Q. D. B. V. PROGYMNASMA ]USTINIANEUM, Exhibens ENNEADA THESIUM, Ex Jure Civili depromptarum, Quas SUPPETIAS CLEMENTER FEREN- TE DIVINI NUMINIS GRATIA, MAGNIFICI ICT0RUM IN ILLUSTRl ALBERITINA ORDINIS CONSENSU. Sub PRAESIDIO DN. JACOBI ZETZKII, J. U. D. & Profess. Publ. Superiorum, quae in Borussia Ducali sunt, Judiciorum Advocati, Publicae disquisitioni submittit GODOFREDUS KRüGER, R. P. Ad d. Aprilis Anno 1694. IN AUDITORIO MAJORI horis consvetis. REGIOMONTI, Typis REUSNERIANIS, DEO, PATRIAE. FAUTORIBUS, ET AMICIS. THES. 1. Institutiones, ab Imperatore Justi-niano, in Proem. Inst. §. 4. totius legitimae scientiae prima elementa, recte dicuntur. Uodsi quisquam in Jurisperitorum thecis codex est, qui fructu & commodis censendus videatur, non alius profecto quam Institu-tionum libellus est : quem Jure meritoque alii comtissimum, alii elegantissimum, alii aureum Libellum appellitant, inquit Anton. Mathaei Orat. 3. de Institut. utilitate, p.m. 78. Eodem referri potest Cujacii judicium, quod l. II. observat. C 38. sequentibus depromit verbis: Ex libris Juris Civilis, quibus solis nos uti Justinianus voluit, in respondendo, Iitigando, judicando, Iibello In-stitutionum neque comtior, neque facilior ullus est, quive Interpretem desideret minus: ut plane illorum videatur esse otium ignobile, qui eum libellum lon-gissimis onerant commentariis, quod positum est in una cognitione, in infinita dispartientes, quo scilicet plura scire videantur, ut illis quidem videtur, nostri judicio, ostentatione vana, quo caeteris nihil sciro videantur. H. J. Inde dimanasse crediderim, tritum illud, quanquam non satis latinum: Bonus lnstitista, Bonus Bonus Jurista. Quod tamen cum grano falis acci-piendum esse, semper persvasus fui, quotiescunque lmperatorem in ipsis Institutionibus suis studiosos Juris, ad latiora Pandectarum volumina, & consti-tutiones in Codice extantes ablegantem adverti. Ut adeo cachinno, seu potius commiseratione, digna non immerito illorum reputetur Conditio, qui qua-litercunq ; habito quodam ad Institut. Collegio, jam se Reipubl. administrandae, ante omnes, maxime idoneos, opinantur. Alii e contrario liberiorem de Jure Justinianeo judicandi facultatem, proprio ausu, sibimet arrogantes, severius de illis lnstitutionum Libellis statuere non dubitant. Cujus quidem speci-men itidem Anthonius Mathaei in Disputat. suis de fun-damentis quibusdam Juris aliter jactis, aliter jaciendis passim luculenter exhibet. Idque praeter alios, etiam Wesembecius, magnum illud de caetero Germaniae lumen, declarat, dum nec formam, nec materiam Institutionum approbare dignatur. Ego, quantum per ingenii mei imbeciliitatem judicare possum, nec nimia laude luxuriandum esse existimo, ut pote quod saepius judicii defectum arguit: nec tamen in dedecus & opprobrium Optimi Imperatoris nostri quidquam decernendum arbitror, quod vel arrogantiae, vel temeritatis, vel calumniae speciem habere solet. Cum tamen meum non sit, tantas componere lites, hac vice saltem Thesi meae inhaereo. THES. II. Consobrinorum Nuptiae Jure Justi- nianeo non sunt prohibitae. §. 4. J. de Nuptiis. Allegatum enim §. 4. affirmative legendum esse recepta est Ddrum sententia, utpote quae aliis etiam Juris Civilis textibus corroboratur. vid. Brun-nem. Exercit. Justin. 2.ad §. all. pag. m. 12. In quo qui-dem Jus Justinianeum omnino cum Jure divino con-gruit, per ea quae Harpr. atque Vinnius Comment. ad lnstit. §. 