Q. D. B. V. De NOBILIUM INSIGNIBUS, PRAESIDE CONRADO SAMUELE SCHURZFLEISCH, Disputabit JULIUS ALBERTUS a ROHR, EQ. MISN. IN AUDITORIO MAJORI, KALEND. MART. Ao. MDC LXXI. WITTENBERGAE, Typis MATTHAEI HENCKELII, Acad. Typogr. ANNO M DC. LXXXV. N I. N. J. I. Oti sunt magnorum fluminum cursus; scaturigines vero obscu-rae, fontesqve unde derivantur. Constat insignia dari, eorumq; hodie usus invaluit longe am- plissimus. Primordia ut alibi, ita hic, si res a sua repetenda origine est, maxime latent. Nam qvod ego qvidem sciam, pauci hactenus in hanc incubuerunt curam, ut rimarentur origines Insignium gentilitiorum. II. Sed utar occasione, & manum rei admo-ve[b]o. Sunt, qvi ab Heberi posteris Insigni-um in[i]tia ducant asserantqve eo ipso, Davidem usurpasse in insignibus leonem. Nec de est asserto ra[ti]o neqve forte hic praetermittenda. A 2 Con- Confecerat Leonem, magno impetu in se ir-ruentem. Hinc qvanta Fortitudinis opinio omnium animos suspensos tenuit, tantum ad capienda Insignia momentum fuit. Atqve ex ea forte causa signum Leonis usurpatum, sive ut intrepidi animi argumentum, sive ut rei pulchre gestae indicium esset 1.Sam.XVII.37. Aliorum conjecturas non affero. Nam aut alienioris exempli sunt, aut non satisfaciunt. Imo vero qvicqvid hujus in universum est, li-benter missum facio, qvod recordari hic subit perqvam lubricum esse, ac nulli certe funda-mento innixum, qvod in parte hujus instituti depromitur ab Hebraeis. Praeterea ab horum partibus recedo, qvi prima gentilitii moris vestigia extitisse apud AEgyptios ajunt. Ab illis perinde dissideo, qvotqvot a Caribus, ac Trojanis repetunt. Sed vero exqvisitio-res esse volunt, qvi Cyrum referunt, ut prim[u]m inter Persas studii eqvestris, ita haud dubium gentilis, ut credunt, dignitatis autorem. At-qve hic valet testimonium Xenophontis 1. [...], [...], seu aliqvando conjectura magis. In Ger-mania nostra evidentius in Henrico Aucupe exemplum est. Idem ut ludis Eqvestribus, ita gentilitiis honoribus decus atqve robur ad-didit inter suos. Propius accedunt illi, qvi veros Insignium natales a cultiorum gentium moribus arcessunt. Nempe homines factis, familias insignibus distingvi avitae gentium consvetudinis fuit. Consvetudines postea exce-perunt Leges, & exempla saepe numero in lite-ras redacta, ut autoribus suis honori, posteris admirationi essent. III. Caeterum qvid assumendis insignibus fe-cerit locum, ab aliis reddi aliter solet. Qvi re-cte rem investigant, plures post originem cau-sas exponunt. Dum vero hic originem dico, una denoto Nativitatem. Cujus occasione A-lexander M. sua sibi Insignia excogitavit. Is Olympiadem matrem a Dracone sub specie Jovis compressam, seq; ex illo genitum crede-bat. Igitur arcessere inde insignia sibi & effigiem appingere D[ra]conis coepit. Conferri eo Do- ctiss. ctiss. Camerarius potest, op. subcis. c. 69. De familia Principum Hennebergensium refert Chronici Hennebergici autor Lib. 1. Cap. 3. Gallinae imaginem in Insignibus incisam ha-buisse. At postqvam procedente tempore stirpis origo repetitia a Columniis est, auctum insi-gne, & disco gentilitio inserta Columnae albae Coronam fustinentis effigies. De caetero ori-ginem Columniorum non ex Italia arcessimus, sed ex Germania, id est, ex Zollerensium stir-pe. Vid. Aut. Hist. Aug. in Interreg. post Frid. II. & Henr. VII. Sunt tamen