DE SUFFICIENTIA ET efficacia mortis Christi, DISPUTATIO II. De qua. DIVINA FAVENTE GRATIA, Praeside CONRADO BERGIO S. S. Theol. D. & P. P. Respondebit CHRISTOPHORUS STOSCHIUS Strela- Silesius. Ad diem 21, Augusti, loco horuq[ue] consuetis. BREMAE, Typis Bertholdi Villeriani ibidem scholae typographi. Perillustri ac generosissimo Domino, Dn. ACHATIO SENIORI BURGGRAVIO & BARONI a DOHNA, Consiliario Electo-rali Brandenburgico, Domino suo gratiosis-simo, NEC NON [Clarissimo] experientissimoq[ue] Viro, Dn. SIGISMUNDO NESSELMANNO, Medico apud Elbingenses primario, hospiti & Mecoena-ti suo omniobservantiae cultu prosequendo. UT ET Clarissimis [et] Doctissimis Viris, Dn. MICHAELI MYLIO Dn. GREGORIO MENNINGERO, Illi illustris Gymnasii Elbingensis Rectori; HuicCon - Rectori dignissimis, Praecepto-ribus & Promotoribus suis aetatem colen-dis, Ad contestandum debit[ae] submissionis, gratitudinis [et] observantia affectum offert & dedicat CHRISTOPHORUS STOSCHIUS Reip. Luth. Tom. 1. Wit. fol.415.th.34.35 SCeleratum est, cum noveris pium [et] sanum esse ali-cujus sensum, ex verbis incommode dictis statuere errorem. Nulli enim fuerunt unquam Patres aut Do-ctores, qui non improprie sint locuti, si dicta eorum cavil- lari velis. Cornelius Martini in Analysilogica. Neq; sceleratius quicquam in eum, qui cum disputas, committere potes, quam si opi-nionem vel sententiam ei affingas, quam is ne-get esse suam: nam & illius famae & animae tuae periculum creas: praesertim si negocium religio-nis agatur, in quo sycophantiam exercere non licet. PSAL.139. V.20. & s. Ex paraphrasi G. BUCHANANI. TE quisquis odit, non ego odi? non tuos Hostes habebam pro hostibus? Odi profecto: nec tuis ex hostibus AMICVS est quisquam mihi. Revolve mentis intimos sinus DEUS, Latebrasque nostri pectoris; Nisi hic amorem videris tui, nisi Animum obsequi nunquam pigrum; Si par scelestis scelere sum, vit[ae] parem Da cum scelestis exitum. Theod. T H E O D. B E Z [...]. NAM tui osores, DEUS, Et tui hostes numinis, Totus omnes exsecror. Totus, inquam, abominor, Hostis ullus nectibi: Quin sit hostis & mihi. Tu Deus medispice, Pectus istud perspice, Cogitata pervide, Prava forte si sequor, Meque per mei rege Omnis ae vitramitem. E O B A N I H E S S I. QVi te odere Pater, dignos odio esse putavi, Digni [et], quos odio prosequeremur, erant. Qui sua te contra statuerunt signa rebelles, Semper in hos animo non patiente fui. Nec potui majore odio, quam prosequor, illos. Hac hostes facti sunt ratione mei. Explora, cognosce meos pater unice sensus, Perscrutare animi cuncta profunda mei. Vt videas, si forte via non rectus aberrem, Et revoces lapsos in locarecta pedes. DE SUFFICIENTIA ET efficacia mortis Christi. DISPUTATIO 2. I. Uperiore disputatione recitavimus STATUM controversiae de sufficientia & efficacia mortis Christi, prout olim formatus fuit a Theolog. PALATINIS Heidelbergensibus, contra Lu-THERANOS Ambergenses. 2. Et tum ex eo, tum ex aliis, declarationes super hac re recentiorum, fucum [et] sophisticam minime esse, con-tra eos qui talia objecerunt, ostendimus. 3. Ideoque nec gratiam svfficientem a nostris aut negari omni modo, aut sophistice afferi, (ut similiter objectum e-rat:) quia per sufficientiam meriti Christi non tantum preci-ositas [et] valor infinitus nude notetur, sed & dilectio quaedam erga universum mundum, & beneficium aliquod actuale ex illa pro-cedens: ut minime possit objici, homines plerosque nihilo plus beneficii & potentie ad salutem habere ex morte Christi, quim diabolos. 