Ordinariarum DISPVTATIONVM JVRIS CIVILIS S E C U N DA, DE S T A T U HOMINUM, Quam SUB PRAESIDIO DN. LAURENTII STEPHANI J. D. & Professoris ordinarij, Defendendam suscipiet JEREMIAS Oberkampff / Misni[c.] Mens. Decemb. die. 20. In Acroaterio Majori. ROSTOCHI Excudebat Joachimus Pedanus, Acad. Typog. ANNO M. DC. XXIII. THESIS I. Um hominum causa omne Jus sit constitutum; depersonarum sive homi-num statu & conditione quoque prius est despiciendum; Siquidem parum est Jus nosse, si personae quarum causa constitutum est ignorentur. §. fin. Inst. de J. N. G. [et] C. l.2. ff. de stat. hom. II. Et licet omnes homines quod ad Jus naturale attinet aequales sint, Jure tamen Civili inter illos non parvum est discrimen. pr. Inst. d. Libert: tit. Inst. de Jur. pers. tit. ff. d. stat. hom. l. quod attinet 32. ff. d. R J. III. Unde fit quod homo in legibus dupliciter considere-tur, naturaliter & Civiliter. IV. Naturaliter si intelligatur, dubium nullum est quin utriusq; sexus personae, & sic etiam mulier, servus homi-nis appellatione contineatur. l. hominis 152. ff. d. V. S. d. l.32. d. R. J. l.38. §.3. ff. d. solut. V. At Civili Jure hominis appellatio quandoq; est stri-ctior, sic servi pro nullis habentur, & quadrupedibus com- A 2 paran- C parantur: Foeminae ab omnibus officijs civilibus vel publi-cis sunt remotae; deniq; simplici hominis appellatione, nisi circumstantiae diversum ostendant, vir continetur. Qui-bus & similibus rationibus Dn. Jacob. Cujac. motus scripsit mulierem proprie hominem non esse, quam naturaliter, quin & ex ipsius Juris Civilis interpretatione hominem esse, alibi saepius docet. d. l.32, ff. d. R. J. l.2. ff. ad L. Aquil. l. qui testamento 20. §. 7. ff. q. testam. facere possunt. l.1. ff. de jur. delib. l.foemin[ae]. ff. d. R. J. l. in multis. ff. h. t. n. Dn. Cujac. lib. 6. obsc. 21. VI. Summa autem de Jure personarum divisio haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi. pr. Inst. de jur. per. l.13. ff. h. t. VII. Adscriptitios & statu liberos in servorum statu esse com-prehendendos & censendos putamus. l. ne diutius 21. C. d. Agric. [et] Cens. [et] ibi Cujac. l. statu li-beri 29. ff. d. stat. lib. l.1. C. an servus pro suo facto post ma-numiss. Dn. Cujac. libr.1. observ.37. [et] ad l.25. in Modest. [et] ad Pap. in l.33. ff. d. stat. lib. Hottom. libr.13. obs. c.37. VIII. Libertas (ex qua etiam liberi vocantur) est naturalis facultas ejus, quod cuiq; facere libet, nisi si quid vi aut Jure prohibetur. §.1. Inst. l.4. ff. h. t. n. IX. Servitus est constitutio Jurisgentium qua quis dominio alieno contra naturam subijcitur. §.2. Inst. d. l.4. ff. h. t. n. Servi X. Servi aut nascuntur aut fiunt. Nascuntur ex ancillis. Fiunt aut Jure Gent. aut Jure Civili. Juregentium ex ca-ptivitate. Solent enim Impp. captivos non occidere, sed eos vendere ac per hoc servare, ex quo etiam servi appella-ti sunt: mancipia quoq; dicta sunt, inde quod ab hostibus manucapiuntur. §.3. §.4. Inst. d. Jur. Pers. l.4. §.2. [et] 3. l.5. §.1. ff. h. t. XI. Jure Civili, cum liber homo major 20. annis ad pretium participandum sese venundari passus est, vel si manumissus ingratus circa patronum suum extiterit, & quadam jactan-tia seu contumacia cervicem adversus eum erexerit, aut le-vis offensae contraxerit culpam, vel cui servitus ob authori-tatem principis & delictum