alii, qvi eos du-cant a Guelphis. Neqve vero Columnii hi confundendi cum Eqvitibus Ordinis illius, qvem vocant, di Colonna. Kranichf. cap. 16. de eqvitib. Diutius ferme qvam attinet circa origi-nem haesi. De reliqvis multo brevius tradam. Subit hic oculos vitae, qvod qvisqve sectat[ur], genus. Alii a vomere atqve aratro insi[gn]ibus materiam fecerunt. Hoc Gordio illi usu pro-batum memini. Is ab infimo vitae genere & cultu pastorali, ad regium progressus, nondum con- connexuit, indicium prioris status, & omen fu-turi. Vestitum insigne aratri imagine, illigatis funiculis eonspicuum, ac monimentum adeo ante actarum rerum. IV. Adhaec servatae fide pretium Nobilitas fuit. Conferri eo Michael Ritius Neapolitanus po-test. L.3. de Reg. Hispan. Hodieqve Gallia in-signia multa ostentat fidelis erga Reges ob-seqvii monumenta. Praeterea expeditiones sacrae originem insignibus praebuerunt. Hono-ris causa nominamus Comitem Schirensem Eckardum, qvi & bello inter fuit contra Sara-cenos, & rem praeclare gessit, & meruit insignia. Dignus ille Bajoaris honos, cujus fructus ad hodiernos Bavariae Duces redundavit. De caetero composuit res Eckardi Andreas pres-byter, in recensendis Bavariae ducibus mini-me negligens scriptor, neqve indignus, unde excerperem, qvod serviret instituto. V. Qvod etiam meritis effectum sit, ut insignia conferrentu[...] allegamus Ebersteinios Dynastas, hoc hoc titulo evectos ad Insignium honorem. Ar-gumento est tota rubra interlucente coeruleo Sapphiro insignis. Saepe etiam venit usu, ut qvemadmodum nomina, ita insignia effor-mentur. Doc[u]mento hic sunt familiae Colum-niorum, Malliorum, & id genus complurium apud Gallos, ut refert Moreau Gallus. Vir in hoc argumento versatissimus, in lib. sub tit. Des armoires de France, Chap. 1. Non piget recensere hic Alefeldios, Schleinitzios, qvorum nomina insignibus, insignia nominibus expri-muntur. De Schleinitziis certe memini, vidis-se in insignibus ipsorum tres Rosas, qvas a no-mine sortitos credo, & ut credam, multa me hortantur. Nomen Venedae est gentis. VVen-di enim, qvos vulgo dicimus, rosam pulcher-rimam efferunt familiari sibi nomine Schlei-niss. Unum hic in transcursu addendum, omnia ea aut VVendicam praeferre originam, aut in VVendica praedia successionem, qvae ter-minantur literis iss/wiss/niss. In qvam rem conferre licet Laurentium Peccenst[...]inium in Theatr. Sax. Part.1.c.2. P. Albinum M. Chr. Tit.11. VI. VI. Constat qvoqve, literarum studiis nobilitatem esse paratam, cujus rei testis lo cupletissimus Cassio-dorus est. Jam dudum enim Carolus V. Angliae Rex consummatae doctrinae laudem insignibus repensavit. Inter exempla erit qvidam Carni no-mine insignibus donatus a praedicto rege. Prae-ter literas alii ad Nobilitatem gradus fuere, de qvi-bus exposuit Juris consultissimus Vir Sinibaldus Vbaldus ax. 19. 20. 