D.O. M. A. Gymnasij Logici DlATRIBE VIII. DE PROPOSITIONIS DIVISIONE Disputationis loco ad sententiarum collationem proposita in Gymnasio Gedanensi PRAESIDE HENRICO NICOLAI, Philos. Mag. & Professbre ordinario Respondentis partes tenente ERNESTO STEPHANI, Stargardiense Pomerano. Ad diem 14. Jannarij. S. N. In Auditorio Philosophico Horis destinatis. DANTlSCI,Typis Georgi Rheti, Anno 1 6 8 4 Valde interdum dividendum, non animi vel arguti-arum causa, sed quod usu compertum, nihil ad me-thodum, viam rationemque discendi vel docendi effi-cacius esse. Itagque Socrates interdum sequendus, divi-sioni amicus, & cum illlo divinus vir habendus, qui commode & opportune utetur. Eleganter ita Lipsius C. 3. mis. ep. 61. Erit & in prasenti de propositionis natura ad explican-dam plenius ejus indolem non inutilis curiosior divisionis in propositione inquisitio, Et ad acrius pernoscendum variantes propositionum species, non exiguum montentum attulerit. 2. Tractatio propositionis Absoluta qua definitio-nem & partes fuit. propositionis Absoluta qua divisionem. Ea vel praecognitionis esse potest, vel cognitionis. Praecogni-tionis duplex. An dividi possit propositio ? 2. An specialiter haec doctrina in Logicis tradenda, & ubinam ? 3. Qua primum, Ratio dubij esse potest, Quia propo-sitio est simplex quidem mentis actus, qui impartibilis est. Et non est corporeum guid. Non ergo vere divisibilis. Contra hac habendum: 1. Propositionem esse unum actum simplicem, componentem aliquid aut dividentem, quia non tot actus com-praehedit, quot integer discursus ; Interim est actus componens. quia terminos aut membra conjungit, quae conjunctio varijs modis formari potest, & ex his modis ipse actus componedi sor-titur varias divisiones: 2. Actus componens non est corpore-um quid E. nequit dividi in partes sc: corporeas. Secus in partes subjectivas, modos variandi, species, dividi potest. Sie accidentia in suas species dividuntur, virtus in moralem & intellectualem, justitia particularis in distributivam & commuta- mutativam, etsi corporeum quid non sint: idem de divisioni-bus notionum secundarum habendum, qualis haec est. 4. Qua secundum dicendum I. Specialiter divisio-nes propositionum in Log. proponi debent. I. Quia sunt instrumenta bonae ratiocinationis. Ita propositiones affir-mantes, negantes, purae, modales, simplices, compositae consti-tuunt syllogismos, E. ordine & distincte in Log. expicari de-bent. 2. Cujuslibet notionis secundae divisiones in disciplina instrumentali explicari debent, si habeat divisiones. Secus tractatio erit manca: E. & proposittonis. Nam habet divi-siones, ut post patebit. Dic: II. Commodissime definiti-oni subjungitur Divisio. Nam definitionem rei proxime insequitur partitio. V. d. 6. t. 14. Et prior est affectione rei. E. bene ante illam tractatur. Et sic bene medio loco inter De-finitionem & affectionem rei divisio tractabitur. 5. Fuit praecognitio hujus doctrinae. Cognitio est de ipsis Divisionibus propositionum in particulari. Generaliter propositionum Divisiones sumuntur vel a forma, (aly a sub-stantia vocant. Cas. c. 10. Dial. p: I.) vel a materia, vel a modo Enuntiandi. A forma, qua velut ex ipsa Disposi-tione Terminorum sumuntur. Et sunt sequentes. 