IN NOMINE SACROSANCTAE TRINITATIS DISPUTATIO INAUGURALIS DE CONSVETUDINE Exl. de quibus 32. ff. de Legibus. & cap.fin. X. de con- svetud. Junctis textibus in utroque Jure similibus. QVAM D E C KE T O & A U T O R l T A T E Nobilissimae & Amplissimae Facultatis Juridicae. in illustri Academia Electorali Branden- burgica, quae est Francofurti ad Oderam P R A E S I D E Spectabili, Consultißimo, Excellentißimo & Clarißimo VIRO DN. JOANNE NEANDRO Rastenburg. Boruss. U. J. D. & Profess. Publ. Ord. nec non praedictae Facultatis DECANO, Pro obtinendis in utrbq ; Jure Doctoratus privilegiis & honoribus, Publice ventilandam proponit PHILIPPUS JACOBUS Wolff SEDINO-POM. Ad diem XIX. April. Anno Christi 1638. in Auditorio J Ctorum horis ante & pomeridianis. Typis MICHAELIS KOCHII. ChRISTO Duce & Auspice CHristo DISPUTATIONIS De CONSVETUDINE. Thesis I. Consvetudo sic dicta, quia in communi usu est (a) alias mores vocata, (b) definitur, jus, sinc sanctio-ne, populi consensu tacito, receptum. (c) (a) can consvetudo. in fin.Distinct. I. (b) §. sine scripto.Instit. de Jure nat. geat. & civ.l. de quibus ff de Legib. can. diuturni Distinct. 12. (c) d. §. sine scripto. ibi Vult. num. 2. & Dd alii. Inst. de jure nat. gent. & civil. d. I. de quibus. ff. de Legibus. II. Eaque vel generalis est, qua totus populus regitur,(a) quales sunt consvetudines feudales: vel specialis, qua ci-vitas vel provincia regitnr. ( b ) (a) I. omnes populi 9. ff. Just. & Jur. (b) I. cum de consuetudine 34. ff. de Legibus. III. Introducere consvetudinem utramvis potest, popu-lus qui & legem condere: non solum liber: sed etiam qui superiorem recognoscit : dummodo superior hic non contradicat. d. l. de quibus ff de ll. ibi Bart.num. II. Jason num. 30. An. gel. & Fab. in §. ex non scripto, lnst. de J. N. G. & C. Inno- cent & Cc. in rubr. & cap. penult & cap, fin. de Consuetud. Wesemb. in commentar. ff de legibus n. 9. Ubi, sententiam eam usu receptiorem esse, testatur, IV. Versatur consuetudo, circa res possibiles & honestas : siquidem impossibilium (a ), & turpium (b), nulla obligatio est: nec jus dici ea consuetu do potest, quae honesto repu- gnat (c) : quaeq ; naturali & divino jure contraria est, nulla est (d): qualis ilta in Polonia fuit : qua nobilibus hominem occidentibus, certa pecunia cadaveri imposita, redimere poenam licuit : quam eapropter Stephanus Rex laudabiliter sustuilit (e), juxta praeceptum. DecaIogi, consvetudine ista Poloniae, Ionge antiquius: Non occides. (f) Deniq ; oportet ut consuetudo rationabilis sit, alias non confuetudo sed corruptela est (g). (a) l. impossibilium ff. d. R. I. (b) l. generaliter D. de Verb. Obligat. (c) arg. can. Erit autem lex, Distinct. 4. Facit §. sine scripto, ibi, legem imitantur Inst. de Jure N. G. & C. (d) can. frustra can quae contra. Distinct. 