VII. THESES THEOLOGICAE Articulum DE POENITENTIA Illustrantes Quas CHRISTO DOCTORE AC DUCTORE Consensu &: suffragio Vener: Facult: Theologicae in florentissima & celeberrima Aca-demia BREGELANA, quae Regiomonti Prussorum est. SUB PRAESIDIO Viri Admodum Reverendi, Clarissimi [et] Excellentissimi DN. LEVIN POUCHENII S.S. Theologiae Doctoris celeberrimi, e-jusdemq; Profess. Publ. Publicae Eruditorum Ventilationi subjicit STEPHANUS NAGII Kuszegino- Ungarus Ad diem 25. Octobris In auditorio Majori Horis matutinis. REGIOMONTI, Literis REUSNERIANIS Anno MDC XLI. 309 In nomine Jesu! HOc calamitosissimo tempore, contrito corde, agnoscentes ineffabi-lem misericordiam Jehovare, iniquitates condonantis, merito ingemiscimus: Agnoscimus Domine, improbitates nostras, iniquitates Patrum nostrorum. Jer.14 20. Tu justus es in omnibus qu[ae] obveniunt nobtis: nam veritatem exercuisti, quia improbe egimus. Nehem. 9 33. Et ut magis magisq; ad seriam peccatorum agni-tionem vitaeq; correctionem excitemur, sequen-tes de poenitentia theses ad publicum & placidum colloquium proponimus. Faxit is, qui potest omnia, ut cedat labor in Nominis sui honorem, Ecclesiae aedificationem, nostram informationem vitaeq; emendationem per & propter Jesum Dominum nostrum. Sit ergo THESIS I. Lapsis post regenerationem contin-gere potest remissio peccatorum quo-vis tempore, cum convertuntur. A 2 Ita Ita docet Augustana Confessio art.12. & nos cum illa, idq; confirmamus. 1. Divini juramenti firmitate Ezech.33. 11. quo probat Deus, se pronum esse ad ve-niam, difficilem ad vindictam. Hoc expendens Ter-tullianus lib. de poenit. c.4. Inquit. Bonum est poenite-re, annon? Quid revolvis? Deus praecipit. Ate-nim ille non praecipit tantum, sed etiam hortatur. In-vltat praemio salutem, jurans etiam vivo dicens, cupit credi sibi. O beatos nos, quorum causa Deus iurat! O miserrimos, si nec juranti Domino credimus. 2, Seria ad poenitentiam ad hortatione. Jerem.3. 12. [E]zech.l8. 31. Matt.3. 2. Act.2. v. 38 cap.8 22. Hinc Nazianz. orat.2. in Epiph. Deus nulla re adeo delectatur, quam hominis emendatione & salute. 3. Impoenitentium gravi comminatione. Levit.26. 21. Luc.13. 3. Nam ut bene colligit Tertullianus. c. l. pag.558. Neq; enim commi-naretur non poenitenti, si non ignosceret delinquenti. 4. Exemplorum veritate. Ipse enim Salvator Petrum exabnegatione poenitentem. Matth.26. 75. Thomam ex infidelitate resipiscentem Joh.20. 28. 29. peccatis remissis in gratiam recipit: & Apostolus incestuo-sum, quem pridem Satanae tradiderat poenitentiam agentem rursus solari & Ecclesiae gremio inferi voluit 2. Cor.2. 6. 7. 8. Facessat ergo Novatianorum dogma, qui sta-tuebant, post lavacrum regenerationis misericordiam amplius consequi non posse eum qui cecederit, Epi-phanius tom.1. lib.2. h[ae]eres.59 II. Poenitentia est vera hominis pecca- toris toris peccata dolentis per fidem ad De-um reversio, quam fructus poenitentia digni consequuntur. Poenitentiae vox, non vivocis, sed recepto Ec-clesiae usu, hominis conversionem, in prasenti materia, notat, juxta Scripturae dicta Jerem.31.19. Matt. 3. v. 2 8.Luc.13. 3. Act.3. 19. c.8. 22. & Theologorum re-gulam: Quando poenitentiae remissio peccatorum ut effectus suae causoe tribuitur, nec fidei aut vocis [ae]quipollentis fit mentio, tum voce ilia tota hominis conversio indicatur. Terminus reversionis, in definitione generis loco positus; mutatio-nem quandam subindicat, ubi homo se avertit ab im-pietate. Ezech.18. 27. & via sua mala 1.Reg.13. 33. Jer. 18. 11. & revertitur ad Dominum Act.14. 