IN NVPTIAS Reverendi viri, pietate [et] doctrina laudati, DN: IOHANNIS SCHILII VERBI DI vini in Ecclesia Reichenbach [...]aria Mi-nistri, Sponsi: [et] Honesti[ss]: Virginis ANNAE CL. VIRI, M. IOHANNIS MYLII, Elbing: Gymnasij Rectoris fili[ae], Spons[ae]: Jdib Febr. Anno. a Chr. nato M. DC. XII. Eibingae celebratas: Carmina [et] vota ab amicis [et] disci pulis, scripta, [et] excusa ELBINGAE. Typis Bodenhausianis. TETR ADISTICHON Numeris harmonicis exornatum a IOHANNE CELSCHERO Cive Elbingensi: David German Cantor, [et] docent: in Gymnasio Elbingensi Collega. AE- DOcturo populum summi pia iu[ss]a parentis Sponse tibi ex voto Sponsa puella datur, Magna quidem res est Pastoris munere fungi, Et pur a Christi pascere mente gregem Nec minus est juvenem casta cum Virgine iungi, Vna quibus sit mens, [et] quibus vnus amor: Quod tibi propenso quia Numine ce[ss]it vtrumq, Sponse Deo gratus, Carmina grata cane. AEnigma Nuptiale. REgina imperium cum magno terminat Orbe, Et capita alta polo septeno vertice tollit Fatales Mundi moderans parentis habenas, Si naturali alternat vestigia gre[ss]u: Ast ubi retrogrados similat rebitando paguros Schoenoplocosve, in colla neunt cum forte tagacis Cannabe de infami feralia vincla caterv[ae], Mutato sumit trans formia corpora sexu, C[ae]cigenusq[ue] puer subito fit matris ab ipso C[ae]cultans utero, jaculanti alasq[ue] movetni Persimilis teneris licet at sit pusio membris Debilis ignarus crescendo acquirere vires: Cuncta tamen magno minor impete vincit, [et] ipsam Reginam omnidomam domat exarmansq[ue] potenti Exuit imperio. Sic omnia vincere gnara Vincitur, [et] victori ultronea porrigit herbam. Reginam hanc vici[ss]e parum est: hominesq[ue] Deosq[ue] Prosubigit domitor, nec matri parcit amat[ae] Jmprobus, [et] c[ae]co quid vis non impiger ausu A 2 Ag- Aggreditur, palma [et] numero mactatur honorha. Jnq[ue] hominum tantum nec s[ae]vit corpora, sensus Impetit, atq[ue] imam cordis rimatur aby[ss]um: Nec prius inde redit, parto quam mactus honore Exuvias refer at spoliumq[ue] triumphet opimum Quale sit hoc, liquidis tu Iane edi[ss]ere verbis, Nec Sponso tibi, nec mihi formidabile monstrum, ROMANO semper tamen aversabile Clero. Martinus Stob[ae]us Consul. Mari[ae]burgen: Dno: MARTINO STOBAEO, CONSVLI Mari[ae]burgensi, Sponso. SVnt duo, quae duo sunt, sed dinumerata seorsim, Non duo sed vere quatuor esse solent. Idem finis;idem quoq; principium: mediumq; Cum medio apposite convenit usq; suo: Inde licet cancros imiteris eundo retrorsum; Seu justo incedas ordine, habebis idem. Dulcisonum, blandum, laetum, peramabile nomen, O tibi, & o referens gaudia mille mihi. Ergo age, qui mecum circa versaris idipsum, Nec tamen illud idem, Sponse, quid esse putas? Iohannes Schilius Sponsus. So- Solutio senigmatis. DVlce tua nomen Spons[ae] pie Sponse me[ae]q[ue] Bis binas scriptum constat habere not as. Binaq[ue] bis binas combinat syllaba formas: Sic duo, bis fient, di[ss]ociata, duo. Sed nota, qua reliquas antestat prima sorores, Nominis h[ae]c finem principiumq[ue] dabit. Post apicem gemina, qui cycli proximus Orbem Anteit, is medium sic duplicatus erit. Seu duo seu dicas igitur bis bina, decenti Ordine si jungas, anteretroq[ue] leges. Lectio mellitum parit ista reciproca nomen, Quo mea me, quo te jam tua Sponsa beat. Nomen idem Sponjis duo sed sunt corpora nostris: Sic et amamus idem, nec tamen illud idem. ANNAM