RECTOR ACADEMIAE WITTENBERGENSIS MART. GOTTHELF LOESCHERUS PHILOS. ET MEDICINAE DOCTOR HUJUSQVE PROF. PUBL. EXTRAORDIN PHYSICES ORDINARIUS, SERENISSIMI DVCIS SAXO VINARIENSIS PHYS PROVINCIALIS CIVIBUS ACADEMICIS S. P. D ogitanti mihi hoc tempore magni-tudinem gratiae, qua Deus Aposto-lis cum Spiritu Sancto facultatem simul, aliis atque aliis lingvis uten-di, liberaliter impertivit, illecum-primis scrupulus incidit, rectene fiat in scholis, quod hodie profani scriptores tenerae juventuti ad le-gendum, imitandumque, propo-nuntur. Etsi enim facile pateat, hoc ipsum ad excolen-dum stylum, & imbibendam politiorem literaturam, plu-rimum facere, negari tamen non potest, multa oecurrere in iis, quae pias, sollicitasque, mentes ab iis abstrahere, acrevocare possint. Primum enim illud obverti solet, perinde esse, seu quis latinitatis multum, an parum peri-tus fuerit, cum eruditio non lenociniis verborum, aut elegantiis vocum, sed rebus, earundemque notitia, debeat aestimari. Unde adeo non desint, qui suum inter erudi-tos locum jure merito tueantur, etsi ad molestas Gram-maticorum regulas adstringi, vel Rhetorum flores ablegari sese, non patiantur. COMINEUM gravem procul dubio & luculentum extitisse scriptorem, qui tamen ser-mone patrio scripserit, minimeque dissimularit, non scho-lae sese, sed vitae didicisse, nec ad literas, harumque ele-gantias, sed ad res ipsas, rerumque usum, omnia retulisse. Quapropter si ad bene sapienterque scribendum asvefieri debeant adolescentuli, recentiores, eosdemque Christia-nos, auctores iisdem oportere proponi, a quibus praeter nitorem ac elegantiam verborum, res quoque graves, utiles, ac salutares, petere possint. Nam quod ad profa-nos scriptores, eos praecipue, qui classici nominentur, spectet, eos verbis, & formulis nonnunquam obscoenis, & ab omni honestate remotis, uti, quibus animi adole-scentum ad libidinem inflammentur, & a virtutis studio abducantur. Tum vero argumenta eos tractare amatoria, ludicra, vana, inania, seculum, seculique mores, & deli- )( 2 cias, C cias, non spiritum, sapientia. Quin & errores de religio-ne graves, cum superstitionibus, & manifestae impietatis exemplis, inspergi, quae quidem juventuti ad pietatem vi-taeque innocentiam traducendae parum insverviant. Chri-stianos autem, & recentiores, si forte munditie sermonis ac elegantia verborum cedant, gravitate tamen sententiarum, & pondere veritatum, profanos omnes vincere. Quibus etiam de causis opinor factum esse, quod in celebri qua-dam, eaque libera & Imperiali Urbe, Terentius, Qvidius, Horatius, Curtius, nescio cujus auctoritate, haud ita pri-dem Lyceo ejecti, quasique in exilium sunt pulsi. Etsi vero superius allata cum quadam veritatis spe-cie a classicorum auctorum osoribus afferantur, videmur tamen nobis habere graves ac vehementes causas, ob quas ab iisdem diisentireae recedere debeamus. Primo enim, PLINII judicio, stulissimum est ad imitandum non optima quaeque proponere, *) idque propterea, quod imitatio perraro tam feliciter instituitur, ut quis omnes imi-tandi scriptoris veneres, perfecte, pleneque assequatur. Cum antem classici auctores, omnium suffragiis, recentiores fere dictionis proprietate vincant, structura sermonis, ac elegan-tia, vincant, judicio denique scribendi vincant, minime, hoc adolescentulis profuturum putamus, ut, praeteritis ve-tustioribus, & melioribus, ad novos quosdam, cosque mi-nus scite recteque aliquando scribentes, sequendos se confe-rant. Ridebitur Gallus, qui, linguam sibi familiarem red-diturus Teutonicam, Helvetio cuidam, vel Bavaro, quam e Misnia oriundo, se jungere maluerit: Ridebitur Ger-manus, qui Gallicum imbibiturus sermonem, ad Vasco-nem quendam, quam Parisiensem, se applicare maluerit: sed perinde exagitari merebitur, qui Latinum sermonem e recentiore potius, quam e veteri quodam, probatoque, scriptore haurire volet. Vix enim aliunde dulcius, quam ex ipsis fontibus, petuntur aquae. Quod ipsum in imbi-benda lingua latina hoc studiosius est