4. de Nuptiis copiose deducunt. Recessit in-terim, at sane citra ullam praegnantem causam, ab illa permissione, Jus Canonicum, quod ad quartum usque gradum computationis suae, in linea collate-rali, matrimonia prohibuit c. pen. & ult. X. de Con-sangvinit. & Affinitat. Variare inde coeperunt etiam mores, & jura statutaria. Sic in Saxonia, Pomera-nia, & hac nostra Borussia, in tertio demum gradu lineae aequalis, non etiam inaequalis Connubia per-mittuntur. D. Hopp. Exam. lnstit. L. I. tit. 10. quaest. 52. Conf. Preuß. Land Recht l. 2. T. 2. A. I. §. 8. pag. 350. In Marchia vero Brandenburgensi tertius quoque gradus lineae aequalis prohibetur, teste D. Stryck. ad Brunnem. Jus Eccles. l. 2. c. 16. ad §. 21. pag. 615. Quia tamen ejus est solvere, cujus erat ligare: & ejus est velle, qui potest nolle, argt. l. 3. ff. de R. J. Hinc re-laxatio juris ejuscemodi positivi, ex certis rationibus, tan- tanto facilius impetrari solet ; secus ac in gradibus Jure Divino, Lev. 18. & 20. prohibitis, in quibus nulia dispensatio Superioris locum habet, quemad-modum nostrates communiter docent. THES. III. Tutor suspectus ob culpam remotus, non fit infamis §. 6. J. de suspectis Tutor. vel Curat. Cum vero culpae tres vulgo tradantur species, seu gradus potius ; hinc enata est occasio Doctoribus inquirendi: Num & de lata culpa alleg. §. 6. subaudi-endus sit ? Et quidem si autoritatibus quaestio haec di-cidenda foret, ambiguo Marte consligendum, & cui tandem parti adhaerere integrum esset, anceps existe-rem. Quoniam autem & citatus §. generaliter ac indistincte loquitur, lege vero non distingvente, nec nos distingvere debemus arg. l. 8. ff. de Publiciana in rem action. & ultenus in omnibus locis, ubi de Tutore suspecto removendo agitur, si infamia ei sit irroganda, doli tantum fit mentio: & deniq ; in famosis causis lata culpa dolo non aequi-paratur. Schneidew. ad. d. §. 6. Itaq ; in eorum Castra transire non addubito, qui, aequiori modo, odia restringentes, secundum cap. odia 15. de J. in 6to. Tu-torem ob latam culpam remotum, infamem non fieri adstruunt. Et id consonum etiam esse disposi-tioni Juris pruten. autumo. vid. Pr. Land R. lib 2. Tit. 6. Art. II §. 3. THES. IV. Literae, licet aureae sint, perinde Chartis membranisve cedunt, ac solo cedere solent ea, quae inaedisi- cantur aut inseruntur §. 33. J. de R.D. Jure sc. Accessionis, quo accessorium principali, & accidens sive adjunctum, subjecto suo cedere debet, juxta l. 23. §. 3. ff. de Rei Vindicat. I. 9. §. I. ff. de ac-quirendo rerum Dominio & l. 3. §. 14. ff. ad exbibend. cujus casus maxime notabilis est ad hanc materiam. Ita vero Ulpianus: Servus (inquit Julianus) uxoris meae rationes meas conscripsit. Istae rationes a te possi-dentur, desidero eas exhiberi, ait Julianus, siquidem in mea charta scriptae sint, locum esse huic actioni (puta ad exhibendum) quia & vindicare eas possum. Nam eum charta mea fuit, & quod scriptum est meum est. Sed si charta mea non fuit, quia vindicare non possum, nec ad exhibendum experiri, in factum igitur mihi actionem competere. Hactenus verba legis. Nimirum charta quasi campus, seu solum est : stylus quasi vomis: scriptura quasi sementis. Unde Titionius comicus, referente Harprecht ad dict. §. 