LECTORI BENEVOLO SALUTEM PLURIMAM DICIT, EUNDEMQVE AD ORATIONEM INAUGURALEM AMPLISSIMI HONORUM TUEOLOGICORUM CANDIDATI REVERENTER, ET OFFICIOSE, INVITAT GOTTLIEB VVERNSDORFIUS, SS. Theol. Doct. & Prof. Publ. Ordin. AEdis OO. SS. Praepositus, Alumn. Saxo-Electoral. Insoector, Collegiique sui h.t. DECANUS. H Anc Ego vel gratiam, vel pietatem, Torgavi[ae] Urbi, quae me, quum vix excessissem ex ephebis, gremio suo excepit, totumque triennium optimis disciplinis, ac praeceptioni-bus imbuit, debere me arbitror, ut, quando de Antistite sacrorum in eadem, publicum doctrinae testi- monium a nobis obtenturo, quaedam ex hoc loco dicenda sunt, aliqua, de Almae illius in negotio religionis vel studiis, vel fortunis, pro instituti ratione exponam. Namque ut tres po-tissimum sint urbes, quae reliquas per Saxoniam, & Misniam antecellunt, Dresda, Lipsia, Vittemberga, quarum illa Re- gis, ista commerciorum, ac literarum, haec Musaram, ipsius-que adeo religionis, sede potissimum celebratur; in cau-sa tamen affertae veritatis Torgavia priores illas aliquo post se intervallo relinquere, ad Vittemberg[ae] vero felicitatem proxime accedere videtur. Magna, fateor, Dresd[ae] Urbis auctoritas, magnum nomen est, quod non solum amoeni-tate situs, ubertate soli, magnificentia Regiae, splendore aedificiorum, robore munitionum, gaudet, sed & laban-tem subinde religionis causam consiliorum prudentia, & fortitudine sustentat. Parum tamen abfuit, quin huic ali-quod in ea periculum conflaretur, cum, quo tempore oc-culti Calvinistae in Saxonia regnabant, Consensus, ut vo-catur, Dresdensis adornaretur, qui verbis eo usque in-sidiosis, ac lubricis, est conceptus, ut cautis etiam Do-ctoribus per eundem verba fuisse data, historiae te-stentur. (a) Lipsi[ae] vero, literis alioqui, ac commerciis flo-rentissimae, Seculo abhinc secundo, ista labes, socordia docentium, est aspersa, quod Interim Lipsiense, seu Mi- (a) Vid. D. Lucas Osiander im Bericht was vom Consensu Dresd. zu balten sey: it. D. Hutterus in Conc. Conc. Cap.III.p.162 Minus (b) in eadem conflatum est, quo ipso tanta malo-rum, & certaminum ilias in Ecclesiam est invecta, ut, si fundi Lutherani calamitatem dixerim, nihil a vero alienum pronuntiarim. Quin & Vittemberg[ae], ( nec enim id est celandum,) tum temporis subinde quaedam sunt edita, quae vel ad Pontificis palatum erant composita, vel Calvino, hujusque sociis, patrocinabantur. Major Urbis Torgavi[ae] fe-licitas fuit, quod ejus intra muros cum Musae olim, Vit-temberga ob pestilentiam exules, hospitium invenerunt, tum Libri potiores Symbolici Ecclesiarum nostrarum, vel primum concepti, vel sollicitius digesti, ac plenius elabo-rati fuerunt. Cum enim Carolus V. Rom. Imp. anno su-pra sesquimillesimum 30. comitia indixisset Augustae, in iisque dissidentium de religione sententias placide se audi-turum clementissime promisisset, visum est ordinibus Pro-testantium, Saxoni cumprimis, summam doctrinae, Luthe-ri opera emendatae, ac hucdum traditae, scripto compre-hensam Caesari exhibere. Quapropter JOHANNES Dux Saxoniae, ac Princeps Elector, qui ob invictum animi ro-bur, in tuenda religione ostensum, CONSTANTIS, & Con-fessoris nomen accepit, scripsit ad Academiae hujus Theo-logos, (c) eosdemque sibi praesto esse jussit Torgaviae, Do-minica Oculi, deliberaturos secum de religione, cujus for-mulam quandam concipere debeant, ac secum afferre. Praefuit t. t. ordini D. Justus Jonas, qui cum Ecclesiarum, Scholarumque, statum inspecturus, ac ordinaturus abesset, propere domum a Luthero, peculiaribus literis, revoca-tus fuit, Etsi vero Praesidis alioqui est, ordinis sui negotia curare, eidemque