8. Abb.Panorm. in cap. fin. num. 2. & 3. de Consuetud. (e) Treutler. disput. I. th. 9. lit b. vol. r. (f) Exod. 20. vers. 13. (g) d. c. fin. ibi Gl, de Consuetud. V. Ad inducen dam consuetudinem non sussicit, ut in observantia legu inter pretativa, actus unus (a): sed plu-res (b) : nimirum duo requiruntur acttus, (c) sive sint ju-dicalcs, (d) sive extra judicales,(e) dummodo, ut pro-grogressu temporis, pro jure observentur, facti fint. (f) Requisitum autem hoc, ut contradicto aliquando judi-cio, consvetudo firmata sit, (g) ex aula recessisse vulgo tradi- traditur. (h) Quamquam eo nomine fidem, quod con-tradictorio judicio obtinuerit, facere utile est, ut praeclu-datur adversario, via excipiendi, de actibus forte recen-tioribus, & intermediis contrarirs, per quos alias viciare-tur & interrum peretur praescriptio consvetudinis non-dum completae (i) (a) Menoch. consil. 670. num. 35. (b) L. 1. C. quae sit longa consvetud. (c) Gl. in l.de quibus, in verb, inveterata, ff. de legibus. Et ibi Bart. num. 12. in. fin. (d) Mynsing. cent. 6. obs. 41.n.7. Gail.lib.2.observ.31.num. 7. Ubi opinionem communem dicit. (e) Vultejus in Jurisprud. Rom.libr. I. cap.3. num. 6. Et in §. ex non scripto. n. 8. Instit. de jur.nat. gent. & cir. Ubi id,ho- die in omnibus judiciis, usu receptum esse, testatur. (f) Gl. in can. consvetudo. verb. institutum. distinct, I. (g) L cum de consvetudine 34. ff. de legibus. (h) Rutger Ruland. de Commissar. part. 4. lib : r. cap.5. n. 23. Ti- ber. Decian. Responso 23. num. 23. vol. 5. Ubi veritatem & communiorem opinionem esse testatur ; nec non, comunem opinionem legistarum, & canonistarum, esse, tradit ex Abbate Panorm. in cap.final.de consvetud. in 20. col vers sexto requiritur. n r6.ubi idem Abbas etiam ad contraria respondet. Porro frequentius receptum esse , etiam sine contradictione judiciali, induci con- svetudinem, ex Myns. d. observat. 41. n. 15. & seq cent. 6. atq ; in Camera Imperiali observari, ex Gailio d. obser- vat. 31. n. 8.lib.2. Ut de veritate hujus sententiae dubi- tari amplius non debeat, tradit Herman. Vultej. in §. ex non scripto. n. 10, Inst. de jur. nat gent, & civ. (i) Matth. Coler. in tract. De processibus execuitiv. part. r. cap. 5. num. 35. VI. Sane, si, ex cojecturis aliis, tacitus populi consensus colligi possit, non male faciunt, qui, tam scrupulose, a-ctus non desiderant, quod iIIi ipsi, etiam cojecturis istis, cornprehendantur: (a) quod idem, in consvetudine antiqua & immem oriali, procedere puto, (b) (a) Herman. Vult. in d §. ex non scripto n. 7. ad fin. Instit. de. I. N. G. & C.post Andraeam Gail. d. observ. 31. num. 9. lib. 2. Schenck Baro. in Viridar. suo. conclus 87. (b) cum Matth. Wefemb. in comment. ff de legibus. num.9.Vult. modo d.loco. VII. Requiritur item, ad consvetudinem inducendam, diuturnitas temporis. (a) Ubi ex audienda, inter jus Ca-nonicum & civile, distinctio. Quia de Jure Canonico, quando consvetudo introducitur praeter jus, tempus decennii sufficit: si contra jus, quia in eo,praejudicium superioris, versatur, praescriptione quadraginta anno-rum (b), in causis Ecclesiae, contra Ecclesiam Roma-nam, centum annis opus est. (c) De jure autem civili concludunt (d) decem annorum tempus indistincte, sive consvetudo sit contra jus, sive praeter jus, sufficere: quia ad introducendam, longum tempus requiritur. (e) Sed longum templis de jure civili decem annorum spa-cio concluditur, (f) Ergo tanto tempore consvetudo introduci potest, (g) Quod tempus decennii, a tempore primi actus, computan dum est (h), qui haberi probariq ; potest (i) (a) §. sine scripto. Inst. de jur. nat. gent. & civ. (b) Gl. in cap. fin. ubi, Abb. n. II. de censvetud. gl. in c. fin. verb. consvetudo. De consvetud, in 6. Jas. in L. de qujbus. n. 33 in fin. ff. de legibus. Petrus Duennas. Regul. 