sicumules, Ann[ae] dabit auctio M ANNA, Huic sed AMA vertens dicito; reddet, AMA Martinus Stob[ae]us A 3 O ODE ALCAICA. SIc vita praesens, sic tua postulat AEtas, requirit sic tua functio, Ut propiam vitae & laborum, SCHILI, habeas Sociam precumq; Nam vox Tonantis nunquam erit irrita. Omni valebit tempore, ut omnibus Est dicta. Solum non decebit Esse hominem, faciamus, illi Adsit juvamen conveniens. Sibi Hocesse dictum nemo negaverit, Quicunq; natum se fatetur. Esse hominem. Nequit esse castus Mystes obesus, qui sine conjuge Vivit jugalem despiciens torum. Vxoris unius Maritus Ut sit Episcopus, ipse PAULUS I. Tim:3. Praecepit olim. Pagina quod sacra ver. 2 Sanxit, nefando non sine crimine Mutant homulli. Castitatem Non dabit infula, non galerus, Rasusve vertex, non habet hoc bonum In se cucullus. Turpiter uritur, Flammasq; sentit prurientiq; Ignis in igne. Vaporat aestu. CAUTe facetus vivere sed Pater Segloriatur, CASTe ubi non potest. Neutrum probabit. Nam petulcum Saepe sit, ut miseris Monoten Durus Durus Menalcas excipiat modis Exorbitantem limitibus suis Valde coercens, ut falaces De reliquo resecentur ausus. Lascivientem sic Bromium minus Gaute videmus rem gerere :IS tamen, Castusq; cautusq; ut videri Possit ab omnibus, allaborat. Quod posset illi conjugium dare Demens recusat. Quod nequit assequi, Venatur invitis molossis, Praeda suis canibus paratus. Hinc Vulnerata mente male angitur, Et conscius culpae temerariae Ultricis aegro cum tremore Tisiphones metuit flagellum. Te cautiorem jure vocaverim SCHILI pudicam qui tibi virginem Quam diligas caste, jugali Non dubitas sociare nexu. Tractare nam mysteria dogmatis Caelestis etsi es jussus, ob id tamen Non exuisti, quod valentis Esse hominis proprium videmus. Sit fausta, felixq; haec tibi cautio. Vestros Penates pax regat aurea: Det liberali, haec quae requirit Vita, DEUS bona cuncta dextra. JOHANNES ALBINVS H. T. Gymn: Elb. ConR. A 4 Vxo- V Xorem quicunq[ue] capit reperitq[ue] fidelem, Quemq[ue] bono hoc dignum censet habetq[ue] DEVS. Is vere dives, vere [et] Benedictus in [ae]vum Nactus [et] [ae]therei est munera Sacra poli. Lege tamen verum hac, si junctus adh[ae]serit illi, Cumq[ue] illa tulerit tristia qu[ae]q tori: Si quoq[ue] pacifice cum junct a junctus in omnes Vixerit, (ut fas est) [et] sine lite dies. Ic circo, quoniam Pax [et] bona Costa feracem Exornant valde nobilitantq[ue] torum: Sollicitam nec non soboles pia petlit in auras Curam, qu[ae] graviter mordet editq[ue] virum. Hisce tibi in pr[ae]sens pacem quoq[ue] Sponse, beatam Ex animo vero, [et] pignora cara precor. Nam torus exutus gnatis, sine proleq[ue] tristis Jmproba conjunctis jurgia s[ae]pi creat: Teste HIEROCLE etiam domus augusti[ss]ima prole Si careat; risu l[ae]titiaq; caret. Pignora sed thalami mensam si grata coronent Exultant socio pectara juncta toro. Andreas Cramerus Barbiensis Saxo. Collega docent: in Gymnasio Elbing Dum Dum tibi fata Volunt castam associare puellam, Divitias nullas, Optime Sponse, cupis. Divitias CHRISTVS tibi suppedi tabit Olympo, Qui vigilans CHRISTI mystica sacra doces. Gratulor ergo tibi, quod CHRISTI care minister, ANNA tuum ad thalamum Sponsa pudica venit Vivite felices, quos copula dia ligavit, Vivite florenti nupraq, virq; toro, Aurea pax thalamum vallet, concordia sensus Blanda liger, mentes sep iat una fides. Vnus amor Validis stringat duo corpora nodis, Cedat & optate, quod bene