21. [et]c. Justitia eo evexit Pit-tacum, Lycurgum, Solonem: Liberalitas Pelon, Tarqvinium, & superiori aevo Medicos. Lubecae fides peperit insignia Aqvilae tempore Friderici AEnobarbi. De aliis libens taceo. VII. Spectabimus alium fontem, unde Nobilitas defluxit. Intuebimur Christophorum Columbum, cui navigatio & prodigium illud derecti novi or-bis insignia addidit. Tulit sane rei laudabiliter peracte praemium. Concessus indulgentia Regis Castellani globus decorus. Haec indicia fuerunt veteris orbis emensi, & novi jam inventi. Etiam faustum [s]aepe, ad simulacra gentilitia belli auspi- B cium cium fuit. Sed hoc institutis Gentium volunta-riis ac libero cuiqve populo libere relictum est, velit usurpare devictarum gentium insignia, nec ne? contra qvam nuper putavit Auberius Gallus; qvi nescio qvas turbas dedit in hac parte. Con-stat alioqvi, Augustum, superatis Cantabris, vi-ctoriae jure induisse insignia, & Cantabricae gen-tis vetera illa extinxisse. Vid. Spondan. Epitomat Baron. Sim. Majolus, Freherus ad P. de Andlo. VIII. Restat ultima Insignium causa, qvam societa-tem facio gentis ctim gente. Qvid enim impe-dit, diversos Principes foedere arctiori jungi, & si utrinqve ita visum est, intimioris amicitiae testan-dae causa, mutuis insignibus uti? Hujusmodi so-cietas inibatur qvondam inter Carolum M. & Regem Scotorum, eaqve adeo ex causa commu-nis insignium usus inter utrosqve invaluit. Con-textus gentilitius ex liliis contra positis a Leone rubeo factus, ab Hectore Boethio tradit[u]r. IX. Hactenus de Insignium communium origine expositum est satis. Servabimus instituti formam, & & trademus nonnihil de insignibus sigillatim. Nempe hic sua cuiqve arridet opinio; qvae ubi semel occupaverit animum, id solum statuit, qvod initio sibi persvadere coeperat. Sed hic qvidam reperiuntur, nimis sane curiosi. Nos in id in-cumbemus, ut qvaedam eruamus, sed cum dele-ctu, atqve adeo citra superstitionem. Eminen-tissima virtutum Heroica est, a qva repeto pri-mordia insignium concessorum. Solebant ve-teres iis, qvi pro patria praelium subiissent, pericu-lumqve impendens propulsassent, clypeum dedi-care. Nec clypeum modo, sed qvi pictis imagi-nibus rei praeclare gestae testimonium esset. Haud dubie collimare eo voluit Poeta, dum scriberet: Mos erat antiqvis, ut bellica castra secutis, Nomina pro meritis, aptaq[ue] signa darent. Eodemqve referre lieeat illam Salustii sententiam, Sic se (ipse ait) hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus facere properaret: eas divitias, eamqve bonam famam, magnam Nobilitatem putabat. Confer. Ubald. ax. de Nobil. [14]. B 2 X. Dabatur in bellum ituro clypeus, qvi nullis plane ornamentis esset praeditus. Eo fide pugna-bat fortiter & specimen edebat virtutis, imagini-bus qvasi fortium facinorum testibus, clypeus di-stingvebatur, Et hic paratae erat indicium No-bilitatis. Nec temere forte aut inconsulto hujus-modi imagines clypeis imprimebantur. Ut sua cujusqve erant facinora, ita insignia exornaban-tur. Fingam esse qvendam Horatium Coclitem. Is pugnando fortiter hostium Impetum sustineat, & resistat adeo, donec soluto post tergum ponte, hosti aditus intercludatur. Praemio certe dignus erit, & merebitur insignia virtutis. Ponam, concedi imagines, impediri insignia Leonis. Nota atqve indicium erit exantlatorum periculorum, atqve luculentissimum bellicae virtutis argumentum. Dabo ornari magis galeam gentilem: fiet iis re-bus, ut extrema galeae impetum, arietis figura b[...]