139.cum seq Ubi ratio- nem differentiae tradit. (c) cap. adaudientiam. De praescript. (d) Gail. obscrv. 31. n. 3. lib 2. (e) Gl. in. l. de quibus, in verb. inveterata. ff. de legib. (f) tot. tit. C. de praescript. longi temp. text. in §. I. lnst. de Usu- cap. gl. in d. I. de quibus. (g) Prout argumentatur Abb. Panorm. in d. cap. fin. num. II. de consvetud. Bart. in d. I. de quibus n. 14. Et ibi Jason. n. 33. D. de legib. Duennas, Regul. 138. in pr. Et hanc sententiam communem dicunt Jas.& Duennas modo dictis locis, (h) Bart. in l. de quibus n. 15.ff. de legib. ibi Jas. n. 33. (i) Matth. VVesemb. in commrent. ff.de legibus. num. 9. vers. Hoc autem tempus. VIII. Quandoq ; tamen, jure civiIi quoq ;non sufficit de-cennium: puta si consvetudo ten dat contra ca, quae sunt Principi, in signum suprem ae potestatis, reservata: quo casu tanti temporis praescriptio requiritur, cujus initii memoria, in contratium, non extat. (a) Exemplicausa communitas jus percipiendi pedagium etiam sine Prin-cipis scicnta, intra tempus, hominum memoriam exce-dens, praescribere potest. (b) (a) Per text. in cap.super quibusdam §.praeterea de V.S Panorm. & Cc. alii in d. cap sin. de consvetud. text, in L. I. ff. de aqua pluv. arcend.& in l. hoc jure. §. ductus aquae D. d. aqua quoti- dian. & aesiva. Jason. in I. de quibus a. 35. Ubi exemplis illu- strat D. delegibus Gail.observ. 31. n. 4. (b) Alex. cons. 6. Viso themate, num. 4. lib. r. Ubi, veriorem & magis magis communem esse videri, ait. Et ad eandem sen-tentiam stabiliendam Franciscum Balbum, Jacobin. de, S. Georgio, Curtium Juniorem, Ant. Rubeum Andraeam. Alciarum, adducit Carolus Molineaus ad Alexandrum ibid. in verbis, sine scientia. Alexandrum quoq ; & alios refert & sequitur Mascard. de probat, conclus. 424.n.45. IX. Consvetudo, cum sit facti, probanda est ; (a) & non in genere, sed in specie, & cum qualitate ad intentionem requisita. (b) Etsi vero, difficilis probatu, consvctudo est (c). Quia mutatabilis (d) & modo alba, modo nigra est (e). Quare magna diligentia, in formandis capitulis, super probatione consvetudinis, opus est (f). Probaturtamen modis pluribus (g) : ut testibus (h): qui duo sufficiunt (i): etiam in longissimae consvetudinis probatione (k). Qui, ut haec tria, usum populi, frequentiam actus, & diuturnitatem temporis illius actus, de- ponant, necessc est (l). (a) Joseph. Mascard. de probat. concl. 528. n. 2. vol. I. (b) Matth, VVesemb. cons. 220. n. 6. part. 5. post Oldradum, Brunum, Curtium & Anchoranum ibid. adductos. (c) Angel. Aretin. in ex non scripto. vers. quaero an testes. Inst. de jur. nat. gent. & civ. Bart. & Dd. in d. I. de quibus ff. de legib. Roland. a Valle. cons. 53. n. 33. vol. 2. (d) Hostiensis in summa, tit, de consvet. Pet. Paul. Paris. cons. 31. n. 15. vol. I. (e) Romanus, singular. 367. Theodor.Reinking de Regim. secular, & Ecclesiastic. lib. 2. class. 