Elbingae, Typis VVendelini Bodenhausen, 1609. ARAE VOTIVAE: In honorem lecti[ss]imi Conjugii Dn. BALTHASARIS STuRMERI, E T REGINAE TRUNC CIAE PATRIC. MA RIAEBURGEN. Sponsorum Ornatiss. Florentiss. Posit[ae] ab A M I C I S. Epigramma Chrono- logicum. RegIa RegInae, RegInae, LVCe reget Vr, BaLthasar arbItrIo soLa regenDa tVo. Ergb regas, regnes:s IC proprIa regna g Vbeines, Vt reCte DICI Rexq.Ve PaterqVe qVeas. J. S. M. B. AD DN.BALTHASARUM STuRMERuM SPON. SUM FLORENTIS. S I M U M. VErsus mi tetricam subinde Musans Poscenti, modo fit ratum quod opto; Contingit modo nil nisi repulpsa: Quod tam vilia carmina [ae]stimentur, Vt saltem appositus sit unus emtor, Vno totum Helicona qu[ae]rat asse. Quare aut scribimus, ut molestiores Curarum bene temperemus horas; Aut ludamus apud pios amicos; Aut, si deficiant, paremus illos. Quod si qu[ae]rere me quoque hoc supremum Credts, dum tibi gratulor perennem REGINAE lepid[ae] sacratum AMOREM; Et verum tetigisse te putabis, Et mi spem dabis, auctiorem AMICO Metali fore, qualis e trecentis STuRMERE optime, vix legi potis sit. A 2 Inde Inde est hoc mihi seculum molestum, Tam virtutis inops [et] ivnenustum! Benevoli ad fectus ergo J. Bochman.D. DN. BALTHASARI STORMERO AMICO CHARISSIMO. HVc huc Aönides Pimpl[ae]o ex colle Sorores Confertim propero pergite adesse gradu: Tergemin[ae] Charites: valido Concordia vinclo, Gratiaq[ue] infractis consolidata animis. Blandities: sincerus Amor:risusq[ue] salesq[ue]: Et solita in roseis Susda cubare labris: Ingenuusq[ue] Lepor, jucunda Lubentia:qualis Flora suis:curis orba Vacuna vagis. Et quicuncq[ue] alii Veneris, Venerisq[ue] pusilli A[ss]iduis soleant invigilare choris: Vestra et enim soboles, vestris nutritus in antris ST0RMERUS, teneris semper ab unguiculis: Quem modo Sarmatic[ae] suavi dulcore puell[ae] Pellicere in casses non potuer suas. Hic Hic ubi Kotzkovii viridantia prata Lycei Alluit incertis turbida Viepra vadis: Et qu[ae] Nicretuo luctantur flumine Nymph[ae]: Nicre Palatini gloria magna soli. Edoct[ae] quamvis mentes inflectere possent Sua viloqua ad libitum voce oculisq[ue] suum. Nulla tamen potuit nec verborum amite, [et] ullis Aucupium cupidum flectere in obsequium. REGINAE ad nutum sua colla viraginis ultro Subdere flagranti victus amore parat. Victus amore gravi, Regin[ae] temnere sceptra Non ullo tutum jam putat esse modo. Ergo parat licitis fumantia pectora philtris Consopire, novi [et] gaudia inire tori. Vt quem frigidior texit modo culcitra, post nil De Lun[ae] po[ss]it frigore jure queri. Idcirco placidis felicia carmina linguis Dicite, Jo Sponsis gaudia larga nowis. Dicite [et] alternis date jubila plausibus: [et] vos Omnes in varios solvite vota modos. Exulet a Sponsis, lis, frans, contentio, bellum, S[ae]vaq[ue] distortis jurgia crebra sonis, Abscedat Nemesis, procul hinc [et] s[ae]va facessat Tisiphone, vecors [et] procul absit Eris. Deniq[ue] quicquid id est, quod turbet gaudia mentis, In Phlegetonthevs praecipitetur aquas. A 3 Grati[ae] Gratia larga Dei summo de vertice c[ae]li Annuat, [et] thalamum prosperitate beet. Vivant felices vetuli vel fata trisech, Nec vit[ae] pr[ae]ceps stamina Morta secet, Affluat ambobus plenis Fortuna quadrigis, Foetaq[ue] florescat prole beata domus. Benevolentiae & amoris ergo cecinit Bartholomaeus David Secret. Aliud. SPonse, vocas nostras in vota & carmina Musas? Immo his (si quis erat) desiit esse vigor; Addam vota tamen, non quae manifestet Apollo Fatiloquus, sed quae poscit amica fides. Officium siquidem hoc tibi debeo, nec minus illi, Quam lateri jungunt fata secunda tuo. Faxit IHOVA DEUS superum, ut qui primus amicam Junxit Parthenopen ultimus adstet Amor; Ultima amice Fides tibi prima sit; omne senescat Quod tibi jam vernat, deficiatque nihil. Quod juvet, omne adsit; quod laedat, id o proculabsit; Tristia