6. I. Propositio est vel affirmans vel negans. Af-firmans, quae copula affirmata praedicatum attribuit subjecto. Negans, quae copula negata praedicatum removet a subjecto. Ad intelligenda haec Nota 1. Proposi-tionem rectius dici affirmantem &c negantem, quam af-firmatam & negatam. Termini affirmantur aut negantur: Propositio est Dispositio affirmans Terminos aut negans. Et hoc concedit Piscator Ramista I. 2. Log. Ram. c. 2. ma-gnus alioquin Rami defensor: Quamvis de vocabulis usus faci-lis esse debet. Conf. CI. I. M. I. 2. dis. Ram. c. 2. q. 5. a. Aposteriori propositionem affirmantem & negantem definiri per copulas: cum Rameis V. Ramum L. 2. Log. c. 2. Piscat. c. l. a priori per attributionem aut remotionem prae-dicati de subjeto cum Aristotele d. int. c. 6. &c 1.1. prior. c. I. Optime omnium jungendo utrumgue Definitione. 3. Prae-dicatum attribui aut removeri latisstme sumendum, s. reale praedicatum tribuatur, ut homo est animal, s. notionale, ut homo est species : s. vere tribuatur s. falso: sive secundum rem s. rationem tribuatur, s. ut realiter (quandogue id est, non sem-per, ut vult Alfted. l. 6. Log. har. c. I. nec ejus ratio quid probat) diversum, s. ratione: s. praedicatum affirmetur de subjecto, ut in simplici sive cum eo, ut in composita propositione, sive absotutum, sive determinatum, s. positivum, s. privati-vum attribuatur. Idem de remotione habendum. 7. 4. Negativam veram esse, quando totum praedica-tum removetur a subjecto, non quando pars. Vt, homo non potest currere, est negans : Homo potest non currere, est affirmans. Hic enim pars tantum praedicati negatur. Idem observandum in resolutione modalium, quae videntur negativae, revera non sunt, sed infinite affirmativa. ut: possibile est nullum hominem currere, Contingit nullum canem latrare, Necesse est nullum leonem esse rationalem, Possibile est quam nullam esse calidam: Hae propositiones non sunt negan-tes, nec ita resotvendae, Nullus homo possibiltter est currens, nullus canis contingenter est latrans, Nullus leo necessario est rationalis, Nulla aqua possibiliter est calida, Hae enim resoluti-ones sunt falsissimae, & prioribus in sensu plane contrariae: quae resolutae his aequipollent: Omnis homo possibiltter est non cur-rens, omnis canis contingenter est non latrans, omnis leo ne-cessario est non rationatis, omnis aqua possibiliter est non cali-da. Hac resolutio est competens & in negaitvis modalibus in Syllogismo modali caute observanda, ut doctrina Syllogismi mdalis docebit. Conf. Scharf, 1. 2. Log. c. 3. &c 6. Quae- 8. Quaeritur hic, qualis haec divisio ? Tribus haec quae-stio explicari potest. I. An sit generis in species, an sub-jecti in accidentia. Quidam posterius affirmant. Ex vete-ribus A phrodiseus & Burana ap. Conimb. in. 1. I. pri-or. c. I. q. I. a. 2. ex recentioribus Dunam l. 2. dial. c. 2. Scheibl. d. pro. c. 2. n. 9. Greber. d. 5. Log. q. 1. Faber in 1. d. int. c. 7. q. l. Quidam prius: ex veteribus Am-monius, Porphyr. PhiIopon. Simplic. Thom. ap. Co-nimbr. c. l. Ex neotericis ipsi Conimbr. c. 1. Mendoz. d. 8. Log. S. 4. §. 17. Vere hoc. Divisio rei ex ipsa Defini-tione sumpta est major Divisio quam subjecli in accidentia. Nam accidentia abesse possunt a Definitione rei. Hac Divisio est talis, ut patet ex Definitione propositionis. V. D. 7. t. 15. E. generis in species & oppositas differentias. Dices : I. Spe-cies non debet includi in definitione generis sed abs-trahi. E. nec hae. Ita Mendoz. d. 4. sum. s. I. §. I. R. Antecedens de definitione materiali rerum praedicamenta-lium valet. At hic notio secunda Logica tantum definitur, quae rigidae Definitionis requisita non potest habere. V.c. I. t. 18. Et sic Mendoz. talem definitionem admittit. d. 8. Log. §. 