CHRISTIANI VVILDVOGELII.JCTI. CONSILIARII SAXO-ISENACENSIS INTIMl ET ANTECESSORIS COLLEGII JVRIDICI h. t. DECANI DE SECRETO JVDICIS ad L. XIV. C. d. Testib. PROGRAMMA INAVGVRALE. P.P. Jenæ, d.XI.Sept. A.O.R. MDCCI. J E N Æ. Typis, JOH. ADOLPHI MVLLERI. Axima in hominibus DEI dona esse Sacerdotium & Imperium, ipsemet sacratissimus Imperator Iustinianus diserte profitetur in Nov. IV. in prin. Neque vero ullum esse existimaverim, qui pro-nunciatum istud in dubium vo-care ausit, quandoquidem mor-tales omnes primum quidem su-premo Numini, dein. legibus ac Magistratui in his ter-ris constituto ita devincti sunt, ut omnem cultum eis-dem exhibere, omnesve actiones ad illorum præscripta componere teneantur, atque hinc prælaudatus Impe-rator, Sacerdotium divinis ministrare, Imperium vero humanis præsidere, in allegato loco haud inconcinne as-severaverit. De sacerdotio & quidnam illud hominibus præstet, nihil jam memorare attinet; De Imperio vero affirmamus nunc, quod extincto ipso societatem civi-lem tolli oporteat, ac judiciorum vigorem, Magistra-tuumve constitutionem unicum fere esse remedium, quo salus publica servari, provinciarum integritas fir-mari, ipsaque regna ab interitu vindicari possint. Hinc nullo non tempore præcipua Imperantium cura ed fuit directa, ut per judices rite constitutos justitia admini-stretur, suum cuique jus tribuatur, & per legitimos tramites calumniantium iniquitates repellantur, ipsique Principes (ut Imper. noster in pr. Prooem. Inst. loqui amat) tum juris religiosissimi, quam victis hostibus trium- )( 2 pha- M phatores magnifici evadant. Cum vero ad judicia ex-ercenda judiciarius ordo haut parum conferat, de illo quoque soliciti fuerunt terrarum Domini, atque hinc certas composuerunt leges, quas tanquam normam in cognoscendo & decernendo judicantes sequerentur. Sed & loci rationem habere voluerunt, in quo litigan-tes comparerent, & sententiam super rebus controver-sis expectarent. Licet autem ab initio sub dio atque in omnium conspectu partes audire, iisdemque jus di-cere moris fuerit, ipso jure feudali Sax. hoc præcipien-te, Lehnrecht / cap.XXXV. §.19. [et] cap. LXV. verb. Lehn-recht soll nicht in einem verschlossen Orte gehalten werden. ut nim: hac ratione omnis metus & terroris suspicio eximeretur, ipseque judex oculis in coelum erectis Dei præsentiæ admoneretur, Gryphiand. de Weichbild. cap. LXVI. Insequenti tamen tempore certum & a populi congressu separatum locum huic negotio destinare pla-cuit, ne vulgi strepitu judex turbaretur, sed majori cum attentione rebus fuis defungi posset. Nimirum ædificia publica eum in finem extructa fuerunt, inque iis certa spatia judicibus assignata, in quibus conside-rent & litigantium jura recta lance expenderent. Ab eo more Camer[æ] nomen, celsissimo Imperii romano-ger-manici dicasterio hodienum tribui solitum, unde & judi-cium hoc camerale communiter vocari consvevit, ortum traxisse eruditi putant. Idem apud Romanos quoque observatum fuisse, ex variis legum civilum locis collige-re licet. Inprimis verdo ex L.XIV. C. d. testib. ubi SE-CRETI JVDICVM fit mentio, idem illud mani-feste apparet. Atqui verborum illorum sensum nunc aperire, a præsenti, quod pertractandum suscepi, ne-gotio non erit alienum. Ac primo equidem SECRETI vocabulum, vulgo id denotat, quod aliorum, vel faltem plurium notitiæ non patet. Quo in sensu Vlpianus in L.I. §.38. ff. depos. Ego arbitror, ait [et] injuriarum agi posse, si hoc si hoc animo recitatum est testamentum quibusdam pr[æ]sentibus, ut judicia SECRETA ejus, qui testatus est, divulgarentur. Eodem quoque significatu Alexander Imp. SECRETA