stylum, sicubi res postulet, commodare, negarunt tamen Collegae, posse quenquam rectius, apti- a 2 usqve (b) Vid. Magdeburgici von den furnehmsten Adiaphoristischen Irrthu- mern. lit. D.3.sq. it. Saxonici im endlichen Bericht. p.23.24. Fla-cius in der Antw. auffs Ausschreiben der beyden Univers. lit. D.4 (c) G. Coelest, in Hist. Comit. f. 25. usque summam doctrinae, ab co repurgatae, tradere, quam Lutherum ipsum, eaque de causa rem omnem ejus arbi-trio permiserunt. Neque vero, Collegis hac in re obsequi, grave Luthero fuit, qui primas Apologiae lineas domi du-xit, (d) mox una cum Collegis Torgaviam abiit, qua in urbe perclementer a Principe exceptus XVII. illos articu-los scripsit, qui etiam nunc ab urbe, in qua sunt conditi, Torgenses dicuntur, Confessionis autem illius, quae Augu-stana dicitur, prima, & praecipua materia fuerunt. (e) Articuli enim cum Confessione, quod ipse mutua collatio-ne deprehendi, tam accurate consentiunt, ut Philippus digesturus eos, ac meliori ordine complexurus, nihil sol-icitius curasse videatur, quam ut verba, & sententias Lu-theri perpetuo retineret. Haec igitur prima Torgavi[ae] laus est, quod illius Confessionis, quae repurgatae doctrinae sum-mam continet, putidasque adversariorum calumnias ex-tinxit, quae pacem, qua nihil carius, nihil sanctius esse pot-est, religioni conciliavit, quae denique omnium, quae pro-sitemur, recentiorum symbolorum caput, ac princeps est, fundamenta, Saxonis auspiciis, intra illius pomoeria, sunt jacta. Cum deinceps proditione, ac perfidia illorum, qui ejus custodes, ac vindices esse debebant, mutaretur, imo corrumperetur illa, ex eoque infinita propemodum, in-ter socios illius, certamina orirentur, altera haec ei felici-tas evenit, ut in Formula Christ. Concordi[ae] solenniter de-clarata ab adversariorum insidiis tuta praestaretur. Miser procul dubio coetus divini, ipsiusque adeo religionis, status erat, quum, mortuo Luthero, & promulgata Interreligionis formula, velut quodam Eridis pomo projecto, lites ex litibus, & controversiae e controversiis nascerentur. Fl[ae]cius enim P. O. ipsam hominis corrupti substantiam esse contende- bat: (d) Chytraeus in Hist. A. C. p. m.44. (e) T.V. Altenb. f.14.sq. Chytraeus, & Coelestinus l.c. bat: Wigandus, Heshusius, alii accidens esse, ajebant. Stri-gelius, & Philippist[ae], hominem a lapsu sese quodammodo ad gratiam DEI oblatam propriis viribus applicare posse docebant, Orthodoxi rectissime negabant. Osiander Chri-stum, secundum divinam tantum naturam, Stanckarus, se-cundum humanam tantum naturam, nostram esse justiti-am, delirabant. Major B.O. ad salutem necessaria: Ams-dorfius, ad salutem pernitiosa esse docebat. Antinomi le-gem ab Ecclesia proscriptam esse cupiebant: Orthodoxi re-tinendam, & suo tempore ac loco urgendam esse, puta-bant. Philippist[ae] Evangelium concionem esse poenitentiae opinabantur: Alii negabant. Silberschlag, Pouch, alii, Ele-ctionem universalem esse dicebant: Chemnitius, ejusque socii negabant. Germani A. C. socii corpus & sanguinem in S. C. sub Symbolis panis & vini vere adesse, distribui, ac sumi contendebant: Crypto-Calvinist[ae], Lipsiae, Dresdae, Vittembergae, negabant. Interimist[ae] tempore confessionis in ritibus cedendum esse adversariis putabant: Flacius, & Orthodoxi negabant. Quibus quidem certaminibus cum purior Dei coetus miserrime laceraretur, & offenderentur infirmi, & periculum esset, ne altercando amitteretur ve-ritas, Saxoni AUGUSTO hanc mentem inspiravit DEUS, ut asserendae veritatis, & redintegrandae concordiae, idone-as rationes iniret, Qua in sententia non parum eum confirmavit Georgius Ernestus (f) Princeps Hennebergicus, qui & consilium ejus laudavit, & ad iliud exequendum, quantum posset, prolixe ac liberaliter obtulit. Misere igitur salluntur, & ignorationem rerum gestarum pro-dunt, qui omnem conditi Symboli invidiam in Theologos translaturi, consilium ejus adornandi ab his profectum, li-bellumque ipsum Principibus suppositum esse cum Tho-masio arbitrantur. Ipse AUGUSTUS, in quadam ad Elisa- a 3 betbam, (f) Hutter, in C. C. cap.IX. p.273. & XI. p.304. betham, Angliae Reginam, epistola, quum de miserrimo Ecclesiarum nostrarum, ante Formulam Concordiae, statu exposuisset: In hoc, inquit, multa piorum audita sunt su-spiria [et] Principes veritatis, atque pacis amantes remedi-um his tantis malis afferre non semel conati sunt. Quamo-brem pio, [et] salutari Principum, Veritatis, [et] quietis Chri-tian[ae] amantium, studio, consilia, & sententiae Theologo-rum doctrina, pietate, [et] vit[ae] innocentia pr[ae]stantium, ex-quiri coeperunt. (g) Quibus alio loco Selneccerus (h) adsti-pulatur, dicendo: Wir dancken dem frommen GOtt, dass, da fast alle Theologi (gar Wenig ausgenommen) geschwie-gen, und durch die Finger geseben, er aus der hohen Obrig-keit auch Theologos hat machen wollen, wie er dennunsers theils unsere liebe hohe Obrigkeit erwecket, und gesuhret hat, dass sie durch wunderliche Mittel hinter den Betrug gekommen [et]c. Saxo igitur, ut destinata perficeret, Conven-tum quendam Lichtenburgi, propter Albim, d. XlV. Febr. A. R. S. cI[...]I[...]LXXVI. indixit, cui XII. iique praecipui, Saxo-ni[ae] Doctores interfuerunt. Hi omnes, priusquam sententi-am dicerent, gratias egerunt DEO, quod consilium resti-tuendae pacis in Ecclesia suggessisset Augusto. Hinc, post aliquem primae sententiae accismum, quum tandem D. Sal-muth, Sup. Lips. dicendi initium fecisset, submonuit, duas esse vias redintegrandae concordiae, alteram, Synodum, alteram, idoneam quandam formulam, qua quidem ad subscribendum proposita, singulorum inclinationes, & stu-dia queant explorari. Priore, successuram rem esse nega-vit; posteriori insistendum esse non obscure suggessit (i) D. Crellius, Theol. Vitemb. svasit, ut quis Augustanae Con-fessioni, hujusque Apologiae, Art. Smalcaidicis, & Repeti- tioni (g) Vid. Peiferi Epistolae a Gottero editae. p.39.40. (h) In der kurtzen Erinnerung vom Christl. Concordien-Buch l. B.I. (i) Haec, & sequentia, notavit, Herm. Kregelius in Act. MSctis Con- ventus Lichtenb. tioni sidem obstringere adigatur. Id si fiat, secuturam esse Concordiam. Namque ut hi libri non sint norma doctrin[ae], posse tamen eos esse normam, Confessionis. D. Harder, Pastor, [et] Theol. Lips. censuit, recipiendam esse regu-lae loco Aug. Confessionem, Apologiam, Articulos Smal-cald. Repetitionem, utrumque Catechismum, & alios Divi Lutheri libros. D. Max. Moerlinus, Sup. Coburg. normae quidem auctoritatem solis SS. literis relinquendam esse putavit: ceterum ad Scripturam, A. Confessionem, Apo-logiam, Art. Smalcaldicos, & Catechismos Lutheri, dissen-tientium scripta examinari debere, ut quid in iis verum, quid falsum sit, pateat. Dan. Greser, Sup. Dresd. ut vir erat antiquis moribus, ita relictis omnibus auctor fuit, candide ageretur! nam nec Numburgico, nec Dresdensi Conventu, quicquam profectum esse: alioqui periculum esse, ne valde commoveatur Princeps, cujus ipse sic ex-ploratum habeat ingenium, ut confirmare ausit, nulla eum re magis quam candore, ac integritate capi. Gene-ratim monebat, corrigi oportere, quae exteri Doctores desiderent in Saxonicis. Corpus doctrinae Philippi non habendum esse pro norma: Jacobum Audre[ae], Chemnitium, Marhachium, alios, esse in consilium adhibendos [et]c. D. Selneccerus, Theol. Lips. gravem imprimis sententiam di-xit, censuitque 1.) Corpus Philippi non amplius haben-dum esse pro norma, utut possit adhiberi ad methodum in docendo. 