JO. GEORGII ECCARDI EPISTOLA DE NVMIS QVIBVSDAM SVB REGIMINE THEODERICI OSTROGO THORVM REGIS IN HONOREM IMPERATORVM ZENONIS et ANASTASII C V S I S AD MAXIME REVERENDVM D. ANSELMVM BANDVRVM, MONACHVM BENEDICTINVM ET MAGNI ETRVRIAE DVCIS BIBLIOTHECAE PRAEFECTVM. HANOVERAE M DCC XX. On sine magna animi voluptate evolvi egregium opus Tuum de Numismatibus lmperatorum Romanorum a Decio Trajano ad Palaeologos Augustos productum. Ingens numorum a Te congestorum cumulus est, ordo elegans, expositio nitida & eruditione doctrinaque varia plena. Non tamen aegre feres, Vir Maxime Reve- rende, quod nuper in Actis Eruditorum Lipsiensium conje-cturam meam de numis Ateulae Celticis protulerim. Dixi etiam in iisdem sententiam meam de vexato illo in numis inferioris aevi CONOB. Haec, si Tibi non displiceant, etiam atque etiam mihi gratulabor. Jam vero patere quoque, ut stupendo illi Thesauro tuo numum adjiciam, Tibi & aliis etiam Viris eruditis, qui Imperatorum numismata evulgarunt, hactenus, ut videtur, ignotum. Asservat illum in splendido Numophylacio suo Illustris atque Reverendissimus GERHARDVS, monasterii apud nos Luccensis Abbas, & Ecclesiasticarum rerum in Electo-ratu Brunsuicensi Director, multivaria eruditione, favore, quo bonas literas prosequitur, meritis in Ecclesiam & viridi senecta insignis. Aureus is est, ejusque, quam hic (a) exhibemus, magnitudinis. Literae Inscriptionis in antica parte barbarae sunt omnino, ita tamen exponendae: DN. ZVENO PE. AVG. Primae literae solummodo semicirculus posterior exhibetur, linea perpendiculari anteriore, qua D completur, omifla. Et eodem plane modoD exhibitum est in numulo Anastasii lmperatoris aureo (b) quem apud M. R. P. Callenbergium S. J. Monasterii nuper vidimus. N veteribus erat N nostrum, ut notum est. Character [...] est Graecorum Z. Et veteres jam in numis & Inscriptionibus ... pto Z posuisse, atque, exempli gratia, B ¥ ...ANTIQN pro [...] scripsisse, ante me Ezechiel Spanhemius Dissert II. de Usu & Praest. Numismat. antiqu. T. I. pag. 98. 99. solide demonstravit. Characterem 'y' esse nostrum V vel U ex postica numi hujus hariolatus sum, ubi vocis Victoriae primam literam exprimit. H est Graecum H sive [...] , quod veteres, ut Latinorum e enunciarunt ; Graeci nostri temporis ut i efferunt. Horum morem se-quuntur Saxones superiores & Russi Slavoni-que ; veterem vero Saxones inferiores sive nostri. V est N, quod N olim etiam scribeba- tur, unde tandem, priore hemicyclo refecto, V vulgare prodiit. Quod sequitur 0 est Lati-num O. PE clarum est, quanquam E paulo cras-sius (quod etiam observes in alio Zenonis numo aureo (c), quem armorum literarumque studio(c) praeclarus Corveyus, Rei tormentariae Serenis-simi Episcopi Padebornensis & Monasteriensis Praefectus nobiscum communicavit) formatum sit, & P E R P E T V V S legi debet. I necessario vocalem A denotat, & pro-diit ex quomodo a tunc exprimebatur, una scilicet lineola omissa. T pro T pro V positum est. Sequens enim C est consonans G ; ut ita AVG idem sit ac A V-GVSTVS. Perpetuus autem Augustus aut perpetuus felix Augustus in omnibus fere numis aTe aliis-que exhibitis, Zeno nominatur, ut a temporariis, qui se in Imperatores & Augustos contra ipsum erigebant, sed brevi dejecti sunt, distingueretur. Frequentatus est hic Perpetui Augusti titulus a tempore maxime Leonis Majoris, Cangiaco an-notante, quanquam ipsummet subinde jam diu ante eum usurpatum fuisse, tu non fine ratione do&e probatum dederis operis tui Tomo II, P. 586. Dum vero Zeno hic Zueno dicitur, & bar-bari characteres ex Graecis & Latinis corrupti ad nomen titulosque ejus exprimendos adhibiti sunt ; hoc indicio mihi est, numum formatum & cusum esse manu artificis barbari, & jussu etiam Principis, qui neque Graecus neque Latinus fuit. Confirmat me hac in opinione etiam ef-figies. Zenonis in numo expressa. Haec quidem Galea in capite cristata efficta est ad eum mo-dum, quo & in caeteris