14 2.Cor. 3. 16. 1.Pet.2. 25. Non novum cum ipso pactum in-cundo, sed ad prius in Baptismo factum per poenitenti am redeundo. Est enim foedus Baptismale, quo peccatis abluti Act.2. 38. c.22. 16. Christum induimus Gal.3. 27. in se Deiq. respectu inviolabile, Ebr.10. v. 23. licet nos increduli simus. Rom.3. 3 2.Tim.2. 13. Et cum pii in V. Testamento, in summis difficultatibus constituti, circumcisionem, qua Deus cum Abrahamo, credenti-um patre. Rom.4. v. 12. pactum pepigerat. Gen.17. 7. consolationis fundamentum sibi constituerunt. 1. Sam.14. 6. c.17-36.: Cur non idem factitarent pii in Novo Testamento scientes, Baptismum, qui circum-cisioni successit, esse [...] [...] [...] [...]. 1.Pet.3. 21. Idq; non nuda Baptismi recordatione theoretica, sed practica, quae poenitentiam & fidem A 3 con- 313 conjuncta habet, qua homo in peccata prolapsus, agni-tis delictis, vera poenitentia, ad priscinum illud pactum redit, eoq; revertitur, unde per peccatum exciderat. Jer.3. 14. Apoc 2. 5. Errant Pontificii, docentes: 1. Nomen poenitentiae non interiorem muta-tionem, sed externam tantum poenam designare. Bel-larm. lib.1. de poenit. c.7. 2. Poenitentiam esse secundam post naufragi-um tabulam, Canisius in. Catech. c.4. Bellarm. d. l. c.12. [et] 13. III. Causa efficiens poenitentiae est San-ctus Dei Spiritus. Hoc evincunt clarissima Scripturae dicta, quae docent, Deum nos convertere Jer.31. 18. novum cor & Spiritum novum nobis dare Ezech. 11. v. 19. 20. c. 36. 26. cormundum creare Ps. 51. v. 12. corda illuminare 2. Cor. 4. 6. Mundum arguere de peccato. Joh. 16. 8. bonum opus in nobis incipere & perficere Phil.1. 6. resipiscentiam in agnitione veritatis dare. 2.Tim. 2. 25. idq; ordinarie per Verbum, quo oculos illustrat Ps.19. 9. cor movet. Act.2. 37. animos purificat.1. Pet.1. 22. Peccant Fanatici, negantes, Deum operari con-versionem per vebum. Wrigel. p. 2. Portil. pag. 307. IV. Subjectum poenitentiae est Homo. Is Is enim immundus est. Job.14. 4. in pecca- tis conceptus & natus. Ps.51. 6. in peccatis mortuus Eph.2. 1. ideoq; omnibus viribus destitutus, ut sui conversionem adjuvare non possit. Matt.8. 25. Joh 15. 5. at eandem impedire, resistendo Spiritui Dei Act7. 51. c.13. 46. omnino potest. Non tamen putamus etiam in Infantes cadere poenitentiam, cum in eos non cadat agnitio peccati, nec dolor e metu irae divinae or-tus. Et omnes in Scriptura ad poenitentiam exhorta-tiones non ad infantes, qui hortationum capaces non sunt, sed ad adultos diriguntur. Crasssus itaq; Anabaptistarum & quorundam contribulium error est, Renatos non egere poeniten-tia, cum omni parte puri & sancti sint: Spiegel be-schluss p.218. 219. heiligen cap.3 p.47. V. Poenitentia duabus proprie constat partibus: quarum una est Contritio, altera Fides. Retinemus Augustan. Confess. Art.12. ejusq; Apo-logiae pag.165. sententiam, quam confirmamus. 1. par-tium enumeratarum sufficientia tota enim poenitentia his duobus absolvitur terminis, videl. a quo, peccatum, e cujus consideratione oritur contritio; ad quem, Dei favor & gratia, ad quam fide in Christum aditus patet. 2. vere poenitentium exemplis, quae in Scriptura ita descri-buntur. ut eorum poenitentia ad duas modo indicatas partes commode referri possit, ut protoplastorum Gen. Gen.3. v. 15. Davidis 2.Sam.12. 13. mulieris peccatricis Luc.7. 37. 49. 50. Publicani Luc.18. 13. & aliorum. 3. Doctrin[ae] Christian[ae] partibus, quibus, tanquam orga-nis poenitentia in cordibus hominum producitur, Le-ge sc. & Evangelio. Nam contritio ex lege est, Rom. 3. 