16 9. Dices. 11. Generalis ratio axiomatis est partium Di-spositio. At haec non mutatur in spocie diversam, affirmando aut negando, sed Categorica aut hypothetica. R. Ratio axio-matis est partium Dispositio, sed affirmans vel negans. Et haec affirmatio vel negatio mutat copulas specie diversas. Alia enim est species copulae attribuentis, alia removentis. In esse gene-rali copulae conveniunt, quod copulent : In modo specifico copulandi differunt. Sic homo & bestia in esse generali, animalis, conveniunt, in specie differunt. Sic differt specie, attribuere & re- movere. E. & istae copulae specierum discrimen importare possunt. In copula verbi & conjunctionis est aliae alia specificatio copularum, quae similiter specierum differentidias importare potest. Ad caetera, quae hic moventur, observa I. Ens &c negatio entis realiter, objective, materialiter sum-pta nequeunt sub uno genere esse, nam infnite distant: Bene notionaliter & formaliter, ut ensper dispositionem attribuen-tem, non ens per dispositionem removentem repraesentatur. Sic utraque est positiva operatio, aut intellectus, unde mentalis, aut vocis, unde vocalis propositio oritur. Et sic dividitur Pro-positio, ut genus, in affirmationem &c negationem, ut suas spe-cies, Plura Conimbr. c. 1. 2. Vulgo haec Divisio ex qualitate pro- positionis sumi dicitur, sed essentiali, non accidentali. Sic Divisio animalis in rationale &c irrationale ex qualitate, id est, Differentys animalis essentialibus sumitur. Differentiae essentiales etiam in quale praedicantur, sed essentiale, ut conce-dii Scheibl. int. Log. c. 3. n. 36. Nomen qualitatis hic vulgo usur- patur : rigide essentia dici deberet. Vt bene Mendoz. d. 4. sum. §. 5. 10. II. Quaeritur an sit univoca, an analoga ? Ens & negatio entis objective sumpta nec sunt anatoga nec univo-ca, Nam in nullo conceptu conveniunt, sed infinite distant. V. t. 9. Notionaliter sumpta, ut Logice sunt affirmatio & negatio, sunt univoca, Ex aequo enim participant esse definiti-onts: Ex aequo propositio negans est propositio, quam affirmans. Et in hoc consistit univocatio divisionis: Quicquid sit de eo, quod genus, propositio, sit notio secunda, & sic ens analogicum: quicquid de affirmatione in actu exercito, quae prior negatione: quicquid de affirmato objective, ut Ens, quod prius negato, non ens.&c. V. Scheibl. d. prop. c. l. n. 3. 4. 11. 12. Conimbr. c. I. 11. III. Quaeritur, an sit immediata ? Ita est. Nulla est propositio Logica, quae non aut affirmet certi aliquid, aut neget. Propositiones optativae, semiplenae, affectiva, homonymi. nymicae, supra suntrejectae propositione Logica. V. D. 7. t. 10. Non tamen ex hac immediatione statim sequitur, Alteram ea-rum necessario esse veram, alteram falsam, Cum utraque falsa esse possit, ut, Omnis homo est albus. Nullus homo est albus. Nisi modo Contradictorio formentur, sic altera aut necesario vera aut falsa. Vt, Omnis homo est albus, Non omnis homo est albus. Vt in contradictione uberius dicetur. 12. Propositio affirmans vel est finita vel infini-ta. Finita, quae sit terminis finitis. Vt homo est animal: Infinita, quae infinitis, Vt homo est non leo, sive hi Termi-ni apponantur subjecto & praedicato principali, sive minus principali. V. Scharf. 1. 