LECTVROS SALVTE PLVRIMA IMPERTIT ET AD AVDIENDAM ORATIONEM INAVGVRALEM POSTRIDIE F. MICHAELIS ARCHANGELI IN AVDITORIO THEOLOGICO RECITANDAM QVA PAR EST OBSERVANTIA ET HVMANITATE INVITAT GOTTLIEB VVERNSDORFIVS SS. THEOL. DOCT. ET PROFESS. PVBL. ORDIN. TEMPI OO. SS. PRAEPOSITVS SENAT. ECCLES. ASSESSOR ORDINISQVE THEOLOGORVM H.T. DECANVS uanquam Saxonum natio recupe-rando, Lutheri opera, Evangelio, nihilo fuit, quam gentes ei vicinae, ac per Europam, Germaniamque, diffusae, dignior; negari tamen non potest, in Veritate divina vel restituenda, vel retinenda, singu-larem Numinis gratiam erga Sa- xones eluxisse. Enimvero necessariam esse Sacrorum emendationem, etiam Pontificios inter, sapientssimus quisque fatebatur. At illam e Saxoniae, ut loquebantur, angulo, oriri debere, id vero cum sua prope ignominia con-junctum putabant. Deus tamen, qui, quo pacto suam debeat dilargiri gratiam, leges sibi figi non patitur, sua pro bonitate effecit, ut, quicquid nunc purioris doctri-nae superest intra Orbem, id fere e Saxonia promanarit. Invidit hanc ei felicitatem Satanas, qui magno in id ni-su incubuit, ut quoquo eam modo corrumperet, nos-que vel ad priscas superstitiones reduceret, vel novos in errores praecipitaret. Ac vi quidem, & armis, vix semel, iterumque, tractavit rem: saepius astu, & insi-diis, negotium ursit, ac sensim, paulatimque, coetus nostri propugnaculis successit, multosque aditus, quibus irrumpere in arcem posset, tentavit. Nihil nunc de Coelestibus Prophetis, & Carolostadio, nihil de Antinomis, nihil de Interimistis, & Adiaphoristis, vel etiam Flacianis, dicam. Solum nunc Crypto-Calvinianorum exemplum ad id, quod prae manibus habemus demonstrandum, suffecerit. Deum immortalem, quam callide, quam veteratorie, religionem, Lutheri opera instauratam, cor-rumpere, Zvvingliique, & Calvini, damnata dogmata nostram in Saxoniam, & hanc praecipue Academiam, invehere sunt conati! Difficile est, omnes illos, quos expu- Q expugnandae veritati adhibuerunt, nunc arietes, nunc cuniculos, edisserere: quatuor tamen, si recte rem con-sideres, occurrunt, quibus illi ad Calvinismum, sub ipso veritatis amplificandae praetextu, invehendum, grassa-ti sunt. Primus fuit auctoritatis sanorum Doctorum, ac inprimis LVTHERI, depressio. Theologos enim tota de Ecclesia supra, quam dici potest, meritos, Bu-genhagium, Jonam, Crucigerum, Brentium, reliquos, in-doctos asinos, scurras, [et] fatuos: LVTHERVM vero, quod atrocius criminari non audebant, Martinum Teuto-nicum, turbulentum [et] rigidum Papam, per contumeliam vocabant, ac, ne quid ad summam impudentiam deesset, eum, paulo ante obitum, in castra Sacramentariorum transiisse, fingebant a). In Melanchtonem e contrario tanto quidem affectus impetu ferebantur, ut nulla publice Oratio ha-beretur, nulla valvis intimatio affigeretur, in qua non Philippus eveheretur ad astra, nulla Lutheri mentione injecta. Mylius meminit, auditum fuisse, qui diceret, se cum Philippo malle in inferno, quam in coelis cum Luthero, versari. b) Quo ipso nec atrocius dictum, nec stolidius effatum, unquam legimus. Quin & ea forma imagi-nem Lutheri, & Philippi, excudere coeperunt, ut ille huic latus, velut dignitate inferior, claudere videretur. Imo Philippistae tandem audire propalam affectarunt, quo vel hoc pacto LVTHERO se nuntium remisisse, imo bellum indixisse, significarent. Sequebatur aperta Symbolorum, vel mutatio, vel etiam abrogatio. Confes-sionem quippe Augustanam, vivo adhuc & superstite Luthero, privato suo consilio, in gratiam