Auspice Deo De Jure exigendi colle- ctas ad elocationem filiarum Illustrium Fraulein-Steuer EXERCITATIONEM ACADEMICAM PRAESIDE VIRO MAGNIFICO DN. CASPARE ZIEGLERO, JCto, Antecessore, Consiliar. Elect. Sax. nec non Facult. Jur. Ordinario ac Seniore Gravissimo, DN. PATRONO ac PRAECEPTORE suo reverenter colendo, ex consensu Inclyti JCtorum VVittenbergens. Ordinis Ad d. XXVII. Febr. A. M. D. C. LXXXVI. publicae Eruditorum disqvisitioni von submittit Wolff Baul Steinhauser WITTENBERGAE, Typis MATTHAEI HENCKELII, ACAD. TYPOGR. *? / qvietem gentium, ait, sine armis, neqve ar-ma sine stipendiis, neqve stipendia sine tri-butis haberi posse. lib.4. hist. c.74. Hinc sine dubio jus enatum est Principibus, ut plebi aliqvid oneris in tributis pendendis imponerent. Ut enim sine iis decuritas Reipubl. ac defensio expectari neqvit: ita multi, dum tribu-ti fumum fugere conati sunt, in servitutis ignem se praecipi-tarunt, ut est apud Joh. Matthi[ae] de Contrib. c.1.n.35. Qva propter cum correlativa sint Schassung und Schuss, & tum divino Matth. VII.25. Luc.IV.12. tum humano l.7.C. de Ve-ctigal. jure permissae; iniqvum non erit, ut Magistratus ob necessitatem & utilitatem publicam licitas imperet exactio-nes. arg. l.16. ff. de R. J. Qvas vulgari nomine Collectas appellamus. II. Occurrit hoc vocabulum in Avth. Item nulla. C. de Episc. [et] Cler. Et derivatur a colligendo. Ciceroni usur-[pa]tur pro pecunia, qvae exigitur lib.2. de Or. Gall[...]vocant L[ae] taille, l'aide, le tribut, le peage, Germani: Struer/ qvod vo-cabulum generale est, Anlage/ Schoss / Schassung/ Hulff-Geld/ Contribution. Qvod odiosum nomen legimus in l.32. §.6. ff. de admin. tut. Cui non dissimile est Capitationis il-lud. Parum Svaviores appellationes invenire licet in tit. C. de Indict. in tit. - [...] de Annon. [et] Tribut. c.23. caus.24. q.3. u- A 2 bi N On praeter rem Tacitus, neqve [...]. [et] [...]. I. bi Exactiones dicuntur. Blandis Vocabulis exprimitur per Collationem 2. F.6. Subsidium, subventionem, auxilium, Pre-ces, qvas qvidem preces necessitate admistas esse, Tacitus do-cet. 16. Annal. etss. Barbare nominatur Steura, Berna. Hinc ortum esse comm. putant vulgarem loqvendi modum: Einen Behren anlegen/ i. e. collectas indicere. Schuz J. P. Vol.2. Ex. XI. th.3. lit.a. Antiqvas Collectarum appellationes vide-sis apud Caspar. Klockium de Contribut. cap.1. n.115. seqq. III. Sunt autem Collectae pensiones ratione rerum s. fa-cultatum & possessionum in usum Reip. a subditis exigen-dae. Intelligo vocabulum pensionis, prout accipitur in l.3. pr. ff. de ann. legat. ut nihil aliud sit, qvam praestatio rerum tem-poribus & terminis divisa. Becman in M. P. cap.20. th.1. Sub-jectum constituunt Subditi. Qvo ipso patet, Collectas dis-serre (1.) a Donativis, qvae sui juris populi ex pacto speciali sibi aliqvando solvere tenentur, non qvidem in recognitionem superioritatis, sed tranqvillitatis publicae gratia. Sic v.c. Pen-sio illa, qvam superioribus annis Rex Galliae praestitit Regi Svediae, ut durante bello assisteret sibi, tributum non est ap-pellandum. Multo minus hoc nomine veniet ea pensio, qva Imperator Rom. Maximilianus II. 30000. aureorum a Selymo Turcarum Sultano inducias pactus est. Qvorsum vid. Pia-sec. Chron. p.53.,([...]) ab illa pecuniarum oblatione, qvam Domi-no suo ex liberalitate ptaestant Vasalli, qvam vulgo das Prae-sent-oder Wonativ-Geld appellamus. Collecta enim de [...]