20. c.7. 7. fides ex Evangelio est. Matt.11. 28. Luc. 4. 18. Male itaq; Beza vol.1. pag. 328. Contritionem & Fidem proprie partes poenitentiae negat. VI. Nova obedientia essentialis pars poe-nitentiae non est, sed fructus. Novimus, quod quidam Theologi Novam obedientiam poenitentiae partibus connumerent, acci-pientes poenitentiae vocabulum laxiori sensu, pro tota Conversione ejusq; effectis necessariis: quo respectu Apol. August. Confess. loco ante citato, dicit: si quis vo-let addere tertiam, (partem) videl. dignos fructus poenitentiae, h.e. mutationem prioris vitae ac morum in melius, non refragabimur? Verum exquisite lo-quendo, inter partes recensenda non est. Quia 1. Scriptura S. expresse nominat fructus Matt.3. 8. Act. 26. 20. Gal. 5.22. 2. Fides [et] charitas in hac vita sunt imperfe-cta. 1.Cor.13.12. & sic inchoatur tantum nova obedi-entia non perficitur: unde, si haec pro parte essentiali poenitentiae haberetur, redderet eandem plane incer-tam; semper enim foret dubitandum, essetne conver-sio vera nec ne, cum tamen promissio ex fide sit firma. Rom.4. 16. 3. dari potest vera poenitentia, sine subsequen- te obe- te obedientia nova, quam homo, morte praeventus, prae-stare non potuit; exemplo est latro in cruce. Luc. 23. 42. Hinc patet peccare Smalcium refut. thess. D. Franz. Disp. de poenit. p.355. qui docet, quod nova obedientia sola fere sit Essentia poenitentiae. VII. Contritio prout est merus dolor an-gorq; cordis ob admissa peccata, non ad Evangelium, sed ad legem omnino est referenda. Nam I. eo referenda est contritio, unde peccati agni-tio est, quia ex hac illa oritur. Agnitio vero peccati est ex lege. Rom3. 20. c.7. 7 2. Id contritionis causa est, quod nos ob commissa peccata accusat & maledictioni subji-cit. At lex nos accusat. Joh.5. 44. & maledictioni subjicit. Deut.27. 26. Gal.3. 10. 3. Evangelium prout le-gi contradistinguitur tantum benedicit. Gen.12 3. Gal.3. 9. vivificat. 2.Cor.3 v. 6. l[ae]tificat Actor.8. 39. Sermo salutis [et] grati[ae] divin[ae] est. Eph.1 13. Proinde contritionem causare nequit, sed haec ex lege est, quae iram operatur. Rom.4. 15. Observamus tamen, quod contritio quandoq, secum trahat salutare desiderium liberatio-nis a peccato, & serium studium peccata vitandi, cum spe remissionis propter mediatorem Christum; Et hoc respectu non ad legem, sed Evangelium spectat quod patet ex Rom.7. 24. 25. Tit.2. 11. Luc.4. 18. 19. B Reji- 317 Rejicimus itaq; Bellarmini opinionem, dicentis: Contritionem non ad legem, sed ad Evangelium per-tinere. lib2. de poenit. c.2. IIX. Contritio non est necessaria remissi-onis peccatorum causa. Necessariam esse contritionem cum B. Chemnitio part.2. Exam. Concil. Trident. p.219. statuimus; idq; ob divinum mandatum. Esa.46. 8. Ezech.20. 44. Joel. 2. 13. Matt.3. v. 3. Act.2. 37 at meritum esse, impetrans re-missionem peccatorum, pernegamus. Scimus enim I. gratuitam esse nostram justificationem. Rom.3. 28 c.4. 6. c.11. 6. 2. Satisfactionem Christi pro nostris peccatis esse suf-ficienti[ss]imam. Esa.53. 4. 5. Actor.4. 12. Ebr.10. 14. 3. Contritionem non esse causam principalem quae sola Dei gra-tia. Tit.2. 10. ipso teste Bellarm. lib.1. de justif. c.2. neq; meritoriam, quae unicus Christus, qui animam suam dedit [...] [...] [...]. Matt.20. 28. 1.Tim.2. 6. cujus sangui-ne mundamur. 1.Pet.1. 19. ab omni peccato: 1.Joh.1. 5. Apoc.1. 5. neq, instrumentalem quae a parte nostra est sola fides. Gal.2. 16. Rom.3. 28. qua salvamur. Luc.7. 50. 1.Pet.1. 