COLLEGII THEOLOGICI, IN ACADEMIA VITTEMBERGENSI, DECANVS GOTTLIEB VVERNSDORFIVS, S.S. THEOL. DOCTOR, ET PROF. PVBL. NEC NON ALVMNORVM SAXONICORVM INSPECTOR, LEGTVRIS SALVTEM PLVRIMAM DICIT. Um multa hominis Christiani offi-cia sunt, adversus religionis, rei-que publicae socium, tum illud prae-cipue, quod circa aliorum dicta, vel facta in meliorem partem inter-pretanda versatur. Quoniam enim ea conditione omnes nascimur, ut errandi quadam necessitate premamur, & in multis la-bamur omnes; hinc fieri non potest, quin vel verbu-lum imprudentibus excidat, vel perturbationibus ani-mioccupatis tale quid obrepat, quod examini subjectum regulae rigorem sustinere non possit. Quae quidem si quis exaggerare studio, vel exagitare invidia, vel ex-probrare infeste velit, nae is in Christianae Charitatis le-ges peccaverit, quibus jubemur, aliorum nonnunquam errores prudenter dissimulare, &, quod ab aliis tribui nobis cupimus, idem, si fieri possit, invicem prompte ac liberaliter praestare. Id vero si negligatur officium, dissidia multiplicantur & turbae, quibus hinc Ecclesiam, hinc rempublicam lacerari videmus, distrahique in par-tes. Quod cum saepius alias, tum praecipue ab excessu Divi Lutheri evenisse meminimus, quum Flacius Phi-lippum publice Arianismi postularet, quod scripserat, Filium Dei vocari [...], quia cogitatione Patris aeterni sit generatus, cum tamen Philippus id non ceu ratam quandam, certamque sententiam, sed similitudinem, Pa-tribus, ipsique adeo Luthero, probatam, proposuiffet. Mox impugnavit usurpatam Philippo descriptionem Evangelii, quod sit concio poenitentiae, & remissionis peccatorum, etsi facile apparerer, Evangelii vocem pro doctrinae Christianae complexu acceptam fuisse. Deni-que alia multa in Philippi taxavit Locis, facile excusan- ):( 2 da, C da, si aequi justique rationem habere Flacius voluisset. De quo ut merito questus fuit, cum valediceret Colle-gis anno 1567. Brunsviga rediturus in Prussiam, acerri-mus alioqui veritatis vindex, Morlinus; sic Flacius ipse in eam demum prolapsus fuit sententiam, quam hi, quos socios olim habuerat, excusare, ut maxime vellent, non poterant. Est igitur hoc officium accurate servand[u]m, ne vel iram Numinis in Nos provocemus, vel charita-tem laedamus, vel turbas non necessarias excitemus, vel denique nobis ipsis perniciei simus. Interim ne sub amico Charitatis colendae nomine Veritatem perdamus, duo nobis evitandi sunt scopuli, alter imprudenti[ae], alter facilitatis nimiae, ac teporis. Imprudentiae quidem, ne speciosis aliorum sermonibus circumventi, ruamus in insidias veritati paratas, incautique probemus ea, quae suerant reprehendenda. Nullum enim tam grande scelus unquam commissum, nullus tam gravis error unquam conceptus, disseminatusque fuit, quin excusa-ri utcunque, ac incrustari potuerit. Anabaptistae statu-unt: Omnia ex charitate, quantumcunque prava sint, in-terpretanda esse bona. Quam sententiam ad placitum carnis corruptae, & incrementa vitae dissolutae conce-ptam esse, statuit Hornbeckius. De suspectis autem alio-rum sermonibus bene ac sapienter Lutherus Noster: Si ista, inquit, licentia regnet, possem ego omnia commode in- terpretari, qu[ae]cunque omnes h[ae]retici unquam dixerunt. Denique quicquid ipse Diabolus dixit, dicere, [et] facere possit in [ae]ternum. Ubi tunc erit ulla facultas refutandi h[ae]reti-cos, [et] Diabolos? Ubi sapientia illa Christi domini, cui non possint