-bus Allodialibus est praestatio Realis, Praesent-Geld autem ob-ligatio personalis. Carpzov. p.2. c.46. d.35. n.19. Jus enim Vasallagii non facit Subditum. arg. c.5.X. de judic. Sed sub-jectio proprie ex eo metienda est, an qvis in terri[to]rio Domi-ni domicilium habeat, Henr. a Rosenthal. de Feu[...] l.cap.5. con-clus.78. n.4. O IV. Jus IV. Jus exigendi collectas est potestas imperandi prae-stationes illas, de qvibus modo diximus. Idqve ei tantum competit, qvi summam in Republ. habet Majestatem. 2. F. 56. Ratio est, ne subditorum bona e contrario ex pilentur, & libidini cujusqve sine imperio imperantis obnoxiae sint. Vid. DN. Zieglerus de Jur. Maj. lib. 2. cap. 1. n.16. [et] 17. ubi simul eorum rejicitur opinio, qvi Collectas indicendi potestatem ad Jdictionem referunt. V. Ex communi Dd. opinione vel Ordinari[ae] sunt Collectae, vel Extraordinari[ae]. Qvae divisio fundata est in l.6. §.fin. ff. de Muner. l.6. ff. de Vacat. mun. l.239. §.3. de V. S. Ordinariae certam, regularem ac perpetuam habent prae-stationem; l.6. §.4. ff. de mun. [et] bon. l.5. C. de Annon. [et] trib. l.fin. C. de omni arg. desert. XI. qvamvis non semper Statae atqve annuae sint, qvales in terris Sax. sunt Schoss s. Schuss-geld/ qvae pro bonis immobilibus imponitur, sed Tempora-ri[ae] tantum, ut pontium, castellorum etss. reparatio. It. Collectae Imperiales s. Universales, Romerzug/ Reichs Hulff / R. A. de A.1542. §. Es sollen auch in fin. Item Collectae ad su-stentationem Camerae. R. A. zu Augspurg de An.1566. §. da-mit auch diese Acht. Perpetuum enim omne id recte dicitur, qvod causa, actu vel potentia perpetuum est. Magnif. Ziegle-rus c.l. n.14. Et ut ordinaria Collecta dici possit, reqviritur, ut (1) a supremo Magidtratu (2) ob causam ordinariam & successivam & (3) uniformiter imponatur Klock. d. tr. cap.2. n.6. VI. Extraordinariae, qvas Galli vocant Les tailles en cer-tains cas, Ferrerius in add. ad Gvid. Pap. qv.57. necessitate & utilitate publica svadente, extra ordinem, & ex improviso im-ponuntur. l.[...] n.C. de Vacat. mun. l.8. §.3. ff. eod. Nec hae per-petuae sunt; sed ta[m]diu durant, qvamdiu necessitas easdem invexit. Limn. Jur. publ. lib.2. c.18. n.35. arg. l.43. ff. de vulg. A 3 sub- subst. L. un. C. de Caduc. toll. Qvales sunt Indictiones bellicae, Collectae Turcicae, Turcken-Steur/ Circulares Creysssteur/ Ac-cisa de Cerevisia Tranck-oder Bier-Steur/ Exactiones Pro-vinciales, Landsteur/ qvae non nude in signum subjectionis & superioritatis, sed etiam pro fructibus & emolumentis Reip. ut & pro curis & laboribus, nec non pro compensatione ex-pensarum, qvas Domini & facere & pati debent, pro pace & qviete tenenda inter subditos & pro sua dignitate servanda exiguntur, prout fere loqvitur Simon de Pr[ae]tis Consil. 