DECANUS ORDINIS THEOLOGICI IN ACADEMIA VITTEMBERGENSI GOTTLIEB VVERNSDORFIUS SS. Theol. Doct. & Prof. Publ. Ordin. Templo OO. SS. Praepositus & Alumn. Saxon. Ephorus LECTURIS S. P. D. Bi ad eorum vitam, moresque atten-dimus, qui hoc tempore pietatem, longo velut ab exilio, se reducturos jactant, facile deprehendimus, ni-hil tam integrum, ac honestum, imo sacrum, sanctumque, esse, quod non ab iisdem ad vitium, de-decus, & opprobrium transferatur. Quid dignius nomine [...] Lutherani, quum Paulus ipse Timotheum ab hypocritis, & spuriis distincturus, honoris eum causa [...] [...] [...] [...] salutarit. At nunc in lu-dibrium abiit [...] Lutheranorum nomen. ita, ut, quo- rum vel mores, vel zelum improbant, hoc titulo a se, aliis- que, distingvant sanctuli, digni, qui [...] deinceps Luthe- rani dicantur, quando [...] audire nolunt. Jam, quid sanctius est, Orthodoxi titulo, quem pia etiam antiquitas, nullo non tempore, per decora numeravit? At nunc praeclarum illud nomen, per detestabilem quandam [...] in Or-codoxi mutatum, & inter convitia, quibus lacerantur boni Viri, rejectum fuit. Quid innocentius publice docentium se-de, quam cathedram appelamus? Et quis crederet, homines, Christianam religionem professos, eo usque, vel stoliditatis, vel malitiae progredi posse, ut tabulatum hujusmodi, matri purioris doctrinae inviderent, ac in convitium verterent, quod optimus quisque atque piissimus, inter felicitatis, non tam hujus Academiae, ac urbis, quam totius Ecclesiae numeraverit? Ecqua enim est sacrorum repurgatorum pars, aut quod emendatum religionis caput, quod non Divi Lutheri Cathedr[ae], si dicere velimus, quod res est, sua velut incunabila debeat? Quicquid, e verbo DEI, cer-ti, rectique traditum, quicquid veritatis a tenebris erutum, ac velut adversariorum manibus extortum fuit, id omne, A 2 post V post Deum, non cathedrae quidem, aut nudae asserum con-structioni, sed LUTHERO tamen, ejusque in cathedra sociis, Collegisque, in acceptis ferendum est. Ac olim quidem, quum jugi Pontificii, ac pristinae calamitatis me-moria Divi Lutheri operam commendatiorem redderet, non defuerunt, qui remotissimas inter gentes magnitudi-nem beneficii grata mente agnoscerent, ac depraedicarent, Ipse Abr. Scultetus, religione Reformatus, in Annalibus, au-ctor est, nonnullos ex ultimis, quum huc venissent terris, ad primum Urbis conspectum, descendisse de curru, in ge-nuaque prolapsos, sublatis in coelum manibus, aeterno Nu-mini gratias egisse, quod eam sibi urbem videre contigisset, e qua purioris doctrinae lumen per universum, qua patet, orbem, disseminatum fuisset. Eo numero ac loco Lutheri tunc habebatur Cathedra. Nunc autem, cum omnia in deterius ruunt, ad eum furoris gradum quorundam malitia ascendit, ut inter exercendae loquentiae, ac dicacitatis argu-menta, & materias referatur, Vittembergensem Academiam, in eaque Divi LUTHERI Cathedram, proscindere posse convitiis. Non Parisiorum Sorbonna, non sedes Roma-norum Petrina, non ipsum Pontificis regnum, tam invi-sum est isti progeniei, quam Divi LVTHERI Cathedra. Zie-roldus, homo ferus, sine ingenio, sine doctrina, quo a-crius pungeret Nostram, eandem ab ipso Luthero, paulo ante obitum, spiritualem Sodomam dictam fuisse, adducto Seckendorffii loco, affirmare non dubitat in Comp. Theol. p. 186. Sed meminisse Obtrectator debebat, quod Lutherus, non sibi relictus, sed ICtorum quorundam sententiis irrita-tus, Wittebergam vituperarit, nec tamen spiritualem So-domam, quippe quod nominis Romae proprium esse norat, sed Sodomam simpliciter, idque non ob doctrinam sed mores, Sodomiticis similes, utpote juvenum proterviam, & puel-larum procacitatem, dixerit. Quae duo si ad imponendum spiri- spiritualis Sodom[ae] nomen sufficiunt, viderint, inprimis Hal[ae] Venedicae, ne ob eosdem mores eadem ipsis macula inura-tur, quum procacitas puellarum