omnes resistere adversarii? ubi Rhetorica persvaden-di facultas? Nihil docebitur, discetur, persvadebitur, con-solabitur, terrebitur, quia nihil certum, aut proprie dictum audietur. Et omnino auctores novarum opinionum ple- plerumque miri sunt artifices, in dissimulandis, pingendis-que sententiis, ita ut majoris aliquando laboris sit, eosdem fuis e latibulis in lucem protrahere, quam protractos refellere, ac coercere. Id ergo ubi agi videmus, ut veri-tati, alioqui clarissimae, tenebrae offundantur, non omnia decet meliorem in partem interpretari, Si enim Ora-tio, aut dictio aliqua de industria ita ponitur, aut effertur, ab aliquo de vana re loquente, ut possit flecti in varias, [et] diversas sententias: Si etiam aliquis unam, unius oris, de una re loquentis orationem, aut dictionem varie pro lubitu interpretatur, - - quid, qu[ae]sumus, certi haberemus, si o-mnia omnium verba pro libidine exponere liceret, ut Exules Thuringici, in respons. ad invect. Stoecesselii, loquuntur. Nec enim omnia promiscue excusare, & pingere, in Scriptura jubemur , sed potius spiritus probare, & atten-dere ad eos, qui [...] [...] [...] student decipere incautos Rom.XVI,18. Ne tamen praeter officium fecisse quid videamur, relictis omnibus distingvenda sunt ar-gumenta, circa quae nasci controversia potest. Nam, quod ad privatas quorundam injurias spectare videtur, id si quis molliter interpretari studuerit, is bene fecerit, quum optimum aliquando; quod ille ait, adversus insidias sit remedium, si non intelligantur. At enim vero in sacris, & magni momenti, rebus, uti nesemel quidem peccare li-cet sic imprimis videndum est, ne affectatis, & longe pe-titis, interpretationibus veritati periculum conflemus. Non inepte de hoc Illyricus in grundlicher Verlegung aller So-phisterey Islebii, Mori, Pfeffingeri, D. Geitz. i. e. Majoris lit. D. 4. b. Die Adiaphoristen, inquit, treiben viel Geschwatz in ihrem Bericht, wie wir [...] [...], Glimpflichtigkeit, hatten sol-len vorwenden, im Leipzigischen Interim, und NB. alles zum besten deuten. Es ist aber zu wissen, dass es seine Masse, Zeit, und Orth hat, wenn man alles zum besten deuten soll. ):( 3 Nehm- Nehmlich, wenn von zeitlichen Dingen, und mit frommen Leuten gehandelt wird, da sich bissweilen etwas zutragt, das nicht deutlich, noch wohl genung geredt ist worden. Was aber NB. Religions-Sachen sind, worin vorsetzlich, durch und durch, betrugliche Articul gestellet worden, wie die Schaafe, und Wolffe sollen eins werden [et]c. Wer in solchen Fall von einem Christen Massigkeit, Gelindigkeit, [...], und Gedult fordert, der thut nichts anders, denn wenn er ihn hiesse eine grose Epicurische Sau seyn, und die Christliche Religion nicht achten. Philippus schrieb von Leipzig gen Wittenberg, da dasselbe Interim publiciret ward, dass die Religion ziemlich hin stunde, wenn man nur im Verstande etlicher Articul [...] und Gelindigkeit brauchte. Als er aber wider-kahm, und sich beklagte, wie listig und falschlich man mit Ihm umgegangen ware [et]c. sagte ich zu ihm: Domine Pr[ae]ce- ptor, si adversarii volunt adhibere [...], & nos [...]