9. Falsa itaq; est Bellarmini assertio lib.2. de poenit. c. 12. dum inquit: Catholici communi consensu docent, contritionem causam esse remi[ss]ionis peccatorum. IX. In Confessione privata coram Ec- clesias clesiae Ministro, non est necessaria o-mnium ac singulorum peccatorum e-numeratio. Privata confessio, alias auricularis dicta, licet ex-pressum ac speciale mandatum non habeat, adeoq; ab-solutae necessitatis vel meritoria non sit, eandem ta-men in Ecclesia retinemus 1. ob rudiorum informa-tionem. 2. ob specialem absolutionem & consolati-onem. 3. ob dignitatis & indignitatis convivarum, S. Coenae explorationem, & 4. ob scripturae & Eccle-siae primitivae exemplorum autoritatem. Verum scrupulosam peccatorum enumerationem minime probamus. 1. ob mandati divini carentiam, sine quo con-scientiis nihil imponi debet: immo si praxin Aposto-lorum respicimus, illi non aliter absolverunt, quam Christus sine speciali peccatorum enumeratione, quia non aliter fuerunt missi a Christo, quam ut ipse a Pa-tre. Joh.20. 21. 2. Ob exemplorum absentiam: nullum in-venitur in scripturis vestigium hujusmodi specialis confessionis, sed potius reperiuntur exempla eorum, quibus peccata remissa sunt, praevia generali confessio-ne, ut paralytici. Matt.9. 2. mulieris peccatricis. Luc. 7. 48. publicani. Luc.18. 13. 3. ob impossibilitatem: prae-sertim si juxta omnes circumstantias confessio institu-enda prout in methodo confe[ss]ionis pag.116. hoc disticho praescribuntur: Quis, quid, ubi, per quos, quoties, cur quomodo, quando Peccasti dices, ut sit confe[ss]io vera. Nam omnes cum Davide exclamare cogimur B 2 delicta delicta quis intelligit? ab occultis munda me, Domine. Psal. 19.13. Hinc perpetua conscientiarum fluctuatio; quia enim confitens videt, se non posse omnium deli-ctorum mortalium recordari, nunquam acquiescit, sed de peccatorum remissione perpetuo dubitat. Tace-mus alia, quae specialem confessionem insequuntur, in-commoda. Si tamen quis confitens peccatum aliquod enorme, conscientiam suam pungens Ecclesiae Mini-stro confiteri velit, id fieri posse, ultro largimur. Merito rejicitur Pontificiorum sententia, quod necessarium sit, ut sigillatim peccata omnia Sacerdoti-bus detegantur. Bellarm. lib.3. de poen. c.9. X. Veram poenitentiam non agunt qui eandem dignis fructibus non decla-rant. Nam. 1. Scriptura poenitentiam [et] fructus indi[ss]olubi-li nexu conjungit. Matth.3. 28. Act.26. 20. Hinc Chri-stus Matth.7. 17. omnis arbor bona fructus bonos fa-cit.2. vere renatorum indoles est carnem crucifigere. Gal.5. 24. peccatis non indulgere. 1.Joh.3. 9. sed, si quandoq, a Diabolo, Mundo ac infirmitate carnis persuasus in peccatum incidat; confestim Spiritus Sancti ductu re-surgere. Proverb.24. 17. de commissis dolere exem-plo Publicani Luc.18. 13. & ad verum propitiatorium Rom.3. 25. vera fiducia oculos mentis flectere.3. Directe opera carnis [et] spiritus opponuntur. Gal.5. 16 & seqq. 2.Cor.6. 15. Ubi in homine opera te- nebra- nebrarum. Rom.13. 12. mortua. Ebr.9. 14. denomi-nantur, de eo, quamdiu talis perseverat, poenitentia ve-ra falso affirmatur. Recte itaq; Augustinus: nihil prosunt lamenta, si replicentur peccata. XI. Nemo hominum vel pro culpa vel pro poena DEO satisfacere potest. Maximopere commendamus veteris Ecclesiae satisfactiones, de quibus Euseb. lib.5. Hist. c.28. lib.6. cap. 25.ubi illi, qui vel fidem perfecutione abnegabant, vel in atrocia & manifesta scelera prolabebantur, non e vestigio, ad primam poenitentiae significationem reci-piebantur, sed prius certis ecclesiasticis sive canonicis satisfactionibus ac mulctis castigabantur, quo 1. his riti-bus poenitentiam animi recte explorarentur, serione an simulate rem agerent. 