Zenonis numis eadem conspicua est ; sed vultus differt. In caeteris enim Zeno imberbis & facie ad elegantiam compo- composita apparet. (d) Hic vero barbatus & facie deformi fere sistitur. Credas, Graecos Principem elegantiorem, quam erat, exhibuis-se ; barbaros vero eum genuinius expressisse. Zonaras enim refert, Leonem Seniorem capiti Leonis nepotis diadema imposuisse, quod Ze-nonem, patrem Leonis, hominem deformi cor-pore & facie, animo autem turpiore ac deterio-re, nequaquam imperio idoneum existimaret. Sinistra manu clypeum tenet, in quo praeter confusos quosdam linearum ductus, ninil ob-servari potest. In aliis vero numis, in Oriente cusis, in clypeo eques comparet. Dextra ma-nu in iisdem spiculum gerit Imperator humero dextro inclinatum. Sed hic, quantum quidem cernere possum, dextra elevatum gerit baculum gemmatum, Consulum alias insigne. Pectus lo-rica munitum est. In postica numi parte Victoria comparet Crucem dextra praeferens. Inscriptionis prima litera Y est Latinorum V. sequens - I - necessario esse debet I ; quae per lineam transversam priori veluti literae connectitur. Sic Russi adhuc si-mili modo H pro ja, [...] pro je, [...] pro jo scri-bunt ; Communiter vero i masculum [...] pin-gunt. Quae sequuntur litterae C T O per se clarae clarae sunt. [...] est Graecum P vel Latinum R. Post hanc ]...] est transversim positum I, cui Graeci inferioris aevi duo puncta imponebant hoc modo I. Unum itaque punctum trans-versae vocali I hic suppositum, alterum forma circelli lateri adjunctum est. Gothicus Evan-geliorum Codex I semper cum duobus punctis superimpositis exhibet. Et Franciscus Junius in Alphabetho Gothico pag. 5. observat, eodem modo in Glossis Isaaci Vossii Graecolatinis le-ctum fuisse:{...] Isis [...] sudor. IKTEP0E, aurugo. IXNOE, vestigium, &c. Litera Y, quae ad sinistram Crucis summitatem exstat, videtur eadem esse cum V Latino vel cum Gothico V aut Anglo-Saxonico V. quod duplicis V sive Germa- nici W potestatem habet. Et quae sequitur post Victo-riae caput geminatim Y litera, est A. In numis quoque Zenonis & Anastasii caeteris, Latinis characteribus inscriptis, (e) semper ante Victo-riae imaginem legitur: VICTORI, & retro eam: A A V G G G. Unde putes, Gothorum A (ita enim A in Gothicis Evangeliis scribitur) hic inversum sisti. Barbare igitur, clare tamen, hic legitur: VICTORIVA, hoc est, VICTORIA. Barbari enim, & nostrum etiam vulgus adhuc, in pronunciatione duabus Latino-rum vocalibus plerumque Consonantem, qualis est v, vel q, interponere solent. [...] tandem est AVGGG, quemadmodum & in caeteris Zenonis numis, & eo, quem apud strenuissimum Corveyum vidimus, (f) C hoc loco pro G positum invenimus. A V G G G vero tres Augustos denotat, qui erant Zeno, materque ejus Verma & uxor Ariadna. Neque enim tria CCC vel, quod idem est, GGG in numis similibus fortuito ita posita esse cum Pagio existimo. Sequentia [...] ego AVR, quod O R, pronuncia- ndum est, ex antecedentibus literarum harum figuris ad hoc inductus, lego. V facile ex P graeco prodire potuit. Et R ultimo loco in alio Zenonis numo aureo Abbatis Gerhardi (g) comparet vocali O omissa. Integre hic habes: VICTORI-VA AVGGGOR. quod est idem ac VICTORIA trium AVGV- STORVM. Cum autem ipsi characteres barbarum, ut dixi, indicent authorem, verosimile non est, numum hunc Constantinopoli cusum fuissfe, ubi elegantiores multo numorum typi fabricaban-tur. C O N O B itaque, in ima posticae parte comparens, hic non Constantinopoli, sed Conio sive Iconio Augusti obsignatam monetam de-signat. Princeps vero barbarus sub Zenone non alius magis inclaruit, quam ille, quem jam no-minavi, Theodericus Ostrogothorum Rex. Ama-lus is gente erat, patre genitus Theodemiro, ut recte Jornandes. Erronee enim Malchus Rhe-tor apud Photium eum Walamere genitum prodidit, qui frater Theodemiri erat. Perru-perant majores Theoderici per Daciam Roma-norum coloniam in Pannoniam, Moesiamque. Ipse