2. Log. c. 5. Necest. ratio, Cur hoc simpliciter negetur a Nihusio. d. Log. 3. t. 6. Si signo sub-jecti apponantur, faciunt propositiones negantes, Vt non omnis homo est credens: Id est: Quidam homo non est credens. De infinitis porro observa: Quaedam infinitae ae quipol-lent negantibus qua significationem, non qua mo-dum significandi &c proferendi, qui semper diversus in infinita a negante. Negans copulam negat de subjecto: Vt ho-mo non est leo: Infinita copulam affirmat, & praedicatum so-litarie negat. Vt homo est non leo. V. Dn.Hopfn: 1. d.inr. c. 6. Infinitum negat significationem: Negatum compositio-nem. Tolet. in I. 2. d. int. c. I. Conf. Cl. I.M. C. 2. d. 10. q: 1. &c l. l. dis. Ram. c. 19. q: 2. Ita ergo infinitae de verbo in finito absoluto, aequipollent negatis, ut homo est non videns, idem ac homo non est videns. 13. 2. Quaedam infinitae non aequipollent ne- gantibus. Vt ille quae habent verbum infinitum de termina-tum per potest, valet, vel simile. Sic ergo multum differunt, Homo potest non ambulare, & homo non potest ambulare. Hoc negat potentiam ambulandi, falso: lllud actum, relicta poten-tta, vere. Et per hoc nulla ratione a Vive l. 3. d. cau. cor. ar. &c & RamoI. 5. Sch. Log. c. 3. &c l. 6. c. I. reyciuntur quod sint negantes. Nam id particulare est. 13. Infinitae &c saepe occurrunt in authoribus, &c magnum usum in Syllogismis bene resolvendis habent. Prius patet. Cic. I. off. Corporis quaedam partes aspiciuntur non decore, & I. parad. An potest quisquam in abundantia bonoru ipse esse non bonus ? Platonis aenigma, Vir non vir, &c. Augustin. primus homo paterat non mori, scundus homo non poterit mori: ludaei exacerbarunt lehovam in non DEO Deut. 32. V. 21. Plura ap. Cl. I. M. I. 3. inst. c. 6. Go-len. p. 3. probl. q. 12. &c 52. Bert. l. 2. Log. c. 6. Po-sterius: sic: Non scintillans prope est, Planeta est non scintil-lans. E. Et sic. Non laborans non manducet. Otiosus est non laborans. Non credens damnabitur. Iudaeus esi non credens. In his & similibus minor non est negans, sed infinite affirmans. Subsumitur enim subjectu minoris sub subjecto ma-joris, quod infallibile indicium est Minoris affirman-tis. Cu in negante soleat a subjecto majoris removeri. V. Sch. d. Syllog. c. 2. n. 15. 16. Goclen. p. 4. prob. q. 28. Dn. Greberd. d. 5. prop. q. 3. Hipp. qu. Log. 23. 14. Affirmatio &c negatio est vel absoluta vel re-spectiva. Absoluta, quae absolute enuntiat. Vt, homo est animal: Respectiva, quae pro certo respectu. Vt, llle homo qui est Philosophus, est doctus, Illud animal quod homo est, po-test ambulare. Embrio est homo generandus. Non omnia bona opera justificant. Non solus homo est brutum. Neutra aliud vel infert vel excludit vi formae. Sic in affirmativis, Multi homines resurget. Dan. 12. V. 2. Non valet, E. non omnes. Christ. 9 mortu 9 pro nostris peccatis. I.Ioh. 2. v. 2. E. no pro alio-ru. ln negativis, Non sola bona opera Justificant. E. tamen cum aliis juncta. Non solus Papa est Judex Controversiarum fidei. E. cum aliis. Non peccatum in Spiritum Sanctum remittitur in hoc aut in futuro seculo. E. aliquod remittitur in futuro : Non ducenda uxoris soror, illa viva. E ea mortua licet. Vt Papi- sta solent. Non qui Christum non confitentur, sunt Christia-ni. E. qui confitentur, sunt, ut Photinista: Non, qui bipedes non sunt, homines sunt, E. qui bipedes sunt, sunt homines. Non omnis homo est irrationalis, E.quidam. Ratione