4. Cum hac tamen CAUTELA, 1. ne ex dilectione illa universali, etiam universalis salus & remissio peccatorum actu concludatur: 2. neve potentia ulla relinquatur in natura cor-rupta seu mortua, qua aliquo modo ad salutem s. vitam aspira-re possi: 3. nec denique actus seu completio statim pona-tur illius potentiae, quae est per radios vitae ac lucis in morte & tenebris lucentis; sed culpa proprie & ingratitudo homi-num evincatur, qua nolentes excitari, radios illos exstinguunt, A [et] 1 S [et] potentiam amittunt, ut vere & perspicue ab omnibus intelli-gantur esse inexcusabiles. 5. Removimus etiam OBJECTIONEM, 1. quod vana & frustranea videatur potentia, quae non exit in actum: quo-niam non est frustraneum, quo & divina bonitas & humana culpa & inexcusabilitas demonstratur; neque nobis convenit definire, quis etiam alius fructus & eventus hujus poten-tiae Deo notus esse possit. 2. Tum quod objicitur de dissensu aliquorum inter nostros, & qudd non damnamus dissentien-tes: ad exemplum moderationis & pacis potius, quam ad ar-gumentum accusationis & divisionis rapiendum esse con-clusimus. II. At obstare videntur quaedam LOCA, partim ex no-stris scriptis, partim ex aloenis; unde vel nos ad aliorum errorem prope nimis accedere videri possimus, vel alii fratres a nostra sententia & declaratione longius recedere: unde & fratribus male de nobis suspicandi, & adversariis errantibus porro ac-cusandi materia relinquatur. III. DE NOSTRIS verbis, sufficit initio generalis respon- sio: nostram ipsorum interpretationem imprimis quaeren-dam & andiendam esse, ex regula nota ipso jure gentium; O-ptimus interpres verborum quisque suorum. Nunquam certe nobis in mentem venit, in ullo omnino doctrinae capite, a Scrpturis sacris, & catholico illarum sensu, contra Sabellii, Photini, Arii, Pelagii, & quasvis alias haereses notorie jampridem in orthodo-xa ecclesia definito, dissentire; aut quenquam etiam alium in hujusmodi dissensu juvare. Quod ipsum praecipuum argume-tum & materia fuit dissertationum de fide catholica, quae ad hunc i-psum scopum haud pridem a me publicatae fuerunt: ut & ad rejectionem simul additionum Pontificiarum, & ad praxin imprimis sofessoru apud omnes scripturae dogmatu, quae praxis est funda-mentum & medium optimum; unde & priora illa procliviora & salubriora demum esse poterunt. Nam qui ab ipsa janua aberrat, quomodo ad caetera deinceps rite penetrare queat? Eo magis impendio profecto miraturus sim, si quis aliud ferio & contanter de me vel suspicari ausus fuerit: quod equidem cer- 2 certus sum nemini posse contingere, nisi qui vel non potuerit ob alia negotia, vel non dignatus sit aliter quam superficiarie legere quae a me scripta fuerunt. Nam illorum qui attentius legerunt, longe alia novi judicia: quomodo cui non lubet aut vacat legere; in judicanda etiam & interpretanda ad malum aliena sententia, tanto timidior ac tardior sine dubio esse de-bebit, quanto judicium vicissim gravius si quid excedi-mus, apud Deum & homines metuendum & cavendum no-vimus. IV. DE ALIENIS verbis, similiter initio generaliter hoc nunc respondemus. Si & fratres juxta & Deum diligi-mus, eum utique sensum verbis illorum maxime tribuere de-bemus; quem & verbo Dei imprimis, & aliis ipsorum certis ac necessariis hypothesibus maxime consentaneum, in corde & conicientia nostra judicare possumus: etiamsi phrasis seu fi-gura loquendi, dura aut akyrologica, catachrestica, hyperbo-lica alicubi forte concedenda sit: illa enim semper fine dubio salvis aliis certiorihus hypothesihus, tali praesertim cum protestatio-ne coram toto