-[...], sique illi utantur vehementia, nos lenitate, cito reli-gio nostra peribit. Sic igitur quoad interpretationem in melius distingvenda sunt argumenta, deinceps vero etiam person[ae], quarum aliae intemeratae doctrinae laudem apud omnes, aliae nonnullam errorum suspicionem jampridem habent. Illorum quae sententia fuerit ex iis potius lo-cis, ubi ex instituto rem tractant, quam ex uno quo-dam, non tam loco, quam loci fragmento, est judican-dum. Id quod in lectione scriptorum Lutheri apprime est observandum. Horum satius est verba examinare rigidius, &, quas habeamus male suspicandi causas, pro-dere, quam benignius ea interpretando, rerum nova-rum cupidos sua in audacia confirmare. Itaque cum Osiander, jampridem ob Cabbalae, & Mysticae Theolo-giae studium suspectus, de Justificatione hominis pecca-roris, denuo sententiam proderet, Scripturae S. & piae Confessioni contrariam, etsi initio ab ipso Brentio excu- saba- sabatur, merito tamen arguebatur erroris, quod, qui Enthusiasmum fovere jampridem visus fuerat, modum quoque justificandi Enthusiasticum, (ut Philippus apposi-tissime nominat) probaturus rectissime putabatur. Cumque post obitum D. Lutheri Doctores scholarum in Saxonia magna Calvinismi suspicione inciperent la-borare, vehementer in eo peccatum fuit a Nostris, quod eorundem fere dicta & scripta, utut lubrica, ambigua & incerta, in meliorem interpretati sunt partem, ea-demque, cum Paulo Ebero, ab aliis non recte intelligi, crediderunt. His enim rebus factum est, ut totam prope Saxoniam illa haeresis occuparet, ac sero de-mum errore cognito, Selneccerus, in suis ad socerum, Dan. Greserum literis fateretur: Ich bin, Gott weiss, also gesinnet, dass ich gern alle Dinge (wie es sich leiden will) der Kirchen, und gemeinen Ruhe zu gute, wolte zum besten auslegen, also habe ich auch ihre Worte alle wege, nun viel Jahre her, die immer auf Schrauben gestanden, auffs beste ausgeleget, und in keinen bosen Verdacht haben wollen, ob ichs gleich offt mit Handen getastet, und gefuhlet habe. Denn ich immerdar der Kirchen habe schonen wollen, derowegen bin ich auch mit ihnen, und ihren Schrifften, so sie mir gegeben, gar wohl zu frieden gewest, sonderlich vveil sie sich auff den Catechismum Lutheri, und andere seine Schrifften gezogen, und auff das corpus doctrin[ae], referiret: Aber NB. ich sehe, es vvill nicht allezeit Seegen darbey seyn. Prudentis igitur Theologi est, non omnia excusare promiscue, etiam in-commodissime dicta, sed tentare incerta, examinare du-bia, evolvere insidiosa. Expedit enim aliquando suspicacem esse in loco, & Salomonis prudentiam imitari, qui petitas ab aemulo nuptias non perinde, ut Bathseba, in bonam acci-piebat partem, sed paratis sibi a fratre insidiis in tempore opponebat remedia. Itaque & illi, quorum alioqui ex- plo- plorata est doctrinae mundities, siquando parum com-modis in loquendo, scribendoque formulis utantur, vi-tandi scandali causa, de iis vel omittendis, vel corri-gendis amice moneri possunt. Nec enim reprehendi-tur, sed potius laudatur in Scriptura, Israelitarum Ze-lus, quod cognito, Rubenitas & Gadditas altare splen-didum ad Jordanem aedificasse, inani licet suspicione du-cti, bellum inferre fratribus ob idololatriae, quam prae-buerant, speciem cogitarunt. Sic Christoph. Fischerus Sen. Smalcaldensis primo, hinc Cellensis Antistes, cum edito Examine de justificatione sic disputaret, ut merita quidem operum, sed non Opera ipsa excludere videretur, idque statim observasset, ut acuto erat judicio, Schelham-merus, de eoque Chemnitium & Kirchnerum submonuis-set, hi quidem Duumviri excusare primum Fischerum ceu de Justificatis, non justificandis, locutum, conati sunt: Sed cum suspicionis suae causas idoneas