[ae] Nul[ae] res etenim, quam doct[ae] Palladis artes Mortali generi commoda plura ferunt. Tam vehementer opus non sunt cerealia nobis Munera, qu[ae] multo foenore pr[ae]bet humus. Nec Sol, qui terras illustrat luce iacentes, Plus nostris splendens usibus ipse patet: Quam sacr[ae] Mus[ae], per quas Ecclesia crescit : Accipit [et] verum vita togata decus. Publica res illis floret florentibus, illis Sparguntur late iussa verenda Dei. Quod bene perpendms magni sacer ordo Senatus Elbingus tacitas qua vehit altus aquas: Defendit sludia, [et] Sophi[ae] pro viribus artes Promovet, ac doctos nutricat usq[ue] viros. Vtq[ue] chorus Phoebi simul ac studiosa iuventus Hospitio po[ss]it commodiore frui: Arte laboratas extruxit sumtibus [ae]des Magnis, vix quales Pru[ss]ica tota gerit. Non Solum natos capientes, Patria tellus Quos tulit, ast etiam quos aliena dedit. Nunc igitur iuvenes doctis incumbite Musis : Atq[ue] Medus[ae]o fonte levate sitim. Aetatis tener[ae] vernans dum ducitur [ae]tas: Corporis [et] floret dum iuvenile decus. Vt per vos etiam cumuletur gloria Christi Ad cuius laudem nascimur atq[ue] sumus. Vt ferat Vt ferat e studijs multos Ecclesia nostris Fructus, communis gaudeat atq[ue] salus, Hoc votum nobis ut sit firmumq[ue] ratumq[ue] Omnia, concedat, qui regit, ipse Deus. Ludovicus Frolich Scepusius. Aliud. Est Schola doctrin[ae], [et] pietatis fabrica, mores Mollit, [et] ad Musas rite venire docet. Muneraq[ue] ostendit teneras ornantia mentes: Et qu[ae] virtutis sit via recta monet. Exbibet h[ae]c nobis abstrusa cacumina rerum : Ducit [et] ad verum, qui regit astra Deum. Quin Deus ipse astat Rector doctorq[ue] piorum, Inq[ue] Scholis afflat numine corda suo: Atq[ue] rudes animos dio dignatus amore Ad studium rerum concitat atq[ue] movet: Vnde decus vebis, [et] moribus extat honestas: Vt fiant iusto singula coepta modo. Ergo quisquis amat Sophi[ae] Septemplicis artes, Et bene vult rebus consuluisse suis: Ille Scholas adeat prim[ae] sub flore iuvent[ae], Virtutis verum quo bene discat iter. Detq[ue] operam studijs, aures ludiq[ue] Magistris, Doctrina mentem sic colat atq[ue] suam: I 2 Vt bene Vt bene de patria po[ss]it qundoq[ue] mereri: Et laudem exornans organon esse Dei. Mortali tribuit generi qui munera tanta, Protegat is porro templa, scholasq[ue] Deus. Georgius Spisko Iglaviensis. Aliud. Quanta sit utilitas, sacrarum quanta Scholarum Commoda, pro mer itis dicere nemo potest. E ludis etenim sumit Respublica nervos, E ludis ner vos relligioq[ue] trahit. Ergo si spolies homines studijsq[ue]. Sholisq[ue], Omnia barbarica nocte sepulta ruent. Haud secus ac celso si sol deiectus olympo, Lumine non: terras po[ss]it adire suo: Omnia mox: essent nigris obducta: tenebris: Et similis morti vita odiosa foret. Quod prudens sancti perpendens or do Senatus, Vrbis custodem quem Deus esse iubet: Qua ratione potest, pr[ae]claras promo vet artes: Atq[ue] lubens doctos ornat amatq[ue] viros. Pr[ae]terea teneram, velut urbis germina, pubem Vt Schola succrescens educet arte, videt. Nunc etiam, ne quid desit, quod publica poscat: Vtilitas, ludi nobile struxit opus. Conveniens Conveniens doctis duraturumq[ue] Deabus Hospitium, donec fons Heliconis erit. Quo ceu Jublato nos signo in vitat ad artes: Adq[ue] Heliconiadum sacra venire iubet. Ergo dum nobis permittit amoenior [ae]tas: Dum florent anni, dum iuvenile decus: Gnaviter ingenuas artes tractemus, ut ipsi Per nos exurgat gloria vera DEO. Vt germen simus communibus utile rebus: Civibus [et] vigeat patria cara bonis. Dux noster Deus est: comitem tu iunge laborem: Qui petis studijs pr[ae]mia certa tuis. Daniel Medenreich Elbing. Aliud. Qui condunt validis [et] cingunt moeribus urbes, Illorum merito nomen honore viget. In tuto quod opes ponunt, vitamq[ue] suorum, Arcentes hostis vimq[ue] dolumq[ue] procul. Non minor ast illis debetur gloria,vit[ae] Vtilibus studijs qui poliunt iuvenes. Barbaries quibus acta procul monstrosa recedit, Et culiura animis haud aliena venit. Grata illos igitur debet laudare iuventus, Qui doctas ser vant [ae]dificantq[ue] Scholas. Gregorius Radtke Insulanus. I 3 Aliud Aliud. Maxima communis sunt fundamenta salutis Qtu[ae] pr[ae]sunt cultis artibus atq[ue] Scholis. His rerum Dominus summo celebratur honore Artibus, humanum constat [et] omne decus. Perpetuis igitur tollendi laudibus illi, Ornant qui ductas ex Helicone Deas. Inprimis vero sancti pr[ae]clara Senatus Lumina, carminibus sunt celebranda pijs. Tanta quibus cur[ae] est dulces fovisse Camoenas, Provehere insignes [et] probitate viros. Illis [et] meritas quanquam persolvere grates Non valet Aoni[ae] turba tenella schol[ae]: Attamen illius labentur pectore nunquam, Qu[ae] bona pr[ae]stantes exhibuere viri. Det Deus, a[ss]idue vires Schola nostra resumat: Crescat [et] inprimis laus operosa Dei. Iohannes Pfennig Elbing. Aliud. Vos Elbingiac[ae] Mus[ae], si quando tulistis, Dulcia nunc summo iubila ferte Deo. Namq[ue] dies l[ae]to tandem procedit olympo, Sacratur Musis qua Schola nostra pijs. Salve Salve laeta dies, salve Schola grata Camoenis Sedes, [et] docto carmine digna cani. Magmfici salvete viri, salvete patroni, Nobile queis nomen post cineres veniet. L[ae]ticijs iam plena novis Prutenica terra Dicat, sit summo gratia lausq[ue] Deo. Qui tantum Elbing[ae] persuasit patribus urbis Suscipere [ae]tern[ae] Nobilitatis opus. Scilicet excelsis educere moenibus urbes, Magna quidem laus est conspicuumq[ue] decus: Res tamen est maior divin[ae] Palladis arti, Et studijs aptas [ae]dificare domus. Quiq[ue] iuventuti promant secreta Miner v[ae], Ingenio claros constituisse viros. Vrbs etenim quam vis validis circumdata muris Corruit, at Mus[ae] tempus in omne manent. Ampla quid urbs prodest si non est inclyta Musis, Ardua Phoeb[ae]i qu[ae] iuga montis amant? Nil certe: celebrem Schola splendida namq[ue] corona: Vrbem, sic poterit pace quieta regi: Si pateat Musis aditus cast[ae]q[ue] Minerv[ae], Munifica docti siq[ue] iuventur ope. Vos igitur patri[ae] clari[ss]ima lumina, Patres Qua celer Elbingus mercibus auget opes. Laudibus [ae]ternis digni, qui culmina Phoebi Tantopere excolitis, Pieridasq[ue] Deas: Vobis Vobis perpetuas tanto pro munere grates Nos canimus vestr[ae] pars quotacunq[ue] Schol[ae]. Dum nitido coelo Sol [et] vaga Luna micabunt, Dum patrias stagnans Drusina habebit aquas: Vestra equidem factis celeberrima fama manebit, Ingentes laudes posteritasq[ue] canet: Felices, referens, Elbingides usq[ue] Camoen[ae], Contigit hanc cultam queis habitare domum? Secula qu[ae] tales unquam genuere patronos, Qui tam propitij tamq[ue] fuere boni? Nostra sit [ae]quivalens vestris industria votis, Det Deus [ae]therei fons [et] origo boni. Iohannes Barner Elbing. Epigrammata quaedam. DE