irrogatur. alleg. §.4. Inst. l.5. ff. h. t. l.2. C. d. libert. [et] eorum lib. l.1. §. omnes C. d. adsert. toll. l.2. C. Quib. ad libert. proclam. non licet. XII. Et quidem in servorum conditione nulla est differen. tia, etsi servorum varia ac diversa sint officia ac ministeria. §. in servorum fin. Inst. l.5. ff. h. t. n. XIII. At in liberorum statu differentiae sunt magnae; aut enim ingenui sunt aut libertini. d. §. fin. [et] l.5. ff. h. t. XIV. Ingenuus est is qui cum sole libertatem respicit, h. e. qui statim ut natus est liber est, sive exduobus ingenuis ma-trimonio est editus, sive ex duobus libertinis, sive ex altero libertino altero ingenuo. A 3 pr. tit. pr. tit. Inst. d. Ingen. d. l.5. ff. h. t. l. cum inter 14. C. d. fidei-com libert. XV. Sed etsi quis ex Matre nascitur libera, patre vero servo ingenuus nihilominus nascitur, & qui ex incerto patre mo-do Matre libera nascitur, ingenuus est, & si Mater ancilla con-ceperit, libera vero pariat, vel libera conceperit, & postea facta ancilla pariat, liberum nasci probatutn est. supra cit. pr. [et] l.5. §. fin. ff. h. t. XVI. Sufficit enim ei qui in utero est ad libertatem adipi-scendam unum extribus tempus, vel conceptionis, gravi-ditatis sive gestationis & partus. Deniq; sufficit solius Ma-tris liber status. XVII. Quod secus est si de dignitatum transmissione agatur, tibi patris & non Matris habetur ratio; Quare is, qui ex Ma-tre nobili patre vero ignobili natus est, nobilis non est. l. cum legitim[ae ]de stat. hom. l. liberos 10. ff. d Senat. Steph. Forcat. Necyom. Dial.15. n.5. Vult. inter Cons Marp. con-sil. 34. n.172. vol.3. Mattb. Stepb. Tr. d. Nobilit. libr.1. c.5. num.51. XIIX. Quod adeo verum existimat Bartol. ut vel consuetudi-ne vel statuto id introduci non possit. per.l. exemplo. 36. C. d. Decur. [et] fil. eorum. lib.10. [et] ibid. Bart. Schurff. Consil. 56. n.8. Cent.[2]. XIX. Quum autem ingenuus aliquis natus sit, non officit [ei] in servitute fuisse & postea manumissum esse, sed eum natalium veritas tuetur. §.1. Inst. de Ingen. l. si te C. de Ingen. manumiss. Nec XX. Nec laedunt ingenui statum, plagium, vel infantis expo-sitio, vel nutrimentorum sumtus & eorum nomine institu-ta repetitio, vel nominis mutatio, servitiorum praestatio, obsequium vel operarum locatio, vel tenor instrumenti male concepti, vel nuda professio seu confessio, vel alia imaginariae falsae ac vitiosae servitutis argumenta. l.2. 11. [et] 12. l. pen. [et] ult. C. de Ingen. manumiss. l. Imperat. ff. h. t. l.3. C. de Infant. expos. XXI. Ingenuum accipere etiam debemus eum de quo sen-tentia lata est, quia res judicata pro veritate habetur. l. ingenuum 25. ff. d. stat. hom. XXII. Sed Principalibus Constitutionibus cavetut, ut in con-tradictorio ac justo judicio ingenuitatis proclamatio fiat, nam penuria adversarij ingenuitatem tribuere non solet. l. 27. §. 1. d. liber. causa l.3. ff. d. Collus. deteg. l. si. te 7. C. d. Ingen. manum. XXIII. Nec minor est jurisjurandi authoritas, nam si libertus deferente patrono juravit, se non libertum sed ingenuum esse, ratum habandum erit jusjurandum. l. cum qui 30. §. pen. [et] ibi Cujac, ad Edict. Paul. ff. de Jure-jurand. XXIV. Jus ingenuii a Principibus quoq; datur per aurei annuli dationem, cum quis ab Imperatore jus aureorum annulo-rum impetravit & accepit, quod tamen salvo Jure patroni fieri oportuit. l. 1.5. [et] 6. ff. d. Jur. aureor. annulor. l. sed si 10. §.3. ff. d. in jus voc. Connan. libr.1. Comm. c.12. Est XXV. Est & alius modus quo ex servo vel liberto ingenuus fit, si quis ex illis a principe natalibus restituatur. Quae na-talium restitutio, non imaginem sed statum ingenuitatis praestat, & vocitatur ab Imp. nostro [...] [...] [...]