formae hic non valet illatio. Per materiam interdum valere po-test, ut, Non ex omni ligno fit Mercurius. E. ex quodam. Non omnis homo est doctus. E. quidam. Conf. Scharf. I. 2. Log. c. 3. Dn. Greber. d. 5. d. prop. c. 3. q. 4. Latissime Dn. C. Mart. I. I. anal. Log. c. 3. Haec negatio respectiva potest esse, vel in propositionibus, Vt, solus homo est leo, Non so-lus homo est leo: Vbi haec tantum negat altera, nil aliud infert: vel in argumentationibus. Vbi quandoque negans vere negans amplius non est ; sed sit alia, infinite affirmativa. Vid. t.13. Hue referri potest Distinctio negata in absolutam &c privativam. V. Greb. c.L. 15. Negativa vel est explicita &c formalis, vel implicita &c virtualis. Explicita, quae signo negante debi-te collocato fit : vel praemittendo signum copulae immediate, ut Homo non est asinus, vel mediate per modum ad copulam per-tinentem, Vt, homo non necessario est albus: vel verbo copu-lam includenti, Vt, Leo non ambulat: vel signo toti propositioni praemisso, & non impedito, ut, Nullus leo esti homo: ( At si impediatur, velut alia particula negandi, Vt, Non nullus leo est homo, Nullus non leo est homo, est affirmata:) Vel signo [...] non aequipollente efferatur, ut homo, haud,haudquaquam, ne-quaquam, nullatenus, &c.est leo. Implicita est, quae virtute neganti aequipollet. Vt sunt exclusivae, ut solus homo est rati-onalis, Exceptivae, ut, Omne animal praeter brutum est ra-tionale, reduplicativae, ut, homo, qua animal, sentit, Im-possibiles, ut Impossibile est leonem esse canem, coarcti-vae, Vt Paucus, Vnus, Vnicus, exiguus, Vt, Vnicus homo rede-mit mundum, Disjunctivae, ut, aut est rationale aut ir-rationale. Hae omnes aeuipollent negantibus, & in illas sunt nesolvenda, & in Syllogistica Distositione I. figurae, caute observan- vandae. Faciunt enim Minorem neganiem, quod contra for-mam istius figurae. 16. II. Ex forma propositio est vel pura vel mo-dalis. Pura, cujus forma nullo modo determinatur, Vt, homo est animal. Modalis, cujus forma modo determinatur. Estque late vel stricte dicta. Late I. modalis composita, ubi modus est pro praedicato. Vt hominem esse animal est necesse. Haec vere modalis non est, sed pura, &c hunc habet sensum: Haec proposito, homo est animal, est necessaria. V.Cl.J.M. l.3. instit. c. 12. Scheibl. d. pro. c. l. n. 30. Eoque non magnopere de ea laborandum. V. Nihus. d. mod. p. I. c. I. 2. Modalis aequi-voca, ubi qualiscunque determinatio dicitur modus, Vt, Omnis homo est animal. Hic omnis est determinatio universalis, & modus aequivoce dictus. 3. Modalis materialis, ubi vel praedicati vel subjecti materia determinatur, Vt, Omne animal quod currit, movetur. Canis currit celeriter, Petrus disputat argute. Hae infinitae esse possunt, & vane pro impugnandis mo-dalibus a Ramo & Vive adductae. V. Cl. J. M. I. 2. dis. Ram. c. 4. q. 9. 4. Modalis totalis, quando particula aliqua deter minans respicit totam propositionem & qua materiam & formam consideratam, ut verum falsum, certum, incertum. Vt, Homo vere est animal, Homo falso est Leo. &c. quae Hispanus addidit modis. V. AIfted, L. 6. L o. harm c. 5. 