Zvvingliano-rum, mutarat Philippus c). Quo nomine cum a Saxo- )( 2 ne acri- a) Vid. Myl. in Com. Misn. b) l.c. c) Vid. Acta Coll. Altenb-f.464. ed. Jen. Hutter. in Conc. c. XXI, p.630. def. Pup. Sax. p.343.374. Acta Colloqu. Hertzberg. p.92. ed. Servest. ne acriter increpitus, d) & ab ipsis Pontificiis in Con-ventu Ratisponensi e) notatus fuisset, Confessionem qui-dem pristinae integritati restituit: post mortem vero LVTHERI, & memorabilem illam rerum in Saxonia conversionem, cum omnes ad se unum confugere, o-mnes a se uno consilium, opemque, exposcere, vide-ret, ad ingenium rediit, mutatamquea se Confessionem non solum defendit, sed & Corpori doctrinae suae in-sertam, primae illi, minimeque mutatae, antetulit. f) Vnde adeo factum, ut, qui e schola ejus ac disciplina prodierant, hanc ipsam non solum contemptui ha-berent, sed &, nefandum dictu. haereseos postularent. g) Detectis postea eorum insidiis, AVGVSTVS, Sa- xoniae Septem - Vir, eandem a Zvvinglianorum maxime cavillationibus, condita Christianae Concor-diae Formula, tutam praestare studuerat. At, vix oculos clauserat, vix animam sanctissimus Princeps exhalarat, cum ille positus Calvinianis obex, illa sanio-ris doctrinae tessera, illud assertae veritatis compendi-um, omni auctoritate detracta, proscriberetur. Equi-dem qui Augusto successerat filius, CHRISTIANVS I. non modo Formulae Concordiae lubens subscripserat, sed, Ordinum quoque provincialium rogatu, recepti eo usque Libri Symbolici, in iisque Formula C. pro norma fidei ut haberentur, sanciverat h). Crellius tamen, qui nec imperante Augusto, nec imperante Christiano, ut Formulae Concordiae fidem obligaret, induci se passus fuerat i). mox Principi studuit persuadere, Formulam Concor- d) Seckendorf. L. III. Sect. XVI. §.60. f.165. & §.L. f.142. e) Vid. Hist. A.C. f.300.396. Acta Colloqu. Alcenb. l.c. Wi-gandus in hist. A.C. p.31. f) Conf. Hist. A.C. a nobis vin-dicata §.19. g) Myl. l.c. h) Vid. der 3 Pred. Exam. Exam. Pier. p.153. i) Vid. Schlegel. in Vita Sup. Dresd. Glaseri p.46. Concordiae ab Augusto ea conditione invectam in Aca-demias fuisse, siquidem cum sacris literis conveniret. Quo de cum nondum satis constet, satius esse, ad illius custodiam, et observantiam, neminem obligare k). Pri-mo igitur nulli ad subscribendum obtrudendam pu-tabat: hinc memoriam ejus honeste sepeliendam esse, dicebat: denitque ut librum, qui non redintegrandae Concordiae subsidium, sed discordiae fomentum, Iiti-umque inter Doctores materia esset, abolendam esse, clamabat. Incredibile dictu, quibus convitiis exagita-tus tum temporis fuerit innocentissimus libellus. Jo. Major, Poeta, perjurii, & adulteratae monetae, reus, in ipsis Catharinalibus, acerba Oratione in eundem, & auctores, defensores que illius, Theologos, invectus fue-rat l). Georgius Placcius, Pastor & Superint. Ossitiensis, Salmuthi affinis, eundem sceleratum esse, ac impium, rertactata subscriptione, vociferabatur. m) Alii Pomum Eridos: alii Pandoram Vulcani novam, vocabant n). Ad mar-ginem formulae juramenti, a Candidatis honorum Theo-logicorum praestandi, Polycarpus Lyserus, Senior, [...] [...], verba quaedam, quibus juraturus Augustanam Confessionem in Formula Conc. Ao. 1580. edita repetitam esse, seipsum vero Formulae corde, manuque, subscribere, testari debebat, nota-verat. Haec D. Henricus Majus, quantum e manu col-ligo, decussavit, nec sine ignominia, induxit. Usque adeo ne nomen quidem Formulae Concordiae isti homines ferre poterant. Postremo, ne quis ei deinceps relinquere- tur locus, surrogabatur