2.) Inhaerendum esse primae, minimeque mu-tatae Confessioni A. Apologiae, Art. Smalcaldicis, Catechi-smis Lutheri, & Commentario ad Galatas. 3.) Abolendum esse blasphemum scriptum, quod sub Stereomatis nomine prodierit Vittembergae. 4.) Non esse provocandum ad Consensum Dresdensem. 5.) Sub Flacianorum nomine non esse exagitandas Sveviae, & Saxoniae infer. Ecclesias. 6.) Im-pediri Concordiam, per quaestiones nove excitatas de filii Dei Dei locali, & circumscripta sessione ad dextram Patris. 7.) Abstinendum esse a criminationibus, & obtrectationi-bus, cujusmodi sibi fuerint hucdum a Vittembergensibus tolerandae. 8.) Respiciendam esse Formulam Svevo-Saxo-nicam, & videndum, annon omnibus persvaderi possit, ut eam recipiant. Id si fiat, gratulandum esse Ecclesiae, Deoque agendas gratias, da sollte man Te DEUM Lau-damus singen, ob rem nimirum e sententia confectam. D. Mirus Theol. Dresd. negavit, cudendum esse quid novi, (man solle nichts neues machen;) sed potius inhaerendum esse Scripturae, tribus praecipuis, & Oecumenicis symbolis, Confessioni August. hujusque Apologiae, Articulis Smal-caldicis, & Catechismis Lutheri. De Repetitione Philippi rem committendam esse arbitrio Principis [et]c. In asse-renda & examinanda doctrina thesin, & antithesin, adhi-bendam esse. Corpus doctrinae esse pomum Eridos, pro norma igitur habendum non esse. M. Cornicelius, Sup. Hay-nensis, monuit, non temere quenquam inter Flacianos re-jici oportere, (man solle nicht mehr mit Flacianern um sich werffen) quum fere Orthodoxi hoc titulo onerentur. M. Ly-sthenius, Concionator Aulicus, de obstaculis Concordiae verba fecit. M. Jageteufel, Sup. Misnensis, monuit ad resarcien-dam Concordiam, amnestia opus esse. M. Jo. Schutzius, Sup. Ann[ae]bergensis, oravit, ne, quod svaserat D. Crellius, Repe-titio Philippi ad A. Confessionem adjiceretur, M. Glauserus, Ecclesiastes Dresdensis, docuit: causas dissidiorum fuisse 1.) quod Corpus doctrinae Philippi fuerit vendidatum pro norma. 2.) Stereoma. 3.) Catechismum Vittembergen-sem. 4.) Consensum Dresdensem. 5.) Praeposteram defen-sionem Philippi 6.) Crebram mutationem August. Con-fessionis. 7.) Quod Vittembergenses G. Majorem, ejusdem-que sententiam de necessitate OO. Post. pertinacissime defenderint. Et 8.) omnes a se dissentientes inviso Fla- Flacianorum nomine compellarint. Svasit igitur ne Cor-pus doctrinae deinceps habeatur pro norma, Selnecceri vero consilium de recipienda formula Concordiae Sve-vo-Saxonica [et]c. laudavit. Idem probavit Saxo, qui, quo tanto facilius exequeretur illud, a praecipuis sociis id sibi dari voluit, ut idoneum quisque Theologum mitteret, qui deliberationibus de pace, ac Concordia interesset. Nec id fuit negatum. Eodem igitur Anno, mense Majo, Torgaviae convenerunt Theologi, D. Nic. Selneccerus, Saxonicus, D. Chri-stoph. Cornerus, [et] D. Andr. Musculus, Brandenburgici, D. M. Chemnitius, Brunsvicensis, D. David. Chytr[ae]us, Mecklenburgi-cus, ac denique D. Jac. Andre[ae], Wurtenbergicus, qui mensem integrum, cum dimidio, isti negotio vacarunt. (k) Facile autem inter Theologos convenit, novam non esse scriben-dam vel Confessionem, vel formulam, sed retinendam esse illam, quae a Svevicis concepta, inferioris autem Saxoniae Do-ctoribus laudata sit, ac recepta, eandemque recensendam, ac enatis controversiis studiosius accommodandam esse, sic e-nim futurum, ut reliqui tanto promptius ipsi accederent, quippe a pluribus jam recognitae, ac probatae. Sicut igitur ex