Disputatio Qvinta, exhibens THESES EX INSTITUTION. LIB. III. TIT. I. seqq. EXCER-PTAS, Quas Annuente Divino Numine MAGNIFICI JURISCONSULTORUM ORDINIS CONSENSU, P R AE S I D A E J O H A N N E Stein/ U.J.D. & Prof. Ord. Tert. h.t. Decano, publice defendet Johannes Heinricus Kenckel/ Regiom. Pruss. Die Septembr. Anno M. DC. XCVII. REGIOMONTI, Typis FRIDERICI REUSNERI, SEREN. ELECT. BRAND. ET ACADEM. TYPOGR. HAEREDUM. V I R O EXCELLENTISSIMO, NOBILISSIMO, atq[ue] CONSULTISSIMO DN. JOHANNI Amseln/ U.J.D. & Profess. Publ. Extraord. longe meritissimo, Supremarum in Borussia Curiarum Advocato fidelissimo, Pr[ae]ceptori suo svavissimo, jugiterq[ue] honoratissimo, Fortunam prosperam, perpetuamque incolumitatem. REperiuntur, quibus quadam vasta mole magnfica, suaque magnitudine placent; talem merentur applausam Pyrami-des [et] exculta Mausol[ae]a. Reperiuntur, quibus [et] minuta arri-dent; prout hanc effati veritatem artificiosi[ss]ima comprobant scul-ptur[ae]. Ultro largior, quod materia docte fusiuque conscripta non possit non probari VIRIS virtute ac eruditione clarossimis: Solet namque nihil obscuritatis, nihil ambiguitatis, nihil inta-ctum, nihilque inexplicatum relinqui. At apud districtos con-catenatis laboribus, materiarumque Juris optime gnaros ipsa brevitate compendia redduntur haud raro commendatiora: qui-bus plurima paucis complecti est artis. Quapropter breves hasce Theses, quas public[ae] sistimus ventilationi, Tibi VIR Ampli[ss]ime, consecrare non dubitavi. Meruit animi Tui candor, meruit sin-gularis in me benevolentia, efflagitarunt beneficia, nec non pr[ae]-sidium ex superiori JCtor. cathedra bis mihi exhibitum. Quando igitur cum munusculo tam humili ad Tuam decurro Amplitudinem, qu[ae]so, patiaris [ae]quo animo hocce grati ammi specimen Tibi nun-cupari dicarique: non tam munus, quam potius offerentis ani-mum hic consideres necesse est. Qui thura non habent, mola salsa diis litare solent. Si Deus vitam [et] facultates concesse-rit, majora aliquando a me exspectabis. De coetero Divinum Numen desideratisima animi corporisve bona Tibi largiri cle-mentissime dignetur. TUAE EXCELLENTIAE ita vovet addictissimus cliens JOHANNES HEINR. Renckel. I. N. D. N. J. C. Lib. III. Tit. I. ad XIII. Junct. Nov. 118. THES. I. Ure veteri hereditas ab intestato alia erat inge-nuorum, alia libertorum. Illa deferebatur (1.) uis heredibus, (2.) agnatis, (3.) cognatis pr. J. de succeff. cognat. Ad libertorum sine liberis mortuorum successionem patroni ab intestato vocabantur. §.3. J. de success. libert. Hodie succedentium ordo (1.) est descendentium, (2.) ascendentium, (3.) colla-teralium. Nov.118. in pr[ae]fat. THES. II. Si liberi primi gradus soli sunt, in capita, si vero cum nepotibus concurrunt, vel nepotes soli adsunt, in stirpes succedunt ob jus repraesentationis, quod in linea descen-denti locum habet in infinitum Nov.118. cap.1. Jus Prut. lib.5. tit.12. A.1. §.5.6.7. THES. III. Hodie ad successionem ab intestato sui heredes & emancipati Nov.118. c.1. ibi: sive sub potestate defuncti, sive su[ae] potestatis. masculi & foeminae d. Nov.118. c.1. ibi[c] sive ex masculorum genere, sive ex foeminarum descendens, modo successio sit allodialis, secus si feudalis 1. Feud.1. §.3. nati & nascituri seu posthumi §.2. in fin. J. de heredit. qu[ae] ab intest. def. vocantur. A 2 THES J THES. IV. Liberi ex diversis parentibus nati, communi parenti aequaliter, diversis separatim, & quidem consanguinei patri, uterini matri succedunt. L.4. ff. Ad. SCtum Tertull. L.3.4.5. C. de secund. nupt. jus Prut. lib.5. Tit.12. art.1. §.8. THES. V. Legitimati per subsequens matrimonium in bonis al-lodialibus una cum liberis ex justo toro natis succedunt. Nov.89. cap.8. a feudis autem arcentur. 