orbe positis, qualem in superiore disputatione ex Palatinis allegavimus, explicanda est. Et si explicari com-mode non possit, excusabimus tamen ex scopo; & in conten-tione respectu cert[ae] theseos opposit[ae] usurpatam, non autem extra illum scopum, & ultra oppositionem illius theseos extenden-dam esse dicemus, potius quam sensum falsum & scripturis contrarium tribuamus iis, quos omnibus justis & probabilibus modis vindicatos ac defensos cupimus. Sic fieri nobis & nunc & post mortem olim ab aliis optamus, etsi forte errent: sic fa-cere erga alios parati sumus: sic debent, qui veritatis & pacis studium, non in lingua tantum sed in corde habent. V. At quamprimum probaripoterit, alium sensum praeter eum quem nos ecclesiae nostrae Doctoribus tribuimus, veritati & scripturis sacris magis esse con sentaneum: confestim etiam nos, omissa interpretatione nostra, illum ipsum sen-sum doctorum quos honoramus & veneramur potius fuisse, concessuri sumus. Quapropter omnis demonstratio EX SCRI- A 2 PTURIS 3 PTURIS ante omnia sumenda est, quis sit verus [et] orthodoxus sen-sus; antequam doctorum verba nobis opponantur, quos il-lud demum quod scripturis vere & perspicue consentaneum est, serio & constanter sensisse praesumimus. VI. Jam si contingat fortenos falli in hac benevola & ho-norifica praesumtione, ut verum & orthodoxum sensum ali-quos habuisse putemus, quem non habuerint: quid hic pecca-tum erit? quam censuram merebimur? Loquatur pro no- bis AUGUSTINUS in lib.de utilit. cretendi cap.4. Si quis Epiecurum, inquit, lecto ejus in libris aliquo loco ubi continentiam nurn liudat, in virtute illum summum bonum asseveret, [et] ideo non isse culpandum. Huic quid obesterror Epicuri, si summum bonum hominis, voluptatem ille corpo-ru credit,cum iste non se dederit tam turpi noxi[ae]q[ue] sententi[ae],neq[ue] ob aliam causam ei placeat Epicurus, nisi quod eum senssise non putat, quod sentiri non oporteat? Hic ERROR non modo HUMANVS est, sed s[ae]pe etiam HOMINE DIGNISSIMVS. Mox aliud affe-rens exemplum, si quis natu grandis dixerit, aut etiam jurave-rit, se similiter velle vivere ac puerum: Num reprehendendus viderer, inquit si eum existimarem, cum hoc diceret, significare voluisse, sibi pla-cere innocentiam [etc]. etiamsi fortosse ille in puerorum [ae]tatibus liber-tatem quandam in ludendo [et] cibando atq[ue] ignavum otium flultus ada-masset? Fac enim eum esse defunctum postquam hoc mihi nunciatum est, nec interrogari a me potuisse quicquam, ut aperiret sententiam suam: esseine quisquam tam improbus qui mihi succenseret, quum hominis lauda-rem propositum [et] voluntatem, per illa ipsa verba qu[ae] acceperam? Quid quod etiam justus rerum existimator non dubitoret fortisse LAUDARE opinionem ac Voluntatem meam, quum [et] innocentia mihi placeret, [et] homo de homine in re dubia bene potius existimarem, cum etiam male di-ceret? Laudent igitur & nos alii, si bono sensu alicubi dictum existimabimus, quod sit dictum malo sensu: aut doceant prius sufficienter, non esse illum bonum sensum, sed malum & con-trarium scripturis, quem nos viris de ecclesia bene meritis poti-us tributum cupimus. VII. Quado igitur id potissimum in praesente materia vide-du est, utrum sensus, quem de sufficientia [et] efficacia meriti Christi ha- bemus consentantus sit scripturu annon? age ex infinitis locis huc faci- 4 factentibus, unum atque alterum pro tempore videamus, quid in hanc rem conficiant. Deinde etiam in specie verba aliqua Doctorum nostrarium videamus, an hunc sensum ferant? Denique & nostra aliqua repetamus