SCHOLARVM DIFFI- CVLTATIBVS PARITER AC VTILITATI B VS. Iam olim illa scripta: Huc autem [...] adiecta. In etymon Scholarum. Quicunq[ue] ille fuit, primus qui dixit inerti Nomine, ceu qu[ae] sint absq[ue] labore, scholas: Ille parum vidit, vix respirare docentes Posse, aut sumendo tempus habere cibo. Tanta Tanta catenati series premit usq[ue] laboris: Et fluit ex alio sponte labore labor. Tundendo incudem magna vi bracchia iactat, Cum multo exercens [ae]ra calore faber. Quisquis at [ae]rumnas, schola quas habet undiq[ue], novit, Iure operas fabri dixerit esse iocum. Praeceptoris miseriae cum asini miserijs collatae. Non ita pistrinis natos exercet asellos, Quod flagris c[ae]si ferre iubentur onus: Dura fatigatum velut angit cura Magistrum, Qui mores pueri format in arte rudes. Namq[ue] asini tergum tantummodo sarcina lassat: Qua, nihil, ablata, quo crucietur, habet. Sed Pr[ae]ceptoris tacito cor vulnere langvet, Quando operam in ventos cernit abire suam. Irritus docentium labor. Est labor haud paulo minor, informare camelum, Debeat ut celeres arte movere choros: Aut adhibere asinum cithar[ae], fidibusq[ue] canoris: Vt resonet moto pectine dulce melos: Quam pueri ad sacram virtutem fingere mores: Ingenium studijs atq[ue] polire bonis. Namq[ue] operam ut perdas, immania memhra cameli Sedulus exercens, instituensue asinum: K Nulla Nulla tamen metuenda tibi est iniuria: durum Qua, velut adiecto pondere, crescat onus. At puer exercens corpusq[ue], animumq[ue] magistri Pro summo reddit summa labore mala. Lahor Praeceptotis cum saxo Sisyphi comparatus. Sisyphon ut frustra semper labor improhus urget, Marmor in ad versum dum rotat usq[ue] iugum: Quod simul ac montis culmen iam contigit, inde Sponte ruens, campi iugera plana petit: Sic varijs teritur curis, fterliq[ue] labore, Ingenium pueri qui colit arte ferox. Non minus infelix, qu[ae] qui foeda abluit ora Aethiopis, ferrum sive natare docet. Scholarum paupertas. Vnde Schol[ae] vanam, sterilemq[ue] Poeta cathedram Translato appellet nomine, scire cupis? Causa patet: merces adeo contracta docentum est: Vt vix curando sit satis illa cibo. Inde famem pellunt filiqu[ae] panisq[ue] secundus: Sistit [et] arentem fluminis unda sitim. Nec precio constat patribus res ulla minori, Quam labor in gnati perditus ingenio. Praeceptoribus cum parentibus collatio. Iure Iure manet caros reverentia magna parentes: Quos vitae autores vult Deus ipse coli. Non minor ast illi debetur gratia, fidis Qui monitis animum format, [et] arte, rudem. Vita quidem patri, matriq[ue] accepta refertur, Qu[ae] sine doctrina quid nisi nomen habet? Qui mentem poliunt, formant, tornantq[ue] magistri, Hi vero e truncis efficiunt homines. Comparatio literarum & doctrinae cum cibo & potu, Artibus ingenuis, doctrin[ae] [et] legibus alm[ae], Non minus ac victu vita carere potest. Corporis hic etenim membris alimenta ministrat: Ill[ae]nimo pr[ae]bent pabula grata tuo. Aliter. Vt, nisi substituant vires alimenta, fatiscit Corpus, [et] in membris non vigor ille manet: Sic, nisi doctrina formetur [et] artibus, omne Continuo perdit vita soluta decus. Cum Sole. Sol oculus Mundi est animi doctrina, profundas Qu[ae] tibi per tenebras pr[ae]via monstrat iter. Ergo hommes quisquis spoliat studijsq[ue] Scholisq[ue], Nonne oculum menti surripit ille suum? K 2 Aliter. Sol oculis, animo lucem doctrina ministrat: Vera