cepit, opus. Bene Volenti[ae], [et] amoris ergo P. David Drabitius Misn. in Schola Elbing: docen-tium Collega AENIGMA NVPTIALE. FIlia sum, cujus matrem dixire nepotes. Et genetrix, sobolem cujus vos e[ss]e putatis. Iile vocat natam : matrem me nominat alter. Mens manet hos eadem, diversum dicitur : hinc sit Nominis ejusdem genetrix [et] filia dicar. Dicite, conviv[ae] qua sint cognomina nostra? Dicite, docta cohors, prima vnde exordia ducam? Quis vit[ae] fomes? rursum quid destruat illum? MATRIPARA Ab dulcis! non formidabile monstrum es: (Quamvis ma[ss]a tui formam non ceperit vnquam Sumere, nec labium maternum pre[ss]erit vber) LINEA CORPORIBVS SED TRISTIS FIXA (DVOBVS Martinus Schwang Elbing: B No- NOmina sunt multis clara, & regalia multis Vnus Alexander, Iulius alter erit. Talia sed raro reperiri nomina possunt, Qvae videas rebus consona ite suis. Nomina sunt etenim multis, verum omina desunt, Qvae quod significant nomina, saepe negant. Sed tamen offendas e multis millibus unum, Cui bene collati nominis omen adest. Qualis praemultis Divus fuit ille IOHANNES Quem Christo carum pagina sacra docet. Vox Ioannis eum, velut acceptabilis, idem est, Qui placeat superis, omnibus atq; pijs. Est autem in numero Schilius quoq; noster eorum; Qui cum re gratum omen & nomcn habent. Diceret in sulsa, quis enim, quis voce? IEHOVAE Summo illum nullo posse placere modo. Cum commissa ipsi mysteria sacra, docendo. Praebeat ut Christi pascua sana gregi. Quis ve etiam? in terris hunc nulli posse placere, Jllius subeat cum pia virgo torum Quae sane eximia prognata est stirpe puella, Et laudem castae virginitatis habet. Quae bona sincero ceu pectore gratulor illi; Sic mea cum reliquis jungere vota libet. Sit sponsus sponsae, sit sponso sponaq; grata, Mutuus amborum pectora iungat amor. Et DEVS instituit socij qui foedera lecti, Coniugibus tribuat prospera cuncta novis. Georgius Hoppe Elbingensiae. Para- Parodia AD OD. 7 lib : 4 Horatii. Diffugere nives, etc. DIffugere PAPAE nug[ae], f[ae]toribus atris Crimina vana jacent Ac illis redijt, Christi qui dogmata spargunt Candidus ordo tori. Dramnat Roma toros, ao confirmantia t[ae]das Pr[ae]terit ora D E I. Gratia summa Dei Nympham virtutibus auctam Ducere, Sponse, iubet. Ne monadem speres cordis monet ignis, [et] ipse Quem rapit hora dies. Aspera mitescunt t[ae]dis, ac concitus aestus Interit ille simul. Quotidie thalamus founctus effundit am[ae]nos Prole repletq[ue] domum Regna pi[ae] sensim cumulant coelestia tada Nos vbi jungit amor. Qvo c[ae]lebs abiit? quo vota monastica? quorum Vix levis umbra? manet. Ergo sapis recte, socialis faedera lecti Quod pie sponse subis. Conjugio adijcial felicia tempora vestro Gratia larga Dei. Tecta dies fugiant rigidi vestra, omnia longe Tristia veni us agat. Qvum semel occiderint, de vobis postea nunq[ue] Arbitrium faciant. Non vos diviti[ae], non vos concordia, non vos Destituat pictas. Sed victus saties, [et] dulcis nexus, [et] ardor Numinis usq; beet. Michael Barenslisius passew, Pomera: B 2 Coeli C oelibis est vita, & conforte carentis, jmago Tristis qua Boreas aequora durat, hyems. Nam velut hac in aquis Ceycis sola quiescens Ales, vix aliquo membra calore fovet: Sic recubans solus vacui sub tegmine lecti. Vix fervore aliquo frigida membra levat, Hac veluti focio maerent sine amore volucres, Et tristes errant per nemus omne ferae. Sic a sincero qui non stimulatur