ei Corpus doctrinae Philippi, cujus ad praescriptum tum lectiones institui, tum conciones habe-ri, tum totam denique doctrinam concipi debere, conten-debant. Quod cum sacere dubitasset D. Georgius Mylius, )( 3 qui k) Mylius l.c. Schlegel. p.45. l) Schlegel, l.c. p.55. m) Id. ib. p.47. n) Mylius in Com. Misn. qui aliquot ante annis, ex incluta Jenensi, in hanc No-stram, honestis conditionibus, fuerat accersitus, amplis-simo Cancellarii munere, quo antea perfunctus fuerat, privatus, & sexcentis florenis annuis, est mulctatus. o) Adjiciebatur postea prohibitio elenchi. Decreto quippe ca-vebatur publico, ne cuiquam fas esset, de rebus sacris quicquam in publicum emittere, nisi prius communi-catum cum Aula, hoc est, a Crellio, & aliis fabulae Calvinianae actoribus, approbatum fuisset p). Et huic quidem instituto praetexebatur studium minuen-di controversias, vel meliora etiam ingenia protrahen-di in lucem, revera id agebatur, ut Nostris adimeren-tur arma, quibus traditis, hostibus veritatis, cederemus in praedam. Huc enim & istud procul dubio manda-tum spectabat, quo severissime injungebatur Ecclesia-rum Ministris, ne Sacramentarios pro concione perstrin-gerent, aut lupum expresso nomine inclamarent, quo hic, pelle ovina tectus, gregem Domini disjicere, nemine prohibente, posset. Tandem rituum quoque & ceremoniarum, inprimisque Exorcismi, violenta mutatio, abrogatioque, adjecta est. Quia enim hic, &, omnium sententiis, pro libero habebatur, & in nonnullis, alioqui recte constitutis, Ecclesiis, utpote VVurtenbergicis, non habebat locum, Crypto-Calvinistae, auctore Crellio, fa-cile se effecturos putabant, ut eundem, una cum aliis, sub praetextu reliquiarum Papatus, jam dudum exagi-tatis, ceremoniis, abrogare sibi liceret, Quo ipso pu-riori coetui, ac religioni, non leve conflabatur pericu-lum. Cum enim Ecclesiae nostrae, Divi LVTHERI, & sociorum, opera, sibi a papisticis superstitionibus plenarie repurgatae viderentur, surgebant nunc homi-nes, qui earundem non paucas, easdemque intolerabi- les, in o) l.c. p) Mylius l.c. les, in ea superesse, clamarent. Unde adeo quicquid tentabatur hujus, id pro suggestu necessariae repurga-tionis nomine identidem commendabatur ab iis, & pro illuminatione, suis maxime temporibus, divino beneficio, reservata, venditabatur q). non sine insidiis, veritati paratis. Uti enim rituum Papisticorum, & pridem ab-olitorum, ab Interimistis postulata reductio, Spanhemii judicio r). pons erat, per quem A. Conf. sociis rede-undum erat ad Papatum; sic rituum libere ab iis reten-torum importuna rejectio revera pons erat, per quem Nostri transire ad Calvinismum debebant. Nec id sua pro vafritie ignorabat Crellius, qui tum demum voti se compotem futurum, aditumque invehendo Calvinismo patefacturum, putabat, si exorcismum, & alias invisas sibi ceremonias, tanquam pacis, & concordiae, inter Protestantes remoras, & obstacula, removisset. Ini-tio igitur, cum Sacris Christianorum sacro lavacro ini-tianda esset, quae Saxoni recens erat nata, filiola, Prin-cipem nihil mali vel metuentem, vel suspicantem, ex improviso adeunt, eidemque persuadent, ut eo in actu, cui exteri quidam, illi ceremoniae minime assueti, in-terfuturi sint, omissam vellet. Quo tempore usque adeo ex insidiis, & composito, aggressi sunt Principem, ut Pierius ipse, qui t.t. Sacrorum in Urbe Dresdensi An-tistes erat, adhibitas tam sancto in negotio artes quo-dammodo improbare sit visus s). Qui tamen ipse cum Crellio, ceterisque, collusit, nec ita multo post convoca-tis