17. Stricte dicta est, quae est formalis divisa aut ei aequipollens. ld est, ubi modus formam & copulationem praedicati cum subjecto determinat, sive situ medio ponatur, ut, homo necessario est animal: sive sensu, ita ut resolvendus sit in medium situm Vt, necesse est hominem esse animal. Est gue, vel primario dicta vel secundario. Primario, quae modo stricte dicto ( alij substantiatem, essentialem, solenniorem vo-cant. AIfted. c. I.) formam propositionis determinat. Tales modi sunt 4. Nec. cont.pos. & imp. per se [...] per accidens reducuntur ad n ecessarium & contingens, quibus aequipollent eogue peculiares modos non constituunt. 18. De his modalibus observanda I. Specialis in Lo-gicis necessitas, qua omnino peculiariter sunt proponendae. Nam possunt propositionem, vel veram velfaifam reddere. Et consequenter ad Logices sinem multum faciunt. Sic vera, Ho-mo est doctus, falsa, Homo necessario est doctus. Vera modalis, Homo possibiliter cornutus, falsa pura, Homo est cornutus. Quod contra Ramum, Beurbus. Vivem, & alios notandum. Plura Cl. J. M. c. I. Alij majorem modaliu usum apud Grae-cos esse ajunt quam apud Latinos. Keckerm. 1. 2. Log. s. I. c. 3. Hoc de Philologis Latinis forte verum: Apud Philosophos Aristoteleos sunt frequetissimae. 2. Affirmatio &c negatio : quae penes modum spectanda, non dictum. Ita, Homo necessario est doctus, Homo no necessario est doctus. Sed, Necesse est homine esse album, Necesse est hominem non esse album ; Non est dire-cta negatio prioris, utraque enim falsa: Sed haec, Non necesse est hominem esse album. Conf. Scharf, I. 2. c. 6. de oppositio-ne, conversione modalium in seq, disp. 19. Fuit modalis primaria : Secundaria est, quae modo secundario seu exponente formam propositio-nis determinat. Vulgo vocant exponibiles, quod expositio-ne indigeant propter difficultatem suam. Alij vocant modales secundarias. Keck. nr I. 2. Log. f. I. c. 4. &c Scheibl. d. prop. c. 7. Alij determinatas non a signo. AJfted.c. l. c. 8. Quamvis idem ad divisiones propos : a materia easdem refe-rat.l. 24. Encycl. p. 2. c. 5. 6. Alij negant modales secunda-rias dicendas, quod particulae exponibiles non sint modi, nec for-mam propositionis afficiant. Sed facile tolerari ea appellatio po-test. Revera n. tales particulae sensu Logico formam propositio-nis determinat, dum ostendunt, qua ratione praedicatum tribu-atur subjecto, an exceptive, restricitive, exclusive, &c. Et si situs istarum vocum interdum sit pro subjectis. Vt bene hanc rem obser vavit Scharf.l. 2. Log. c. 7. Esque adeo reso-lutio harum propositionum Logica ita instituenda, ut quantum per voces licet, in modum modalium sint formandae ut, Solus homo est rationalis, id est, homo solitarie est rationalic Idem in caeteris servandum. 20. Exclusiva est, quae signo excludente praedica-tum insert subjecto. Vt, Solus Deus est infinitus, id est, Deus solitarie est infinitus. Exceptiva, quae signo excipiente praed. infert subjecto. Vt, O. spiritus, praeter Deum, est creatus. Re-strictiva, qvae signo restringente praedicatum tribuit subjecto. Vt, homo, qua homo, est rationalis. Et vulgo statuitur duplex. Specificativa, cum signum restringens qualemcunque modum habendi praedicatum ostendit, Vt homo qua capillos est crispus. Reduplicativa, cum signum restringens ostendit causam ha-bendi praedicatum. Vt, homo, qua rationalis est docilis. Potest resolvi ita: Homo, quia rationalis, est docilts. Caetera ab au-thorib. petantur. Vide Mendoz. c. I. Scheib. d. prop. c. 7. 