Theodericus juvenis Constantinopoli ob-ses egerat sub Leone Imp. populusque Gotho-rum inter Romanae originis gentem Graecosque medius tunc habitabat. Unde non mirum, in numo nostro Latinas Graecasque literas mixtas cerni. Anno Christi 475. Theodemir cum si-lio Theoderico Illyricum invasit, & tandem Ze-nonis lmp. jussu, Malchoteste, ei regio in Pauta-lia Thraciae provincia affignata est. Nec diu post Theodemirus rebus humanis valedixit, Theoderico filio regni sui haerede designato. Is deinde Zenoni, quando a Basilisco tyranno Im-perio depulsus erat, gratiam beneficii reddidit, & tantopere eidem auxiliatus est, ut Ennodius in Panegyrico dicat, profugo Zenoni per Theodericum sceptra reddita fuisse de salute dubitant. Idem affirmat Anonymus Valesii, dum de rebel-lione Basilisci agens addit: Zeno confortans Isauros intra provinciam, de inde misit ad civita-tem novam [quae urbs erat Moesiae inferioris, ad Danubium sita] in qua erat Theodericus Dux Gothorum, filius Walameris [vel potius Theode-miri] & eum in solatium sibi adversus Basiliscum objectans militem, post biennium veniens [an-no nempe 477.] obsidens civitatem Constantino-polim &c. Marcellinus in Chronico sub anno 483. meminit, Theodericum Regem Gothorum tunc Zenonis Aug. munificentiis pacatum, magi-strumque praesentis militiae factum, Consulem quo-que designatum, creditam sibi Ripensis Daciae par-tem Moesiaeque infertoris cum suis satellitibus pro tempore tenuisse. In Fastis quoque anno 484. ubique Theodoricus Consul Orientalis annota-tur. Anonymus Valesii haec confirmat ; Zeno, inquiens, recompensans beneficiis Theodericum, quem fecit Patricium & Consulem, donans ei multum &c. Jornandes in libello de rebus Ge-ticis eadem prodidit, dum scribit: Post aliquod tempus ad ampliandum honores ejus, in arma sibi eum filium adoptavit, de suisque stipendiis trium-phum in urbe donavit, factusque est Consul ordinarius, narius, quod summum bonum primumque in mun-do decus edicitur. Hoc igitur tempore, quo Theodoricus, pro Romanis militans, praemia operae navatae accepit, ab ejus monetariis Victo-riam Augustorum in numo, Zenonis imaginem referente, expressam verosimile est. Et quo-niam Gothi Consularem dignitatem pro sum-mo decore haberent, nec majorem nossent ; ideo & ipsius Zenonis dextrae baculum Consula-rem, loco lanceae, quam in aliis numis gestat, in-didere. Theodoricus tandem, permissu Zeno-nis, anno Christi 489. Italiam ingressus est, te-stibus Marcellino, Mario Aventicensi, Cassio-dori & Anonymi a Cuspiniano editi Chronicis ; &,victo Odoacro, a suis Rex Gothorum & Ro-manorum declaratus est anno 493. non expe-ctata Anastasii Imp. qui interim Zenoni succes-ferat, jussione, ut Anonymus Valesii indicat. Co-miter tamen coluit Theodericus Rex Anastasii majestatem, & in numis ejus imaginem reveren-tiae ergo exhibuit. Neque enim ab aliis, quam a Theoderici Monetariis fabricatum existimo nu-mulum aureum, qui etiam in Reverendissimi Ab-batis Luccensis Gaza extat, & caput diademate redimitum exhibet, cum inscriptione (h): DN ANASTASIVS PRFAVC, quae Dominus noster noster Anastasius perpetuus felix Augustus expo-nenda est. Postica ejus pars ostendit Victoriam gradientem & sertum laureaceum dextra osten-tantem cum verbis circumpositis : VICTORIA ACISTORVM. Ubi notes, Au jamdum per a enunciatum fuisse, uti Itali adhuc mensem Augustum Agosto, & augurium agurio, vocant. U etiam jam illo aevo ut i obscurum, eo more, quem Franco-Galli reti-nent, elatum fuisse apparet. Sub Victoriae figura expressum est notum illud COMOB, quod ego primum corrupte pro CONOB positum esse existimabam ; sed cum hic M majusculum caeteris literis effictum sit, hoc non sine causa factum, & Monetam denotare credo, ut COMOB hoc Monetam iconio Augusti obsignatam designet. Numulum vero eundem alius loci Monetarius barba- rus deinde barbarius multo expressit, (i) & Capiti Impe-ratoris circumscripsit : [...] sive DN. ANATSAIVS PR