igitur neutro vita carere potest. Doctrinae vis in discernenda veritate ab opinione: declarata simili Platonis initio lib. 7. de Rep. Vt, qui sub terris, atro conclusus in antro, Nulla, facis pr[ae]ter lumina sola, videt: Non aliud credat lumen pr[ae]clarius esse, Quam sibi qu[ae] tenebras flammula parva fugat. Sic animi nebulas doctrina lumine qui non Abstergens, mentis deprimit omne iubar: S[ae]pius huic fallax illudit opinio: inanes Pro veris umbras captet ut ille bonis. Vis Educationis. A teneris memor a[ss]vescat virtutis amori, Ac odio vicium discat habere puer, Exijt ad coelum ramis ubi grandibus arbos, Iam flecti nescit viribus aucta suis. Sic animos formare decet iuvenilibus annis: Qu[ae] puer haud discit, non sciet illa senex. Primae institutionis vicium pertinax, Argut[ae] fidicen cit har[ae] memoratur, obortas Qui poterat lacrymas arte ciere sua. Is gemina pueros docuit mercede, magistri Haud bene quos segnes erudiere prius. Non Aliter. Non temere hoc fecit longo vir doctus ab usu: Sufficiens, ageret cur ita, causa fuit. Nam mala cognorat dediscere tardius istos, Quam bona sub memori condere mente rudes. Collatio Scholarum cum militia. Vt ferat optatum victoria parta triumphum, Et captos bello sub iuga mittat agros: Miles in ad versos primum ruat impiger hostes: Dein pudeat turpi vertere terga fuga. Pr[ae]terea imperium, promtus parere capessat: Et nihil iniussu tentet, agatue Ducis. Sic quoq[ue] Pr[ae]ceptor ne se sine fruge fatiget, Dum pueros Sophi[ae] prima elementa docet. Flagret amore puer discendi: cedere victum Non sinat ingenita nobilitate pudor. Tum pr[ae]ceptoris faciat mandata libenter: Nec latum ahbscedens transeat illa pedem. Ignavis semper feriae. Si quando spretas contemtus abhorruit artes, Nunc demum abiect[ae] sub pedibusq[ue] iacent. Dedita Musarum dum sacris ipsa iuventus, Pr[ae]studijs mavult ocia pigra sequi. Nunc simulat morbum; nunc certa negocia libros Excutiunt: hyemis nunc furit acre gelu. K 3 Nunc Nunc [ae]stu queritur se frangi: nunc grave coelum Detinet, autumno iam veniente, domi. Evocat in sylvas nunc veris amabile tempus: Cantat a vis vario gramine ridet ager. Pransus amat requiem venter, dum digerit escas: Obstrepit impransis, qu[ae] caret aure, fames. Apta parum studijs lux irrequieta quietis: Scintillans oculis nocte lucerna nocet. Artibus haud opus est istis mihi, ditior inquit: Ingenium, pauper non habet, unde colat. Iunior indulgeri aliquid sibi postulat: [ae]tas Grandior in curam corporis usq[ue] vacat. Ocia sunt pigris semper: fuge inertia longe Octa, qui ver[ae] landis amore cales. Laborandum Cuncta labore Deus vendit: labor omnia vincit Sedulus, [et] pleno tendit ad astra gradu. Vis igitur tibi rem cum laude parare, labora: Ocia paupertas dura, pudorq[ue] manet. Iustorum Memoria Immortalis. Errata Errata sic corrige. A 3.b 1inea 6. pro sapientes lege sapienter A 4.a l. 19. post studia, nsere, sua, l. ult. pro studiorum lege rudiorum B 1.b l. 22. proquantusc[ue] lege quantis c[ue] B 2.b 1. 27. lege hallucinantur. B 3.a 1. 27. pro qnoniam lege quorum, item pro certe certae B 3.b l. penult. lege adulteri B 4.a l. 5. lege explicare D 2.a l. 9. post legis, insere, de G 4.a l. 8. pro convenieniente lege conveniente. G 2.b. l. penult. pro sedi lege sedi. H 3.a l. 11. pro vera lege verdo. H 4.b l. 5. pro sic lege sine I 1.b l. 18. pro Prussica lege Prussia