2.Feud.26. §. Na-turales. Jus Prut. lib.7. tit.2. §.10. In Imperio Romano Germanico hoc modo legitimati ad feuda quoque admit-tuntur. Gail. lib2. obs.141. N.2. THES. VI. Legitimati per rescriptum principis tunc demum succedunt, si liberi legitimi non extant Nov.89. cap.9. Nisi princeps in legitimatione id specialiter exprimat, quod cum legitimis in successione patris concurrere de-beant. Gail. lib.2. obs.142. n.8. Schnob. disp.18. th.20. A feudis tamen hoc modo legitimati excluduntur. 2.F.26. §. Natura-les. cum princeps agnatis jus succedendi per primum ac-quirentem quaesitum auferre nequeat 1.F.21. pr. Ludw. de successione desendentium th.2. n.9. THES. VII. Liberi adoptivi patri adoptivo indistincte ab intestato succedunt, sive arrogati, sive in specie adoptati: nec in-terest, sive ab extraneo sive ab aliquo ascendentium facta sit adoptio. §.2. J. de adopt. L. pen. §.1. C. de adopt. disso-luta vero per emancipationem adoptione a successione re- removentur d. l. pen. §.2. nisi quod impuberes arrogati quartam D. Pii habeant §.3. J. de adopt. THES. VIII. Liberi ex concubina nati matri & omnibus per ma-ternam lineam ascendentibus aeque ut legitime nati suc-cedunt, etiamsi mater illustris sit L. pen. vers. Sin autem con-cubina. C. Ad SCtum Orfit. Patri naturali, deficientibus uxore & liberis legitimis, in duas tantum uncias cum matre dividendas succedunt Nov.89. cap.12. §.4. Ludw. de success. descendent. th. 4. THES. IX. Spurii matri aeque ac legitimi succedunt §.3. J. Ad SCtum Orfit. nisi mater illustris sit. L.5. C. Ad SCtum Orfit. A patris successione penitus removentur, cum patrem non habere intelligantur. §.4. J. de success. cognat. THES. X. Liberi ex damnato coitu nati ab hereditate paterna & materna excluduntur, nec alimenta ipsis debentur Nov.89. cap. fin. auth. Ex complexu C. de intest. nupt. Jure Cano-nico alimenta pro modo facultatum parentum iisdem de-cernuntur cap.5. in fin. x. de eo qui duxit in uxor quam poll. per adult. Idem Jure Prut. obtinet lib.5. Tit.12. A.1. §.10. THES. XI. In linea ascendenti jus repraesentationis non habet locum: proximior itaque remotiorem excludit. Nov.118. cap.2. ibi: [h]os pr[ae]poni jubemus, qui proximi gradu reperiun-tur. Jus Prut. L.5. T.12. A.2. §.3. A 3 THES. THES. XII. Ascendentes aut soli existunt, aut collaterales cum illis concurrunt. Priori casu si unius lineae sunt, in capita; si diversae paternae & maternae, in stirpes succedunt Nov.118. cap.2. Jus Pr. lib.5. T.12. A.2. §.4. Posteriori casu vel cum fratribus defuncti germanis, vel cum fratrum liberis con-currunt. Illo casu successio fit in capita d. Nov.118. c.2. adeo, ut pater ne quidem usum fructum in illlis bonis, quae fratribus defuncti cedunt, consequatur. d. Nov.118. cap.2. ibi: nullum usum. Hoc in stirpes succedunt. Nov.127. cap.1. Jus Pr. all. loc. §.6. Et sic correcta est Nov.118. c.3. ibi: Si autem cum fratribus defuncti etiam ascendentes ad