articulis Lutheri Torgensibus Confessio A. est coorta, sic declaratio Svevo-Saxonica fundamenti loco substrata est libel-lo Torgensi, quippe qui hoc uno ab illa differt, quod hinc inde uberius declaratus, & sollicitius conceptus fuit. Haec etiam procul dubio causa fuit, quod alii D. Jac. Andre[ae], alii D. Mart. Chemnitium, stylum Formulae Conc. moderatum fuis-se perhibent, quia nempe in libello Torgensi eadem illa Con-fessio, quae in Svevis primum ab Osiandro, & Bidembachio, conscripta, deinceps vero Andre[ae] opera cum Brunsvicensibus communicata, & a Chemnitio laudata fuerat, continetur, etsi revera nec Andre[ae], nec Chemnitius, auctor libelli Torgensis fuerint, quum in eodem fingendo, ac refingendo omnes ela-borarint. Rem vero non caruisse difficultatibus, hinc patet, b quod (k) D. Polycarp.. Lyser sen. in conc. fun. El. Augusti p.169 quod parum abfuit, quin D. Musculus, a nescio quo, sub-offensus, ab isto se negotio removeret. De quo Dan. Grese-rus: (l) zu Torgau hat Satan sein Heyl versucht, und durch et-liche Turbatores Unfriede stifften wollen, also, dass auch Mu-sculus dermassen erzurnet wurde, dass er auffstunde, und lan-ger auff dem Conventu nicht bleiben wolte, sondern hatte fur, er wolte davon gehen. Aber den Turbis ward gewehret, und Musculus zu bleiben erbeten, dass, GOtt Lob! alle Dinge zum guten und friedlichem Ende geriethen. Sic igitur Saxonis Au-gusti auspiciis, liber ille, qui solida Declaratio articulorum con-troversorum inscribitur, Torgavia est confectus. Nam quod ad Epitomen attinet, haec, utut Declarationi praemissa sit, biennio tamen recentior est, nec Torg[ae], sed Berg[ae] in coeno- bio, prope Magdeburgum, contexta. Incredibile vero di-ctu, quantum utilitatis ab ista Declaratione ad totum, qua Sacris emendatis utitur, Christianum Orbem, progressu tem-poris, redundarit. Praeterquam enim, quod Calvinistae, qui ad tempus Lutheranos se esse mentiti fuerant, detecti, functio-nesque suas germanis A. Confessionis sociis relinquere sunt jus-si, multae etiam Sectae, utpote Antinomorum, Interimista-rum, Adiaphoristarum, Syncretistarum, Flacianorum, Osiandri-starum, Majoristarum, Amsdorsianorum, aliorumque per ean-dem penitus sunt extinctae. Male id habuit Cacodaemonem, hujusque instrumenta, a quibus piissimus liber varie appeti-tus, auctores vero ejus indignissimis calumniis onerati fue-runt. Hinc merito Nic. Bergius (m) contra Formulam Conc. inquit, non tantum Calviniani, sed [et] Syncretist[ae], [et] quic-quid Novatorum est in Ecclesia, tela dirigunt venenata: verum clypeo veritatis excepta, in adversarios felici successu reje-cta. Omnium autem maledicentiam superasse censendus est D. Thomasius JCtus Halensis, teste Apologia ad calcem Dissert. de Jure Princ. circa Controv. Hal[ae] 1696. Haec Bergius, qui ne in- juriam (l) In Vita Sua lit. M. 4. (m) In Notis ad Censuram cleri ad omnes Regni Sveciae Episcopos Holmiae 1697. pag.16. juriam Halensi fecisse videatur, liceat ex eadem illa Apolo-gia (n) unicum locum adducere, quo pateat, quanto in libel-lum multo sanctissimum, utilissimumque, odio stimuletur. Ich halte, ait, die Form. Conc. fur ein so wohl denen Fursten, und Obrigkeiten, die selbige angenomen, als auch Deren Land und Leuten hochstschadliches, und dieselbe vielmehr ruiniren-des Buch. Unterstehe sich nur ein Evangelischer Furst dieses Buch, oder nur den Exorcismum, abzuschaffen, und sehe wie hubsch seine Clerisey das Volck wider ihn in ihren Predigten er-regen wird, oder erwarte gar, wie er unvermuthet in der be-sten Bluthe seiner Jahre dahin sterben wird. Mirum vero, hominem, professione Christianum, tam impudenter ca-lumniari, vel