21. III. Ex forma propositio est vel simplex, vel composita. Simplex est, cujus copula est simplex, verbi scilicet: Vt homo est animal. Composita, cujus copula est du-plex, & verbi & conjunctionis. Estque copulativa, connexi-va, disiunctiva &c discretiva. Definitiones facile patent. Observa, divisionem hanc esse analogam, propossitio n. Sim-plex primo & magis est propositio, quam composita. Con. Scheib. d. pro. c. 5. n. 12. 17. 22. Tria quaeri possunt I. An propositiones compa-rativae huc referedea ? Velut, Qualis rex talis grex, Quan-tum nummorum quis possidet arca, tantum habet & fidei. &c Ramei ad copulatas referunt. V. Sch. d. pro. c. n. 44. Alij ad connexivas. Id. n. 63. Quaedam illarum integrum discursum implicant. V. Cl. I. M. I. 2. d. R. c. 6. q. I. 3. Quaedam in simplices redigendae. Gutk. p. 320. syn. Lo. Recte hae propositiones Logice impertinetes dicuntur, non enim juvant connexionem conceptuum, sed impediunt, & sunt resol-vendae in alias, si discursui aptandae sint, aut in discursum. 2. An immediata haec divisio : Logico sensu est : Logico e-nim nulla est propositio, nisi simplex aut composita. Quae de hy- pothe- potheticis contingentib. adferri soltent, eae vel Logice ve-rae & hypotheticae non sunt, sed tantum Grammatice, ut, si Petrus hic fuisset, forte peccasset. Vt placet B e c a n o p. I. Th. Sch. c. 10. q. 6. tr. I. §. 5. vel sunt hypotheticae quidem, sed enutiativae tatum, no simul illativae, quales in materia neces saria datur, Vbi cosequens necessario infertur ex antecedete, ut, Si asinus votat, habet pennas. Vt placet Mendozae d. 4. sum. § 8. 9. 3. An discretiva addenda ? Peripateti-ci omittunt. Ramei ponunt. Potest obiter addi, ut omnis modus variandi propositionem per conjunctiones ostendatur: [...] tamen Logica propositio non est, nec discursui apta : Eoq; recte potius Rhetori, Oratori, Pöetae conceditur, nec a Logico magnopere curatur. Libando magis quam tracta-do adducitur. Et hoc recte volunt Peripatetici. V. CI. J. M. I. 2. dis. Ram. c. 7. q. I. Nec magnopere impugnantura, Scheib. c. 5. n. 40. sibi ex parte cotrario d. Syll. c. 10. n. 15. 23. Fuerunt Divisiones a forma: sequuntur, quae a mate-ria, in qua versatur propositio. I. E materia propositio vel est vera vel falsa. Vera, quae cum re consentit vel qua rem vel rationem considerata. Qua rem, Vt, homo est animal, Qua rationem, Vt, Animal est genus. lustitia Dei praecise con-cepta non est misericordia. Falsa, quae dissentit a re altero mo-do cosiderata. Caeterum observa hic: I. Veritas hic docetur in-strumentalis & Logica, non realis & Physica, quae omnium di-sciplinarum est: Complexa non incomptexa. 2. Falsum indi-cando & vindicando instrumentaliter, aeque in Log. doceri de-bet ac verum. Aeque enim Logica falsi est index & vindex, ac veri. Co. Cl. I. M. c. I. c. 3. q. 11. 3. Vera ut vera pro-positio gradus non admittit, &c si ut taliter vel taliter vera: &c sic una intensius est vera, quam altera, propter plures veritatis suae eausas. Conf. Sam. d. Lubl. in I. I. d. int. c. I. ar. 5. 4. Vera propositio, debite intel. lecta, nunquam est falsa, sed alibi vel plane ignoratur, vel ut impertines removetur, vel diversis considerandi modis conciliatur. Huc pertinent, quae de una veritate, a Clariss. Philosopho-rum Cor. &c I. Martinis, Gravero, Scheiblero, Gutkio, contra osores veritatis sunt disputata, de quo alibi. 5. Omnis propositio affirmate vera ad Synonymam aut paronymam est revocanda, secus nullus veritatis eruendae Terminus Logico relinquitur, quod ab surdissimum. Velut si cocedas domum, ne-ges fundametum: insulse. 