- [...]: d. l.10. §.3. de in jus vocand. l. quavis 3. ff. de Natal restit. l.2. C. de Jur. aureor. annul. Nov. 78. XXVI. Libertini sunt qui ex justa servitute manumissi sunt. pr. Inst. d. libert. l.7. ff. d. stat. hom. XXVII. Manumissio est de manu datio, nam quamdiu est ali-quis in servitute, manui & potestati suppositus est, ast manu-missus liberatur a potestate. alleg. pr. Inst. d. libert. XXVIII. Multis autem modis manumissio procedit, & liber-tas competere potest, aut ex sacris Constitutionibus in Ecclesiis, aut vindicta autem inter amicos, aut per episto-lam, aut per ultimam voluntatem, vel alijs modis. §.1. Inst. d. libert. XXIX. Servi vero semper a Dominis manumitti solent, adeo ut vel in transitu manumittantur, veluti cum praetor aut praeses, aut proconsul in balneum vel theatrum eunt. §.2. Inst. d. t. XXX. Quod ramen secus est in Legato Proconsulis apud quem manumissio fieri non potest. l. omnes §.1. ff. d. off. Procons. Dn. Jac. Cujac. libr.1. obs. cap. c.1. [et] libr.15. obs.19. Mercat. in notis, ad animadvers. F.[...]-bert. libr.1. c.21. Hottom. libr.3. obs. c.4 [et] libr.2. amica-bil. Respons c.1, [et] Illust. qu[ae]st.34. Coras. ad d.l. omnes Ro-bert. libr.1. Recept. lect. c. 28. [et] libr.1. animadvers. c.21. XXXI. Libertinorum status in Jure antiquo multiplex fuit. Verum Imp. noster, omnia in meliorem statum reduxit, & Jus vetus emendavit, & omnes libertos, nullo nec aetatis manumissi, nec Domini manumittentis, nec in manumis-sionis modo discrimine habito, Civitate Romana decoravit, & omnes manumissos statim ingenuos fecit, illaeso tamen Patronorum Jure. §. fin. Inst. d. libert. l. unic. C. d. Dedit. libert. toll. l. unic. C. d. libert, latin. toll. Auth. sed hodie C. d. Jur. aur. annul. Nov.78. [et] ibid Jacob. d. Belviso. Dn. Cujac. Dn. Joach. Steph. [et] Cujac. libr.4. obs. c.5. libr.14. obs.27. [et] ad Tit. C. d. Ingen. Manumiss. XXXII. Libertas quia inaestimabilis res est, calumniantium ini-quitatibus eadem saepius quoq; exposita fuit. Quibus Impp. saluberrimo remedio obviam iverunt, ut sciliceret inge-nuis eos, qui eorum statum malignitate vel etiam errore diffamari sibi praesumunt, coram Magistratu convenire, ut is contradictores libertatis vocitet ad contradictionem in judicio faciendam si defensionibus suis confidant, vel a dif-famia ut abstineant & ingenui inposterum inquietudinem non sustineant; Et si adhuc adversa pars perseveret in eadem obstinatione aditus Magistratus ab injuria temperari prae- cipiet. l. diffamari 5. C. d. Ing. Manum. XXXIII. Quae Constitutio in Rom. Imperio & extra illud, tam B late la[...]extensa esy, ut ad omnes casus & causas tam civiles quant criminales, tam circa petitorium quam possessorium ver-santes trahatur, si diffamatio quaedam de delicto vel debito vel alio simili ex sparso sermone appareat, & ea in continen-ti apud Magilsratum doceatur. Dn. Cujac. ad l. diffamari C. d. Ingen. Manumiss. Schurff. cons.34. cent. l. Gail. libr.1. obs. c.4. Dn. Ernest Cothman. vol.1.Resp.83 n.12. cum seqq. Schneidew. ad