ejus urbis (exceptis tamen excipiendis) jamdudum in proverbium abierit. Pietaster vero, corruptis, per additamenta, Lutheri verbis, quae hic privatis ad Uxorem literis inseruerat, de publico scripto in-telligit, quaeque is de moribus accepta voluerat, transfert ad doctrinam, denique spiritualem Sodomam dictam fuisse, scri-bit, tantum, quo titulum, invidiae plenum, Rom[ae] detrahat, & in Vittembergam conjiciat, atque hanc multo, quam illa est, deteriorem, ac nocentiorem esse, ostendat. Cujus atro-citatem calumniae Deo, justo judici, vindicandam relinqui-mus, Arnoldus vero, ille calumniarum omnium, & convi-tiorum promus condus, quantam in hanc Academiam, Divi-que Lutheri cathedram bilem evomuit? Longa est injuria, longae ambages, nec placet, illis vel recitandis, vel confutan-dis nunc immorarier. Unus mihi praetereundus non est, qui hoc tempore propemodum gregem obtrectatorum du-cit, Joach. Langius. Hic in suum longum Barbarum prae-faturus, postquam sibi de Lipsiensium gratulatus consensu fuerat, flexo ad Vittembergam sermone: Vnica, inquit, ca-thedra, sicuti fabul[ae] Pietistic[ae] auctor extitit prs[ae]cipue, sic ean-dem alit adhuc, una atqae altera e reliquis, si non ex toto, certe tamen ex parte, in h[ae]eresiopoeias su[ae] societatem pertra-cta. Qu[ae] hujus. cathedr[ae] intemperies, anne hactenus dicta-turam quandam affectaverit, partim etiam usurpaverit, in reliquas, imo universam Ecclesiam, sed sine Christiani populi suffragio, prudentiorum esto judicium - - - Noverit vero, sibi rem esse cum iis, qui inter Evangelicos Papas, imo [et] Car-dinales, agnoscunt nullos - - - AEtas nostra, quia longe a-liam exbibet faciem, etiam alios mores postulat. Sic ille Longo-barbarus, ore barbaro, furore barbaro, dente Theo-nino, Lutheri arrodit cathedram, calumnias calumniis ad- A 3 dens, dens, ne perpluat. Nimirum id honoris matri Ecclesiarum Evangelicarum habetur: haec gratia Vittembergae pro suis in eas meritis redditur. Pii Veteres Alexandrinam urbem eo etiam nomine in pretio habuerunt, & reliquis anteponen-dam esse putarunt, quod divus Marcus, & sat diu in ea do-cuerat, & sedem quoque suam ei custodiendam & asservan-dam reliquerat. Servator ipse, utut tum temporis non optimae notae Viri eandem occupaverant, de Mosis tamen cathedra honorifice loquebatur Matth. XXIII,3. Isti vero Impii calcibus matrem petunt, cujus ex uberibus lac doctri-narum suxerunt, & quantum in se est, velut Numantiam quandam, aut Carthaginem, deletam cupiunt. Paulus hoc nomine reprehendebat Corinthios, quod libertatis praetextu nimium sibi sumere, & parum ad matris Ecclesiae instituta & mores respicere videbantur. Quid? ait: Num a vobis profectus est sermo Domini, aut ad Vos solos pervenit? 1.Cor-XIV,36. non obscuro indicio, recentiores Ecclesias vetustiori-bus, a quibus verbum Domini acceperunt, si non obsequi-um, saltem humanitatem, debere. At, quid jam diceret LUTHERUS, si canum, & venerabile caput e monumento efferret, posterosque illos degeneres Cathedram suam inter convitia reposuisse cognosceret? Annon justa indignatione commotus, diras imprecaturus erat mortalium ingratissimis, & optaturus, ne quid deinceps veritatis, ex hac Cathedra prolatae, ac propagatae reliquum haberent, quo vel carendo discerent, quantum sibi, doctrinaeque suae, beneficium de-buissent? Enimvero, si inani superbiremus tabulato, aut super alios nos efferremus propterea, si quoddam infallibilitatis privilegium eidem tribueremus, & cathedrae ipsi, nescio quam, auctoriratem, vel sanctimoniam vendicaremus, si denique plura nobis in alios, quam aliis in nos ipsos per-mittimus, sumeremus, tum esset, cur nos eo nomine ho-mines non minus, quam, ob jactatam Petri cathedram, Ponti- Pontificios, reprehenderent, ac taxarent Nunc, ubi can dem non magis, quam vel JCtorum, vel Medicorum, san-ctam putamus, eandemque, ubires