patrimonii & suspectum pupillorum æs alienum pandi vetat, in L. II. C. d. alim. pupill. pr[æ]st. Diversa paulo ac-ceptione SECRETVM prædicatur de eo, quod ab ho-minum conspectu est remotum: unde exhibere proprie idem esse, ac extra SECRETVM habere, JCtus scribit in L.III. §.8. ff. de hom. lib. exhib. Idem deinde nomen illis locis tributum legimus, per quæ vulgo homines non solent commeare, veluti Vlpianus in L.I. ff. d. his qui effud. edicto Prætoris non teneri, ait, si in via quid dejectum vel effusum sit, cum adhuc SECRETA loca essent. Figurata demum oratione vox ista in Cancel-larias Principum irrepsit, & de Sigillo Principum, quo res secretæ communiri solent, adhiberi coepit. In no-stra vero lege citata Conclave designat, in quo judices conveniunt ad jus dicendum sententiamque proferen-dam, quodve ICto Paulo in L. XL. ff. d. reb. cred. AVDI-TORIVM audit. In aliis Codicis legibus SECRE-TARIVM locus iste appellatur: Zeno quippe Imp. in L. ult. pr. C. ubi Senat. vel. clariss. illustribus, qui ob crimen in jus vocati sunt, in SECRETARIO sedendi licentiam concedit, in ea quidem parte, quæ judici-bus inferior, altercantibus vero superior esse videatur, ne scil. ut ipse ibidem loquitur, ante privationes, i. e. ante probatum crimen, quis injurias patiatur. Eodem significatu SECRETARIVM JVDICVM dicitur in L.III. C. d. offic divers. jud. ubi Valent. Theodos. & Ar-cadius AAA. Primates officiorum & judices ternis libris auri a suis facultatibus eruendis puniri jubent, si hono-ratis viris (quibus etiam Consistorium Principum in-grediendi facultas præbetur) SECRETARII JVDICVM non patuerit ingressus. Consimilis locutio reperitur in L.II. C. d. prox. sacr. scrin. Et in L. pn. C. d. accusat, illi, )( 3 qui qui ex officio SECRETARIVM ingrediuntur, si statutum contempserint, quinque librarum condemnatione feriri jubentur. Add. L.VII. C. Theod. d. proxim. In idem quoque SECRETARIVM populum Carthagine admisum, ad ordi-nandas Exactorum probas & ingenuas personas, testatur L.XX. C. Theod. d. Exactor. Vtrum verdo omnes judiciarii a-ctus in isto Judicum secreto quondam celebrati fuerint? non immerito disquiritur. Sane judicia capitalia olim publice & adeo in propatulo habita fuisse, ut cuivis e populo & quæstionibus reorum interesse easque spectare, & in-terrogationes judicum, nec non responsiones accusati audire licuerit, inter alia evincere videtur L.XXVII. §. 7. ff. ad L. Jul. Maj. ubi reus reave & patroni eorum, & qui crimen detulerit, quæstioni interesse jubentur, interro-gandive facultas patronis conceditur. Comprobat id ipsum historia passionis dominicæ, Matth. XXVI. v.62. quando Salvator noster a Pontifice publice populo te-stibusque expositus fuit, ut inspectantibus & audien-tibus ipsis objecta crimina dilueret. Colligit & illud ex Chrysostomi Orat. IV. de Lazaro Conradus Rittershus lect. sacr. Lib.IV. cap.6. Cæterum in civilibus caussis id observatum non esse, sed privatorum controversias, apud Romanorum inprimis gentem, intra parietes dis-cussas fuisse, ex his constare puto, quæ paulo ante de Secretario judicum, ex L. ult. C. ubi senat. vel clariss. L.III. C. d. offic. diuers. jud. aliisque in medium protuli. Qvam-vis enim iste judicii locus litigantibus, advocatis, aliis-que rei illius, quæ tractabatur, audiendæ desiderio flagrantibus pateret, quoniam tamen iste tecto ac parie-tibus concludebatur, paucique homines circumstabant, SECRETI, vel SECRETARII nomen non sine cau-sa nactus est. Panciroll. Lib.I. var. lect.77. Ritterhus. ad Novell. part.IX. cap.22. n.29. Atque in hoc Judicis Secreto five loco occultiore testes examinari