an in illis nobis contradicere, [et] ad sensum aperte errantium nimis accedere videamur? VIII. PRIMUS LOCUS esto Proteuangelium Gen. 3.14.15. Et dixit Dominus Deus ad serpentem, maledictus esto praeomni animante & praeomni vivente agri [et]c. Inimicitiam ponam, inter te, & inter mulierem; & inter semen tuum, & inter semen ejus: Ipse conteret tibi caput; & tu conteres ei calcaneum. Non de serpente tantum corporeo, & rebus terrenis ac visibilibus sermonem esse, sed cum visibilibus & pervisibilia eti-am invisibilia & spiritualia simul, & quidem principaliter intel-ligenda esse, catholice notum est. Imo [et] veteres Hebr[ae]i, Merce-ro teste, hunc locum de Messia intelligunt, [et] Satana, quem etiam anti-quum serpentem vocant,ut vocatur in N. Test. & Thargum Hierosolymi-tanum aperte hoc loco Christi meminit. IX. Patet res, 1. ex contextu histori[ae]. Nec enim ser-pens corporeus principaliter seduxit hominem, sed Satanas, quiest mendax & homicida ab initio, & pater mendacii Apoc. 12.9.Ioh.8.44. Conf.2.Cor.2.3.14. Sicut serpens Evam seduxit [et]c. Satanas transfigurat se in angelum lucis. 2. ex declaratione seminis serpentis, in praedicatione Jo-hannis & Christi, cui cum illo pugna intercedit, Matth 3.7.6.23. 33. Serpentes, progenies viperarum [et]c. 3. ex declaratione contritionis, Rom. 16.20. Deus pacis con-teret Satanam sub pedes vestros cito. X. CALVINUS injuste a nonnullis quasi nimium hic Judaizans, flagellatus fuit; cujus verba huc praecipue pertinnen-tia haec sunt: Inimicitias pono inter te mulierem. Simpliciter in-terpretor, hostile semper fore dissidium humano generi cum serpente, quale hodie cernitur [et]c. Sed & non multo post addit: Quorsum attinebat contra serpentem vocibus non intellectis tonare? Quare, babi-ta fuit hominum ratio: tum ut majori peccati horrore tangerentur, vide- tes 5 tes quantopere Deo displiceat: tum ut inde miseri[ae] su[ae] solatium caperent, quia sentirent Deum sibi adhuc esse propitium [et]c. necesse fuit victoriam de Satana, cujus insidiis perierant, in posterum illis promitti. H[ae]c u-na demum salutaris medicina fuit, qu[ae] perditos coligeret, vitamque re-stitueret mortuis. Constituo itaque, Deum sub nomine serpentis SATA-NAM maxime hic petere, [et] in cum stringere judicii sui fulmen [et]c. Nominatim dicit inter te [et] semen mulieris: QVAM LATE scilicet propagabitur HOMINUM GENUS. MULIEREM ideo exprimit, quia sicut illa diaboli versuti[ae] cessit, [et] decepta prior maritum traxerat in co-sortium ruin[ae], ita peculiari consolatione opus habuit [et]c. Generaliter ergo semen interpretor de posteris. Sed quum experientia doceat, mul-tum abesse quin supra diabolum victores emergant omnes filii Ad[ae], ad CAPVT unum venire necesse est, ut reperiamus ad quos pertineat victo-ria. Sic Paulus a semine Abrah[ae] ad Christum nos deducit: quia multi fuerunt filii degeneres, [et] bona pars adulterina propter infidelitatem: un-de sequitur, unitatem corporis a capite fluere [et]c. Etsi igitur Calvi-nus, semen, conterens caput serpentis, collective exponit, de hu-mano genere, quod futurum sit tandem superius, quia a capite virtus co-terendi Satanam diffunditur in homines fideles, ut communis sit totius ecclesi[ae] benedictio, ut in sequentibus loquitur: tamen apertum est ipsum caput, h.e. CHRISTUM primo & principaliter intel-ligi, fideles autem in illo & per illum. Unde non magis hic Judaizat, quam apostolus Gal.3.16.28.29. quando in Christo & per Christum omnes unum Abrah[ae] semen facit. XI. Alioqui apposita sane imprimis ad textum videtur oppositio triplex, quam Pareus in hunc locum observat: 1. inter serpentem & mulierem. 