6. Rectius haec Divisio a mate-ria dicitur, quam cum Rameis Judicio, quod aeque in affir-mante &c negante est, quam vera & falsa. Con. Cl. M. I. 2. di. Ra. c. I. q. I. &c 3. Plura de veritate ad doctrinam de ani-ma pertinent, ut bene Mendoz. d. 8. Log. §. I. &c 18. 24. II. Propositio vel est necessaria vel contin-gens. Divisio haec sumitur &c generaliter, ut & verae & fal-sae competat. Sic, Necessaria, cujus praedicatum in omni mate-ria procedit, Vt, verum, homo est animal ; falsum, homo est a-sinus: Contingens, cujus praedicatum in quadam. Vt, ve-rum, Homo est dives: falsum, Rusticus est doctus : Et specia-Iiter, ut verae tantum competat, ejusque sub divisio sit. Sic ne-cessaria, Cujus praedicatum immutabiliter cohoeret subjecto. Vt, Homo est animal: Contingens, cujus praedicatnm mutabili-ter. Vt, homo est albus. Necessaria est vel nude necessaria, quae non attenta materia demonstrativa est talis, ut & univer-salis negans, Vt, Nullus homo est leo, & particularis affir-mans, Vt, Quaedam substantia est corporea : Vel apodi-ctice, quae ad materiam demonstrativam est necessaria. Et costat 3. gradibus, [...] Vbi requiruntur propositiones verae, affirmantes, uni-versales, necessariae. De quibus multa disceptantur, quae hic ob chartarum angustiam deduci nequeunt. V. Cl. I. M. I. 2. d. Ram. c. 3. q. 5. 6. Scheibl. d. pro: c. 4. n. 6. 7. Mendoz: d: II. Log: s. 7. 8. Mo-risan: d. II. Log: Zabar. I. I. &c 2. d. pro. ne-cess: aliosque. In materia demonstrationis fortasse aliquid tradetur. 25. III. Propositio est vel naturalis vel prae-ternaturalis. Naturalis, Vbi praedicatum aliquid, quod natura inesse potest subjecto, dicit: siue proprie, s. Tropice intellectum. Proprie, ut Homo est animal: Tropice Vt, Q. homo est asinus. Et huc referri potest divisio illa prop: in propriam &c impropriam: Vt haec quasi sub divisio sit propo-sitionis naturalis. Vt inusitata ad praeternaturalem referri -debeat. Vbi nota fundamen improprietatis nunquam esse posse in dispositione abstracte &c per se supta seclusis ex-tremis, sumpta. Sed cocrete cu extremis. Nota improprietatis est dispositio: Causa & radix seper ab extremis est. Praeter natura-lis est, Vbi praedicatu no petestex ipsa natura inesse subjecto, sed ex ali principio. Sive hoc artisticio sit, Vt, lapis est columna, Aes est statua: Sive monstro, Vt Qequus est Cervus, Qho-mo est biceps: Sive incompetente Terminorum situ, ut Ani-mal est homo, herba est ruta: Sive miraculo, Vt Ferrum super-natat aquis, lenis non vrit ustibilem materiam, Coeci vident: Sive mysterio, ut Deus est homo, Panis benedictus est Corpus dominicum. Quae vulgo & vere inusitatae dicuntur. Atque i-ta in universum omins materia est exhaurienda, quae in propo-sitionib: formandis Logico offerri potest. Et hoc fundamentum negari non potest. IV. Propo. est vel obscura vel cla-ra. Obscura, quae terminis obfcuris cenftat- Vt, motus eft a-Musentisinpotentia: Clara, quae claris. Vt homo est animal. Vnde sumenda explicatio obscuritatis, Diss. 9. forte dicetur. 26. Fuerunt divisiones prop. a materia : se-quntur a modo enuntiandi. Ex hoc prop: vel est non Logica, vel Logica. Non Logica, quae involuta, & resolvi debet, ut fiat Logica. Huc Orationes Rhetorica, Poeticae, affe-ctiva &c. pertinent. V. Dis: 7. t. 10. Logica, quae expli-cate affirmat vel negat. Esque vel univers: vel partic: vel in- definita, vel singularis. Definitiones ex authoribus petantur.