Collegis, quid actum esset, aperuit, eorumque de eo ju- q) Vid. Myl. in Com. Misn. r) In Elencho Controv. p.96, s) Vid. der 3. Pred. Ex. Exam. Pier. p.170.180. ubi commemoratur, Pierium ipsum fassum fuisse, dass es mit der Abschaffung des Exorcismi bey des Chur-Furstl. Frauleins Tauffe auf gut West-phalisch, Eulenspiegelisch, und Marcolphisch zugegangen. eo judicium requisivit, &, serione exorcismum pro ri-tu libero, &, salvo baptismate, omittendo haberent? di-scere voluit. Quod utrumque cum illi sic affirmssent, ut nihilominus citra necessitatem, & cum offensione infirmorum, abrogandum esse, negarent; Pierius eo-rundem responsionem, procul adjecta cautione, ad Prin-cipem retulit, eumque in proposito confirmavit. t) Schonfeldius autem, cum ei successisset in munere, (sua-su enim Crellii, & fociorum, Pierius Sacerdotium pri-marium, & Ephoriam Dresdensem, cum VVitteber-gensi, commutarat,). tanta quidem abrogandi exorci-smi cupiditate flagravit, ut se frustulatim discerpi, quam ritum illum diutius obsevari, malle, pronunciaret u). Neque enim vel rationibus, vel maturis etiam delibe-rationibus, relinquebatur locus: minis, imperio, vi, carcere, exilio, mulctis, omnia agebantur. Quod Fri-bergenses, quorum alioqui erat explorata fides, cum-primis experti sunt, apud quos, ob constantem exorci-smi defensionem, & Sacrorum antistes, Krautvogelius, loco motus, & Cives oppido multi inclementer tractati sunt. A Calvinistis vero clandestinis, qui tum hac in Urbe Senatui Ecclesiastico affidebant, subornatus est M. Bernhardus Apitius, Pastor & Superintendens Belzi-gensis, qui ad Consistorium scriberet, sua in dioecesi esse permultos, qui excrcismum aversarentur, quos praeter imperitas quasdam aniculas nullos omnino fu-isse, postea est compertum x). Hac in Academia, & Urbe, quid gestum sit, D. Henricus Majus, Aedis OO. SS. Praepositus, at consiliorum istorum particeps, in Colle- gii no- t) Weck. Chr. Dresd. p.313. & Schlegel. in Vit. Sup. Dresd p. 59.6o. sq. u) Vid. der 3. Pred. Ex. Exam. Pier. p.97. Schle-gel. in Vita D. Laurentii Sup. Dresd. p.19 x) Vid. Myl. in Com. Misn. l.d. & Schlegel. in Vit. Theoph. Glaseri p.61. sq. gii nostri annalibus manu sua his verbis aperuit: Dominica Laetare D. Urbanus Pierius, publica concione Exorcismum, cujus usum paulo ante liberum esse voluit infirmioribus, abrogat. Nec multo post assumpto D. Calamino, [et] conscriptis quibusdam arti-culis, seu quaestionibus, de Exorcismo, colloquium agit cum Theolo-gis Consistorii Lipsiensits, [et] Misnenssis. Ita enim convenerat in-ter Fabulae hujus actores, ut, communicatis consiliis, & junctis viribus, omnia Consistoria urgerent negotium, a quibus postea, quotquot Ecclesiis, vel in oppidis, vel in agris, praeerant, citati, & ad abjiciendum exorcismum, vel persuasionibus inducti, vel minis compulsi sunt, paucis ob-loqui, ac resistere ausis, qui sine mora excussi, & vel sen-tentiam mutare, vel solum vertere, sunt jussi. Quod qui-dem usque adeo verum est, ut is ipse, quem supra excita- bam, Majus, iisdem in Annalibus Nostris, id diffiteri nequierit. Cum admandatum, inquit, Illustrissimi Principis, ac Electoris Chri-stiani) approbationem formulae, nuper de Exorcismo conscriptae, Consistoriales ab omnibus Ecclesiarum ministris exigerent, qui-dam eam omnino reprobarunt, ac propterea ejecti sunt. Bono scilicet, ingenuoque, Principi persuaferant, Cives suos ple-rosque omnes, ipsosque adeo Ecclesiarum Ministros, ple-niorem Sacrorum instaurationem, cum totali reliquiarum Papatus ejectione conjunctam, exposcere, imprimisque