Schelhammerus dedisset, Chemnitius Fischero auctor fuit, ut repetita examinis editione A. 1575. mutaret sententiam, forrnu-lamque loquendi, quae saperet Majorismum. Praeter hanc vero imprudenti[ae] Scyllam, facilitatis etiam nimiae, seu teporis est evitanda Charybdis. Cum enim in afferen-da veritate Dei ipsius gloria vertatur, facile apparet, summo nos studio, summaque animi contentione, pro eadem anniti nos oportere. Multum vero officii nostri neglectum fuerit, si quomodocunque dicta, & quae er-rores vel manifesto continent, vel saltem non obscure sapiunt, nescio quibus, interpretationibus palliare, ac defendere studeamus. Imo vero periculum est, ne hoc pacto omnis pro religione ardor, quem tantopere com-mendat, urgetque Dominus, refrigescat. Quod quidem his temporibus in fanaticis, & sigillatim Arnoldo, videre possumus, qui postquam id sibi negotii datum credidit, omni- omnium ut haereticorum sententias, etiam monstrosis-simas, conquisitis non raro putidissimis rationibus, ex-cusaret, eo tandem prolapsus est, ut nuliam omnino hae-resin nobis relinqueret in historia. Nunc enim bona scribentis intentio laudatur, nunc rectius sensisse, quam scripsisse, statuitur: nunc locus mala fide citatus, nunc a nostris non recte intellectus, nunc mera ex invidiata-xatus dicitur. Denique ut optima quaeque Orthodoxo-rum in pessimam; sic invicem haereticorum pessima quaeque in optimam partem interpretatur, in quos non magis animum habet propensum, quam erga stre- nuos doctrinae vindices infestum. Halis vero dum, Ar-noldino exemplo, omnium promiscue haereticorum, ma-xime vero fanaticorum, & Calvinistarum, opiniones af-fectatis interpretationibus emollire student Doctores, tantus quidem tepor in animos juvenum introducitur, (expertus loquor) ut omnes tantum non religiones eo-dem loco, quo suam, & suam eodem, quo ceteras, ha-bere videantur, Qui tamen his temporibus moderatio-nis reportant laudem, cum contra, quotquot se irruptu-ris erroribus opponunt, tanquam h[ae]reticifices, turbatores pacis, rixarumque & contentionum auctores, acerbissimis convitiis lacerentur. Audiamus vero, quid de illa mo-deratione fanatica senserint Majores: Deus, inquiunt, nobis testis est, Nos quoque moderationem amare, [et] qu[ae]aivis-se, sed plurimum refert in Ecclesia, NB. qu[ae]met[ae], qui limi-tes, harum moderationum constituantur. S[ae]pe in Ecclesia non solum Principes ac politici viri, sed etiam doctores qi[ae]sive-runt moderationes humano judicio, qu[ae] abduxerunt homi-num mentes a puritate Evangelii, [et] avera Dei invocatione. Quam multis visus est Augustinus de gratiahorridius dispu-tare. Qu[ae]sita est igitur a Sententiariis moderatio, non illa quidem omnino probans Pelagiana dogmata, sed tamen obscurans doctrinam de gratia. Quam multis Paulus ipse ):( ):( vide- videtur loqui horridius de fide justificante. Quaesit[ae] sunt igitur concinn[ae] interpretationes humano judicio, sed h[ae] ve-ram vocem Evangelii [et] consolationem conscientiarum ob-rueruttt. 