33. n. I. offe arare cam-pum cereum, pro eo, quod alias scribere dicimus, posuit. Quemadmodum igitur id, quod solo implan-ratur, vel inseritur, solo cedit, juxta vulgares lstos versiculos, quos etiam habet Philipp. Usu Pract. lnstit. l. 2. Ecel. 14. Quicquid plantatur, seritur, sive aedificatur, Omne solo cedit, radices si tamen egit: Ita quoque si quis in chartis, membranisve alterius aliquid scripserit, hujus operis non Scriptor ; sed is, cujus sunt Chartae, Dominus erit. Quod jus hodie in Praxi mutatum nonnulli putant, cum quibus fa-cere videtur Dion. Gothofred. in annot. ad Schneidew. cit. §. ubi insequentia verba erumpit: Et quis alioquin ferat vilissimae chartae pretiosam scripturam, Poema, Orationem, Opus denique rarum & exquisitum cedere ? aut quis vili membranae existimet cedere instrumentum, in quo fortunae plerumque omnes alicujus sunt positae. H. J. Sed cum omnes istos ICtos, qui in hic fuerunt opi-nione, privata autoritate scripsisse sciam, & nulla instructos leges ferendi potestate, ambigo: num stan-dum sit illorum affertioni ? Pracipue quia Juris Civi-lis mutatio non praesumitur, sed probanda est argu-mento l. 22. ff. de probat: Et hactenus lex, utut dura, tamen scripta l. 12. §. I. ff. qui & a quibus manumissi, liberi non siunt. Nisi fors alicubi contrarium inva-luerit, vel circumstantiis ita svadentibus Judex aliud arbitretur. Quemadmodum i Illustris Dominus a Fuchs in elegantiss. Paraphrasi ad h. §. Prudentis Judicis arbitno totam hanc rem committendam censet. THES. V. Legatarii & fideicommissarii testes in testamento esse possunt §. II. Inst. de Testam. ordin. Inter alias solennitates, quae ad validitatem testa-menti requiruntur, illud etiam exigitur, ut septem testes, & quidem idonei legitime adhibeantur §. 3. J.eod. Nam non omnes in testamento testes esse possunt ; qua de re prolixe sub tit. all. lmperat. & pro-lixius commentatores ad eund. Praeter caetera vero Legatum aut fidei commissum testamento alicui re-lictum, eum testem inhabilem, dummodo alias habilis sit, in eo testamento non facere expediti Juris est, juxta all. §. II. & l. 20. pr ff. qui testam. facere poss. ac l. 22. C. de testamentis. Idque in l. 14. ff. de rebus dubiis eo usque extenditur, ut & illud utile sit legatum, si quis ita scripserit: Illis, qui testamentum meum signaverint, heres meus, decem dato. Ex qua lege Doctores in-ferunt, singulis testibus legatum in testamento relin-qui posse. Ratio hujus dispositionis ab ipso Imperat. in textu traditur: quia videlicet Legatarii Juris (nempe universi, velut heres) successores non sunt: seu quia cum ipsis negotium principaliter non geritur ; sed saltem per consequentiam. Ut adeo testes in propria causa esse non videantur: Cum ea, quae per consequentiam saltem fiunt, spectari non soleant. per l. I. pr. ibi per con- consequentias contigit. & l.7. pr. ff. de autoritate & consensu tutor.& Curat. Nec obstat quod tunc etiam, cum per consequentiam tantum ex aliqud causa testis commodum percepturus est, ejus depositio suspecta reddatur ; adeoque Legatarii testimonium in proprium commodum omnino prohibitum censea-tur, arg. l. I. §. II. ff. quando appelland. Namque regula lsta: Nemo in ea causa, cujus commodum adsipsum spectat, testis esse potest l. 10. ff. & C. de testib. Praeterquam quod de commodo directo ad aliquem spectante loquatur, limitari etiam debet, nisi is, cujus favore receptum est, ne talis testis ad-mittatur, eum admittere desiderat. Tunc enim favori is pro se introducto renunciare potest l. pen. C. de pactis, ne quod alias in favorem ejus introductum est, in odium ejusdem retorqueatur, contra l. 6. C de Legib. cujus limitationis applicatio quam commode ad praesentem casum fieri queat, facile Iiquet. vid. Haerprecht ad c. §. n. 5. II. & 12. Gothofred. in not. ad l. 14. de reh. dub. sed hactenus dicta indubia sunt, de testamento solenni scripto : An autem legatarius in nuncupativo testamento etiam tessis esse possit ? Dubitatur ; id enim, cum quibusdam negat Duaren in Tit. qui testament. fac. poss. sub rubro de testibus in testam. idoneis p. m. 883. Edit. Lugdun. 