attendendum, quod ea, postquam patriis sedibus expulsa, inter omnes prope- modum *) Plin. Ep. L. I,5. modum nationes gentesque exulat, solorum eruditorum hospitio fruitur, apud quos ipsos cum veterum maxime scriptorum auctoritate sustentet sese, periculum est, ne, si horum quoque praesidiis nudetur, ab infesta sibi bar-barie penitus extinguatur. Latini autem sermonis usu hoc minus in genere humano carere possumus, quod artes, literasque omnes in eo, velut in capsula quadam, vel cistella, inclusas, a Graecis per Romanos accepimus, unde adeo indignum foret, abjecto conditorio artes solas sectari velle. Quid? quod nobis in proclivi est, ex historia de-monstrare. & sanctissimum quemque veteris Ecclesiae do-ctorem classicos auctores suis commendafsse, & infensissi-mum quemque Tyrannum eorundem tractione ac usu Christianis interdixisse. Julianus certe, quum de iisdem ad incitas redigendis, & arte quadam vexandis, cogitaret, id sibi praecipue negotii datum esse credidit, ut Christia-nos scholis Grammaticorum ac Rhetorum prohiberet, quod ipsum inclementius interdictum AMMIANUS MARCELLINUS, religione licet profanus, nomi-nat. a) Revera enim id agebat Apostata, ut Christia-nos, armis veluti exutos, Ethnicis, pro libidine, arbi-trioque circumagendos, superandosque, relinqueret. Hujus ergo consilii minime ignari APOLLINARIUS uterque in locum quidem prohibitorum, quasique ere-ptorum, auctorum & ipsi quaedam a se tersius & elegan-tius ad eorundem imitationem scripta surrogarunt, sub-lato tamen Juliano, Julianique interdicto, e vestigio redie-runt ad veteres probatosque scriptores, parum decere ar-bitrati, omssis fontibus, rivulos sectari. Enim vero TERTULLIANUM in omni genere literarum peri-tum fuisse LACTANTIUS b) scribit: AUGU-STINUS se juvenem omnes libros artium liberalium evolvisse gloriatur. c) HIERONYMUS d) laudi sibi esse ducit. quod ab Adolescentia inter Grammaticos, Rhetores ac Philosophos sederit, commendatque Flaccum, Pinda- )( 3 rum a) L. XXV.4. b) L.V. Instit. c.l. c) De Cenfess. L.IV. c.16t. d) in Praes. ad Jobum. rum, alios, hinc graecos, hinc latinos Scriptores, horum-que lectione Aristidem, Cyprianum, Justinum, Diony-sium, Clementem Alex., Origenem, reliquos, multum tri-buisse scribit e) DAMASCENUS ethnicorum etiam scriptorum lectionem non improbat. Neque vero non id consilium LUTHERUS noster laudavit, qui elegan-tissimo de scholis constituendis libello ad Civitates Germa-ni[ae], quem Philippus postea latinitate donavit, linguarum literarumque studia, ut qui maxime, commendat. Ar-tes, inquit, liberales, lingvarumque cognitio, praeter-quam quod damnosae non sunt, etiam ornatum uberiorem, decus, utilitatem, cum ad literas sacras intelligendas, tum ad reipubl. munia obeunda sunt allaturae. Mox id egisse Satanam docet, ut oppressis literis, offusisque generi hu-mano ignorantiae tenebris, regnum suum, quam fieri posset, latissime proferret. Prospiciebat, pergit, veterator ille futurum malum, quod regno suo linguarum cognitio pro-cul dubio esset illatura, ubi in lucem emerfijfenty cui mulw seculis mederi non possit. Proinde, quum prodeuntibus jam linguis obstare non potuit, cogitat, eas ad paucissimos quos-que religandos esse, ut per se tandem, sterili paucitate co-gente, denuo arescant, [et] concidant astute. Denique vehe-menter dolet, quod, lectione classicorum scriptorum omissa, oleum quondam & operam perdiderit in scholis: Quan-ta, inquit, nunc ducor poenitentia, ob non plures [et] poetas, [et] historiographos, a me lectos, aque nemine mihi traditos. Quorum loco stultorum Philosophorum inanes nugas, [et] So-phisticam barbariem, immensis [et] vigiliis, [et] laboribus, nec minore ingenii dispendio, pretiosissimique temporis jactura, discere cogebar, quam fecem nec hodie prorsus exhausi. At hic forte diffentientes exceperint: non deesse Theo-logos, JCtos, & Medicos, qui multis ingenii monumentis inclaruerint in orbe, utut ad Ciceronianae dictionis lau-dem, elegantiamque non aspirarint. Sed