1 oties dicit vox coelestis, unam esse satisfactio-nem pro peccatis, mortem Filii Dei: Invenerunt tamen mo-derationem Sententiarii, de compensatione poenarum purga-torii, ut vitiosi cultus retinerentur. Pulcherrima [et] dulcis-sima res est ordo, [et] gradus gubernatorum; hoc pr[ae]textu Pon-tifices regiam dominationem, quam tamen Christus prohibuit, stabilierunt. Etsi igitur moderatio in omnibus negotiis suam habeat laudem, ut sapientissime dictum est, artes omnes ac virtutes in hoc elaborare, ut mediocritatem quandam effici-ant, necesse est tamen, in Ecclesia moderationis regulam esse, Verbum Dei, non humanam sapientiam, ut Paulus jubet, ca-vere, ne decipiamur speciosis [et] plausibilibus human[ae] sapien-ti[ae] argumentis. Nostri quoque moderati sunt controversias, sed ad normam verbi Dei, o Ecclesi[ae] Apostolic[ae] certa [et] pro-bata testimonia. Ideo judicamus, articulos exhibitos a collo-cutoribus delectis ex nostra parte [et] moderate scriptosj, [et] ve-ros esse, nec ab eis discedimus: vid. Acta Convent. Ratisb. Wittemb. ed. anno 1541. Cum proinde jam dum & Ma-jores nostri ad verbi Dei regulam sua moderati sint do-gmata, & periculum sit, ne magis, magisque in adver-sariorum gratiam cedendo, & omnia in meliorem par-tem interpretando, ipsam postremo veritatem, rectam-que Scripturae interpretationem perdamus, danda uti-que opera est, ut caute, sobrieque illud charitatis offi-cium cum Christiani omnes, tum Doctores praecipue, exequantur. Atque haec quidem si apud se reputasset Celeberrimus Jenensium Theologus, non puto, accu-sasset Nostros, quod suspicionibus, [et] sinidtris verborum in-terpretationibus inter se digladientur, quod ad controversias debitam animi moderationem non afferant, quod suspicioni- ius pravisque affectibus indulgeant. Saltem non cum si- cariis sus quos moderamine inculpat[ae] tutel[ae] opus sit, quo titulo dissertationem nuper a se publicatam inscripsit. Scio me his praecipue pungi, a quo se, famamque suam laesam fuisse putat, quod eundem, in dissertatione de Osiandri-smo, ob nimiam Cabbalae, & Theologiae Mysticae admira-tionem notavi. Utri vero nostrum moderamen in culpa-tae tutelae competat, facile judicabunt, qui cogitant, non qui laboranti veritati ex officio subveniunt, sed qui eandem ex insidiis invadunt, sicamque in eam strin-gunt, pro aggressoribus reputari debere. Neque et-iam vel primus ego, vel solus, sum, qui nimium Cabba- lae studium, aliaque id genus, in eo reprehenderit. Quin haec potius justo propemodum libro, & in hac ipsa Aca-demia, jampridem sunt disputata. Cur igitur in me unum, solumque irruit, cur non pridem de ista se ob-jectione purgavit? Queritur, paucos ad controversias animum moderatum afferre: negare tamen non potest, quod nomini ejus pepercerim, & hoc ipso ingenti e-um beneficio mactarim. Sed male habet Virum, quod eum cum fanaticis conjunxi. Atqui Cabbalam fontem esse Theologi[ae] Mystic[ae], &, qui ex ea fluit, fanaticismi, cum satis inter eruditos constat, tum a me in Disser-tatione, allato Osiandri exemplo, probatum fuit. Cum-que his ipsis multos alios, eosque manifestos, errores ad haerere diffiteri non possit, & praeterea Observationes Halenses, quibus & mysteria religionis nostrae ridentur, & symbola impugnantur, & fanatici errores spargun-tur, una cum Thomasio, curet, moderetur, ac ordinet, numne peccatum a me fuit, quod eum, qui suum pro-pe nomen inter fanaticos est professus, cum iisdem con-junxi? Non est mei moris, Doctorem nihil tale pro-meritum, in fanaticorum numerum, gregemque re-jicere, idque, ceu pugnans cum charitate, a me quam remotissimum esse cupio: Eum vero, qui sua se sponte ):( ):( 2 cum cariis, & nescio quibus aggressoribus comparasset, adver- cum Fanaticis conjunxit, inter eos deprehendere, ac no-tare, necessitatis ac officii mei est, non invidiae, aut li- bidinis. Persancte igitur confirmo, Deumque hic [...]