AVC. hoc est: Dominus noster Anatsaius perpetuus Augustus. Ubi notabile est N scribi & hic & in postica H Russi figuram hanc a Gothis accepere. Eodem enim modo illi adhuc nashsuum formant. Et mos hic jam apud illos se- culo culo decimo obtinuit. Testatur hoc Cochlear argenteum, marginibus deauratis & in extre-mitate manubrii margarita magni pretii ornatum, quod Helenae primae Russorum Principis Christianae fuit, atque, ut ex inscriptione suspicor & quod una cum ipsa Novogrodiae tumulatum fuerit, ei ad Eucharistiam percipiendam inserviit. Russus quidam illud, cum se-pulchrum Helenae Novogrodiae aperiretur, invenit & sancte coluit. Tandem in manus Nobilis Germani & in exercitu Russico antehac Generalis, ut vocant, Majoris pervenit, cujus beneficio idem vidi & delineari feci. (k) Verba in circumferentia Cochlearis scripta, sunt: Wo ima Otza i Sina i Swetago Ducha, Amin ; hoc est: In nomine Patris & Filii & Sancti Spiritus, Amen. Transversim vero Elena, Principis scilicet, quae hoc Cochleari uaa est, nomen legitur, quod Russi Jelena enun- ciant. Sed redeo ad numulum, in quo ANATSAIVS ex Anastasius corruptum est. In postica circa Victoriam legitur: ICTIAIA lcysTOHYAl, quod est loco Victoriae Augustorum, & infra Conob scriptum est C O H O c. Possidet Numulum hunc, ut, jam ante monui, M. R. P. Callen-bergius. Hi vero numi, si non aliud, infelicitatem certe temporum & miserum, ex irruptionibus Barbarorum in Imperium, bonarum artium slatum nobis ob oculos ponunt. Clarum enim vel hinc fit, Latinitatem puram tunc exstinctam, pronunciationem corruptam, orthographiam deperditam & ipsos pene literarum ductus in publicis quoque monumentis ignoratos. Ele-gantior tamen numorum Theoderici Regis for-ma facta est, ubi is Italiam, occiso Odoacro, pa-caverat. Et habentur apud Begerum, & in ope-re tuo numiejus cum INVICTA ROMA, nec non cum Anastasii & Justini imaginibus & monogram- matibus, quae in aere (l) exhibemus, qui, si caela- turam lconiorum spectes, ad priscum pene Roma- nae Monetae decus assurgunt ; ut adeo non vane statuas, artes, bonasque literas rationes suas a flore & quiete reipublicas dependentes habere. Recte de caetero cum Begero observasti. Monogrammata haec omnino ad Theodericum Regem pertinere. Ego tamen addo, iis exprimi clare : DOMINVS NOSTER THEODERICVS RAVENNA. Quod indicio est, omnes hujusmodi numos Ravennae cusos, quam urbem statim a victo Odoacro pro regia sua sede Theodericus, elegit, ut testantur Chronographus Cuspiniani ad Consulatum Albini Albini & Author Chronici Alexandrini ad an 485. Reliqui er-gonumi, quos exposuimus, ante ingressum ejus in Italiam aut in officinis Pannoniae, Moesiae, Illyrici vel Thraciae cusi fuerint, oportet. Unicum adjicio. Est apud Begerum in Thesauri Brandenburgici continuatione pag. 852. numus Ju-stiniani Imperatoris, in cujus parte aversa extat Monogram-ma (m), iis, quae ad Theodoricum Regem pertinent, confor-me. Sed pertinet hoc ad Theodahatum Gothorum Regem. Cum enim pro nomine Regis T aut TE aut THE solum in omnibus numis exhibeatur, illud non tantum THEODE-RICVS S; sed etiam THEODAHATVS exponi potest. Obiit Theodoricus Ostrogothus, Justino Imperante, anno Chri-sti 526., unde, ubi numos invenias cum Anastasii aut Justi-ni imagine nomen DN. BADVILAE REGIS, qui idem ac Totilas est, aut DOMNI THEIAE P. REGIS exhibentes, statuendum est, Monetarios oscitantes Imperatorum dudum defunctorum imagines Regum suo aevo floren-tium nominibus conjunxisse, ne opus haberent nova Ico-nia operose exsculpere. Baduila enim sive Totilas regnum iniit anno 542. & anno 552. occisus est. Tejas ei successit, qui eodem, an sequenti anno perierit, incertum est. Am-bo, Justiniano imperante, floruere. Morte Tejae Ostrogo-thorum in Italia regnum defiit. Sed haec vulgata sunt. Tu, Vir Maxime Reverende, hactenus dicta boni consulas & stu-diis quoque nostris, ubi occasio erit, faveas. Vale. Scrib. Hanoverae d. 20. Sept. 1720.