exorcismi, tanquam ritus omnino Papistici, abrogationem desiderare. Recte igitur facturum Principem, si bene anima-torum precibus id daret, refractarios autem & contuma-ces, excuteret, talique modo emendationem sacrorum, quam meditatus sit AVGVSTVS, Pater, absolveret ipse, & consummaret. Inde adeo factum, ut eodem, quo Wit-tenbergae, anno MDXCI, paulo tamen serius, die scilicet IV. Jul. exorcismus etiam in Regia Urbe Dresena inciperet o-mitti, curante inprimis Crellio, frementibus Bonis omnibus, & mirantibus, quod Princeps hujus unius consiliis transver-sum se abripi pateretur. Etsi enim, praeter eum, aliis quo- )( )( que in que in locis erant, qui manibus, pedibusque, id agerent, utpote Schonfeldius, Steinbachius, & Salmuthus, Dresdae, Pie-rius, Majus, Calaminus, & Aul[ae]ander, Wittenbergae, Gun-dermannus Lipsiae: Crellius tamen omnium machinatio-num dux & auctor erat. Hujus a consilio, & jussu, pen-debant omnes: huic obedientes, in hunc intuentes, brevi sese de Aug. Conf. sociis, ac Saxonia, triumfaturos, sperabant. Vnde adeo factum, ut & CHRISTIANVS Saxo in exterorum suspicionem incideret, & Crellius ipse peculiaribus ad Pala-tinum literis; Herum se suum ad Calvinianorum partes tra-xisse, quo jure, optimus quisque judicet, gioriaretur. (y) At enim y) Incidi aliquando in Volumen MSt. de rebus eo tempore in Sa-xonia gestis, in quo, post alia plura, notatu dignissima, reperi ex-emplum literarum N. Crellii, ad JO. CASIMIRVM, Palatinum, quas, quia nec apud Hutterum, nec apud alios, inveni, ad illustra-tionem historiae integras hic exhibeo: Durchlauchtigster Hochgebohrner Furst, Ew. F. Gn. seyn meine untertha-nigste Dienste iederzeit bevor, Gnadiger Furst und Herr, w. F. Gn. soll ich zur guten Zeitung unterthanig nicht bergen, dass ich Enunmehr den Chur - Fursten zu Sachsen, Meinen Gnadigsten Herrn, dahin beredet, dass wegen der Religion er mit Ew. F. Gn. einig seyn will, derowegen wollen Ew. F. Gn. nun auch wieder bey Sr. Churfl. Gnaden umb-treten, damit, Wenn die Landschafft sich dess verwegern wolte, wie sie sich denn schon allbereit allerley Mucken verlauten Lassen, damit man denselben also begegnen mochte, dass derselben Ubermuth gestraffet wurde, wiewohl Ihrer Churfl. Gemahl auch sehr darwider ist, Sie aber vielleicht von ezlichen ihren Rathen also beredt. Sie mogen sich aber wohl vorsehen, damit sie mit Ihrer Churfl. Gnaden nicht ubel anlauffen, denn es soll wohl achtung auf Sie gegeben werden, damit das vorgenommene Werck seinen Fortgang gewinnen mochte, daran ich denn keinen Fleiss sparen will, wie ich denn schon auch mein Bedencken dem Land-Grasen zu Hessen geschrieben habe, verhoffe, Ihre F. Gn. werden auch bey Sr. Churfl. Gnaden umbtreten, dar-nach will ich sehen, was die Landschafft tbun will, mit den Pfaffen will ich wohl zurechte kommen, die mussen tanzen, wie ich pfeiffe. Was auch son-sten ferner mit Ihrer F. Gnaden ich ietzo vorhabe, soll Ew. F. Gn. hernach vernehmen, welches ich Ew. F. Gn. im Vertrauen habe melden wollen, und enim cum facta jam & transacta omnia viderentur, DEVS ex machina intervenit, Saxonemque placida, nec opinata, morte isti calumniae tempestive subtraxit. (z) Quo facto tanta rerum conversio est secuta, ut, qui antea brevi tem-poris spatio universam se Saxoniam subacturos putarant, desperatis nunc rebus vel summa cum trepidatione profu-gerent, vel se quam primum honeste dimitti peterent, vel, in vincula publica conjecti, promeritas poenas darent, cum e contrario strenui veritatis assertores, ac