1578, sed affirmativa sententia verior, per text. clarum in l. 22. C. de testa-ment. Carpzo. decis. 151. n. 17. sequent. ubi argumenta Reus- Reusneri, & ejus sequacium nuncupativa testamenta, & codicillos hic excludentium sufficienter divellit. THES. VI. Duorum Pluriumve fratrum filii, nu- mero licet diversi, soIi, nullo Patruo vel Avanculo extante, concurren- tes, defuncto suo Patruo, non in stirpes, sed in capita, succedunt. jxt. §. 4. J. de Jegit. agnat. success. Conf.l. 2. §. 2.ff. de suis & legit heredib. l.I. in sin.ff. si pars hereditatis petatur. ubi expressis verbis casus iste deciditur. Eo tamen non obstante, quam plu-rimi extitere, qui Accursium inprimis secuti, contra-rium asserere non dubitarunt, in tali casu successiio-nem in stirpes, non in capita fieri debere adstruentes. Sane vel nomina eorum recensere perlongum foret. Nostra tamen sententia adhucdum longe plurium calculo comprobata exstat, utpote quae etiam firmis legum textibus innititur, qui per nov. 118. nullatenus correcti sunt, vel immutati, uti adversae opinionis affertores, sine subsidio veritatis, existimant ; adeo, ut Zas. l. I. Cans. 4. n. 8. allegante Ungepauer Exercit. J. 9. q. 7. p. m. 460. dicat: dispeream, nisi ad ferulas me velim subjicere, si unum Iocum, imo unum jota jota mihi expresse correctionis quis ostenderit. Quod autem correctum non est, quare stare prohibetur ? l. 27. C.de testament. Praeterea eandem sententiam quoque Carolus V. Imperat. Rom. Germ. Constitu-tione sua in comitiis, spirae Nemetum Ao.1529. cele-brtis, corroboravit: & comprobat jus Saxon. lib. I. art. 17. Schneidew. de haereditat. quae ab intestato defe-runtur. De tertio ordine succedendi n. 29 nec non, quod primo loco nominare debuissem, jus nostrum Provinciale Prutenicum L. 5. T. 12. A. 3. §. 3. THES. Vll. In mutuo transferri dominium, & proinde alienationem verti, non obscure elucet ex pr. J. quib. mod. re contrah. obligat. ac communis est Juris Interpretum opinio. Nobilitata est haec quaestio contentionibus Ma-gnorum seculi nostri Virorum. Dubiam enim facere ICtis illam sententiam, Cl. Salmasius sustine-bat, edita, inter alia, Diatriba de mutuo, non esse alienationem, sub fictitio nomine, Alexii a Massilia, Domini de sancto lupo. E contrario pro recepta Doctorum sententia defendenda, operam statim impendebat suam Johan. Otto Tabor. Jur. U. D. & Prof. Prof. Argentinensis, Johan. Jacob. Wissenbachius Prof. Franeckeranus, Car. Ann. Fabrotus Antecessor Aqui sextiensis, & post hosjalii. Tantoque fervore lis haec acta est, ac ventilata, donec ad, jurgia tan-dem & convitia deventum, quibus cum primis se insinuat Anonymus quidam a partibus Salmasii stans, & signis his S. B. D. nomen suum declarans saltem, dum audacter satis in Praefat. ad Audomarum Talaeum: pro nobis (nempe Salmasio & se) inquit, sensus est communis, qui dictat, non id alienari, quod datum debet reddi: pro ipsis (nempe lCtis a Salmasio dissen-tientibus) stulta opinio ex falsis, aut male intellectis concepta juris pnncipiis, & per manus ab inscitis Magistris ad ineptiores discipulos transdita. Ut ver-vecibus mos est, si unus praeivent, ac saltu se in FIu-vium praecipitem dederit omnes agminatim sequun-tur, & in idem desiliunt praecipitium &c. Quanquam autem non diffitear, Autores fere se invicem coeco saepius obsequio, ac impetu, tanquam grues gruem, sequi ; cum tamen causam nullam hic subesse videam, ob quam a communi lCtorum opinione recedere necesse sit, artisicibus iliis in arte juris, falva tamen Saimasii inter eruditos existimatione, credendum puto. Rationes alias conflictus eliciet. THES. Vlll. Emptione & Venditione perfecta, periculum rei venditae statim ad emptorem pertinet, tametsi ad- huc ea res emptori tradita non sit. §. 