-[...] appello, quod offendendi cujusquam, aut crimi-nandi animo, ista non scripserim. Imo vero, quo me-um Celeberrimo Viro studium probarem, in posteriore editione, formulam priorem quodammodo mitigavi. Nec enim causa subfuit, cur odio quodam stimularer in eum, quem ob animi dotes minime vulgares, & singu-larem, variamque doctrinam maximi semper feci. Id tamen non diffiteor, quod magno mihi semper dolori fuerit, veriratem coelestem tantopere sollicitari per Cab-balam. Volui ergo, dissimulato illius nomine, monere virum, ut caurius mercaretur deinceps, nec seipsum ex-poneret periculo crasfissimorum errorum. Cum enim appareat, Osiandrum per Kabbalam ad Theologiam Mysti-cam, & ab hac ad fanaticismum & Enthusiasticum justiti-candi modum, imo vero etiam Astrologiam praeposte-ram, & Magiam abductum fuisse, verendum utique esse, ne iisdem probatis, admissisque causis, iidem quoque se-quantur & admittantur effectus. Sed hic objicit: Verba sua in meliorem partem interpretanda fuisse: sese non dogmati-ce, sed historice de Cabbala disputasse, Admitto distinctionem. Provoco autem ad [...], provoco ad ipsius adversarii conscientiam, & fidem, num eadem sese tueri possit. Annon enim Cabbalam a Mose derivat? annon illius instauratorem Christum Servatorem conceptis verbis pronunciat? Annon cum manifesto sacrarum literarum contemptu, & injuria in divinam earundem originem, Cabbalam ipsi Pentateucho Mosaico anteponit, illamque, sapientiam Ebr[ae]orum esotericam, sublimiorem, arcanam, & acroamaticam, seu accuratiorem: hanc vero, in Penta-teucho scilicet comprehensam, exotericam, vulgarem & rudiorem, ac simplicem nominat? Annon ipsam Orationem Dominicam e Cabbala Ebraeorum, primus, quod ipse glo- gloriatar, derivat, errore, ut ipsius adversarii judicio nec dum in Ecclesia audito, sic Doctori A. Conf, socie-tatem professo minime condonando? Annon animam, vel spiritum, mundi ex instituto defendit, quod ipsum non modo Fanaticismum, sed & Naturalismum sapere cor-dati omnes intelligunt? Et haec omnia non modo ceu ab aliis credita, sed & sibi ipsi probata refert, explicat, inculcat, defendit. Jactat se inhaerere vestigiis Gerhardi & Mus[ae]i, nec improbo, si id faciat. Vereor autem, ut horum portentorum vel simulacrum aliquod in utriusque scri-ptis possit ostendere. Suopte igitur judicio assequetur, opi-nor, vir Celeberrimus, quod justas habuerim notandi e-jus causas, idque quo consilio fecerim, supra jamdum a-perui. De re ipsa fusius dispiciam suo loco, & ita dispiciam, ut me non minus modestiae, ac pacis in disputando, quam veritatis, studiosum fuisse, omnibus innotescat. Nunc vero ad istud de venio, cujus potissimum gratia haec omnia sunt praemissa, Dedit nimirum nuper suum apud Nos nomen Vir Plurimum Reverendus, Nobilissimus, Am-plissimusque M. CHRISTIANVS REVTERVS, huc-dum verbi divini apud Nos Minister, nunc autem in Gy-mnasio Servestano Theologiae & Metaphysices Prof. Pu-blicus, ibidemque ad Aedem Trinitatis Pastor, seque inter Candidatos summorum in Theologia honorum petiit admitti. Uti vero precibus ejus honestissimis deesse noluimus, sic de illius natalibus, vita & studiis, mori-busque, more majorum pauca dicenda sunt. Natus est anno seculi superioris sexto & septuagesimo, mense Ju-lio, Slaviae, vetusto quodam nec ignobili ulterioris Pomeraniae oppido. Patrem habuit VVOLFGANGVM JOSVAM REVTERVM, Pharmacopolam, & Sena-torem