100. n.1. Qvo sigillatim spectant ill[ae], qv[ae] ad elocationem filiarum Il-lustrium subditis indicuntur. Die Fraulein-Steuer. VII. Hae cum in Praxi freqventes sint, & multis impli-catae controversiis, operae pretium esse duximus, ut expositis iis, qvae ad generalem Collectarum explicationem pertinere videbantur, speciatim earundem naturam perlustremus. IIX. Ut autem rem ab ovo, qvod dici svevit, exordia-mur, disqvisituri sumus primum: Ex qvo loco natales suos hoc jus arcessat? Qvod qvidem certo definire non ausim, eo qvod ubiqve fere receptum esse videamus. Servari in ple-risqve Galliae Provinciis, testis est Argentr[ae]us in Consvet. Du-cat. Britan. artic.87. not.1. n.1. Idem obtinet in regno Siciliae, ubi Rex hoc casu qvinqve millium unciarum auri summam exigere a subditis valere perhibetur a Mar. Muta in Capit. Regn. Sicil. c.6. [et] 7. tom.1. Neqve in Anglia id ignotum est, ubi a tempore Henrici I. ad nostram aetatem Regeseo usi su[...] [c]. In Svecia Regem pro maritagio filiae 100000. thalerorum praeter suppellectilem exigere posse, docet Autor Thes[ae]uri polit. in relat. de regn. svec. pag.326. Simile custoditur in Burgundia Aqvitannia & aliis locis plurimis, uti videre est apud Boer. decis.126. n.2. sqq. In Germania qvoqve sic usu venire, prae-ter Mynsinger. cent.5. obs.21. evidenti[ss]ima probat experien-tia. Et, si recte colligo, videtur ejus origo repetenda vel a Ro- mano- manorum clientibus, qvod confirmat Plutarch. in Romulo; vel, qvod verosimilius est, ex illa parte juris, qvae de libertis est. Hi enim qvia sub clientela Patronorum erant, idcirco iis ob-servantiam debebant, & si necessitas postulabat, ad dotandas eorum filias munera conferebant. Qvod patet ex l.7. §.3. de oper. libert. l.ult. ff. de liberal. caus. Qvorum munerum Teren-tius in Phorm. Act.1. sc.1. ita meminit: Herilem filium duxisse au-dio uxorem: credo munus hoc corraditur. Add. l.13. §.fin. de Admin. tut. l.1. §.5. de tutel. [et] rat. distrahendi Hinc proba-bile est receptam fuisse, ut Vasallis & subditis ex conventio-ne vel praescripta consvetudine Patroni collectas imponere soleant. IX. Magna inter Dd. contentio est: An jure subditi ade-locationem filiarum illustrium teneantur conferre? Affirman-tium funem dueit Roffredus Beneventanus in tr. ordinis ju-diciarii p.5. rubr. de Sacramentis p.364. qvem seqvuntur Lu-dolph. Schrader. tr. Feud. part.6. cap.6. n.102. Jacobin. de S. G. Negat vero Rosenthal. d.tr. c.5. concl.77. n.4. Ktockius de Contr. cap.8. n.27. & alii. Illi fundamentum ponunt (I.) in utili-tate & tranqvillitate publica, qvae svadet, ut urgente singulari necessitate jura Majestatis praeter modum ordinarium exer- ceantur. Jam v. jus indicendi tributa Majestatis est, cum qvo concurrere deinde dicunt dominium eminens, qvando ex singulari necessitate enormia plane indicuntur tri[...]uta. Ergo, [et]c. Accedit l.2. ff. de jur. dot. l.32. §.2. de Cona[...]t. Indeb. (2.) in eo, qvod Pater de necessitate teneatur dotare filiam. l.19 ff. de R. N. l.ult. vers. utramqve C. de dot. prom. Ne ergo tali dotatione diminueretur patrimonium & dignitas D[o]mini, subditos asserunt ad praestandum Domi-no subsidium esse obligatos. Hi vero, negantes sc. senten-tiam suam