amore, Hunc verae vitae lubricus error habet. Hac velut & viduus turtur queribundus in agro Perpetuo luctu tempora cuncta terit, Sic animum curis torquet noctesq; diesq;, Qui fociae haud quicquam conditionis habet. Contra vere novo decoratur gramine tellus, Ac inter sese consociantur aves. Cum duo conveniunt in eodem corpora lecto Quos licito constans jungit amore fides: Sieut vitis agit gemmas hoc tempore laeto, Arbor & umbrosas explicat alta comas; Talis cum focia foecundus conjuge lectus: Tunc etenim fructum foemina virq; fe runt: Foemina virq; ferunt; ceu gemrnea munera profert Ver, fic conjugium nil nisi laeta parat. Quam multus placidae succres cit palmus olivae, Tam multa thalamus prole beatus erit. Haec sunt, haec o sunt, dona optima Numinis almi, Conjugium quibusis condecorare folet. Ergo tristi hyemi quam praestant tempora veris; Tam torus est vita caelibe nobilior. Ictrus Pontelius Cusl: Pom: Quod Quod fero, carpe toroq tuo conjunge iugali, Illi, ornamentum nam feret atq[ue] decus, Ex arce ignita spaciosi venit Olympi In nostrum, superum rege jubente, solum, Fortuna id sequitur venus afflata secundis Muliiugisq, virens multiplicata bonis, Adduxit secum clementi luce favorem Cingit [et] illius gratia blanda latus. Candore exsuperat floccos nivis, emicat inter Foeitida tot mundi squalmata totq[ue] rugas, Non Veneris faculas pueriq[ue] volatilis arciv Curat, non Bacchi gaudia mille capit. Spendida deridet, qu[ae]vis terrestria temnit, Vnde ad nos fluxit rursus ad astra fluit, Impia non hominum sceler ataq[ue] limina calcat: Pelliturillorum nam improbitate procul. Grammata designant nomen bis quatuor eius, Nomen, quod summus diligit ipse DEVS. Si quartum prorsus tolles ex ordine gramma, Vleimum in illius substituesq[ue] locum Fiet avis penna qu[ae] proepete verberat aurat Et doctopangit gutture dulce melos, Componit nidos [ae]stivas inter aristas Educat & pullos sedulitate suo[...] Quod fero, quid fiet id dis, Sponse [et] judice Ihova Danteq[ue] tu tanto munere dignus eris. Melchior Smolius Cruciburga ex Elysiis. In-ex Elyfiis. INtactis preciosior Thesauris Arabum, & divitis indiae. Prudens uxor honestaq; Felix coniugium, si det eam DEVS. Haec praestat adamantinum Murum, si veniat dira necessitas: Defunctumq; laboribus AEtqualia recreat forte virum luum. Ergo nunc melius sibi Quorum sana rrahunt pectora Spiritus: Vivunt: impia quam Cohors Immetata quibus jugera liberas Fruges, & Cererem ferunt, Necculrura placet Conjugij Sacra. At Sic est placitum tibi Sancitor sapiens Conjugjj DEUS. Refrenare licentiam Perversam stimulos atq; Cupidinis: Vis, conjux decoret Virum Viitutum varijs Praedita dotibus. Qualem summe DEVS semel Si nexu socias irresecabili; O quaenam volet impia Mundi cura, furor solvere vel stygis? Non solvet: duo carne sunt Vna, quo capiant mutua gaudia Abjectis querimoonijs Quas caelebs generat vita monastieis: Felix, o nimium bonc S C H IL I, sponse recens; copula te ligae Talis, quam bona vt mala Dum solvant, citius sydera corruent. Is tecum labor est DEVS; Tu tales stabili foedere copulas, Rerum conditor optime Ergo nunc etiam Conjugibus nivis Adsis numine prospero: Illorum soboles multa beet terum: Nec Tors sive serenior Hisarrideat, aut tristior ingruat, Unquam segreget hos, eis Nec castas abigat pectore flammul[...] Haec Haec sunt vota auimi mei, His o ANNVE nunc Christe potens DEVS. ACSANA OMNIA quae nocent IN