heredi-tatem vocantur, nullo modo fratris aut sororis filios vocari permittimus. THES. XIII. Ascendentes cum fratrum liberis tunc quoque con-currunt, si nulii amplius fratres sunt superstites. arg. rubr. cap.1. Nov.127. Ludw. de ordine ascendentium th.2. n.5. THES. XIV. Ascendentes non concurrunt cum fratribus unilate-ralibus Nov.118. cap.2. ibi: exceptis solis fratrtbus ex utroq[ue] parente conjunctis. nec cum fratrum germanorum nepo-tibus Nov.127. cap.1. ibi: [et] alterius pr[ae]mortui fratris filios. THES. XV. Ascendentes quidem in bonis allodialibus, non etiam feudalibus succedunt. 2.F.50. pr. Jus Pr. lib.7. tit.2. §.1. Vasal-lus enim feudum acquirens sibi & suis posteris non ascen- den- dentibus prospicere velle censetur. Rosenth. de feud. cap.7. concl.14. n.2. seqq. Vultej. de feud. L.1. c.9. n.101. Schrad. tract. feud. part.7. cap.6. n.1. THES. XVI. Fratres & sorores germani, vel soli, vel cum fra-trum praemortuorum liberis concurrunt. Priori casu in capita, posteriori in stirpes succedunt. Nov.118. cap.3. Jus Prut. Lib.5. Tit.12. A.3. §.1. [et] 2. Si fratrum liberi soli exi-stunt, in capita vocantur, cum non jure repraesentationis sed jure proprio succedant. §.4. in fin. J. de legit. agnat. success. L.14. §.1. L. fin. §.3. C. de Legit. bered. Jus Prut. lib.5. tit.12. a.3. §.3. Lindem. Exercit. Justin. disp.5. de success. ab intest. thes.37. THES. XVII. In bonis allodialibus sorores cum fratribus ad succes-sionem concurrunt, germani autem unilaterales exclu-duntur. Nov.118. c.3. In feudalibus sororibus non defertur successio 2.Feud.11. Jus Prut. lib.7. tit.2. §.8. fratrem con-sanguineum vero cum germano jus feudale pariter ad-mittit 2.F.11. Jus Pr. lib.7. tit.2. §.6. quia vinculum mater-num eo Jure impertinens est. Rosenth. de feud. cap.7. concl. 57. n.1. seqq. Gail. lib.2 obs.151. n.1. seqq. Ludw. in Synops. feud. cap.10. p. m.221. Schrad. tract. feud. part.7. cap.7. n.14. Borcholt de feud. c.7. n.80. THES. XVIII. Fratribus germanis eorumque liberis deficientibus, unilaterales eorumque liberi eodem modo, ut de germanis th. th.16. diximus, succedunt Nov.118. c.3. Unilateralibus quoque non existentibus, reliqui cognati pariter ac agnati Nov.118. cap.4. non attenta vinculi duplicitate, quippe quae ultra fratrum liberos non extenditur, d. Nov.118. c.3. pr. vers. hujusmodi in infinitum succedunt. §.3. ibi: etiamsi longissimo gradu sint. J. de legit. agnat. success. Nov.118. cap.3. §.1. ibi: deinceps omnes a latere cognatos. Proximiores ta-men remotiores excludunt. Nov.118. cap.3. §.1. ibi: vicinio-res gradu. Jus Pr. lib.5. t.12. a.3. §.7. THES. XIX. Bona damnatorum non collateralibus, sed descen-dentibus & ascendentibus non existentibus fisco deserun-tur. Nov.134. c. ult. Licet obstet auth. Bona damnatorum C. de bon. proscript. THES. XX. Cognatis deficientibus praetor conjugibus bonorum possessionem unde vir & uxor dabat L. un. pr. ff. Unde vir [et] uxor. Jure Civili conjux superstes cum liberis & co-gnatis ex certa parte admittitur, modo (1) conjux defun-ctus sit locuples (2) superstes inops, (3) matrimonium in-dotatum, vel dos ad alimenta non sufficiat Nov.53. cap.6. Nov.117. c.5. auth. pr[ae]terea C. unde vir [et] uxor. THES. XXI. Omnibus heredibus deficientibus fiscus bona vacantia occupat t. t. ff. de jure fisci quo casu aes alienum solvere tenetur.