S. pr[ae]judiciales n.18. Inst. d. Act. XXXIV. In hoc diffamationis processu potissimum duo sunt singularia observanda; primum ut invitus quis intra tempus a Judice ei praefixum si perpetui silentij peenam sibi imponi noluerit, agere teneatur. Alterum quod diffamatus etiam coram suo Judice ordinario ac magistratu diffamantem convenire possit, ut sic diffamans diffamati forum sequi co-gatur, Blarer. Contard, ad d. l. diffamari. XXXV. In posteriori autem casu judicem in decernenda cita-tione circumspecte agere decet, ut diffamatorem alienae ju-risdictioni subjectum per Juris subsidium citet ad proban-dam iilam diffamationem qua diffamatum oneravit. Wesenbec. cons.96. num.24. vol.1. Dn. Ernest. Cothm. alleg. Resp.83. num.27. Rosbach. in Process. Jur. Civil. tit.23. num.5. XXXVI. Sequitur nunc de Jure Personarum alia divisio, quod quaedam personae sui Juris sunt, quaedam alieno Juri sub-jectae. pr. Inst. l.1. ff. d. bis qui sui vel alien Jur. Rursus XXXVII. Rursus quae alieno Juri subjectae sunt, aliae sunt in potestate parentum, aliae in potestate dominorum. ad pr. Inst. [et] l.1. ff. h. t. n. XXXIIX. In potestate & dominio dominorum sunt serui, in quos illi vitae necisq; potestatem habuerunt, & quod servi adquisiverunt id Dominis suis adquisiverunt. Quae asperitas, saevitia & potestas Dominorum postea principali-bus Constitutionibus immutata & coercita est. §.2. Inst. l.1. ff. h. t. n. XXXIX. Adfinitatem & similitudinem aliqualem in quibusdam cum Juris Romani servis videntur habere in Germania Rustici; quos homines proprios Eigene Leute appellamus, qui tamen tam duram servitutem servire non coguntur, sed Dominis suis operas praestare quas vulgo Pflugk / Hand und Fuessdienste vocamus, censum, frumentum, Geld und Kornpecht / idem in recognitionem Jurisdictionis quo-tannis anseres, gallinas, Rauchhuener / & similia persol-vunt. XL. Observatur etiam multis in locis, manumissionis a-ctus, Frey oder Lossgebung, sive Erlassnng, qui veteris. manumissionis umbra quaedam est; Perquam manumis-sionem manumissi Rustici, quos alijs servire vel alio in loco vivere ante non decet, libertatem in alienum territorium migrandi, ibidem domicilium figendi, & alieno Magistra-tui sese cum familia subijciendi consequuntur. B 2 Pro- Prolixe haec tractantur ab Oldendorp. clas.3. act.9. Zas. Sing. Intell. libr.1. c.3. n.75. libr.2. c.12. [et] vol.2. Consil.19. n.3. Gail. de Pignorationib. c.8. Husan. in Tr. de Proprijs Hominib. Dn. Ernest. Cothman. vol.1. Resp.42. [et] vol.2. Resp.97. XLI. Sed de eo, an ij qui pignoris Jure ad certos annos praedijs fruuntur, qui vulgo Pfandseinhaber appellantur; servos servasque manumittere possint, frequens in foro est disputatio. Negativa sententia Juri est consen-tanea. arg. l.1. C. Commun. de manumiss. & ibi Cujac. l. vetus ff. de usufruct. Videatur Dn. Cujac. in Resp. Papin. in l. de-ducta §. hereditatem ad S C. Trebell. [et] in l. cum post.69. ff. d. Jure Dot. [et] ad l. in falcidia, ad L. Falcid. Coras, libr.5. Miscell. c.8. Dn. Joachim. Steph, Politic. Demonstr. c.11. num. 22. XLII. Ex eodem fundamento Jus manumittendi servos & ancillas recte quoq; denegatur foeminis, quae ex privilegio hujus provinciae. usumfructum bonorum feudalium habent & percipiunt. XLIII. In Potestate Parentum sunt liberi, ex Justis nuptijs procreati, sed & ij qui ex filio & ejus uxore