ILLIS, vel adhuc quae tibi displicent. Concordes peragant diu Vitae da placide curriculum suae : Castas atq; pias faces Da sincerus amor cordibus excitet: Da dum vita manet, tuae Et leges maneant mente reconditae Vt deinceps teneat polum Quo te perpetuis lacidibus evchant, Constantinus Ringius. Namsl. Sil. Vid quaeso melius, quid svavius e[ss]e videmus, QInolite Pieridum cultor Neonymphe sororum, Quam thalami Sociam sibi foedere jungere saearo, Quae, varias volvat curas animo atq[ue] revolvat Pro propera Socij vita firmaq[ue] Salute: Qu[ae]q[ue] etiam domui normam moderamine justo Pr[ae]scribat, simul [et] placeat qu[ae] rite marito? Talem conjungit tibi nunc, Docti[ss]ime SCHILI, Stelligerum nutu coelum terramq[ue] gubernans: Hanc igitur thalami Sociam complectere in omnes Casus, [et] fidei jucundos porrige nexus Sic Deus ommi potens connubia vestra beabit, Et dabit in thalamum pulcherrima pignora vestrum. Ite pares cursu foecundi crescite prole, Suaviter ac longe traducite tempora vitae, Tempora l[ae]tadiu, donec vos Rector olympi Exacta hac vita deducat ad aurea coeli Culmina, perpetuo regnant vbi l[ae]taporum Iubila, [et] vnanimi spirans concordia sensu. Paulus Saffelderus Di[ss]avien. Tyrig. Dum DVm tibi dona ferunt alii, pactos Hymen[ae]os Vrgenti, officium jubet h[ae]c tibi pectore vota Promere sincero; captis ut dexter ad e[ss]e Autor conjugij velit: [et] tibi, Sponse, puellam Consortem thalami quam sors nunc obtulit [ae]qua: Hac cum non secus ac concors cum turture vitam Turtur agit, superant qu[ae] tempora, degere po[ss]is. Inter amore pares haud unquam amor ille labascat, Vos qui conjunxit primus, quin ultimus idem Ad seros duret canos: vita absq[ue] dolore, Decunati morbis liberrima defluat [ae]tas; Donec grand[ae]vos cum fata secunda vocabunt, Vos simul exactis annis veniatis ad astra. Andreas Zenckerus PaseWalcensis Pom. QVamvis multa novem cantent tibi, Sponse, sorores -Pauca tamen multis addere vota libet. Sciticet ut caeptum est divino Numine; eodem Sic quoq; coniugium post bene sempereat. Divinum presto sit vobis rebus in arctis Auxilium; vestras pax cubet ante fores: Et faveat vobis concordia mater, & huius Filia, divinae gratia mentis, amor. Joachimus Hamelius Pasw. Pom Ac Aenigma Nuptiale. IANE qui C H RIS T I, resonas in ade Dogma sacrata, tibi nunc pudentem Virginem vit[ae] sociam pudico jungis amors. Jungis, [et] solum cupis ut deinceps Te fide [et] castis faculis amoris Semper oblectet, lateriq[ue] semper adstet amica. Ast ego quendam tibi dico ade[ss]e, Qui tuam junxit sibi amore sponsam: Et tuam non blandidulam; suam sed pradicat e[ss]e. Nec quidem frustra: Rodamatur ipse Namq[ue] Rivalis merito vici[ss]im A tua: qu[ae] nunc vchementer eius flagrat amore. Res magis miranda tibi: quod idem Velle se dicit, querulo ciento Ore te fletus, alias in oras ducere sponsam. Non sed iccirco rabidas in iras Ibis: ast illud placido [et] benigno Perferes vultu, simul [et] parabis dicere grates. David Lehmannus Ber- linensis Marchi- acus. f. C dum C dum DVm novus ingrederis Sponsus doctissime Schili, Et thalamo cclebras festa parata tuo: Festivo pangunt Musae modulamina plectro, Dulcibus ut resonent atria tota modis Nec quispuam est nostri tam portio parva Lycei, Scribere quin laetum nunc epigramma velit, Hos inter, paucis ut dicam plurima, caepto Coelitus ipse tuo prospera quaeq; precor. Vive, Vale &facili perlustra carmina