debere, Imp. Zeno jubet in L.XIV. C. d. testib. Quæ verba licet de concla- vi vi recto & parietibus concluso cuncti intelligant DD. de to tamen, utrum interrogationem & responsionem te-stium præsente utraque litigantium parte peragi deceat? diversas amplecti sententias deprehenduntur. Inter-pretum sane nonnulli, testes [...], sive absente altera parte producendos & examinandos non esse con-tendunt, hancque suam sententiam constabilitum eunt ex Nov.XC. cap.9. Vbi Imp. alteram partem in ea civitate constitutam in qua testationes dantur, admonitam a judice præsen-te[m] esse [et] audire attestationes oportere sancit. Propugnat hanc sententiam post alios Conrad. Rittersh. ad Nov. supr. al-leg. loc. atque de cavendo errore Joach. Stephani, qui in Expos. Novell.XXX. n.16. Imperatorem in d. Nov.XC. le-gemXIV. de testib. repetere scribit, auditores suos com-monefecit. Adstipulatur eidem Joh Jacob. Wissenbach, Disp.XLIII. §.33. provocans ad L. pn. C. d. testib. [et] L.XIIX. C. d. sid. instrum. nec non ad d. Nov.XC. cap. ult. Verum enim vero etiamsi negandum non sit, Imperatorem in Nov.XC quando de testium examinatione loqui-tur, ne verbo quidem illius legis XIV. sive nomina-tim sive per demonstrationem, quæ nominis vice fun-gatur, mentionem facere, eum tamen novi quid per istam Novellam sancire, aut jus antiquum abrogare haud quaquam voluisse, statuimus, sed istam sui Antecessoris dispositionem, qua testes in SECRETO JVDICIS, i. e. remota parte altera, remotisque aliis, qui judicio forte interesse poterant, examinari præcepit, integram ipsum reliquisse. Adeoque Novellam istam Justinianeam id solum præcipere asserendum est, ne te-stes absente adversa parte producantur, sed ut hi præ-sentes sint productioni, videntes & audientes testium juramentum; de cætero ipsum testium examen in secreto judicis instituatur, ne forte testimonii libertas eisdem adimatur. Quo sensu laudatam Novellam interpreta-tur Gotho fr. in not. ad eand. n.4. & ad L. pn. C. d. testibus. Atque Atque hanc interpretationem non solum DD. plurimi, inter quos Gudelin. d. jur. noviss. Lib.IV. cap.10. §. plane. Argentr. ad Consuet Britann. art. CLVI. gl.1. [et] 2. Fab. ad Cod. tit. d. test. def.13. sequuntur, sed & usus fori comprobat cum quotidie testes, præsente quidem utroque litigatorum produci & juramento ad dicendam veritatem in illorum Conspectu adstringi, postmodum vero secreto interrogari videamus. Nos in præsentiarum non testem aliquem in privatorum causa producimus, sed eruditionis solidæ, qua Candidatus juris clarissimus. CHRISTIANVS MICHAELIS. WISMARIENSIS. Reg. Dicast. Pomeran. Advocatus celeberr. præcellit, testimonium molimur. Neque enim latere ipse in Secreto, sed publico eruditorum examini & ju-dicio, per honestam Doctoratus juridici ambitionem exponere sese induxit animum. Quare & justo e-jus desiderio merito velificantes producimus ipsum in JCtorum cathedram, & more a majoribus tradito vitæ ejus historiolam conteximus. Patria ejus est WISMARIA, portu ad mare Balthicum commodissimo nobilis urbs, quippe quæ ipsum anno superioris seculi quinquagesimo nono, parentibus no-bilissimis, Genitore GOTHOFREDO CHRISTIANO MICHAELIS, ICto amplissimo, atque in summo, quod ibi floret, tribunali regio per octodecim annos Se-cretario, ac per quinque lustra Advocato Fisci & Pro-curatore ordinario, Matre vero virtutum jubare fulgen-tissima, REGINA PASCOVIA, nobilissimi consultis-simique viri, FRIDERICI PASCOVII, in eodem judi-cio Protonotarii, ac Regiæ Majestatis Svedicæ Secretarii meritissimi Filia, auspicato prognatum, sinu suo excepit. Quod si hic ad describendam sive paterni, sive