postulat, cum his, tum aliis Collegis, libentes utendam concedimus, denique illa tantummodo ad describendam Nostram, ut veteres Marci cathedra, ad significandam Alexandrinam Academiam, uti-mur, quae isthaec vel malitia, vel indignitas est, ab ipsa ligno-rum structura telum in nos contorquendum depromere? Longa-Barbarus [surore] ac invidia [...], multorum eam acculat criminum, non minore tamen injuria, quam impu-dentia impactorum. Fabulam nominat Pietismum. Et uti-nam esset! Sed totus ingemiscit Lutheranus orbis, ac dolet nisi tempestive quaerantur remedia, brevi se tempore totum eo inficiendum esse. Fabul[ae] auctorem Lutheri Cathedram appellat, quum tamen & primum de Pietismo certamen, & ipsum Pietistarum nomen Lipsi[ae] ortum fuisse, sit in propatu-lo. H[ae]resiopoeias eam insimulat, nempe quia non, ut alii, fanaticos, sed veros, germanosque Lutheri filios emittit. Intemperiei eam accusat, utut non, more Pietistico, cla-moribus, convitiis, & farnosis libellis, sed rationibus, & ar-gumentis rem agat. Affectata denique Dictatur[ae], & Ponti-fici[ae] tyrannidis damnatur, non aliam opinor ob causam, quam quia subintroductis falsis fratribus cedere, veritatem prodere, vel etiam quidvis statuendi, docendique licentiam permitrere dubitavit. Si quis enim Papas & Cardinales in-ter Evangelicos ferre non potest, ei ab Halis potius, quam Vittemberga, cavendum est, quod Acbates ad illorum con-ditionem multo, quam Doctores, ques sanctuli per contem- ptum Scholasticos nominant, propius accedunt. Praeter meritum igitur tantum vicinorum odum haec Cathedra in-currit, &, si: dicendum, quod res est, nulla re magis, quam Diaboli, & sociorum ejus, invidia labor[...]t, qui, sicut non igno-rat, quantum, regno suo ex eadem danni illatum fuerit, sic eam, eam, prae aliis omnibus, implacabili odio persequitur, ac infestat. Nec enim video, cur, quum Lipsi[ae], Jen[ae], Tubing[ae], Helmsta-dii, Kilonii, ac in nullis denique non Academiis, cathedrae occurrant, ceterae omnes absque convitio transmittantur, una LUTHERI cathedra, quam in pretio habere omnes de-bebant, multis intemperiis laceretur. Scilicet, si timidi, somnolenti, vel tepidi, conniveremus ad omnia, & quod quis ajeret, ajeremus, quod quis negat, ipsi etiam negare-mus, errores [...], etiam sat craslos, pro indifferentibus ha-beremus, vanitates, & delicias seculi magis, quam Dei glo-riam, & Ecclesiae salutem spectaremus, tum vero nos haud dubie multorum voluntates, & studia, cum nullis non elo-giis, retineremus. At vero, quia veritatem a majoribus traditam intemeratam servamus. & servandam aliis commen-damus, errores omnes fugimus, improbamus, rejicimus, denique a doctrina, Scripturis, & Symbolis comprehensa, ne latum quidem ungvem recedimus, hinc vero, cum ipsius Divi Lutheri cathedra, irridemur, exagitamur, vexamur. Nec enim hucdum Megalandri sedem vel perperam docendo, vel impie vivendo temere maculavimus. Veritati, & charita-ti, quantum fieri potest, studuimus, & etiamnum studemus, juvenes quoque, qui nostram in disciplinam, vel abaliis traditi fuerunt, vel se ipsi dederunt, ad sancte custodiendam doctri-nam, & pietatem vita moribusque praestandam, asvefacimus, impellimus, excitamus. Nihil igitur est, quod in Cathedra nostra Pietisticus furor jure desideret, quum, qui docent in ea, nec veritatis, nec sdidae pietatis, studio, vinci sese ab aliis patiantur. Illamodo, quae supra retulimus, capita, gran-dia illa, & atrocia pecca[t]a sunt, non in Spiritum Sanctum, sed in fanaticum, commissa, quorum veniam impetrare ab eo non possumus. Quae tamen, si vel cum doctrina erronea, vel vita etiam hypocritic, commutare vellemus, haud dubie, quae nunc cathedra sides in oculis est, deinceps in deliciis habe- haberetur, & Pietistarum elogiis, perinde ut vicina quepi-am, certatim celebraretur. Sed malumus a Sanctulis vitu-perari, quam