3. J. de empt. & Vendit. ET proinde si res vendita citra culpam Venditoris Iaesa, vel deperdita sit, emptorad id, quod interest, adversus venditorem agere non potest ; sed & pre-tium, si nondum solvit, venditori nihilomtnus prae-stare compellitur, si vero solvit, illud a venditore repetere nequit vid. I. 5. §. 2. ff. de rescindend. vendit. I. ult. ff. de condictione causa data, causa non secutal. 21 ff. de hereditate vel actione vendita l. ult. C. de periculo, & commod. rei vendit. confer: Preuß. Land R. l. 4. T. 6. art. 13. von Gefahr / Schaden und Nutz des verkaufften Gutes / so demselben nach beschehenem Kausse zustehet / At hic nimium obstare videtur, quod res suo Domino pereat l. 9. C. de Pignoratit. act. & in ipso §. 3. de empt. et. vendit. Venditor, qui nondum rem emptori tradidit, adhuc ipse dominus dicatur. Quibus & similibus inducti, quidam ad contrariam prolapsi sunt opinionem, adeo, ut periculum ac detrimentum rei venditae, & nondum traditae, ditae, contra tot manifestos juris textus, venditori assignaverint. Alii ergo ut dubium illud eliminent, putant, Venditorem, non nisi jure gentium adhuc Dominum esse, & dici, in all. §. 3. :rem autem perite ei, qui intellectu juris pro Domino habetur, ut em-ptor, quatenus id apud se habere videtur, de quo habet actionem l. 143. de V. S. And. Meurer. Antinom. Eiementar. ad tit. 24. l. 3. Inst. Sed an haec dixisse sufficiat, liberum cuilibet esto judicium. Ulterius itaque alii respondent, ex cit. l. 9. C de pignor. act. male generaliter colligi, rem semper perire suo Domino ; sed hoc recte : perire suo Domino, si idem Dominus sit, J& Creditor in ea re, id est, cui res ex obligatione restitui debet ; uti accidit in re deposita, commodata, locata ; item in re pignori dati. Ex diverso, si idem qui Dominus rei est, sit & debitor ejusdem rei, puta ex causa legati, stipulationis aut venditionis, semper adversario rem perire, Domino nunquam ; Eo, quod rcgula certi & perpetui juris sit, si res debita sine culpa Debitoris perierit, debi-torem quamvis idem sit Dominus, eo interitu libe-rari. l. 5. ff. de reb. credit. I. 23. ff. de Verb. Obligat. confer. Vinn. & Harp. ad. d. §. 3. THES. IX. Legem Corneliam de sicariis homi- cidas ultore ferro persequi, extra omnem dubitationis aleam posi- tum videtur. vid. §. 5. J. de Publ. Judic. An vero praefata Iex etiam caedem foeminae vindicet, ex erro- nea nonnullorum hypothesi, ambi- gitur ; at citra rationem! Homicidium ab homine caedendo, quasi caedes hominis appellatum, quis non videt ? C. 4. Caus. 23. quaest. 5. Fuere autem aliqui, qui, improbo peni-tus, & plusquam temerario ausu, Foeminas homines esse, negare non erubuerunt. Quemadmodum jam superiori seculo Disputatio, infausta Lucina lucem adspexit, cujus argumentum fuit : Mulieres non esse homines ; quaeque non ita pridem prelo iterum sub-missa, igne dignior. Cum autem illa opinio sit contra verbum Dei, jura omnia humana, & ipsum dictamen rectae rationis, merito eandem rejicimus, damnamus & detestamur ; Bellissimo sexui, quo sine vita haec mundus foret sine Sole, eum, quem meretur, honorem deferentes. S. D. G.