materni gene- generis nobilitatem me accingere vellem, in tempora longe remota eundem mihi csset, ac longissima serie majores clarissimi, equestri quoque dignitate splendentes, Nobiles de RAMMIN, de SCHOENINGEN, & de PYLEN, itemq; ob Consulare[m] ac senatoriam aliamq; dignitatem ce-lebres MICHAELES. PASCOVII, FVHRMANNII, PFEI-LII, SCHVLTETI, ac plures alii, rebus vel domi vel foris prospere gestis conspicui, enumerandi occurrerent. Cui natalium splendori ut per nostrum Candidatum illustrius incrementum accederet, non natura tantum præcellentes ingenii dotes, animique capacitatem eximiam indulserat, sed & ipse strenuioris industriæ nervos mature ad partes afferebat. Gavisi Parentes tantæ spei ac indolis prole, omnem adhibebant operam, ut ipsa indies magis ac ma-gis virtutis studio ac literarum cultu expoliretur. Cre-debant hinc Candidatum nostrum Scholæ patriæ gremio, ibique enutriendum dabant Subrectori potissimum cla-rissimo ANDREÆ PAVLI, nunc in coelitum choros cooptato. Interjecto tempore curæ & inspectioni no-bilissimi viri, JOHANNIS JACOBI PAVLI, in regio justitiæ collegio, quod in Bremensi ac Verdensi Duca-tu viget, Protonotarii, nec non reverendi plurimum HENRICI PLAGMANNI, Ecclesiast. Wismar. ad D. Nicolai optime meriti ductui traditus, in primis linguarum artiumque elementis egregie profecit. Cumque exor-ta sævissimi belli tempestate Wismaria graviori obsidione hucusque vexata anno superioris seculi septuagesimo quinto, ac decimo tertio quidem Decembris die Dano-rum Regi se dedidisset, aliorsum Noster commigravit, pa-trio lare Lubecam primum, de hinc Stetinum translato, atque in Senatoria civitatis Stetinensis schola virorum docendi arrificio præstantissimorum, M. DANIELIS SCHVLTETI, Rectoris, & M. GEORGII HV-BNERI disciplina imbutus, egregios in Oratoria ac Lo-gica arte profectus sibi comparavit. Deprædicat hic, )( quoties M quoties temporum illorum memoriam recolit, immen-lam Divini Numinis in se bonitatem, quod non Wi-smariensi tantum, sed & duplici Stetinensi obsidione cinctus ac vehementer perculsus, intactus evaserit, & quam orsus erat, studiorum telam continuare value-rit. Tot periculis feliciter superatis Bremam se contu-lit, atque in gymnasio ibi florentissimo præeunte viro maxime reverendo GERHARDO MEIERO, SS. Theologiæ Doctore, Mathematum Professore dexter-rimo, Ethicam [et] Politicam, ac interprete felicissimo, Jurium Doctore, JOHANNE MEIERO, usus, Institutiones imperiales opportune addidicit. Exacto ibi biennio, Parentis optumi mandato pariter & consilio permotus, palæstras nostras frequentare coepit, ut in studiorum suorum apicem divina ope sublevatus eni-teretur. Hinc nostrates Juris doctores insigni mentis alacritate est adsectatus. Auscultavit sedulo HAR-TVNGIVM, collegium Juridico-Metaphysicum ador-nantem; PLÆTZIVM Institutiones Justinianeas expo-nentem; Excellentissimum FRISIVM, Consiliarium hodie Saxo-Isenacensem aulicum & Antecessorem splen-didissimum, Struvii Jurisprudentiam, & Lauterbachianum Compendium erudite explanantem; Magnificum JOH. PHILIPPVM SLEVOGTIVM, Antecessorem & Facultatis nostræ Seniorem gravissimum, Institutiones ante laudatas imperiales publica opera tractantem; Con-sultissimos item Antecessores reliquos HENR. BALTH. ROTHIVM & JOH. VOLCMANNVM BECH-MANNVM, illum Struvii Syntagma interpretantem, hunc publici juris disciplinam, Auream inprimis Bullam doctissima commentatione publica illustrantem. Nec jurium duntaxat arcana in nostra Academia perscruta-tus est, sed & plenius addiscendæ lingu[æ] gallic[æ], cujus hodie passim per orbem in tractandis civilibus magni-que momenti negotiis