vindices, vires, a-nimosque reciperent, & ab exilio ad stationes suas redi-rent, denique exorcismum paulo ante, cum libertatis Chri-stianae jactura, prohibitum, in Calvinistarum odium, re-vocarent. Quod ipsum quam momorderit Viros, denuo ex Ordinis nostri annalibus liquet, quibus non semel exci-tatus D. Henr. Majus haec verba inseruit: Electore sepulto, Ci-ves (VVittebergenses) nescio quibus furiis acti, exorcismum restitui petiverunt, [et] multis hinc inde conquisitis articulis D. Pierium gravissime apud Senatum accusaverunt. Antequam au-tem haec res legitime cognoscebatur, literis Illustriss. Principis Saxoniae Frid. Wilhelmi D. Pierius d. 13. Nov. custodiae traditur in arce. Vacante itaque Pastore, [et] Consistorio enervato, ad vulgi petitionem exorcismus ab infimo Diacono, quem Pestilen-tialem vocant, restituitur. Atque haec quidem erat gravis illa, ut ipse Majus l.c. nominat, motuum Saxonicorum de exorcismo e-pitasis, quam quidem nunc copiosius traderem, nisi Dignis-simi honorum Theologicorum Candidati memoria me )()( 2 avoca- bin Ew. F. Gn. unterhanigste Dienste zu leisten schuldig und gestissen, Dat. Dressden, den 4. Augusti, Anno 91. E. F. G. Unterthanigster, Nicolaus Krell, D. Adderem nunc alias ejusdem N. Crellii ad D. Ehemium, Palatini Cancellarium, (quem perinde, ut JO. CASIMIRVM, Calvinismo addictissimum fuisse, constat,) de eodem hoc argumento, memorabi-les, nec dum editas, literas: dum paginae hujus angustia capere posset. z) Conf. hist. narratio de vita & obitu Christiani I. Sax. Elect. avocaret. Cujus de majoribus, majorumque fatis, cum ex-posuero, tum vero, unde omnis ilia scribendi materia mihi enata fuerit, facile patebit. Is vero est Vir Maxime -Reve-rendus, Nobilissimus, Amplissimusque Dominus, M. JOANNES RVDOLPHVS CADEMANNVS, Ecclesiae Pegaviensis Pa-stor primarius, hujusque, [et] vicinarum, Superintendens. Na-tus hic est anno Seculi superioris LXXX. die Februarii XIX. ex familia clara, & honesta, quaeque inde a repurgatae religionis temporibus Ecclesiae Doctorem tulit non unum. Patrem quippe habuit, M. Jo. Georg. Cademannum, Ecclesiae Wurzensis Anchi-Diaconum, Matrem Annam Dorotheam Vibigiam, Jacobi Vibigii Consulis olim Ossitiensis filiam, feminam omnibus sexus sui virtutibus ornatam, quam prope octoge-nariam nihilominus superstitem se habere magnopere sibi gratulatur. Avus ei fuit M. Georgius Cademannus Pastor & Superintendens Ossitiensis: Proavus M. Balthasar Cademann, Theologus cordatus, & ob multas, quas veritatis ergo per-tulit, vexationes martyribus adscribendus. Erat hic initio Saxoni AVGVSTO a concionibus, &, ob singulares, quibus effulgebat, corporis, animique, dotes in Aula non parum gratiosus, CHRISTIANO autem primo gubernaculis Reipublicae admoto, cum Crypto-Calvinistae, duce ac au-ctore Nic. Crellio, qui nihil non poterat apud Saxonem, mul-ta receptae religioni adversa, multa Formulae Concordiae contraria, moliretur, Balthasar vero ista pro concione refel-leret ac taxaret, Herumque de cavendis, quae sibi strueren-tur, insidiis moneret, Crellius invisum sibi Ecclesiasten, vel sub honoris specie, ab aula removere constituit. Cum pro-inde Sacerdotium in urbe Pirnensi primarium, cum adjuncta Ephoria, vacaret, sua quidem effecit solertia, ut Cademan-nus & tabulas, quibus ad ista sanctissima munia vocabatur, & mandata, quibus, ne oblatas respueret, monebatur, ac-ciperet Paruit Cademmanus, aulaeque valedixit, Pirnam-que migravit. At cum hic quoque Calvinianorum errores refu- refutarer, artes detegeret, ac Electori, cum