sana mente praeditum, tam turpiter dare se po-tuisse, ut ea in gratiam Reformatorum, quibus se indignis-simis assentationibus venditat, eructaret, quae ipsorum Refor-matorum testimoniis refelluntur. Postremis enim verbis pro-cul dubio respicit Christianum I. Sax. Elect. quem, ob Form. Con-cordi[ae]. & Exorcismi abrogationem, veneno sublatum esse insi-nuat, Sed mendacii eum convincit Reformatus Scriptor, Eberh. Reidanus, (o) quem Vir. Cl. Dion. Vossius latine reddidit, his verbis: Per idem tempus Christianus Saxoni[ae] Elector finivit, juvenis expectationis summ[ae], nisi quod immodicus potandi. - - -Septimo decimo Cal. Febr. Dux Joannes Casimirus, Comes Pala-tinus, fato suo fungitur. Utrumque magna adversus Pontifici- os, ac domum Austriacam, animo volvisse constabat, ni propera mors pr[ae]vertisset. Incitarat huc Saxonem Casimirus. - - Non-nulli, quod brevissimo intervallo Princeps uterque, [et] opportu-no Romanensibus casu, extinctus erat, de veneno suspicari. Cujus in Casimiro nulla indicia notata. - - Saxoni[ae] Electorem haud du-bie venenum rapuit, veniente in suspicionem Swertsero, chymico, cujus ille medicamentum, contra veterum Medicorum volun-tatem, hauserat. Nec multo post honestus Swertsero apud C[ae]s. locus. Nempe quod commissis a Saxone in di[ae]ta erroribus b 2 fuerat (n) pag.268. (o) In Annal. Belgicis L.IX. fol.233. seq. fuerat tribuendum, id a Reidano, per suspicionem, veneno, a Thomasio, per calumniam, Formulae C. & Exorcismi repudio, imputatur. Nunc etiam in vicina nobis Marchia id agitur, ut liber, totum, & amplius, seculum symbolari auctoritate nostra in Ecclesia gavisus, propalam, ac procul ambagi-bus, pristinae dignitatis gradu dejiciatur. Tempus autem ipsum aperiet, hoc, velut intergerino pariete, remoto, non solum Calvinismo, sed omnibus quoque aliis haeresibus & sectis, ad opprimendum puriorem DEI coetum, & extinguen-dam veritatem, aditum patefactum fuisse. Bene igitur fe-cerint Doctores, quos Deus traditi a se verbi vindices esse voluit, si deprecentur hos ausus, & Principi, Suum cuique tri-buere se velle, profitenti, quid eo in consilio desiderent, & quantum per id ipsum non nostrae modo, sed ipsi quoque Re-formatorum, religioni periculum confletur, demississime ape-riant. Nec enim dubium est, quin suo tempore in cives Re-formatos idem tentaturi sint Pontificii Principes, quod in subjectos Lutheranos licere sibi existimant Reformati. Re-ctius Jo. GEORGIUS II. Elector Saxo, Divus, quantum huic symbolo veritas, quantum sanctimonia, quantum universa Ec-clesia deberet, intellexit. Elapso igitur seculo, anno millesimo, sexcentesimo, octogesimo, natalem ejus Torgavia, quo Theo-logos Lipsia, & Vittemberga, evocaret, non absque solemnibus ceremoniis, celebravit. Quod factum uti ad omnem poste-ritatis memoriam laudatur, sic istam quoque Torgensibus fe-licitatem gratulari habemus, quod ab illo tempore hujusmodi sacrorum Antistites, Heidenrichios, puta. Lyseros, Himmelios, Hofmannos, Hofkunzios, aliosque, sunt nacti, qui assertae in For-mula Concordiae veritatis multo cum studiosissimi, tum te-nacissimi fuerant. Ac horum quidem vestigiis insistit, quem nunc commendatum venimus, Vir Maxime - Reverendus, Amplissimus, Excellentissimusque, M. JO. CHRISTIANUS BUCCIUS, hucdum Ecclesi[ae] Torgensis Diaconus, multo meri-tissimus, nunc autem Pastor illius Primarius legitime vocatus, mox Ephorus etiam, auspiciis REGIS POTENTISSIMI, crean- dus. dus. Nec enim alia de causa summos in Theologia honores ob-tinendi potestatem impetraturus ad nos comeavit, quam ut pu-blico a Nobis testimonio ornatus suum in doctrina consen-sum publice confirmaret. Natus is