de republica patria bene meritum, cujus majores, postquam e Saxonia in istas se provincias contulerunt, Pomeraniae Ducibus, haereditaria propemodum digni-tate a consiliis fuerunt, summosque in republica honores ):( ):( 3 gesse- gesserunt. Matrem nactus est ANNAM, Pauli WERVVIBE-NII, Senatoris indidem, filiam, feminam omnibus, quae sexum gratiorem decent, virtutibus ornatam. Utrumque parentem parvulus adhuc, & vix menses aliquot natus, paucos intra dies amisit, uno eodemque die elatos. Quae calamitas hoc gravius eum afflixit, quod, quanto infortunio premeretur, ne assequi quidem per aetatis teneritudinem poterat. Edu-candi tamen ejus curam in se receperunt cognati ac necessa-rii Coslinesses, quorum in se alendo, juvandoque curam gratus etiamnum depraedicat. Missus in scholam Coslinensem magna fide imbutus est literis, quae ad humanitatem ducunt, ab iis, qui moderandae juventuti suo quisque ordine, sunt prae-fecti, Rakittenio nempe, Schulzio, Buchero, Reineccio, aliisque Cum vero existimaret, tantum se domi discere, quantum cu-peret, non posse, anno quinto & nonagesimo seculi superio-ris scholam patriam cum Qvedlinburgensi Gymnasio com-mutavit, invitatus eo cum fama M. Jo. Schmidii, doctissimi Viri, tum maxime humanitate M. Jo. Dunhauptii, a quo se & institutum praeclare, & multis rationibus ornatum fuisse, non sine gratae mentis significatione, fatetur. Biennio post in hanc Nostram se contulit, ab ingenio quidem & literis, non autem a sumptibus, pecuniisque instructus. Quo factum est, uc, cum vix a limine Academiam salutasset, eandem anno elapso, sibi, licet invitissimo, relinquendam esse, existimaret. Sed Deus immortalis, qui nihil non sua in potestate habet, hominumque animos suo pro arbitrio moderatur ac flectit, Magnificum Virum JO. HENR. BERGERVM, ICtum, nomi-nis, & meritorum fama clarissimum, Potentissimo Saxoni a Provocationum consiliis, ordinisque Juridici hac in Acade-mia Praesidem, excitavit, ut eundem omni ope, consilioque fovere institueret. Itaque non modo suae illum soboli, ad optima quaeque natae, rectorem apposuit, sed & in domum suam, familiamque recepit, Aulaeque Nostrae, ut Alumnis eum Regiis ad scriberet, commendavit, denique tot tantisque beneficiis affecit, ut plura a parente proficisci non potue-rint. Eo loco quum haberet res suas, diligenter assidueque au-divit Viros, qui & t. t. ingenti Nominis sua fama apud Nos doce- bant, & adhuc, pro sua quisque parte, literas ornant, ROREN- SEVM SEVM, DASSOVIVM, D. ROESCHELIVM, SCHROE-ERVM, WICHMANSHVSIVM, BERGERVM, & quem primo loco nominare debueram, C. S. SCHVRZFLEISCHI-VM, Polyhistorem, toto, qua literatus est, orbe clarissimum, Interfuit quoque scholis M. WOLFII, & M. ETZARDI, qui t.t. Ordini Sapientum adscripti erant, quorum vero nunc alter Hamburgi Logicam & Metaphysicam profitetur, alter apud Nos in aede Oppidana verbum Dei laudabiliter docet. Uti vero Noster ad divinarum rerum cognitionem omni ani-mi impetu ferebatur, ita etiam hoc institutum studiorum cumprimis urgendum sibi esse existimavit Propius igitur se junxit DEVTSCHMANO, ET HANNEKENIO, jam pie defunctis in Domino, Venerando item Collegii nostri Se-niori, D. LOESCHERO, ET D. JO. G. NEVMANNO, quos velut Ecclesiae lumina & ornamenta merito suspe-xit, ne quid de meis ipsius praelectionibus addam, qui-bus eum frequentem interfuisse non dememini. Cete-rum quum doctrina & judicio sibi confirmatus quodam-modo