stabiliunt (1.) ex eo, qvod neqve ulla lex, neqve Con-stitutio neqve feudalis consvetudo praecipiat, ut subditi tunc, cum cum agitur de filia in matrimonium elocanda, suo auxilio Do-mino subvenire cogantur. Erubescimus autem sine Lege loqvi. Novell.18. cap.1. (2.) qvod dotem foeminis consti-tuere is tantum cogatur, qvi Legibus expressejubetur. Ita e.c. nec Mater tenetur dotare filiam l.14. C. de jur. dot. Nec frater sororem. E. multo minus Vasalli Domini filiam. (3.) Al-legant Causam Hanau contra Hatgau coram tribunali Ca-merae Imperialis A.1590. agitatam, ubi probatum non fuit, qvod simili in casu subditi collectas. praestitissent, referente Rosenthal. cap.5. concl.77. lit.c. X. Mea sententia Princeps collectas tales omnino im-ponere potest, non qvidem ipso jure; sed tum demum, qvan-do vel cum consensu subditorum id facit, vel longissima con-svetudine sive immemoriali praescriptione jus collectandi ac-qvisivit. Sic in Consvetud. March. ex edit. Scheplizii part. IV. Tit.12. von der Landsteuer legimus seqq. Es ist aber die Land-schafft / der Landbethe und steuer beyfreyet worden A.1472 durch den Churfurst Albertum, ausgenommen z.Falle: (1) wegen ge- schehener grosser Riederlag / 2. wegenn eines Land-kriegs / und (z.) zu aussteurung der Herren-Fraulein. Sic qvoqve Illu- strissimo I. Duci H. in investitura jus imponendi collectas pro maritandis filiabus concessum est, & ipsi confirmatum A. 1593, Cum enim eo tempore inter Ducem H. & Status. pro-vinciales Ducatus H. controversia haec ventilaretur, ita re-scriptum est: Und wir vernehmen / [...]. zu geschweigen / was e[t]- wan der Unterthanen verweigerte Erbhuldigung und abgeschl[...]ge-ner Fraulein-Steuer vor gefahrliche und der Obrigfeit praeju-dicirliche vorthell und Eingang dem lobl. Hauss H. bringen/und auff die Rachkommen mit sich ziehen mochte; Als haben wir nicht unterlaffen wollen. [...]. Vid. plur. Consil. Mar. urg.35. vol. 3. n.41. XI. XI. Qvae tamen Consvetudo generalis non est, nec proinde ad Juris necessitatem trahenda. Ex qvo colli-gimus, qvod, ubi neqve consvetudine nec privilegio nec conventione hoc jus introductum est, ibi temere eo uti non possit Magistratus. Id qvod patet ex Responso Scabino-rum Lipsiens. M. Jul. 1662. ad Consultationem H. H.M. Graffens zu Stolberg. P. P. Haben vor wenig Jahren zwey E. Graft. Gn. Baasen und Fraulein von Stollberg/so E. Gn. im dritten Grad ungleicher Linien mit Bluthfreundschafft ver-wand/ sich verchlichet/und die altste Ew. Gr. Gn. Herrn Bru-dern / Heinrich Ernst Graffen zu Stolberg / die jungste aber Furst Lebrechten zu Anhalt Plosscke geheurathet/ daruber ge-wisse pacta dotalia auffgerichtet/ und von E. Gr. Gn. beneben dero Herrn Bruder darum einerjeden 4000. Gfl. pro dote dergestalt versprochen /und) solch qvantum von dero gesambten Unterthanen einzubringen zugesagt/ worauff auch/ auf besche-henes andeuten/ Graff Heinrich Ernstens Unterthanen ihr antheil abgefuhret/ E. Gr. Gn. Unterthanen aber haben sich dessen geweigert/und dass der Fraulein H. Vater auser der gesamten Hand kein Kecht gehabt/sie hat ten auch solche Steuren niemahls gewilliget / und waren in