-latorem designet. Nolim afferre exempla u[b]iqve obvia. Sed addo tantum, luxuriari ferme volu-isse insignium usu veteres, cum qvot arce[...]su begis-sent, qvot praelia commisissent, tot pictas imagi-nes gestare placuisset. Alii circulis, alii aliis notis scuta sua distingvebant. XI. X. XI. Vindicavi hactenus bello originem Nobilita-tis, sed ea lege, ut Toga qvoqve venire debeat in hujus dignitatis partem. Nam belli aeqve ac pacis tempore emergere licet ac niti ad summa. Nec togae adeo negatum est, qvod fieri potest in sago. Duabus enim rebus Respublicae continen-tur; partim armis, partim legibus. Utrisqve rebus & parari Nobilitas potest & retineri. Ne-qve enim major Nobilitas a Marte, qvam ab Apolline proficiscitur. Cur enim Musae frauda-rent hoc fructu? cur non eveherent suos culto-res? Ofterunt sane praemia & expromunt, & viam saepe ad ipsa insignia pandunt. Etiam connubi-is eo patuit via, & ad fastigium excelsius qvan-doqve. Post AEneam Sylvium, Conradum Ursper-gensem, Fabricium & Reineccium scribit Peccen-steinius, pervetustam Pflugiorum familiam ex Pri-mi[...]o Bohemo promanasse. Is enim supra septin-gentesi[m]um vigesimo anno Croci Bohemiae Du-cis filiam, Libussae nomine, conjugem sibi as-civit, eoqve principali dignitate auctus fuit. Sic Bunaviorum prosapia, eodem auctore, originis B 3 suae suae primordia refert adprincipes Pedemontanos, Crevit bello & multa fortuna, donec Siciliae tur-bis implicata, ejusdem cum Impera[t]ore Frideru co II. calamitatis particeps fieret. Hinc molestia-rum, qvas bellum continet, pertaesa mutavit sedes, ac apud Bohemos sibi novum domicilium elegit. Supervacuum hic ostendere est, ex Comitibus olim descendisse Nobiles, & Nobiles vicissim in Comitum esse provectos fastigium. XII. Sed qvis conferre insignia possit, expeditum hic est dicere. Seqvimur eorum partes, qvi illud jus deferunt non recognoscenti superiorem. In sacratissimo Imperio Romano Caesari hoc reser-vatum jus est. Ad Austriae vero Duces & Comites Palatinos privilegii titulo pervenit. De caetero qvi impertiendorum insignium, iidem ex certa causa angendorum, imo ob gravius delictum imminu-endorum & forte etiam auferendorum jus habent. Triste hujus rei documentum Bironius, cui irroga-ta sententia capitali, ablatum ordinis, qvi militiae Spiritus S. dicitur, insigne, baculus item & pal-lium actorqves detracta. Buleng. Hist. lib. XI. & suppl. suppl. Chytr. in Bir. ad A. 1602. Nempe adeo cer-tum est, fontem insignium esse Majestatem, ut hinc jam manifestum sit satis, scuta, galeam, vittas, co-ronas, telamones principaliis indulgentiae beneficia esse, nec licere privatis ea sibi arrogare auctoritate privata. XIII. Opportunum, his inserere, utrum tituto con-svetudinis, an usucapionis, an Lege beneficiaria, an donatione, an adoptione, an deniqve pactis con-ventis insignia transferantur? Verum id hoc loco decidere, nimis prolixum esset, & nostro instituto alienum. Sed nihilominus qvaeratur, an plebejus empto beneficio Nobili, ipse nobilis evadat? Dice-mus cum Sinebaldo, non magis hunc nobilem fie-ri, qvam illum, qvi domum Consulis emit, consu-lem. Res enim hominibus accedunt, non res ho-minibus. Et vero qvid manifestius, qvam nobili-tatem inesse personis, non rebus, neqve adeo a re- rum i[...]dole proficisci? XIV. Age nunc exponam, unde componatur gentili-tium insigne. Constat autem parma, coloribus, galea, galea, corona, metallo, vittis, & deniqve sustine-tur fulcimentis qvibusdam, qvae telamones vo-cant. Atqvi vero hic observandum est, qvod mo-nent scriptores armorum gentilitiorum. Cly-peum Nobilibus attribuunt, tanqvam insignis hae-reditarii testem; his, qvi Nobiles non sunt, discum qvendam relinqvunt, sub campi