2. c. 9. n. 16. (f) Aymo Cravet. cons. 325. n. I. (g) Angel. Aretin. in §. ex non scripto n. 29. Inst. de jure N. G.& C. (h) Mascard. de probat, concl. 424. per. tot. (i). ubi numerus D. de testibus. (k) Guid. Papae. cons. I. 16. n. 9. Johan. Taber. & Angel. Aretin. in §. ex non scripto lnst. de jur. nat. gent. & civ. (l) Angel. Aretin. in d. §. ex non scripto. num. 29. lnst. de jur. nat. gent. & civ. Mascard. de probat. concl. 424. n. 2. & 61. X. Instrumentis quoq ; publicis (a): & sic per scriptu-ram (b) : si probetur, huic sidem fuisse adhibitam (c): consvetudo probatur: nec non per dictum excellentis Doctoris (d). In specie si quis, quod masculi excIudant foeminas, & frater sororem, probare voluerit, id opor-tune probare eo poterit, si probet masculum vel fratrem possedisse bona ex causa intestati, & exclusam esse ab eo foeminam vel sororem, viconsvetudinis (e). (a) Angel. inl. vetustissimam C. de jure Domin. impetrand.Decius cons. 11. colum.8 .post n. 9. quos laudat Masc. de probat.concl,425, num.9. (b) d.l vetussissimam.ubi Angel. C de jure dominii impetrand. (c) Mascard. de probat. d. concl. 425.num. 11. post Cravett. ibi adductum. (d) Idem Marcard. de probat.concl. 426. ubilate declarat. (e) Mascard. de probat. conclus. 430. per totam. XI. Consvetudo tamen universalis, probatione non indiget (a): quia propter ejus generalitatem, in jus co-mune non scriptum transiisse videtur (b). Nec in diget probatione consvetudo notoria (c): eo quod notorium probatio probata est (d). Allegare tamen hoc oportet: quia notorium etsi ab onere probandi relevet ; non ta-men ab onere proponendi relevat (e). (a) Bald. inl.post dotem ff. sol. matr. Decius cons. 483 num. 20. Mascard. de probat. concl. 428 n. I. (b) §. ex non scripto Inst. de jur. nat. gent. & civ. (c) Mascard. de probat. concl. 425 n. I. post Dd. allegatos ibid. (d) Bald. in I. t. C. quomodo & quando judex & in l. cives C. de appellat. Hippolyt. de Marsil in rubr. C. de probat. n. 217. Vivius in commun.opin.verb. notorium. (e) Late Mascard, de probat concl. 1108. vol. 2. XII. Interpretatur stricte consvetudo: nec extenditur de loco ad locum : neq ; de persona ad personam ; neq ; de casu ad casum: praesertim si odiosa est. Mascard, de probat. concl. 423.n.13 & n. 15. post Dd. ibi citatos. XIII. Sic, consvetudo a jure communi Feudistico exor-bitans, strictissimi juris est ; & interpretatione, vel pro-ductione suppleri & adjuvari, neque potest neque de-bet (a). Itaq ; neq ; de persona ad personam (b): neque de readrem (c) :ideoq ; neq ; de feudo uno, ad aliud (d) : neq ; de jure uno, ad jus aliud (e): neq ; de casu ad casum, consvetudinem producere permissum est.(f) (a) Bald. consil. 275.num. 9. vol. 2. Ernest. Cothman. respons. 5. n. 78. vol. 4. (b) Jason. in I. de quibus num, 2r ff. de legib. Stephan, Bertrand. cons. 2. n. I. vol. 3. parte poster. (c) Francisc. Aretin. consil. 134. n. 4. (d) Joan. Fichard. cons. 12.n. 10, vol. I. (e) Alexand. cons. 68. n. 19. lib. 2. (f) Bart. in l. post dotem n. 30. D. solut. matrim. Maria Riminald. cons 95. n 81. vol. I. Augustin. Berojus cons. 71. n. 37. vo- lum. I. Cothman. d. respons. 5. n. 78. volum. 