fronte, Drusiades Sponso quae cecinere tibi. Iohannes Friedwald Elbingens. IN cipe Calliope mecum nunc ludere versus Adsis Melpomene ut svaves ex ore loquelas Expediam: dulcis tu Euterpe flatibus auge Omnia mellifluo po[ss]im quo verba lepore Spargere, Terpsichore svavi modulamine adesto Plectra gerens ERATO, plectro mea guttur a pulsa, Atq[ue] doce resonare memor Polymneia lingvam Debita quo p[ss]im contexere carmina CLIO, Doctic anam tecum Vranian modo deferab aberret: Tu PHOEBEobservanefistula for san aberret: Lux oritur quoniam sub qua cantare nece[ss]e est, Lux oritur qu[ae] non nisi gaudia maxima portat: Gaudia qu[ae] [ae]thereus sponsus verbo ipse sacravit, Hoc sine nec quicquam laetum nec amalibe quicquam Nam patrem docet is, docet ille relinquere matrem, Vxori & vinclo se consociare jugali; SCHILIVS ergo pie noster fac it atq[ue] virago Vin- Vincula quod tasti subcunt sociali lecti Mandato ju[ss]iq[ue] ab utroq[ue] parente relictis Vivere jam unanimes cupiunt sub foedere sancto. Hisce novis sponsis precor ut digneris adesse Summe parens, ac corda liges consensibus imis, Fac in amore pio [et] persistant foedere in uno: Extendas vit[ae] seriem, usq[ue] ad Nestoris annos Vivant, [et] videant thalami quoq[ue] pignora multa Et tandem subeant coelorum regna be[ae]ta. IOHANNES LITZOVIUS Regenwaldensis Pom. QVamvis permulti nunc dicere turpiter a[u]sint Esse nihil vita coelibe commodius, Conjugii tamen his praestantior extitit autor, Nimirum nitidi conditor ipse poli. Hic dulcem primus sociam coniungit Adamo: Alter ut alterius tristia fata levet. Praeterea ut cunctas humano semine terras. Accumulent, sese multiplicare jubet, Huad ergo immerito sunt illi laude vehendi, Casti qui cupiunt foedera inire tori Gratulor hinc vere tibi laudatissime Sponse, Optima quod thalami jura subire paras. Vosq; precor sacri soecundet Numinis aura, Et regat & foveat connubiumq; beet. Sint procul invrsae qui spargunt semina rixae, Concutiat vestras nulla procella fores. Sed placide longosvivatis Nestoris annos Vivite, sit larga prole repleta domus, Georgius Schyrr[ae]us Schonfchtensis C 2 Teuto Bohemus. EPIGRAMMA NVPTIALE. VT nihil inceptis hominum in constantius unquam. Quae non a summo sunt oriunda DEO; Er Veluti nullum est hominum durabile foedus. Quod DEUS auxilio non juvat ipse suo: Sic res conjugium per se sanctissima rerum Uti successu prosperiore nequit. Ni DEUS hoc ornet primus qui foederis autor. Atq; suo motu corda liganda regat Ergo vna merum doctissime sponse precare, Atq; roga summum supplice voce DEVM. Ipse vt perpetuo praesens tua caepta gubernet Atq; velit vestrum sanctificare torum. Sic te felicem sotia cum compare dicam. Sic aedes feriet nulla procella tuas. Haec rogo suscipias animo vultuq; sereno, Nec spermas, cecinit quae mea Musa tibi. Bartholom[ae]us Marienburgerus Elbing: Boru[ss]: CEV vagus absentes aspirat cervus ad vndas: Vt cursu nimio langv i da membra levet. Sic novus hic sponsae petijt con nubia sponsus Nam grave trajecto pectore vulnus erat. Heu quando thalami pia foedera sponsus inibo! Quando jungetur sponsa pudica milii! Jungitur: Ergo illam vero complectere amore Gaudia mille tibi, laeticiasq; dabit. Et tu sponsa tuum complexibus excipe sponsum Quem Deus in foedus dat sociale tibi. Ille suos tecum peraget feliciter annos, Perpetuo exoptas cuius amore frui. Vivite felices; felicem degite vitam: Nec pius in vobis