insignem esse usum noverat, exqui- exquisitam operam impendit. Cæterum integro trien-nio apud nos commoratus alias quoque visitare aca-demias animum induxit, &, cum Lipsiensis inter cæ-teras fere caput efferat, ad eam animo discendi avi-dissimo contendit, nobilissimos ipsam condecorantes Ju-ris interpretes, quos tanquam quædam Jurisprudentiæ oracula orbis veneratur, ad suos profectus amplifican-dos auscultaturus. Spe illa, quam de Lyceo isthoc in-comparabili conceperat, abunde impleta, ivit Stetinum, ut quædam Patris negotia sibi demandata ibi expediret, partibusque sibi commissis defunctus Wismariam re-dut. Vix appulerat eo, quando a generosissimo Chi-liarcha, DE PREHN primum moderandis filli mo-ribus studiisque peæficiebatur, postmodum ad obeun-dum Secretarii cujusdam munus evocabatur; Ubique spartam, quam nactus erat, ea fide ac dexteritate ad-ministravit, ut, ceu scripta luculenta docent testimo-nia, insignem benevolentiam ac laudem promeruerit. Neque vero eximiam suam juris cognitionem intra otio-sos & obscuros nudæ speculationis carceres torpere & elanguescere volebat, sed eam in publicam fori lucem producere, & agendis applicare causis fatagebat. Quod cum faceret Candidatus noster, in nobilissimo vatum forensium coetu eminebat facile, &, quam exacte omnem legum disciplinam calleat, compluribus do-cumentis demonstrabat. Inter tot adspirantis undi-que fortunæ favores, iniquioris sortis acerbitatem exper-tus quoque est, quando præter alia fati quandoque desævientis tela in se conjecta, parentem svavissimum lecto affixum & quinquennii spatio cum pertinaci mor-bo conflictantem attonita mente intuebatur. Suble-vabat tunc omni ope genitorem decumbentem &, licet alibi munia quædam obire posset, Patris tamen gerere negotia, ex sua in ipsum pietate, maluit, eadem tempe-state in Advocatorum, qui in regio dicasterio Pomera- nico nico causasperorant, numerum cooptatus. Parente postea charissimo morte abrepto, processuum, quos nondum is ad finem perduxerat, seriem perite conti-nuavit aliaque negotia, quæ ad matris totiusque fa-miliæ salutem attinebant, successu plane prospero ex-pedivit. Plura eruditionis atque dexteritatis suæ spe-cimina dedit, quando non tantum Jurium Doctore nobilissimo & Advocato fisci optime merito, ADAMO a BREMEN, affine suo colendissimo, ad occupationes gravissimas a potentissimo Svecorum Rege adhibito, Fiscales juxta ac privatas causas, ipsi alias agendas, in le suscepit, sed & integro septennii spatio in laudato jam summo tribunali regio Advocati partes tanto applausu sustinuit, ut summis in Jure honoribus ab omnibus rerum intelligentibus viris dignus censeretur. Quo testimonio plausuque publico exstimulatus ad nostram denuo Academiam venit, & Doctoratus juridici decus ea, qua par est, modestia expetiit. Nos, ut Collegii nostri leges integras servemus, Candidatum tot editis speciminibus jam nobilitatum foroque satis probatum ad consveta examina invitavimus, liberius de ipsius doctrina judicium laturi. Deprehendimus verd in ipso eam eruditionem, ac tantum rerum gerendarum usum, ut una voce pari emissa omnium consensu, pu-blica, queis Candidatos defungi oportet, specimina edendi facultatem eidem impertiremur. Quare, cum crastinæ diei hora consveta X. antemeridiana lectiones, quas vocant, cursorias ad L. fin. D. d. LL. auspicaturus fit, Magnificum Dn. Rectorem, Illustrissimos Dn. Dn. Comites, Patres Academiæ excellentissimos, Doctores & Studiosos nobilissimos, ut actum huncgratiosa ac be-nevola præsentia sua cohonestare dignentur, demisse, officiose ac peramanter rogo. P. P. Jenæ, d.XI.Septembr. A.O.R. MDCCI.