videretur, in publicum prodiit, ducemque nactus IO. GVIL. BERGERVM, Literatorem & Poetam mul-to clarissimum, de Libanio Sophistica publice disputavit. Eo la-bore feliciter perfunctus denuo aleam tentare, & experiri vires penes animum suum constituit. Praeside igitur ROE-RENSEO, Divo, de cura Principis circa religionem, adversus Hobbesium, Spinozam & Velthusium, afferuit veritatem, eoque ipso perfecit, ut dignum eum Ordo Philosophicus judicaret, cui potestatem privatim docendi, concederet. Conscensa igitur fuperiore cathedra de Cultu Dei adversus eosdem di-sputavit, stetitque praeclare, & Patrum de se expectationi respondit, adjecturus quatuor alias ejusdem argumenti disser-tationes, nisi ad munus publicum, nonitamulto post, voca-tus fuisset. Ipso enim seculari Academiae anno, verbi Dei Minister apud nos constitutus fuit, hac lege, ut & in tem-plo urbis primario sacris inserviret, &, si morbus quidam epidemius oriretur, ad decumbentes reviseret. Quo pa-cto liberale otium nactus non modo mandata sibi munia fide-liter obiit, sed etiam quicquid temporis a statis occupatio-nibus superfuit, superfuit autem non parum, id omne ad stu-dia regotenda, & juvenes privatim instituendos sumpsit. In- ter- terfuit etiam nonnunquam eruditis congressibus, de pra-positis quaestionibus graviter ac sobrie disputavit. Quumque intelligeret doctrinam de foederibus [et] testamentis hoc tempore amultis corrumpi, totum istud caput peculiari Commentario, dataque opera, sibi pertractandum sumpsit, eoque ipso cum otii sui rationem reddidit, tum eruditis omnibus sese maxi-mopere commendavit. Anno igitur seculi hujus quarto in-vitatus fuit ad gubernationem scholae Coslinensis in patria, quam tamen gravibus de causis est deprecatus. Biennio au-tem post ad munus P[ae]storis & Pr[ae]positi in urbe Gollnoviensi, una omnium, quotquot intererat, voluntate ac mente vocatus fuit. Et videbantur omnino facta jam, atque transacta omnia, cum subito, nescio qua de causa, Golnoviensibus ejus poti-undi spes omnis adimeretur. Quod incommodum ut magno animo tulit Noster; sic, quod ei praeter meritum domi nega-tum fuerat, id foris multo ampliore beneficio pensavit Deus, Serenissimus enim Princeps ac Dominus, Dominus CA- ROLVS GVILIELMVS, Anhaltinorum Princeps, Saxonum, Angrivariensium, [et] Westphalorum Dux, Ascaniensium Comes, Servestanorum, [et] Bernburgensium, nec non Jeverensium, [et] Kniphusianorum Dynasta [et]c. Dominus Noster Clementissimus, cognita Reuteri Nostri virtute, dignum eundem habuit, cui gra-vissimas, in Urbe sua, sacratissimasque partes, Clementissimo reliquorum Serenissimorum Principum consensu, committeret. Accessit prolixa senatus Oppidani voluntas, qua factum est, ut, cum a tota SERENISSIMA DOMO ANHALTINA, Theologiam & Metaphysicam in Gymnasio Servestano docere jussus esset, a Senatu Urbis ad AEdem S.S. Trinitatis crearetur Pastor. Quo utroque munere ut dignum sese ostenderet, Nostro a Collegio Licentiam petiit summos in Theologia honores con-sequendi. Nec habuimus negandi causas. Cras igitur, quod felix faustumque sit, Orationem inauguralem, de gustu [et] sensu rerum divinarum more Majorum est habiturus. Cui ut Ma-gnificus Academiae PRO-RECTOR, PATRES item CON-SCRIPTI, Literarum denique Fautores, Civesque omnes frequentes interesse dignentur, reverenter, & officiose ora-mus. P. P. Domin. Sexages: A. R. S. c I[...] I[...] c c VIII. VITEMBERGAE, PRELO GERDESIANO.