nati sunt, nepo-tes, neptes pronepotes, proneptes, & deinceps caeteri. pr. [et] §.3. Inst. d. Patria potest, l.3. l.4. ff. de his qui [sui] vel ali. Jur. XLIV. Jus illud patriae potestatis proprium est Civium Ro- mano- manorum; nam nulli sunt alij hominesqui talem potesta-tem in liberos habent quam Cives Romani. §.2. Inst. de Patr. Potest. d. l.3. XLV. Effectus patriae potestatis multi ac per magni fuerunt; quorum nonnulli adhuc vires suas retiquerunt, qui peculiari suo loco indicabuntur. XLVI. Aliquando quoque evenit, ut liberi qui statim ut nati sunt in potestate parentum non sunt, sed postea per modum legitimationis in potestatem patris redigun-tur. §. ult. Inst. de Nupt. XLVII. Quod tribus modis fit: vel per subsequens matrimo. nium, vel Rescriptum Principis, vel oblationem cu-riae. d. §. ult. Inst. d. Nupt. l. Divi Constantini 5. l. cum quis 10. C. d. Natur. libr. Novell.74. Nov. 89. XLVIII. Legitimatio per subsequens Matrimonium sit, si quis Concubinam suam, cum qua nuptiae consistere possunt. & ex qua liberi ipsi sunt nati in uxorem ducit, & sic concu-binatum in matrimonium convertit, ex inaequali conjugio conjugium aequale facit, & putativam uxorem sive amicam in uxorem justam recipit. d. §. ult Inst. de nupt. Nov.89. XLIX. An autem ad hanc legitimationem instrumenta dotalia quo que requirantur? disceptatur Affirm. B 3. d. §. ult. d. §. ult. Inst. de Nupt. d. l.10. C. d. Manum. libert. Novell. 12. cap.4. [et] ibi Jacob. de Belleviso Dn. Cujac. [et] Dn. Joach. Steph. n.13. Ritterh, ad Nov. p.4. c.12. n.8. L. Et potest fieri haec legitimatio quocunq; parentum vitae tempore, etiam in mortis articulo. Gail libr. 2. obs.14. n.8. Forst. d. Succeff. ab Intest. libr. 6. cap. 22. LI. Sed utrum legitimatio haec in nepotes propagetur de-functo filio? in controversiam vocatur Neg. Gail. d. obs.141. num.9 Dissert. Fach. libr.3. Controv. cap.16. LII. Per Rescriptum Principis legitimantur Liberi natura-les, cum vel eorum pater legitimam sobolem non habens Principi preces offert, vel ipsi liberi id faciunt ac volunta-temdefuncti parentis ex testamento in quo heredes ab eo sunt instituti dicunt ac demonstrant, & a Principe legi-timationis rescriptum petunt & obtinent. Novell.74. LIII. Legitimi efficiebantur quoq; filij, per oblationem cu-riae cum naturalium liberorum pater eos curiae decutionum ad legitimandum offerebat, aut filias curialibus matrimonio conjungebat, aut si ipsi filij sese ordini decuriorum offere-bant, sed hic modus in usu esse desijt. Nov.89. §. fin. Inst. de Nupt ibi. Wesenbec LIV. Hisce praedictis modis legitimationum annumerant non- nonnulli & quartum nirnirum nominationem suorum in instrumento factam. Ex Novell.117. §.2. ibid. prolixe Jacob. de Belviso Borch. Tr. d. Grad. Rittorsh. in Exposit. Novell. p.4. c.12. n.11. LV. Generaliter autem in omnibus qui per certos ac de-sinitos modos ad legitimum Jus deducuntur, hoc obtinet, dum & filij hoc ratum habuerint. Novell.89. cap.11. LVI. Naturae imago & imitatrix est adoptio quae etiam [...]