2. inter semen serpentis & semen muli-eris. 3. inter serpentem & Christum. Christo enim articulus [...] Ipse, ut in Latino legendum est, vel [...] ut LXX ver-terunt, propriissime competit. Illud tantum observandum, quanquam in tertio membro persona singularis intelligatur, Christus: in primo tamen per mulierem, EVAM solam proprio intelligi non posse. Nam alioqui in hac promissione de ADAMO nihil dictum fuisset, qui neque mulier fuit, neque semen muli- eris, neque Christus. Qua propter nomen mulieris necessario Synec- 6 7 Synecdochice accipiendum est, cum Calvino, progenere humano. Si enim dixisset Deus, Ponam inimicitiam inter te [et] Adam sive hominem: mulier se exclusam putare poterat, ut quae seducta ab illo cum quo commercium ordinatum non erat, & dans viro cui in adjutotium facta erat, minus excusabilis esset, ut Apostolus indicat, 1 Tim.2.14. Adam non est seductus: sed mu-lier seducta causa transgressionis fuit. Ideo, uti saepe synecdochice ex initio totum, & ex eo de quo major est dubitandi ratio, etiam id de quo minor est dubitandi ratio intelligi solet: ita Deus hic de-nominatione mulieris, unde initium corrumpendi generis hu-mani fecerat Satanas, genus humanum etiam, redimendum gratiose, & Satanae sub ira [et] maledictione simpliciter relicto opponendum indicate; & cum mulieri seductae & seducenti desperandum non esset, multo minus de aliis ejus propinquis, qui non similiter essent seducti & seducentes, desperari vo-luit. XIII. Porro sicut amicitia cum Satana, erat apostasia & inimicitia adversus Deum: ita inimicitia contra adversus Satanam, sine dubio est justitia & amicitia cum Deo: quae cum sine poe-nitentia per gratiam Christi in peccatoribus esse non possit; hanc ipsam jam in hoc primo membro generaliter includi & con-notari necesse est. XIV. Quod a. attinet ad vocem seminis, dubitari non potest; sicut omnes sumus natura filii ir[ae], & obnoxii peccato ac damnationi: ita omnes natura esse semen serpentis, mortuos in peccato, servos ac filios diaboli, uta postolus de se quoq; ipso & universis fidelibus fatetur, Eph.2.3.[et]c. Et quatenus de pecca-to aliquid in habitans in se omnes retinent, usq; dum per obitum plenissime solvantur a corpore mortis hujus, Rom.7.24. eate-nus retinent etiam aliquid de semine serpentis. XV. Quare cum irdem sub semine mulieris opponantur semini serpentis: id intelligendum est, non ratione naturae, sed ratione grati[ae]; quatenus per hanc gratiam etiam habent semen Dei, per quod renascuntur, ut deinceps peccatum non faciant, quoniam semen Dei in iis manet, ut Iohannes loquitur, 1.Ep.c.3.9. quomodo etiam ipsi mulieri semen Dei habere necessarium fuit. 8 fuit. Unde sicut hoc loco semen serpentis, & semen mulieris opponitur, & inimicitiam invicem habere dicitur: ita saepe et-iam in uno eodemq; homine, caro [et] spiritus opponi solent, Gal. 5.17.Caro concupiscit adversus Spiritum; Spiritus autem adversus carnem: h[ae]c enim sibi in vicem adversantur seu opposita sunt. XVI. Et quemadmodum semen Dei vel ipsos homines ha-bentes semen Dei significat, vel verbum Dei per quod regene-rantur homines, 1.Pel.1.2.3. [...].1.18. vel etiam utrumq; simul, Mat.13.19. [et]s. Hic est qui secundum viam seminatus est, qui in petra, qui in spinis, qui in terram bonam [et]c. ita sine dubio etiam semen serpentis, vel ipsos peccatores, vel verbum serpentis, seu men-dacium, vel etiam utrumq; simul significare potest. XVII. Et sic SEMEN MULIERIS hoc loco proprie & praecipue erit, non illud quod ab ea proditurum erat per na-turam; sed illud praecipue quod ab ea jamtum habebatur donatu per gratiam, quodq; praeterea singulari quodam opere & admi-nistratione gratiae in posteris corporali partu singulariter habendum, sive acquirendum & possidendum erat, ut se habere putabat Eva, cum diceret Gen.4.1. acquisivi vel possedi virum Dominum, nempe [...] ille qui jam erat ab initio, futurus suo tempore caro, Joh.1.