4. Eiegans XIV. Elegans Abbatis Panormitani sententia est: Finis legis concernit necessitatem, vel utilitatem subdito-ru (a). Siquidem salus populi suprema lex esse debet (b). Quando igitur, generali legis nomine, consvetudo quo-que venit (c): eaque jus aeque ac lex est: (d): &: projure & leg e in his, quae ex non scripto descendunt, observan-da est (e): in de est quod consvetudinis quoque finis ex-tremus necessitas vel utilitas eorum, qui eam introdu-cunt, recte perhibeatur (f). (a) Abb. Panorm. in cap. non debet penult. n. 3. per eundem textum de consanguinitate & affin. (b) M.T. C lib. 2. delegibus. (c) §. constat. & §. non ineleganter. Inst. de jur. nat. gent. & civ. l. 2. D. de legibus Senatusq ; Consult. & longa consvet. (d) d. §. constat. & §. sine scripto Inst. de jur. nat.gent. & civil. d. l. 2. D. de legibus. (e) I. diuturna D. de legib. (f) can erit distinct. 4. VVesemb. in comment, D. delegib. n. 9. vers. finis. XV. Effectus quoq ; consvetudinis, par legi in eo est, ut ad sui observantiam omnes obliget (a): ideoq, nec libel-lus formari, nec sententia ferri debet contra consvetu-dinem (b) nisi judex litem suam facere velit (c) : quippe Iegem imitatur (d): & pro ea custodienda est (e). Caete-rum legem consvetudo interpretatur (f) ; eamq ; abro-gat, (g) generalem, connivente Principe (b), si genera-lis (i) : specialem, si specialis est (k) (a) d.I.diuturna D.de legib.in princ.Instit. de offic. judicis.I, I. C. quae sit long. consvetud. (b) Abbas in cap.I. Et ibi Felin.n.4.X. de sentent, & re judic. (c) Jason ad l. de quibus n. 7. ff. de legib. (d) §. sine scripto lnst. de jur. nat. gent. & civil. (e) I. de quibus D. d. legibus. can. consvetud. distinct. I. cap. I. de feudi cognit. in usib feudorum. (f) I. si de inter pretatione ff. de legibus. (g) d. I. de quibus modo d, tit. §. sed naturalia, Instit. de jur.nat. gent.& civ. l. item 6. ibi gl. in verbo perpetua ff. quod cujus- que universitat nomine. L venditor 13. §. si constet ff. comm. praediorum. Jas. in I. 2. n. 14. cum seq. C. si contra jus vel util. publ. VVesemb. in comment. ff. de legibus: num. 9. ad sin. Reinking de Regim. secular.& Ecclesiast. lib. 2. class. 2. c.9. n. 26. & seqq. (b) arg. I. consvetudinis 2. C. quae sit longa consvetud, cap. cum consvetudinis. De consvetud. (i) d. I. de quibus d. §. sed naturalia. (h) I. I. in princip. D. de usur. ibi Cujac. in Papinian. Dionys Go- thosred. ad d. I. 2. C. quae sit longa consvetud. Vultejus in §. ex non scripto n. 12, Inst, de I. N. G. & C. XVI Tacito autem populi consensu, consvetudo ut in-troducitur, ita etiam destruitur (a): quin etiam, contra-ria lege deinceps lata, tollitur (b). Adeoq ; si postea in scripturam, ut lex sit, redigitur, jus non scriptum esse desinit (c). (a) Arg. I. nihil tam naturale ff de R. J.d.§.sed naturalia. Inst. de jur. nat. gent. & civ. (b) 1. consvetudinis 2. C. quae sit longa consvetud. Auth. cassa. C. de Sacrosanct. Eccles. & Auth Navigia. C. de furt. & servo corrupt. veinliche Gerichts Ordnung Käyser Carls deß V. und deß N. Römischen Reichs artic. 218. (c) Cujac. ad I.jus autem civiIe. 7 in fin.ff. de J.