diminuatut amor. Tempora longaevae videatis longa senectae: Vos mancant PILII tempora multa fenis. Nicolaus Rhodius Londino Dithmarsus Cum CVm nequeam docto desciribere Carmine laudet Sponse tuas (quod jure alij melioribus ausis Pr[ae]stant) nec deceant me ludiera dicta salesve, Ac sit fausta novis Sponsis gratarier [ae]quum, Accipe devoto quod pectore comprecor unum: Absit tristis ERIS, sed EROS l[ae]si[ss]imus adsit Iohannes Schwantes Belgardensis Pomeranus. TE casti Custos thalami reverenter adoro, Vt sint haec sponsis prospera pacta novis, Namq; tuo felix nil est sine numine quicquam, Quilibet ac nisus vanus inersq; manet. Nil prosuntvires animi mentisq; disertae, Nilq; boni potis est nostra parare manus. Tu nisi res hominum cunctas, pater optime, sancto Numine fortunes,ut bene semper eant. Omne tuo caeptum nutu fortitur habetq; Eventus laetos, quos sibi quisq; petit. Ergo ades o thalami moderator, Fautor & Autor. Qui decoras sponsos prosperitate novos. Huc ades, ac votum pro taedis auribus hauri Numine & his praesens auxiliare tuo. Alme veni, votis nostris subscribe benignus Ne mala legitimus sentiat ulla torus Vera fides, pax alma domum, & concordia cingat: Dulcis amoris edax lis procul ornnis eat. Nestoreos videant annos per plurima lustra, Assurgatq; frequens turba tenella toro. Grigorius SchonWals Elbing. Borus. C 1 IV IKre tu[ae] grator forti cui SPONSA venusta, S PONSA cui svavis, cast a pudica datur. O fortunatos Domini quos sancta voluntas C opulat, [et] fido nectit amore pares! A NNA tibi conjux datur optati[ss]ima, rebus H rec tibi in adversis dulce le vamen erit: N on ergo immerito tibi grator, teq[ue] beatum I udice, cui talis N V P T A PETIT A datur. N VPTA PETIT A datur tibi docta timere Iehovam. L audatur, laudem qu[ae] pietatis habet, E t qu[ae] mansvetis est pr[ae]dita moribus uxor, I nde paritq[ue] suo commoda multa viro. S ed quid multa? DEVS, qu[ae] vit[ae] postulat huius US us, det, vestram prole beetq[ue] domum. Georgius Pulman Iunior Dirsur. Boruss. NUnc quoniam statuis thalami sacra jura subire, Vt faustis opro cedat id ominibus. Cum sponsa placide tua transige tempora vitae, Quam tibi consociat pronubus ipse DEUS. Sit procul a vestris tristis discordia tectis, Pellite concordes iurgia quae que foras, Aurea circundet pax vos candentibus alis, Adsint ;& coeptis commoda quaeque sacris Tandem transacto & superato tempore vitae, Vobis concedat sydera celsa DEUS. Johannes Leubicensis Scepusius Quid QUidmea verfituios cefias qucfy ludere, *SM»fa% Subijcere @ doIHspaucula carmtmbm ? jfn n$n Afcipulumfas eHgratum efieprecartfy Jnformatori profbera cun&afuo * Surgt age 5 dttmfy tfbi tenues fuht carmine vires f^eljaltem hoc votumfiibnce , qudfo ,pium l ITot tefponfi bonis cumulet dwtfifo khonja; Quodcalamossftate^xhibttanfpla fegesy Splendeat dde tua vu/tujortuna benigiio Nubila tefugtant dira domumfy tuam ; Qonjuge cum cara fupera tot ficula , dicunt Neftoraprudentem quotfuperafe fcnem* Et quando vita curfum perfeceris hujm, Te Dcmtn c&li luctda te&a locet Chriftianus Warceaberclc Elbing: locus amici qui ferius accessit VErum quam niviae simillimam Te Gallinae sobolem, Tuam ut decorent Cathedram niviae torumq; vestes SCHILI, non alia tuis Tuae ve Veste carior! autfavebit aedi JOVAE dextra potens Suae Tuaeve, Aut frustra hoc nivio fere sub ijsdem Pectori spatijs dicarit omen; Qui jungit nivios nive hac amores FINIS