enim, ne id ur-geam, non exemplis, sed regulis, judicari debere, illud et- iam e) L.IV. de O.F. c.18. iam liceat afferre, quod, si vel maxime rerum & argu-mentorum dignitate ac copia gaudeant illa, procul du-bio tamen & lectu jucundiora, forsan & perceptu faci-liora, futura fuerint, siquidem plano, terso, vereque lati-no sermonis genere adornata fuissent. Bonitatem libro-rum argumentis suis, eorumque deductionibus, imprimis oportere censeri, dubitat nemo. Invicem & illud certum est, in scribendo non rerum modo, sed & verborum ra-tionem habendam, idque apprime videndum esse, ut ver-ba rebus, res verbis, respondeant. Quod utrumque cum classici auctores vix imitanda felicitate praestent, ut qui cum praeclare sapienterque de rebus cogitant, tum cogi- tata genere scribendi purissimo, tersissimoque exprimunt, ecquis hos recentioribus praeferri oportere addubitet? Nam quod iisdem obscoena quaedam & parum honeste dicta, vel etiam superstitionem & Carnem potius, quam Spiritum sapientia, sunt admista, hoc unum ad eos e scho-lis nostris simpliciter excludendos non sufficit. PE-TRONIUS equidem Juvenalis, & alii, quos im-purissimos purissimae latinitatis scriptores non immerito no-minaveris, tenerae juventuti proponi non debent, quod meliores, & procul aliorum offensione, legendi, etiam inter Veteres, extant: At Terentium, Plautum, Horati-um, ob pauca quaedam incautius, & inhonestius, prolata, eliminare, vel omnes promiscue scriptores, etiam innocen-tissimos, Christianorum scholis, hac una de causa, quod Christiani non sint, & aliquos de religione errores admi-stos habeant, ejicere velle, nimium duco. Namque & ab Epimenide & Menandro aliqua non minore, quam a Plau-to vel Terentio, licentia sunt scripta. Et Arati in [...]-[...] locus, quem Paulus Act. XVII, 28. allegat, non so-lum de Jove loquitur, sed & cum Pythagora quandam Dei-tatis particulam hominibus inesse, docet: Apostolus ta-men illorum sententias sobrie explicare, & dextre applicare, quam eorundem lectione Christianis interdicere maluit, eo-que docuit, si qua in auctoribus occurrant, quae pias aures mentes- mentesque offendant, illa notari quidem, & reiici, ali-quando etiam omitti, ac praeteriri posse, totos autem li-bros propterea prohibendos haud esse. Relinquamus igi-tur bonis auctoribus eum, quem per tot secula, praesen-ti juventutis commodo, locum tenuerunt in scholis, nec in Anabaptistarum, vel fanaticorum gratiam, sub provehendae pietatis praetextu, eosdem in exilium pella-mus. Neque enim hoc inficiabimur, denuo LUTHE-RUS noster f) scribit, Evangelium quamvis Spiritus Sancti opera a Deo solum venerit, [et] venit indies, ipso re-velante, tamen linguarum adminculo potissimum venisse, per quas etiam incrementum accepit, quarumq; opera etiam poshac retinendum erit. Non secus atque quam primum per Apostolorum legationem Christus in omnes mundi an-gulos Evangelium evulgare decreverat, non prius quam variis linguis instructos misit Apostolos: Adhaec non in a-liud per Romanum Imperium ante longe lateque Graecam [et] latinam linguam sparserat, quam quod citissime Evan-gelium suum per orbem effundi volebat. g) Quod ipsum cum, emergentibus literis, duobus abhinc seculis, denuo evenerit, hodierno quidem die, quo doni linguarum Apostolis concessi memoriam renovamus, primum gra-tias agamus Deo, sapientiae omnis, ac veritatis paren-ti, quod paulo ante restitutam Lutheri opera reli-gionem, literarum omnium studia, in his regionibus, & in hac praecipue Academia, reflorescere voluit, tum vero precemur eum, ut ingens hoc beneficium nobis perpetuum ac proprium esse jubeat: denique imminentes ferias, sacra celebrando, templa frequentando, munera in aris offerendo, sic exigamus, ut a Spiritu Dei nos guber-nari gestu, ac vultu, ore, ac opere, demonstremus. P.P. in anniversario Sacro Pentecostali, cI[...] I[...] CC XX. f) l.cit. g) Cons. Tripolitani wider den Guttmannischen Offen- bahr Patron, Cap. III. §.77, sq. WITTENBERGAE LITERIS SCHROEDERIANIS, ACAD. TYP.