& jure TreutIer. disp. I. disp. I. th. 9. lit. G. Nam Constat patriam potestatem receptam fuisse moribus I. patre 8. D. de his qui sunt sui. Consequenter substitutione pupillare, quae pars est patriae potestatis, neq ; n.sit nisi liberis, qui sunt in potestate nostra I. 2. ff de vulg. subst. Sed tamen hodie hoc tribuitur. 12. tab. quia ex morib id in 12. tab. transumptu est. Halic. scribit ex morib. populi Romani, vel suis vel alienis multa translata in 12.tab. Et simili modo, quod moribus erat introductum, ut prodigo interdicatur bonorum administratione, hodie tribuimus juri scripto, id est, 12. tab, I. I. de curat. furios. Et auctoritas quoq ; prudentium, ut con-stat ex l. 2 ff. de Orig. Jur. prius fuit no scripta, deinde scripta. Heq;cnimfuas cautiones confulti fuamq; prudcntiam. litcris> commendabant Cujacius in d. I. 7 ff. de just. & jure. XVII. Separatura consvetudine non immerito, res judicaca (a) ; Etsi namq ; sententia judicis, consvetudinem, quae jam in valuit, si quis ei contradicat, confirmet (b) : eamq ; declaret (c): Restamen judicatae duae consvetudinem non faciunt, sed tacitus illiteratusque consensus populi longaevo usu, pro jure introducendo (d): nec vim legis, ut consvetudo, res judicatae, si bis tantum similiter judi-catum sit, obtinent (e). Nulla siquidem exceptio, leviori negocio, elidi potest, ac rei judicatae & exemploru (f) : quamobrem non exemplis sed legibus judicandum est (g). Et judex qui veritatis indagandae causa cuncta rimari debet (h), legu & moru vestigia non secutus (i), sed ad exempla respiciens, timidus & exemplifer habe-tur (k). Sed tum demum vim legis res judicatae obtinent, si saepius, & perpetuo, similiter judicatum sit (l). (a) L. nam Imperator D. de legibus. (b) I. cum de consvetudine d. tit (c) Arg. (c) Arg. I. sicuti §. sed si quaeratur D. si servit. vindic. (d) I. I. Cod. quae sit long. consvet. (e) Cujac. obscrv, I. lib. 20. Vult. in §. ex non scripto. n, 5. Instit. de I. N. G. &c, Reinking de Regim. secul. & Ecclesiast, lib. 2, class. 2. cap. 9. n. II. & seq. (f) Flamin. de Rubeis cons 38. n 95. Andr.Knich. De vestiturar pactionib. cap. I. n. 120. Facit. tot. tit. C, inter alios acta vel ju- dicata aliis non nocent. (g) . I. nemo C. de sent. & interlocut. omn. jud. (h). can. judicantem 30. quaest. 5. I. is apud quem 2. C, de edendo. (i) juxta text in pr.Inst. de offic. jud. (k) Andr. Knich. d. cap. I. n. 15. n. 16, n. 17, post Nattam. cons. 24. sub n. 3. Magon. decis. Rot. Lucens, 32. n. 53. (l) d. I. Nam lmperator. ff. de legib. Cujae, d. observ. I. lib, 20. XVIII. Diversus item, a consvetudine Stylus est, quia hic, ordinem loquedi, scribendi vel procedendi, respicit (a), & formam praescribit, quem admodum acta judiciaria & sententiae, recte praescribi debeant (b). Consvetudo autem, ad negociorum decisionem, pertinet (c). A qua consvetudine, praescriptio quoq ; in multis (d) : inter a-lia eo differt, quod consvetudo est generalis, non solum respectu personarum, de quarum favore & praejudicio agitur, sed etiam respectu rerum, quia non restringitur consvetudo ad certam rem : puta si sit consvetudo, quod masculi excludant foeminas : Nam talis consvetudo est generaIis, in omnibus hereditatib.