aliquando Pir-nam praeterveheretur, una cum omnibus suae dioeceseos sacerdotibus, libellum supplicem, quo abrogationem exor-cismi deprecabatur, offerret, Saxo equidem eundem non inclementer accepit, &, ad Crellium conversus, tantum, quan-tum jactaverit, ministrorum Ecclesiae, in exposcenda Exorcismi abolitione, consensum sese deprehendere negavit: (a) Crellius au-tem isto facto supra modum irritatus non solum, eundem cum sociis refractarios, contumaces, ac rebelles esse, crimina-tus fuit, sed &, familiari sibi artificio, mandata quaedam Hero, quibus Balthasar intra biduum Urbe excedere, & so-lum vertere, jubebatur, extorsit. Quae cum Cademanno exhiberentur, simul praesto erat, qui ei in sacerdotio, & gubernatione Ecclesiae, succedere debebat, Calvinista. Un-de, tempori cedendum esse, ratus, tum quidem exulatum abiit in ditiones Mansfeldicas: verum non ita multo post, mutata rerum facie in Saxonia, Pirnam solenniter reductus, pristinam dignitatem, & locum, cum summa Bonorum o-mnium, ipsiusque adeo Serenissimi Ducis FRIDERICI VVILHELMI; qui tum Electoratus Saxonici provincias administrabat, clementissima gratulatione, quam etiam nunc studiosissime asservat gens Cademanniana, recuperavit. Ta-libus ergo cum Noster oriundus esset parentibus, studiis sacris a prima est destinatus infantia. Et puerum quidem ad pietatem & morum honestatem formavit, primasque ad-eo literas docuit, ipse Pater. Quem cum septimo aetatis amisisset anno, & postea alium atque alium accepisset Ma-gistrum, traditus demum fuit in disciplinam Romani Telleri, ludi VVurzensis Moderatoris, cujus in se instituendo dexte- ritatem, ac fidem, satis a se depraedicari posse negat. Hoc enim praecipiente tantas in literarum cognitione progres-siones fecit, ut anno aetatis suae XVI. Graeca de Pietate hypo-critica Oratione, ludo VVurzensi valedicere, seque in vici- )( )( 3 nam a) Vid. Crellii Leich-Predigt p.37.63. & 3. Pred. Exam. Exam. Pier. p.169. nam huic Lipsiensem Academiam conferre potuerit. In qua cum, ob rem angustam domi, vix biennium sese commora-turum puraret, DEVS sua pro bonitate, ut totos XII. annos, fratris tamen Germani M. Jo. Adolhi Cademanni Pastoris Ec-clesiae Zschortensis, & honestissimae Wincklerorum familiae, beneficentia sublevatus, subsistere posset, effecit. Super-biebat tum Lipsia Celeberrimis Viris Herrichio, Oleariis, Menckenio, Schmidio, Cypriano, Ittigio, Alberti, Carpzovio, aliis, qui, pro sua quisque parte, divinas, humanasque, scientias, ornabant. Horum ab institutionibus, ceu vivis quibusdam, limpidisque, fontibus, flumen aliquod doctrinae purioris, ac solidae, derivabat. Initium discendi a linguis fecit, qui-bus, velut in cisteliis, & capsulis, optimarum rerum noti-tias inclusas, reconditasque esse, meminerat. In Romana igitur literatura Crellium, in Graeca, Herrichium, in Orien-tali vero, & sanctiore, Starckium, Seniorem, & hunc qui-dem totum sexennium continenter, omnes vero remotis arbitris, & intra vela docentes, audivit. In Historia Civi-li Franckensteinio, in sacra, Ittigio, in literaria, Oleario, Junio-ri, tum ex itinere Britannico reduci, sese erudiendum prae-buit. In arte dicendi, ac disputandi, Celeb. Schmidii doctri-na usus est. Ad diviniorem vero disciplinam cum satis si-bi praeparatus videretur, adiit D. Guntherum, Theologiam Theticam, & Polemicam, nec non D. Jo. Olearium, Mora-lem, & Exegeticam, tractantem. Frequens cumprimis intererat statis eruditorum congressibus, qui Mercurii, & Saturni, diebus, haberi solebant, quibus se nunquam