titulo expressum. Diximus breviter, unde insignia conflentur: Re-liqvum est, ut de iis, qvae inserantur, laboremus. Ac jam dudum receptum est, ut nomina Deorum clypeos exornarent, eaqve adeo ex causa AEneas, cum arma Memnonis reqvisivisset, triplici ratione utendum putaret. Primo clypei formam, deinde literarum inscriptarum notas; postremo picti Numinis effigiem inspexit. Huc vid. Taubm. ad Virg. AEneid. l.1. v.494. Demosthenes fortunam in clypeo expresserat, ut Plutarchus autor est. Ex Campano recenset Limnaeus, clypei qvoqve si-mulacrum a Geniis coelestibus sumptum esse, id-qve Florentiorum imaginibus idem autor com-probat, I. P. L. 6. c. 6. n. 92. XV. Qvi hominis figuram usurpent licet pauci re-periantur, videas tamen, qvi integri hominis, vi- deas, deas, qvi dimidiati formam exhibeant. Obiter hic notes velim, integram hominis figuram media nobiliorem censeri. Et hominis in insignibus pi-cti imaginem, multarum virtutum, praecipue Ju-dicii ac deniqve fortunae versabilis effigiem esse. Annectam exemplum, cui fidem faciet Egra Bo-hemiae civitas, qvae ieonem hominis gestat, qva patet ejus umbilicus. Einsideliorum gentile or-namentum Eremita conspicitur. De aliis referre alterius est loci. XVI. Recitandum hic esset, cur animalium Imagi-nes scuto fuerint inscriptae. Sed cum pleraqve ho-rum abdita sint, aut incerta, de gentibus bellico-sis tantum ex Chassano referam, ab animatibus ter-ribilibus insignia desumpsisse. Id de Romanis, Hunnius, Francis, Saxonibus passim obvium, eo-qve indicio futurum, populos hos minime mol-les & contra asperos atqve impavidos fuisse. Et cervus qvidem celeritatem in rebus gerendis, ur-sus animi calore signabat. Illuc VValvvitzios refe-ro, qvorum in insignibus est cervus; huc Bernios & Bernstatios qvoru arma gentilia ursus exornat. C XVII. Neq; hic reddere intempestivum, etiam piscium imagines areae gentilii insertas esse. Denuo utar exemplis, & referam de insignibus Telaviorum at-qve Karasiorum, qvi piscibus utuntur. Tresca-vii anserem usurpant. Nec tantum integra ani-malia, sed partes saepe eorum ad hunc usum adhi-bitas esse, documento sunt Hundii & Reckerodtii. Illi Caput eqvinum, hi alam, alii tulerunt aliorum membrorum simulacra. Praeterea rerum vitae expertium imagines ducunt Stoternheimii, Puch- bergii, Pfortemii, qvorum insigne exhibet dimi-diam lunam. Qvorum illi dimidiam lunam, hi flumen exhibent. Qvi plura gestiunt videre exempla, reqvirant Libros Heraldicos, qvos nostra lingva Wapenbucher vocamus. XVIII. Distingvimus fuis qvaeqve spatiis, & jam de iis ornamentis, qvae colores addunt, tradimus. Jam olim Tacitus scripsit, vetustissimos Germanos scuta sua lectissimis coloribus exornasse idqve praecipuum cultum credidisse. De moribus Germ. Cap. 6.4. Qvo confer. Matth. Be[...]negg. qvaest ad Tac. XVII. Tac. XXIII. Vulgo qvinqve colorum genera de-signant. Qvorum primus est albus, post. eum ni-ger, tum coerulous, purpureus, postremo viridis. Qvos omnes ad brevia capita reducemus, & mo-nebimus una, caeteras, tanqva minus principes, sub iis comprehendi. Et Albus qvidem color caeteros prasestat, ac metitur Insignium dignitatem; unde Regula Heraldicis approbata, eo praestantiores duci colores, qvo magis ad album accedant. Ma-xima albi coloris praestantia cernitur in eo, qvod ex ipso alii colores, ipse vero ex nullo alio fiat. Ad haec