laudari, satiusque est hominum, quam DEI gratia carere. Durat adhuc Academiae honor, & ad invi- diam Diaboli, & sociorum ejus, durabit. Nondum, quae Dei gratia est, ruinam minatur cathedra, etsi tot rerum in Saxo-nia conversionibus, ac nuper admodum Gothorum irruptio-ne concussa: nec Academia pedem jam alterum in sepulcro ha-bet, ut pasquillarius scribebat, non quid verum essset, sed quid ipse in votis suis haberet, effutiens. Floret adhuc artibus, li-teris, doctoribus, & studiosae juventutis non contemnenda frequentia, majore certe, quam adversarii nostri aequo ani-mo ferre possint. Erit etiam, quod spero, precorque, ali-quando tempus, quo multi ad seipsos reversi, ubi, quorsum eruptura sint Novaturientium consilia, deprehendent, non minore hanc Cathedram gratia, & favore, quam nunc odio, & invidia, prosequentur. Fieri enim non potest, quin veritas, sanctimonia, & candor, utut aliquandiu premantur, & jaceant, colligant tamen sese, efferantque caput, & pristi-nas vires recuperent. Gratulor interim almae Matri, quod subinde Viros erudite pios, & pie doctos emittit, & quidem numero plures, quam, quae nescio, quanta discentium mul-titudine superbiunt. Perendino die, quod gratiae ac boni-tatis divinae documentum interpretor, novem omnino do-ctrina, pietate & munium amplitudine gravissimi Viri Doctores Theologiae, in templo arci contiguo, solenni ce-remonia renuntiabuntur. Hodierno, quod idem fortunet Deus! quartum, intra mensem, Theologiae Candidatum ex his tabulis vobis significamus, Commilitones svavissimi. Is vero est Vir Admodum Reverendus, Nobilissimus, Prae-cellentissimusque, M. AUGUSTUS MULLERUS, hucdum Ordini Philosophorum apud Nos Adscriptus, nunc autem Ecclesiae Jessenensis Pastor, hujusque ac vicinarum, Antistes legitime vocatus. Natus est anno seculi superioris B nono nono & septuagesimo, die XVII. Decembr. Meuroviae, pago, vix duos abhinc lapides sito. Pater ei fuit Matthias, Pastor illius, & Reinharzensis Ecclesiae per XL. & quod excedit, annos, ac dioeceseos Kembergensis senior, quem anno su-periore se amisisse etiamnum hoc acerbius dolet, quod is, pro sua in filium indulgentia, non particulam quandam, sed integram fortunarum massam eidem bene educando impen-dit, Mater, per Dei gratiam superstes, est Maria Magdale-na, B. Joannis Casp. Michaelis, Pastoris quondam, in ditione Anhaltina Werbensis, filia, quae nunc, amisso marito, prope-modum ad inopiam redacta, solatium expectat a Filio. Adul-tior factus traditus est in disciplinam M. Peiskeri, & M. Win-ckelmanni, qui scholam oppidanam apud Nos laudabiliter moderantur. Domum revocatus usus est per biennium in-stitutione multo fidelissima M. Buccii, Ecclesiastae nunc apud Torgavienses facundissimi, cujus scholis eo usque est de-lectatus, ut Vitembergam redux Ebraeas praecipue lite-ras ab eodem imbibendas sibi esse, putaret. Hinc Mar-tisburgum migravit, contulitque se ad Hubnerum, qui scho-lam ejus urbis magno literarum incremento, nec minore nominis celebritate, hoc tempore gubernat, cujus etiam fi-dei jacta doctrinae fundamenta potissimum se debere, non sine gratae mentis significatione, fatetur Candidatus Noster. Sub initium anni XCIX. sup. sec. Rectore t. t. Magnifico D. Hornio, Pot. Pol. Regi, & Elect. Sax. a provocationum con-siliis, & Antecessore juris, Patrono, & Collega nostro praeci-pue observando, rediit ad hanc Almam, futurus nunc Acade-miae civis, qui aliquot ante annos scholae oppidane fuerat alumnus. Etsi vero hauriendae Philosophiae jamdum in Gy-mnasio Martisburgensi operam nonnullam impenderat, hanc tamen in Academia studiosius, & accuratius sibi excolendam esse putavit. Adhaesit igitur inprimis Schroero, Metaphysi-cen, & Pnevmaticam, semel ac iterum praelegenti, ac repeten-ti. Tum vero audivit Kunadum, nunc Past. & Antistitem Annae- Annaemont. in Physicis: D. Jo. B. Wernherum, nunc Juris