in-terfuisse, testatur, quin doctior ab iisdem redierit. In concionem prodiit primum, quum jam quatuor annos in Academia vixisset, nec enim pruritum perorandi ad po-pulum in juventute laudabat. Interim delectabatur scho-lis Homiletico-Practicis D. Jo. Ben. Carpzovi, Chrysostomi Lipsiensis, cujus audiendi cupiditate satiari quisquam vix poterat. poterat. Penitius autem bene, copioseque, concionandi rationem imbibit a Duum-Viris illis, Seeligmanno, & Pip-pingio, socero, & genero, non sanguinis modo, sed ho-norum quoque societate conjunctis, qui t.t. Lipsiam, mox Dresdam, & universam Saxoniam, meritorum suorum gloria illustrabant. Magister Philosophiae creatus, lo-cum inter Epoptas sibi vindicavit, erudita de Schola Li-bertinorum disputatione, ad quam postea quatuor dispu-tationes de Erroribus Fanaticorum, Praeside Oleario, Sen. adjecit. Hinc ipse coepit aperire scholas, Linguarum maxime Orientalium, ea quidem frequentia, & applau-su, ut totum prope diem docendo consumeret, & ho-ram horae conjungeret, cum & Libros Vet. Instrumen-ti plerosque omnes, Philologica tractatione percurreret, Historiamque Sacram, & Institutiones doctrinae Chri-stianae, proponeret. Tali modo cum integros XII. an-nos in Academia, procul omni fastidio, exegisset, & lo-cus inter Numburgensis Ecclesiae ministros vacaret, Noster eum modeste ambiit, &, nemine refragante, obtinuit, nec ita multo post a tertio ad secundum ascendit. Ea in Urbe aliquot annis docuit, multo cum applausu, nec sine fructu. Nunquam enim pro-cul tenerae voluptatis sensu recordari potest, quanta auditorum frequentia sit usus, ubi pro concione in Joannis vel Evangelium, vel Epistolas, commentatus fuit. In-terim nec defuerunt, quae illius excruciarent mentem, & ad preces eum, patientiamque, compellerent. Praeter-quam enim, quod a falsis fratribus, qui saepe Collegarum molestias suis in deliciis numerant, subinde in officii partibus est vexatus, etiam ferali illo ardore, quo Numburgum, maximam sui partem, superiore anno deflagravit, supellecti- lem lem non solum familiarem, sed & librariam, &, quorum irreparabilem jacturam etiam nunc deflet, adversaria sua, maxime quae ad Philologiam Ebraicam spectant, ami-sit. Interim Patronorum munificentia, & hominum pio-rum liberalitate, sublevatus, damnum isto incendio acce-ptum utcunque reparavit, hoc autem ineunte anno, a Se-natu, Populoque Pegaviensi, ad sacerdotium in urbe sua primarium, quocum vicinarum Ecclesiarum guberna-tio de voluntate Principis, cohaeret, vocatus est. Quibus muniis ut sese non indignum ostenderet, ab Ordine nostro modeste petiit, ut sibi, publici testimonii ergo, summos in Theol. honores capessere liceret. Quod uti a Nobis, pro meritis, impetravit; sic crastino die cursum speciminum publicorum solenni Oratione de Commodis Reformationis LV-THERI, quoad Theologiam, non modo Theticam, sed [et] Moralem, orsurus est. Cui ut Magnificus Academiae PRO-RECTOR, Per-Illustris Comes, Illustres Lib. Barones, Patres Academiae con-scripti, Omnium Collegiorum Doctores [et] Assessores, Rev. Ecclesiae Oppidanae Ministri, Cives denique, ac Literati omnes, fre-quentes interesse dignentur, meo, Collegiique, nomine, re-verenter, & officiose, rogantur. Precamur autem immor-talem DEVM, ut Ecclesias Saxonicas, quas tum temporis non semel a Crypto-Calvinianorum insidiis tutas prae-stitit, nunc quoque ab imminentium adversariorum machi-nationibus clementissime defendat! P.P. Wittembergae, ipso Festo Mich. Archangeli Anni Secul. cI[...]I[...]cc XVII. VVITTEMBERGAE LITERIS GERDESIANIS.