puritatis ratione Deo ipsi coelestibusqve hic color electus est, & hominibus saepe ad indican-dam sinceritatem, prudentiamqve assumtus. Ni-ger vero ut albo posterior, ita Saturno assimila-tur in Coelo, Terrae inter Elementa, adamanti in-ter lapides, ferro inter metalla, prudentiae deniq; inter virtutes. XIX. Pergimus in hoc gentilitio apparatu ad coeru-leum [c]olorem, cujus maxima dignitas in superiori mundo apparet, si coelum est serenum. Compa- ratur Sa[...]hiro inter gemmas, AEri inter elementa, violae inter flores, castitatemqve insuper denotat C 2 & & Justitiam atqve sanctitatem. Purpureus inter Elementa ignem, inter lapides haematiten, in cor-pore humano sangvinem exprimit atqve reprae-sentat. In Regibus Majestatem jam a vetustissi-mo tempore signavit, eoqve regius hic creditus color est, & nulli privatorum concessus, Seqvitur viridis, laetitiae indicium, visuiqve omnium gratis simus, & spei vigorisqve symbolum, qvod in fru-gibus, qvarum maturitas expectatur, sit conspi-cuus. Inter Stellas Venerem, inter fossilia hydrar-gyrum, inter Elementa aqvam, ex virtutibus ho-norem atqve comitatem exhibet. XX. Sed haec mittimus, ut qvimemores simus, no-tatam hic jam olim esse nimiam qvorundam cu-riositatem a Viro insigni, Davide Blondello in o-per. Geneal. Franc. T. 2. Itaqve descendimus ad galeam, qvarum aliae clausae, Stechhelm/aliae a-pertae, Thurnier-Helm appellantur. Augenturque-hae saepe apud proceres pro numero ditionem, exemplo gentibus familiari, & jamdudum qvoq; in Hispania probato. Praeterea ut situs [eo]rum, ita judicium de natalibus inde sumi[tu]r diversum. Cum Cum Galeae ad sinistra situs, inserviat ad dignoscen-dos legitimos &, qvos dicimus, naturales, eoq; si tali consilio positus mutetur, innuit nothum esse, qvi Galea ejusmodi utatur. Nam aut nothi paterna insignia plane non gestant, aut gestant ad alium situm inflexa, nisi consvetudine forte aliter fuerit receptum, uti de Francia & Britannia autores con-firmarunt. Ibi nothi, inqvit Sinibaldus, in insi-gnibus paternis barram (ut loqvuntur) ferunt, transversam a sinistra parte ad dextram. Qvid cum Mmo superiori tempore actum sit, non attinet re-ferre, qvod actis publcis pleraqve sint inserta. At vero hic non est praetermittendum, galeam non seceus, atq; hactenus de scuto diximus, Variis ani-malium rerumqve naturalium figuris exornari. Cujus qvidem causa non est alia, qvam ejus, qvi insignia ex causa virtutis meritorumqve conces-sit, publica autoritas. XXI. Venimus ad Coronas, qvatenus gentilitiae di-gnitatis memoriam prae se ferunt; qvae tanto ma-jorem dignitate significabant, qvanto conspectior earum positus erat. Eminebantqve in hac parte C 3 illae illae, qvae a Summo ludorum Eqvestrium mode-ratore animose decertantibus imponebantur. Cu-jus originem exantiqvissima Graecia non pauci, neqve inscite. deducunt. Estqve hic ante oculos Nobilis Tudesciorum familia coronae ornamen-to ab Augustismo Imperatore qvondam aucta. XXII. Hinc subit recordatio plumarum cristarumq;, qvarum etiam in phaleris gentilitiis prolixissimus est usus & ad Americanos usqve diffusa exempla. Inter Cristas enituit olim ista, qvae tribus figuris conum referentibus comprehenditur. XXIII. Nunc vittas ostendimus, qvas tegmina, an la-einias, an fascias, au mappulas forte dicamus, nihil prohibet, si spectemus fori Heraldici