est Grafenhayn[ae], oppido al-terum abhinc lapidem, nostra in Saxonia, sito, Patre CHRISTI- ANO, AVO GEORGIO, BUCKIIS, Ordinis Senatorii Viris, ma-tre DOROTHEA, CHRISTOPHORI KOPPII, Consulis, de patria non male meriti, filia, honesta femina. Simulac licuit per aetatem elementa literarum in ludo pa-trio didicit, donec ejus Moderatori M. Tobi[ae] Reibstalio formandus datus fuit, a quo cum Latinis, tum Graecis li-teris non infeliciter est imbutus. Paulo post utriusque parentis obitum, anno superioris seculi sexto & octo-gesimo in hanc Urbem se contulit, integrumque annum M. Jo. Peiskeri, & M. Davidis Winteri, fideli institutione est usus. Cum vero hic posterior ad gubernationem scholae Torgensis honestis conditionibus evocaretur, Nostrum eo secum adduxit, qui ab illius latere nunquam discessit, eidem-que, nec non Ruperto, & Rosteuschero, qui una coetui scholasti-co praeerant, discendi studium prolixe approbavit. Winterum ut in gubernatione lycei, sic in voluntate Buccium juvandi, secutus est M. Abrabamus Ziegkius, qui excitandis, poliendis-que, ingeniis natus, tam praeclare meruit de Nostro, ut, se plurimum ei debere, etiam nunc gratus profiteatur. Cum sibi satis praeparatus ad studia in Academiis videretur, anno illius seculi XCIII. Rectore t. t. Magnifico D. Joh. Deutsch-manno, Theologo aetate, doctrinaque gravissimo, nomen su-um inter Cives Academiae est professus. Neque tamen hic diu commoratus fuit, sed humanitate D. Andre[ae] Petermanni, Medici apud Lipsienses primarii, qui suis eum liberis Praece-ptorem destinaverat, pellectus, Lipsiam abiit, ibidemque in-tegrum annum magna innocentiae, ac probitatis laude, vixit. Linguarum enim, queis Oriens utitur, cognitionem M. Schie-ferdeckeri opera confirmavit non parum: Notitiam Rerum b 3 natura- naturalium a Celeberr. D. Jo. Cypriano, Historiarum, a D. Thoma Ittigio, immortalis famae Theologo, accepit. D. Jo. Guntherum, Theologum ingenuum, ac veterum vestigiis in-sistentem, qui bene concionandi rationem privatim tradebat, in pretio habuit: Joannem vero Benedictum Carpzovium, se-culi sui Chrysostomum, de quo nihil tam grande ac magni-ficum dici a me potest, meritis quod ejus, famaeque, re-spondeat, seu is in Jesaiam commentaretur, seu pro sug-gestu verba faceret, toties admiratus est Noster, quo-ties audivit. Neque sic tamen a charitate Vittember-g[ae] potuit revocari. Itaque cum audisset, curante M. Jo. Christ. Saueressigio, Antistite sacrorum in patria, cujus singularem in se favorem maximopere praedicat, be-neficio quodam suam sublevandam esse inopiam, Anno Sec. Sup. XCIV. huc est reversus. Relictis autem omni-bus supplere illa studuit, quae in cognitione, vel litera-rum, vel artium, deesse videbantur. Nec enim igno-rabat, quanto ea sibi adjumento futura essent, ad disci-plinam divinissimam perrecturo. Antiquitates igitur La-tinas, Graecas, Ecclesiasticas, praeeunte summo Polyhisto-re Schurtzfleischio: Sacras, Dassovio, Mathesin, Knorrio, Viris multo eruditissimis, Clarissimisque, imbibit. Tena-cius vero adhaesit Socratici ingenii Viro, Christ. Rorenseo, Divo, de Jure Natur[ae] ad ductum Sam. [R]ufendorfii, pri-vatim exponenti, cujus etiam convictu per annos com-plures mecum usus fuit. Quo tempore Candidati Nostri moribus me vehementer captum, & familiaribus illius, ac oppido eruditis colloquiis, saepe numero recreatum fuisse memini. Diviniorem porro disciplinam adeo non praeteriit, ut se totum ei dedisse visus sit. Doctorum igitur qui t. t. eandem immortali Nominis sui fama tra-debant, nunc vero laborum suorum fructum nunquam interrumpendum, capiunt in coelis, D. Deutschmanni D. Hannekenl, D. Neumanni, scholis, & praelectionibus