apud Nos Antecessorem, in Mathesi (hanc enim docebat t. t.) B. Robrenseum, in Moralibus, imprimisque de J. N. & Gentium: B. Schurtzfleischium, incomparabilem Polyhistorem, in Histo-ricis. Ad sanctiores disciplinas progressus junxit sese Docto-ribus Theologis, publice, ac privatim, divinissimi argumen-ti materias explicantibus, B. Deutschmanno, Loschero, B. Han-nekenio, [et] B. Neumanno. Neminem enim praeteriit, ne me quidem, qui tum extra ordinem docebam Theologiam, cui, seu Antiquitates Ecclesiastcas, seu institutiones Theologicas, ad Konigii ductum, seu denique alias sanctissimae disciplinae partes traderem, sedulam & constantem auscultandi ope-ram navavit. Exeunte superiore seculo Artium Magister creatus est, Brabevta Mussigkio, t. t. Ordini sapientum Adscri-pto, nunc apud Belticenses Past. & sacrorum Antistite, Se-mestri abhinc spatio ab Amplissimo sapientum Collegio po-testatem privatim docendi Philosophiam concedi sibi petiit, cumque, habita, Praeside B. Rohrenseo disputatione, dignum se istis partibus ostendisset, facile impetravit. Ab hoc tem-pore non solum moderandis juvenum quorundam studiis est adhibitus, sed scholas etiam, quibus Metaphysicen, Pnev-maticam, Philosophiam de moribus, aliasque disciplinas tra-didit, privatim instituit, additis etiam bene dicendi, disputan-dique exericitationibus. Cum pluribus deinceps virtutis & ingenii documentis Patribus se commendasset, ante hos sex annos, IV. Cal. April. Ordini Sapientum adscriptus, locum sibi tributum Dissertatione, de tribus Jacobus inter Apostolos, vin-dicavit. Non ita multo post Senatui Ecclesiastico in Urbe regia se stitit, rationemque locati in Academia temporis, an-nuique cumprimis beneficii, reddidit & probavit. Triennio abhinc inter Candidatos Theologie, quos sic vocamus, recipi petiit, scriptaque non ineleganti dissertatione de Fervore, Te-pore, ac Frigore Theologico, quam meo sub praesidio defendit, ex merito impetravit. Hoc facto nonsolum frequenter concio- natus natus fuit adpopulum, sed scholas quoque sacras, quibus nunc institutiones religionis Christianae praelegit, nunc exami-nando, disputandoque, ingenia exercuit, nunc denique ratio-nem pro suggestu docendi monstravit, aperuit. Quibus ille moribus, virtutibusque effecit, ut, & amplius subinde bene-neficium ab Augustissimo REGE acciperet, & Eidem, ubi va-cuus fuit in Academia locus, a Patribus, semel, atque iterum, demississime commendaretur. Ad extremum vero evenit, ut Ecclesiae Jessenensis, cujus sacerdotium antiquitus est in clientela hujus Academiae, Pastor, concordissimis Patrum suffragiis crearetur. Quam quidem eorum voluntatem Se-renissimus ac Potentissimus REX noster non modo ratam habuit, sed Eundem quoque Jessenensis, & vicinarum Eccle-siarum, Antistitem esse jussit. Ceterum uti solidae rerum di-vinarum notitiae conscientiam habet, sic e re sua fore puta-vit, si, antequam hinc discederet, virtutis doctrinaeque spe-ciminibus editis, veniam consequendi summos in Theologia honores ab ordine Nostro rite, recteque impetraret. Cras igitur, quod felix faustumque sit! ab hora IX. Orationem, quam vocant, inauguralem e DIVI LUTHERI CATHE-DRA, more majorum publice recitabit. Cui, ut PRQ-RE-CTOR Academiae MAGNIFICUS, Patres illius CPti, hospi-tes denique ac literarum fautores OO. honoratissimi, fre-quentes ac benevoli, auscultare dignentur, meis, Collegiique verbis, reverenter ac officiose rogantur. Ego vero, ut Sta-tori Almae Matris, vindicique, DEO, pro omnibus, quas huc-dum luculentas dedit, misericordiae, ac bonitatis significatio-nibus, gratias, quanta fieri potest, animi religione, persolvo; sic ea nunc voti formula desino, quam pii majores publice-docentium sedi inscribendam esse censuerunt: CONSERVA CATHEDRAM, TER-SANCTE JEHOVA, LVTHERI! P. P. Dom. Quadrages. A.R.S. cI[...]I[...]cc X. VITEMBERGAE LITERIS VIDVAE GERDESIANAE.