usum. In Hispania, Italia earum Jovius, in Svevica Crusius, in Hassica Fabronus, in Alsatia Herzogius memi-nit, Saxonicas promisit Albinus, neqve multo post edidit. Exasse reddunt Germani & vocabullo per-convenienti, jamqve ubivis recepto, Helmdecken. Illaeqve comparatae ad dignitatem & indicandam rei gestae magnitudinem fuerunt. XXIV. XXIV. Properamus ad finem, atqve adeo telamones recensemus, qvibus qvasi fulcimentis opera gen-tilitia continentur. Sunt qvi hic captent myste-riorum eruendorum occasiones, qvos patimur suo abundare sensu, contenti monuisse, alios tela-mones desumi ex rebus caelestibus, alios ex hu-manis, aut similibus hujus generis. Hac pacto apud Pontificios invaluit consvetudo Divos infe-rendi, ut impleant telamonum vicem. Principi-bus qvibusdam solenne est homines Sylvestres adsciscere ad gentilitiae hujus fabricae dignitatem. XXV. Ad extremum hic memoria dignum videtur, qvod in componehdis insignibus, ritus atqve mores gentium admo-dum sint diversi. Itaqve inspicienda populi cujusqve con-svetudo, locus etiam aestimandus, ubi imagines debent ap-pingi. Praeterea Animalium illa simulacra exprimi oportet in eo statu, qvem recipit eorum natura, qvo eorum actiones sunt conspicuae magis. Atqvi hic cum in scuto, tum in Ga-l[e]a notandum, ut positus imaginum qvadret, & naturalibus anima[nt]ium proprietatibus atqve actibus, qvi a natura eo-rum proficiscuntur, potioribus apprime conveniat. Piscis nunqvam, exprimatur qvasi in aere haereat, nec Columba pin-getur, qvasi natet in aqva. Sic ridebitur forte, qvi Aqvilam repraesentaveri[t] ut sedentem, qvam volantem aut ungvibus tenen- tenentem praedam, aut alas expandentem, pingi convenien-tius erat. Leo ut pedibus posticis nixus ac comparans se ad pugnam, multo aptius redditur, qvam dormiens in Terra, aut alio fortasse modo, qvi minus ex dignitate illius ferae, ac symboli adeo feram declarantis. Ex qvo intelligitur omnes, qvotqvot imagines hujusmodi pingere volunt, reddere ma-nifestissime debere praecipuas atqve oculos hominum sube-untes sive proprietates, sive actiones animalium in signiores. Sed hoc qvale sit, existimari facile potest. Coloris qvoqve ratio habenda est ex praescripto Heraldicarum Legum. Ce-dunt qvippe sibi colores dignitate & loco, neqve aliter pingi debent, qvam id ex perpetua consvetudine observatur. Nam ut non sine naevo ponitur Metallum super metallum, ita nec sine vitio artis pingitur color supra colorem. Ex Wolfg. Lazii lib.7. de migrat. gent. adducimus. stirpem Ritterbur-giorum, qvorum insignia albo & atro coloribus ex transverso divisa antiqvitus explendescebant. Sed priusqvam faciam tractationis hujus finem, illud vel strictissime adhuc attingam, qvod & plurimum illustrat Nobilitatem, & jus declarat ve-niendi ad eqvestres Judos. Qvi honos uti magnus est, & primo armorum laude partus, ica ob omni aevo avitarum i-maginum gloria aestimatus fuit. Hodie nemini eo ad eun-di potestas, nisi doceat, insignia Nobilitatis a qvatuor, avis pa-ternis & maternis ad se nascendi forte transmissa esse. Haec si spectanda praebeat, habeet demum veniendi instrumentum, ac momentumad hanc dignitatem maximum certissimum-qve. Formula solennium eqvestrium vulgo affertur a [sc]ri-ptoribus, qvi dicuntur, torneamentorum. Pluri[m]a alia huic argumento pararem, si plene res Heraldicas componere constituissem.