possessione libertatis, vorgeschubt / hatten auch von Chur-und Furstl. Sachss. ober hoffgericht zu Leipsig deswegen Inhibition ausgebracht/ [et]c, Vid. Joh. Philip. lib.3. Eccl.13. n.5. Caveat igitur Princeps, ne aliqva inno[v]ationem vel violentiam subditis inferat. l.23. §.1 vers. Caveant. C. de Agric [et] Censit. lib.11. l.3. C. de stat. [et] imag. t.t. C. Ne Rusticus ad ullum offic. lib. 11. l. 10. l. 11. C. de SS. Eccl. t.t. C. Vectigalia nova institui non poss. Si- qvidem ante omnia Princeps proprium debet excutere marsupium, reditusqve suos ordinarios expendere; qvam ad Extraordinarias hujusmodi exactiones deveniat, ne Ty- B ranni ranni speciem prae se videatur ferre, neve plebejorum a-nimos exulceret. Cives enim istis floribus non sunt ab-similes, qvi leniter contracti svavissimum odorem spar-gunt; sed si duriuscule comprimas, odorem adeo iniva-vem ac capiti noxium diffundunt, ut ex eo facile vertigi-nem contrahere liceat. XII. Diximus Reges, Principesq; superiores hoc jus, si consvetudo ferat, juste exercere posse. Sed forte aliud observabitur in iis, qvi a Principibus feudum, sed absqve jure Regalium impetrarunt? qvales Duces, Comites & Barones Germania nostra non paucos numerare potest. Videtur dicendum, qvod sic. Qvia enim tantum merum & mixtum imperium habent, cujus respectu non nisi voluntaria collecta constituitur, arg. l. un. C. de Superindict. lib.10. non poterunt exigere collectas, nedu extraordinarias. Et refert Bodinus ordinationem Moliens. ubi Carolus IX. Francorum R. vetat Collectas a subditis exigi, additq; ejus-modi jura tanqva publica & soli Principi reservata praescri-bi non posse. Contrarium tamen verius est. Neqve opposita ratio qvicqvam efficiet, Cum, si de jure loqvamur, neqve Regibus ipsis & Principibus superioribus charitati-vum hoc subsidium a Vasallis deberi, certum sit. Sae-pius enim diximus, ejusmodi Collectas tantum consve-tudine vel pactis, vel necessitate urgente, ob Principis forte tenuitatem imponi. Cic. 2. Offic. XIII. Hinc complures familias tam in Germania, qvam in Italia aliisqve locis hac potestate videmus uti-Boer. decis. 126. n. 2. in tantum, ut hoc postea per con-svetudines & pacta ad Nobiles qvoqve sit traductum. Et qvidem qvod Consvetudinem concernit, [c]ommunis Do-ctorum regula est: Etiamsi qvid jure non valeat, tamen, si si de facto observetur, in disputationem vocari non debere. Joh. Koppen. Decis.32. n.18. Omnis enim hic vis in con-svetudine sita est, & ubi haec consvetudo non est, ibi jus illud locum non habet. Schultz. Synops. Inst. Tit. de his, qvi sui vel al. vers. Effectus. Sic de se ipso testatur Gvido Papa, qvod homines villae suae S. Albani ipsi dederint 30. florenos, cum filiam suam Franciscam elocasset Nobili Gvidoni de Dorgesia. Vid. Gvid. Pap. qv[ae]st.57. n.3. Ne-qve dubium est, qvin pacto ad id adstringi qveant subdi-ti, cum ea pacta, qvae non sunt contra bonos mores, ser-vanda sint l.7. §.7. ff. de pact. cap.2. de Supplend. neglig. in 6. Qvin imo testatur & cit. Koppen. d.l. tale subsidium, qvod Baronibus, Nobilibusqve sit, in Mar-chia vocari Orbede. XIV. Qvod attinet Principes, Duces & Comites