2. Ecclesiae scandalisatae tali externa poenitentiae declaratione iterum satisfieret. 3. hujusmodi spectaculis reliqui admoniti & a levitate peccandi absterriti majori studio peccata vitarent, & quos alios habuerunt venerandi Patres disciplinae Ec-clesiasticae fines. Neq; nescimus, Deum quandoq; pios quibus peccata condonata sint, variis afflictioni-bus exercere, ut ipsorum fides ac tolerantia probetur. Jacob.1. v. 2. 3. 1.Pet.4. 17. corruptionis naturalis & [...] affectuum, qui subinde etiam in renatis subori-untur, reminiscantur. Jer.46. 28 intra pietatis cancel-los, contineantur. 1.Cor.11. 32. Verum posse homi- B 3 nes, 321 nes, vel calamitates a Deo immissas, patienter ferendo, vel opera laboriosa sponte assumendo, vel mulctam, sacerdotis arbitrio injunctam, subeundo Deo satisfa-cere, vel poenam compensare vel quicquam mereri pernegamus. Nam 1. calamitates piorum plurimis in-firmitatibus intricatae Gal.5. 17. Psal. 103.3. Psal.143. 2. adeoq; imperfect[ae] sunt: pretium vero pro poena exsol-vendum omnino perfectissimum esse oportet, alias satisfactorium esse nequit. II. Opera sponte suscepta sunt electitia, quibus Deus frustra colitur. Matth.15.9 Col. 2 22. 23. sunt impura. Prov. 20. 9 Esa.64. 6. quibus malum adjacet. Rom.7 19. 21. nec homines sanctos reddunt. Num.15. 39. 40. quibus nihil mereri possumus. Sed Deus gratis nostrorum peccatorum non recordatur amplius, Jer.31. 31 quae rejicit post tergum. Esa.38. 17. delet instar nubis, Esa.44. 22. demergit in profun-dum maris. Mich.7 19. non imputat, sed tegit. Psal. 32. 1. Christus solus Deo per mortem nos reconcilia-vit. Rom.5. 11. abunde pro peccatis. Esa.43. 24. & peccatorum poenis. Esa.53. 5. satisfecit, solus torcular calcavit. Esa.63 3. ut nostris satisfactionibus opus non sit. III. Sacerdotes poenitenentibus satisfactiones im-ponere non debent. Nuspiam enim Christus jussit A-postolos ut poenitentibus poenas, satisfactoria im-ponerent, sed in nomine suo poenitentiam ac remissi-onem peccatorum praedicarent. Luc.24. 47. Nec unquam Christum & Apostolos poenitentibus satis-factiones meritorias imposuisse legimus. Falso igitur docent Pontificii. 1. poenitentib. poenam aliquam esse irrogandam. Catech. Trident: pag.308 qua & immortalis gloriae praemia merentur & pro & pro peccatis satisfaciunt. p.313. Vetroeis in Compend. Controv. part. post. art.7. pag.240. 382. 2. Sacerdotum esse, opera laboriosa in jungere, quibus poenae temporariae avertuntur. Bellarm. l.4. de poen. c. 5. XII. Publicas calamitatis tempore ab omnibus hominibus praeter contritio-nem & fidem, etiam in cibo, potu, vesti-tu aliisq; rebus ad laetitiam compositis moderatio exigi potest. Moderatio ejusmodi non quidem necessarium poenitentiae requisitum aut pars essentialis est: lauda-biliter tamen ad eam refertur, tanquam probabilis nota, veritatem ac sinceritatem ejus indicans. Idq; evincunt I. pr[ae]cepta generalia. 1.Tim.2. 9. 1.Pet.3. 3. Si ergo quovis tempore moderatio vestitus ad hiben-da multo magis tempore aliquo luctuosissimo. 2. Scri-ptur[ae] exempla probati[ss]ima, Uriae 2.Sam.11. 11. Acha-bi. 1.Reg.21. 27. Ezechiae. 2.Reg. 19 1. Judaeorum. Esther.4. 1. 2. 3. Ninivitarum. Jonae3. 6. [et]c. 3. na-turalis erga Patriam amor. Lugemus amici obitum & casum adversum, ideoq; pullati incedimus, omnia ad modestiam componimus. Gen.37. 35. Jer.31. 