-liosfam iliarum facit. l.1. pr. ff. de Adopt. LVII. Quae definitur a Domino Cujac. legis actio, qua qui mihi filiusfamilias non est, in vicem filijfamilias redi-gitur. In Paratit. ff. h. t. n. LVIII. Ea dividitur in duas species, quarum altera adoptio similiter dicitur, altera arrogatio, ab arrogando, id est, in-terrogando sic dicta, quia qui adoptat rogatur, id est, in-terrogatur, an velit eum quem adoptaturus sit justum sibi filium esse; &is qui adoptatur rogatur an id fieri pa-tiatur. §.1. Inst. l.1. pr. ff. h. t. LIX. Adoptantur filijfam: qui in potestate parentum sunt, sive primum gradum liberorum obtineant, qualis est fi- est filius, filia, sive inferiorem qualis est nepos, neptis, pronepos, proneptis. Arrogantur ij qui sui Juris sunt. Adoptio fit imperio Magistratus; Arrogatio principali re-scripto sive Imperatoris authoritate. §.1. Inst. l.1. pr. l.2. [et] 4. ff. l.6. C. h. t. LX. Habet autem adoptio generalis locum in his personis, in quibus etiam natura potest habere. l. adoptio 16. l.30. ff. h. t. LXI. Sed & ij qui generare non possunt quales sunt spadones adoptare possunt; Castrati autem non possunt. §. sed. illud. Inst. l.2. §.1. ff. h. t. LXII. Illud quoque utriusq; adoptionis commune est, quod minor natu majorem non possit adoptare, Adoptio enim naturam imitatur, & pro monstro est, ut major sit filius, quam pater. Debet itaque is qui sibi filium per adoptionem vel arrogationem facit plena pubertate, id est, decem & octo annis praecedere. §. minorem 4. Inst. l. si paterfam.15. §. ult. l. arrogato §. 1. ff. h. t. LXIII. Foeminae adoptarenon possunt; sed ex indulgentia prin-cipis ad solatium liberorum amissorum adoptare vel arro-gare illis conceditur. §. foemin[ae] 10. Inst.l.5. [et] 8. C. d. Adopt. Coete- Ceterum in adoptionibus eorum duntaxat qui suae potestatis sunt, voluntas exploratur. Sin autem a patre in adoptionem dantur, in his utriusq; arbitrium spectan-dum est, vel consentiendo vel non contradicendo. l.5.6. [et] 24. ff. h. t. LXV. Proprium adrogationis est, quod is qui liberos in potestate habet, si se ad arrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subijcitur, sed etiam liberi ejus in ejusdem fiunt potestate tanquam nepotes. §. illud. Inst. l.2. §.1. l. si paterfam.15. ff. h. t. LXVI. Quum impubes adrogatur causa cognita, adrogatio fieri permittitur, & exquiritur causa arrogationis, an ho-nesta sit expediatq; pupillo, & cum quibusdam conditioni-bus arrogatio fiat; Idem ut caveat adrogator personae pu-blicae sive servo publ., tabulario, si intra pubertatem pupillus decesserit, restituturum se bona illis, qui si adoptio facta. non esset, ad successionem ejus venturi essent. §.3. Inst. l.18.19. [et] 20. ff. h. t. LXVII. Item non aliter eum emancipare potest adrogator nisi causa cognita, num emancipatione dignus fuerit. Et tunc sua bona ei reddat, sed si decedens pater eum exhere-daverit, vel vivus sine justa causa emancipaverit. Jubetur quartam panem bonorum suorum ei relinquere praeter bo-na quae ad patrem adoptivum transtulit, & quorum com-modum ei postea adquisivit. §3. Inst. l.22. ff. h. t. C Quar- LXIV. LXIX. Quartam partem cum dixerit Imp. non quartam legi-timae sed quartam omnium bonorum adrogato adjudica. vit. l. constitutione ult. ff. si quid in fraud. patr. l. impuberem C. d. Adopt. Heig. ad §. cum a. Inst. h. t. n.14. Diss. Accurs ad l. 22 ff. h. t. Schneid. [et] Vult. ad §.1. Inst. h. t. LXX. Olim filiusfam. a patre naturali in adoptionem da-tus transibat in potestatem patris adoptivi & per eam ado-ptionem Jus patriae potestatis solvebatur. Quod postea nova Constitutione immutatu est, ut hodie, cum filiusf. extraneae personae in adoptionem datar, jura patris