Apanagiatos, abgefundene/ oder verziehene Herren / eos haec Consvetudo nil juvat: Qvoniam ipsis Lege pragmatica tanta alimoniae provisionalis assignatio facta est, ut pro dignitate generis vivere possint. Hinc qvia a regno sunt segregati, ad exemplum filiarum elocatarum nihil prose suisqve amplius petere possunt. Vid. Ernest. Cotthman. Consil.3. [et] 4. XV. Nova exsurgit qvaestio: An in illis locis, ubi talis mos increbuit, Collecta solvi debeat tantum pro una fi[li]a nuptui danda? Qvod qvidem omnino asserendum vide[o]atur, cum odiosa stricte accipi, neqve ad casus ver-bis non expressos extendi debeant. C. 22. de Elect. in 6. Sed recte negat hoc Matth. de afflict. decis. 265. & reli-qvis qvoqve competere filiabus hoc jus nullus dubitat, ex Annalib. Franciae demonstrans, Philippum Pulchrum pro dote secundae filiae Isabellae, qvae Regi Angliae nupserat, B 2 tri- tributum subditis indixisse. Eodem jure usum Frideri-cum II. testatur Ferrer. Addit. ad Gvid. Pap. qv.57. p. m.66. Ubi addit hanc opinionem pluribus JCtis & Arrestis Par-lamenti Tholos. approbatam esse, & sigillatim extare At-restum pro Domino de la Brosse contra subditos suos. Hinc colligo in iis locis ubi ejusmodi consvetudo viget, non obstante priori ratione, pro omnibus filiabus elo-candis collectas exigi posse. Matth. Steph. in discurs A. cad.7. vol.1. th.13. XVI. Caeterum hoc intelligendum est de prima nuptiarum vice. Nam si filia ad secunda vota transeat, subditi ulterius non conserunt: Sed illa priori dote con-tenta erit. Fundamentum hujus assertionis est in l.89. §.1. ff. de V.S. Ex qva lege Dd. regulam conficiunt, ser-monem simpliciter prolatum de primo intelligi, s. primo actu finiri. e.g. Si cui res ea conditione legata sit, ut, si eam legatarius perdiderit, heres rursus praestet; hic eam, si forte amissa fuerit, semel praestando liberabitur. l.11. §.18. ff. de Legat.3. Qva de re vid. Goedd. ad d. l.89. n.2. Casus igitur filiae elocandae est qvidem reite-rabilis in personis plurimarum filiarum; non autem u-nius filiae. Steph. c. l. XVI. Qvid autem juris, si filia sit Naturalis? Resp. De jure Can. qvo Pater & alere & dotare eam te- netur. c.5. in fin. X. de eo, qui dux. in matr. qvam poll. eodem beneficio frui videtur filia Illegitima, si Domi-nus ex suo Patrimonio commode ipsi dotem constituere neqveat. Schrad. p.6. cap.6. n.102. A qvo tamen alia jura secessum faciunt. Nec male. Concesso enim, do-tem hanc alimentorum loco succedere; non tamen ex- inde inde seqvitur: E. Vasallus dotet. Cum Vasallus alimenta Domino non debeat. Qvod ita probo: Si tum, cum Domi-nus jurato promisit alicui qvid solvere, Vasallus non tene-tur eum liberare a periculo animae; multo minus pote-rit cogi ad liberandum Dominum a periculo Corporis ratione alimentorum Siqvidem animae hominum qvi-buscunqve rebus praeferuntur. l.21. in fin. C. de SS. Eccles. Sed prius est.2. F.26. vers. Licet Vasallus E. & posterius. Qvod si vero Vasallus non tenetur Domino alimenta prae stare; multo minus exhibebit filiae, & adhuc minus Ille-gitimae Nec enim ubiqve cum detrimento suo Domini utilitatem promovere debet Vasallus. Secus est, si