15. Cur non idem faceremus ob patriam fere agonizan-tem & jamjam extremam ruinam (quam Deus cle- men- 323 mentissime avertat!) minitantem. Quis non inge-misceret, ac aegritudine propter contritionem Joseph afficeretur. Amos.6. 6. Absit tamen, ne opus merito-rium exinde construamus, sed solum, ut modestiam & humilitatem Deo placentem. Mich.6. 8. 1.Pet.5. 5. vi-tae sobrietatem Luc.21. 34. cum vera pietate demon-stremus. XIII. Sola, eaq; vera ad Deum conversio est praesentissimum remedium, quo publicae calamitates mitigari ac plane tolli possunt. Constat theseos veritas 1. e clari[ss]imis Scriptur[ae] dictis. Jer.18. 7. 8. Jer.36. 2. 3. Act.3. 19. 2. probati[ss]imis Scriptur[ae] exemplis: Israelitarum tempore Judicum. Jud. 3. 9. & passim. Judaeorum tempore captivitatis Dan. 9. 5. 17. 20. Ninivitarum Jonae 3. 4. 3. Firmi[ss]ima e scriptura ratione Sublata poenarum causa, tolluntur ipsae poenae: per poenitentiam tanquam medium non meritum tollun-tur peccata, causa poenarum. 1.Joh.1. 9. ergo per poeni-tentiam tolluntur ipsae poenae. Qua propter Deum verae conversionis Autorem devotis gemitibus invocamus: Converte nos, Domine, ad Te, ut convertemur. Thren.5. 21. da nobis veram poenitentiam, ut resipiscamus a Diaboli laqueis. 2.Tim2. v. 25. aufer cor lapi-deum, [et] da cor carneum, ut in statutis tuis ambulemus, simusq[ue] tibi populus. Ezech.11. 19. TIBI SOLI SIT HONOR ET GLORIA, IN SEMPITERNA SECULA. Ad Ornati[ss]imum Dn. RESPONDENTEM. ERigit indoctum, docet impium & arguit hostem, Theologi qui vult nomen ha-bere boni. Haec tria, mi NAGI, tentas dum disce- re recte, Ordine conjungis conveniente tria haec, scrips. Praeses. AENIGMA Virtuti & Honori Pr[ae]stanti[ss]. [et] Doctissimi Dn. STEPHANI NAGDY De POENITENTIA disputat. PAndoviam Coeli, via sum tamen [ae]theris Ipsa, Orta loco superum, regna eaduca colo. C Exci- Excipit hospitio Cr[ae]sus me [et] sordidus Irus Nec tamen omnis me Cr[ae]sus [et] Irus habet. Incolo non arces, subeo nec tecta superba, Tuta sit atq[ue] humilis plus mihi gaza placet. Excorio, crucio, tundo, premo, contero, pungo, Nec quicquam praeter dulcia mella gero. Tanta mihi virtut, subito quod saucio sano; JAM precor ut noscas tu quoq[ue] sim quod Ego. f. M. JOHANNES POLANI Pannonius. QVid te nocturnis juvet impallescere chartis Aut operi insvetas attenuare manus. Hoc Tu perdoctis, Patri[ae], qu[ae] mittis ad aures Scriptis, [et] Cathedra, perpete teste probas. Scilicet innati morbi dum pellere curas Peccatiq[ue] doces poenituisse quid est. Poenituisse quid est, lachrymis perfundere ocellos Quos fructus habeant h[ae]c tua scripta docent. Hoc perage ut pergis, sic te pia vota sequentur Et dicent magnum tempora laude virum. Amico suo f. Valentinus Hanncke, SS. LL. studiosus. In Lo- IN Logicis quid sit simplex conversio, nosti, O Stephane, Aonio digna corona choro; In sacris hominum quid sit conversio, scire Jam cupis, [et] multos, Te cupiente, facis. Gratulor; [et] sacram divini Numinis auram Apprecor, ut multos ista docere queas! Ita Dn. Resp. Amico & Conterraneo suo desideratissimo gratulabatur, Adamus Kys, Sarvarino- Ung. Philosoph. Stud. SUnt quibus ingenti tactis formidine poena Ex animo poenitus spesq[ue], fidesq[ue] cadit, Sunt Epicureo securi degrege porci Fidere qui nimium nilq timere sciunt, Hos igitur cunctos medio, qui tramite ducat, An non laudandus sit comes ille peto? Hacq[ue] labore tuo quoniam pr[ae]stabis amice Non deerunt operi pr[ae]mia digna tuo. Matthias Gerlinus Tatarlaki Trausyl. sincere affectionis ergo fecit Stephano Koszegi Contubernali charissimo.