naturalis non dis-solvantur, nec quidquam ad patrem adoptivum transeat, nec in potestate ejus sit. Si vero pater naturalis non extra-neo sed avo filij sui materno, vel si ipse pater naturalis fuerit emancipatus, etiam avo vel proavo simili modo paterno vel materno filium suum dederit in adoptionem, ut maneat stabile jus patris adoptivi, & in familia & potestate hujus-modi patris adoptivi sit. §. sed hodie Inst. l. pen. C. h. t. §. sed [et] 8. Inst. quib. mod. Jus patr. potest. solvi. LXXI. In Adrogatione quia jus Rom. mutatum non reperitut quare stare prohibetur. arg. l. sancimus 27. C. de Testam. LXXII. Deniq; per adoptionem dignitas non minuitur sed au-getur, inde Senatoris filius a plebeio adoptatus Senatoris fi-lius manet. l. per adoptionem 36. ff. h. t. Sed LXXIII. Sed an per adoptionem, per quam adoptatus transit in potestatem adoptatis, adquiratur nobilitas, ita ut non nobilis si adoptetur hodie a Nobili, nobilis fiat? anceps est quaestio. Aff[i]rmative utrum ea defendi possit tentabimus. arg. l. senatoris 5. l. liberos 10. ff. d. Senator. l.35. h. t. Dn. Matth. Steph. in Tr. d. Nobil. c.5. n.98. LXXIV. Quemadmodum certis modis jus patriae potestatis con-stituitur, sic illud etiam certis modis dissolvitur. Et quidem primo morte naturali, Liberi enim mortuo parente sui juris fiunt. Quod tamen distinctionem recipit: nam mortuo patre omnimodo filij filiaeve sui juris efficiuntur; mortuo vero avo, non omnirnodo nepotcs neptesve sui juris fiunt, sed ita, si post mortem avi in potestatem patris sui recasuri non funt. pr. tit. Inst. quib. mod. jus patr. potest. solv. LXXV. Secundo desinunt liberi in potestate parentis esse, si is poenae servus efficiatur; vel ob maleficium in insulam depor-tetur. Pari ratione & si is, qui in potestate parentis est, in in-sulam deportatus fuerit, desinit esse in potestatem parentis. §. cum autem §. poen[ae] Inst. d. t. LXXVI. Tertio dignitas a patria potestate filium liberat, ut Epi-scopatus ordo, summus patritiatus honor & aliae dignitates. §. filiusfam. Inst. h. t. l. ult. C. de Decur. lib.10. Nov.81. Nov. 123. Dn. Joach. Stephani. Inst. jur. canon. lib.1. c.7. n.3. [et] 15. LXXVII. Quarto si ab hostibus captus fuerit pater & apud hostes decesserit, exinde ex quo parens captus est, filius sui ju[sis] fuisse videtur. §.5. Inst. §.5. Inst. h. t. n. l. in bello §.1. ff. de capt. [et] postlim. ro-vers. LXXVIII. Quinto si pater filium quem in potestate habet avo vel proavo naturali juxta formam constitutionis imper: in ado-ptionem dederit jus potestatis patris naturalis solvitur. §. sed et. Inst. alleg. tit. LXXIX. Sexto, Emancipatione desinunt liberi in potestate pa-rentum esse. Ut si recta via ad competentes judices vel magistratus parentes intrent & filios suos vel filias, nepotes vel neptes & deinceps a sua manu dimittant. §. pr[ae]terea. Inst. citat. tit. h. n. LXXX. Hodie ex consuetudine Germaniae & aliarum regionum pro emancipatis habentur hi, qui matrimonia contraxerunt, qui consentiente patre sibi negotiantur & seorsim a patre ha-bitant, item & ij qui secundum jus municipale per assigna-tionem certae partis, durch einen aussspruch / a paternis & maternis bonis rite separantur, qui abgesonderte Kinder vocantur. Moller. ad constit. Sax. p.2, tit.10. Dn. Ernest. Cothman. vol.1. resp.40. num.87. Hering. in Tr. de Fidejuss. c.7. n.619. [et] seqq.