con-svetudine, conventione aut praescriptione aliud sit intro-ductum. Godofr. Anton. Disp. Feud.7. th.9. tit.g. XVII. Qvod si vero Pater obierit, relicta filia, fi-lioqve successore, qvaeritur: An tum pro elocanda sorore filius ad instar Patris subsidium charitativum exigere va-leat? Praesuppositis caeteris reqvisitis affirmare id non veremur. Morsenim Patris filiae praejudicio esse non de-bet; multo minus ipsi auferre favorem, vi cujus ex pu-blica collecta dotem sperare poterat. Petr. Friderus lib. 2. mandat. cap.45. XIIX. Id dubitationem adhuc recipit: An h[ae]c consvetudo ad nuptias qvoqve filii extendi possit? Affir-man[d]i rationes sunt (1.) qvod filius non debeat esse deterioris conditionis, qvam filia, (2.) Qvod, qvemadmodum masculinum includit foemininum, l.2. ff. de V.S. itq soemininum in se qvoqve contineat mascu-linum. §. 16. J. de R.D. l.5. §. pen. ff. de A. R.D. 1.4. §.1. de Legat.1. l.19. ff. de Cond. [et] dem. Verum has tanti esse B 3 mo- momenti non existimo, ut communem eamqve verissi-mam Dd. sententiam labefactare possint, qva Domi-num nihil petere posse pro nuptiis filii constanter affe-runt: qvoniam tum dotem non expendat, sed accipiat, Schrad. cap.5. concl.79. n. 5. XIX. Sunt & aliae collectae Extraordinariae, ad qvas Domino Vasallus obligatus est: Siqvidem conferre is tenetur pro redemptione Domini, si ab hostibus ca-ptus fit: Tenetur ad aes alienum fortasse ex facto & culpa Vasalli vel in ejus commodum contractum: & qvae his sunt similia. Sed eas in praesenti exponere, alienum a nostro instituto est. Nobis enim sufficit, potiora capita pensionis, qvae pro elocanda Principis filia, a subditis ex-igitur, non pro materiae dignitate qvidem, pro viribus tamen exposuisse. XX. Caeterum qvae hac de materia breviter sim-pliciterqve scripsi, ea confido, non plane improbata es-se omnibus. Qvod si forte qvid imperite factum, qvod homini commune est, arg. l. 44. ff. de acqv. poss. id ut aetatis infirmitati partim, partim vero perexiguo temporis spatio, qvod mihi iter meditanti relictum fuit, ascri-batur, ab aeqvo Lectore magnopere contendo. Deo sit Laus & Gloria! CORO- COROLLARIA Ex JURE NATURAE Jus natur[ae] [et] Gentium dif-ferunt. Ex JUR. CIVILI Pupillus, cujuscunqve [ae]tatis sit, sine Tutoris autoritate ne qvidem naturaliter obliga-tur, nisi ubi locupletior factus est. L.59. de O.&A vel ubi dotum com- misit. L.37. §.1. in fin. de minor. vel ubi actio ex revenit. L. 46. de O. & A. Pactum Creditorum plurium pr[ae]judicat privilegiatis. L.7. §.ult. L.8. seqv. ff. de Pact. Ex JURO CANONICO Juramentum, qvod sine dis-pendio salutis [ae]tern[ae] servari po- potest, servandum est. c. cum contin- gat.28. X. de Jure jur. Juramentum contra bonos mores non est obligatorium. c. 58. de R. J. in 6to. Ex JURE FEUDALI Vasallus regulariter de re feudali testari neqvit. 1.F. cap. 1. Filius naturalis ad successio-nem feudi non admittitur. 2. F. 26. §. naturales. Ex JUR. SAXON. Jure Saxonico non nisi du[ae] habentur species pr[ae]scriptio-num: una Annalis binen Jahr und Tag / altera Tricennalis, bin-nen dreysigk Jahr / Jahr und Tag. Land K. lib.1. art. 28. & 29.