inter- interfuit frequens, sub Neumanni autem praesidio, etiam ingenii vires publice, privatimque, disputando periclitatus fuit non semel. Illud imprimis gratulatur sibi Noster, quod venerandi Senioris, D. Caspari Loscheri, quem DEUS in familiae, Collegiique nostri, decus ac so-latium sospitet! scholas partim theticas, in Scherzerum, partim Polemicas, adversus Calvinianos, adire, in iisque pro-ficere potuit non parum. Quum sibi tantum didicisse vide-retur, ut alios cum fructu docere posset, honores Magisterii petiit, & ab Ordinis Philosophici t. t. Praeside Jo. Christ. Wich-mannshusio, Celeb. Viro, facile impetravit. Mox ut ostenderet, dignum se esse, Magistris qui Regentibus adscribatur, in publi-cum prodiit, ac moderante Roerenseo, Divo, Positiones Politi-cas de pace Ao. XCVII. triduoque post dissertationem de pa-ce esterna, erudite scriptam, proprio Marte defendit. Qui-bus speciminibus cum dexteritatem docendi Collegio Sapi-entum probasset, scholas aperuit privatas, Oratorias, Ebr[ae]as, Chald[ae]as, Syriacas, Ethicas, Politicas, Disputatorias, Homile-ticas. Nonnullis etiam ex intervallo equestris Ordinis ado-lescentibus praefectus, praeter Latinas, Graecasque literas, Geo-graphiam, Mathesin, Historiam, iisdem instillavit. Dedit & publica quaedam industriae documenta, utpote disputationem de [...] circa sacra, de [...] Pontif. Ro-mani, de Concursu DEI, & alia, quibus paucis abhinc annis Epistolam de medietate trium Religionum ad B. D. Neuman-num adjecit. Ac illis quidem eo usque se Patribus commen-davit, ut Praeside Ordinis Jo. Bapt. Roeschelio, Doctore Theo-logo, & Physico, in ipso Sapientum Collegio concordibus eorum suffragiis locum obtineret, quem ipse oppido erudi-ta de anno Ebr[ae]orum Jubil[ae]o Dissertatione vindicatum ivit. Denique parum abfuit, quin, se ad Vitae Academicae rationes totum componeret, praesertim quod juvenum ad eum di-scendi causa venientium studiis ad id invitabatur. Verum, sapientissimo Numini aliter est visum, quod summorum ei Viro- Virorum voluntates conciliavit, Amplissimoque Senatui Tor-gensi auctor fuit, ut Eum, nec opinantem, ad obeunda Dia-coni munia evocaret. Quibus ipsis annos omnino XII. tanta industria, dexteritate, ac fide perfunctus est, ut non modo coe-tus, curae suae crediti, favore constanti, sed ipsius etiam RE-GINAE AUGUSTAE, Dominae nostrae Clementissimae, cui, ob publicam, pivatamque salutem, longissimum vi-tae spatium devotissimis suspiriis apprecamur, prolixa gratia sit usus. Neque vero non utriusque fructum uberrimum, prorsusque exoptatum, tulit. Defuncto enim sub anni superioris finem D. Hofkuntzio, Pastore Urbis primario, & Antistite Sacrorum, non Senatus Oppidani tantum, cujus in clientela est Sacerdotium Primarium, sed ipsius quoque SERENISSIMAE REGINAE, judicio di-gnus est habitus, qui ei in Provincia succederet. Cui quo majore deinceps auctoritate praeesse posset, Majorum etiam invitatus exemplis, potestatem sibi fieri nostro a Col-legio voluit, summos in Theologia honores capessendi. Nec habuimus negandi causas. Cras igitur, quod felix faustumque sit: destinata sibi Specimina orsurus, ab ho-ra IX. num Pietismus sic fabula? gravi, copiosoque ser-mone dispiciet. Cui ut Magnificus Academiae PRO-RECTOR, Illustrissimus COMES, Per - Illustris L. BARO, Patres CPti, & quotquot horum Ordinibus sunt adscri-pti, una cum Perquam Reverendis Ecclesi[ae] Oppidan[ae] Mini-stris, Literarum Fautoribus, ac Studiosis, frequentes auscul-tare dignentur, meo, & Collegii nomine, reverenter, ac per humane rogantur. P. P. Dom. Laetare A. R. S. cI[...]I[...]CC XII. VITEMBERGAE, LITTERIS CHRISTIANI GERDESII.