& successionibus. Se-cus in praescriptione, quae dicitur particularis, tam respe-ctu rerum, quam personarum (e). (a) Bart. in l. de quibus n. 10. ff. de legibus. (b) Treutl. disp. I. th. 9. lit. A. vol. I. arg. I. I. C. de Sacrosanct. Eccles. (c) Bart. & Treutl. modo dictis locis. (d) Aymo Gravet. de Antiquitate temporum part. 4. cap. I. incip. Transeo nuc Ubi differentias pIurimas tradit ex Dd. ibi allegatis. (e) Cravett. modo dicto loco. n. 29. post Bellameran. ibi citatum, XIX. Ait Julianus noster (a): De quibus causis scriptis le-gibus non utimur, id custodiri oportet, quod moribus & consvetudine inductum est : & si qua in re hoc defi-ceret, tunc quod proximum, & consequens ei est. Igi-tur quod proximum est consvetudini, & sic Juri, & quo-dammodo jus est (b): eoq ; utendum est: hoc est, simi-litudine juris uten dum est (c): id quod de jure scripto quoq ; expresse, ex eodem Juliano (d), Imperator Ju-stinianus constituit. Siquidem, omnia in Digestis dispo-sita, sua fecit (e). (a) in l. de quibus. 32. ff. de legib. (b) Cujac. in I. I. §. hujus studii, ff de just. & jure. (c) Sic Fabius Quintilianus, declamat, 331. proximo jure esse utendum ait, id est, similitudine juris: Ut interpre- tatur Cujac. d. I. arg simul ducto, ex I cum de lanionis, 18 §. item caccabos 3. D.de instruct & instrum legat. Ubi Paulus ait ; in lnsinitum primis quibusq ; proxima co- pulata cedere: id est, prima sequi ea, quae sunt proxima proximis: Exempli causa : ahenum, instrumento domus, continetur ; Ergo, urceoli quoq, proximi aheno, instrumento continentur. Quod enim parum abest, de eo sentimus, ac si nullo modo abeffet: secundum Philosophu citatum a Gujacio, in cap. ln venis in sine. X. De sponsalib. & matrimon. (d) I. non possunt. 12. ff. de legibus. (e) l. Deo authore. § sed neq ; in sin. C. de Vet. jur. enucl. XX. Nota, ait Zasius, in consvetudine etiam de similibus ad similia proceditur. Unde novus practicus, capitula, post alia, sic ponat: ltem, consvetudo hujus civitatis est, ut, qui habet bona immobilia, possit esse decurio. Item, Titius non habet bona immobilia, sed quaedam fixa stipendia, sibi & heredibus debi-ta, Item, licet, super hoc, non sit consuetudo, simile tamen est, fixa stipendia habere, & habere bona immobilia. Item, jure est receptum, quod facta non consveta, trahantur ad facta consve-ta, propter similitudinem. &c Udalricus Zasius, in I. n. de quibus. n. 4. ff. de legibus. XXI. Ait Julianus (a), si nec id, quod proximum & conse-quens consvetudini est, appareat, tunc jus, quo urbs Roma, utitur, servari oportet. Si igitur, deficiente consvetudine privatae patriae, recurrendum est, ad consvetudinem com-munis patriae, quae Roma est : quaeritur: an hoc hodie ve-rum sit, cum Romanum Imperium sit apud Germanos ? Quo ad secularia, si de consvetudine judiciali loquimur, attenden-da esset consvetudo Camerae Imperii (c). Cum singulae Im-perii Provinciae, se capiti & Imperio conformare debeant (d), (a) in l. de quibus. ff. de legib. (b) l. ln orbe Romano. ff. de Statu hominum. (c) arg. §. fin. Instit de Satisdation. Zas. in l. n. de quibus. n. 5. (d) Tiberius Decian. respon. 39. n. 17. vol. 4. Deo Ter. Opt. Max. Sit Laus, HONOR et GLORIA.