fata abeant; fausta sed accelerent. Dulcia Dulcia quae vobis non moeror amaricet ullus, Regnet Eros, nec se livida jungat Eris. In numerum consensus eat, sobolem que perennem Excitet; ex lusu lusus honestus erit. Ludus erit torus ipse tibi, torus ipee docebit, Discet & idem aliquid discipulos que feret. Pax thalami nutrix bene longos mulceat annos, Mutuus & nullo tempore cesset amor. Certa futurorum praesentia gaudia vobis Symbola sint, vigeant illa, ubi nostra cadunt, Et vitam vobis producat Vita, Bonumque Cujus in orbe umbram ducimus esse bonum. Amoris [et] adfinitatis ergo Paulus Schlusselbergerus Cit. scient, Stud. ME- MEROJAMBICUM absque Elis. TVis,o Hipprocrenio Venustus ille Pupulus, Sacroq[ue] Gorgonis vado, Onustus ille Pupulus Deabus erogantibus, Sagittulis minutulis, Deabus irrigantibus, Sagittulis acutulis. Rigate labra Balthasar, Vterq[ue] debitum facit. Sonare fausta Nuptiis, Cupido spiculum jacit, Vocare fausta Nuptiis Eoq[ue] tangit unico Et auspicata Numina, Duum recinta pectora, Thala[ss]iiq[ue] Lumina Duum revincta pectora. Laboriosioribus, At Ida plena gaudiis, Metrisq[ue] cultioribus Iisq[ue] conjugalibus, Metrisq[ue] curtioribus, Iisq[ue] nuptialibus, Iämbicis minoribus Torum petit novellulum, Ovante cordegestio. Torumq[ue] larga bellulum Venus venusta jam veni. Feracitate florida, Veni venusta jam Venus Tenacit ate mutua, Veni, tuoq[ue] Venulam Beatitate prospera: Rigato rore torridam Amore fervidi[ss]imo, Veni, tuoq[ue] comptulos Favore candidi[ss]imo, Ligato more Sponsulos. Lepore callidi[ss]imo Adest Venus, venit simul Beat, secundat, approbat: Simul- Simulq[ue] plaudit,[et]notis Amica sis amantibus. Sui favoris additis, Jocosa sis jocantibus, Ad approbata gaudia Benigna lusit antibus, Toriq[ue] pacta foedera Secunda basiantibus. Vel hisvelusa vocibus Sed ipsa sis [et] algida, Et elegantioribus, Vt ista bina pectora Et insolentioribus, Et uniantur arctius, Et eruditioribus, Et urgeantur aptius. Et expolitioribus Toga tegente qu[ae]libet Movere labra cernitur. Jocos amantium tege. Apollo die, cur diu Silentioq[ue], quosoles Diem sacrum jugalibus Modos jocantium sile. Sacrisq[ue] nuptialibus Nec ulla vox Latrantiu Mora morante protrahis? Atrocitas ve flantium Recede Phoebe paululum, Tibi, vel his amantium, Caput reconde fulgidum, Autoribus molesta sit. Jubar reconde lucidum, At omnis aura gaudeat Et os reconde flammeum. Favonii teporibus Recede Phoebe, Nox veni Favonium faventibus Amicta veste fuscula Sibi, favere fas erit. Ferens cupita pluscula Faveto, quicq d his potest Parens quietis unica. Novis favere Sponsulis. Veni veni, Venire te Placeto quicquid his potest Vterq[ue] vult amantium. Novis placere Sponsulis. Mane diu, manere te Apollo nunc revertere, Vterq[ue] vult jocantium, Tuos simul citi[ss]ime Equos Equos volatiles jube Et expetita gaudia Poliper astra currere Tori ferat que pignora Iö volate pr[ae]petes Torum novum colentibus, Levi[ss]imique vospedes. Iisque sic volentibus. Volate, pervolate jam Volate vos. ego volo Polipatentis aream. Ad arva l[ae]ta, qu[ae] colo. Volate, flate naribus, Volo citata. vos citam Et anhelate faucibus. Ad[ae]mulemini Deam. Citi volate, quo cito Silens Cytheris avolat, Reversus annus advolet: Mihique plura a denegat. Joannis Stobaei Mariaeburgensis Boruss. JOANNI STOBAEO S. NUper erat nemo, Patrem qui vincere versu Posset. Tu vinces, perge, STOBA E, patrem. J. Al. H. T. Aliud: AD sacras quondam licitasque t[ae]das Convocat Christum Galil[ae]a tellus, Qui Qui potens fontem in generosa vina Vertit aquai. Ad tuas etjam, Neonymphe, Christum Advoca, non est dubium, rogatus Quin velit rite hospes adesse coeptis Ilico t[ae]dis. Ille ditabit peramara melle. Et mero vos l[ae]titi[ae] beabit, Et crucis lymphas in amica vini Gaudia vertet. Georg. Reuteri Mosbacensis Palatini. i i I