& verbum, jam tum ab illo, cum spiritu suo, positum in ore & corde primorum parentum. De quo Verbo & Spi-ritu, licet mutato pro tempore dispensationis modo Ef59 21. dicitur: Hoc erit fedus meum cum istis, ait Dominus; Spiritus meus qui est in te, [et] verba mea posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, [et] de ore seminis tui, [et]c. XVIII. Quapropter ut in primo membro promissionis, ex nomine serpetnis & mulieris intelliguntur imprimis subje-cta opposita, (genus videlicet Satanae & genus humanum) & gratia communiter per quam genus humanum inimicitias cum Satana suscepturum & amicitiam contra cum Deo redinte-graturum erat. In secundo membro, ex verbis inter semen tu-um & semen muleris, intelligitur imprimis fons [et] principium pugnae, cujus beneficto etiam ipsi mulieri pugnandum & vincendum fuit: verbum veritatis videlicet, ut semen vita; & verbum Satanae seu mendacii, ut semen mortis. In tertio mem- bro bro, ex contritione, hinc capitis, inde calcanei, intelligitur praecipue terminus [et] finis pugn[ae] qui in fine demum promis-sionis diferte ponitur, quia etiam in fine temporum demum implendus fuit, licet virtute & intentione Dei primus esset. XIX. Ita autem hoc intelligendum est; licet in semi-ne promisso Christus [et] illius verbum primo & principaliter no-tetur: ut tamen in Christo & per illum, connotentur proxime [et] peculiariter ii, qui vere adhaerent Christo & verbo ejus, hoc est fideles; & in semine serpentis, connotentur peculiariter ii, qui cum mendacium & tenebras magis ament quam lucem, radios hujus in sese suffocari & exstingui patiuntur, eoque in eandem cum serpente maledictionem finaliter incidunt. XX. At quicquid forte ad voces singulas, alii alirer an-notent; id catholice constat: 1. Sub nomine serpentis, sermo-nem esse principaliter de Satana; & sub nomine mulieris & se-minis ejus etiam de Adamo, & de Christo, ut Adamo secundo, & de genere humano communiter. 2. Differentiam & oppositionem fieri inter Satanam [et] ge-nus humanum: & illi quidem maledictionem; huic contra, benedicti-onem & misericordiam denunciatam esse. 3. Constat tamen etiam plurimos ex genere humano, cum diabolo, tanquam illius semen, in aeternum damnari, ut dici-tur Matt.25.41 Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo & angelis ejus. Matt.23.33. Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae? Unde PARAEUS in comm.pag.537.semen serpentis explicat omnes familias diabolorum, quos Christus Vocat Angelos diaboli, quibus anti-quus serpens Beelzebub praest tanquam caput. Item reprobos hominet, quorum Pater & Princeps dicitur diabolus, quia ejus opera imitantur, Joh.8.44 Opera patris vestri vultis perficere. 1.Joh.3.8.10. Qui facio peccatum ex diabolo est. Per hoc manifesti sunt filii Dei [et] filii diabo-li, [et]c. Semen mulieris contra in secundo membro, in quo im-pletur pugna & victoria contra serpentem, necessario, inquit, intlliguntur posteri Hev[ae], quotquot nempe non DEGENERANT in semen serpentis. Nam ut supra diximus; SEMEN, etsi primo & praecipue principium illud notet, unde aliquid simile nasci- B tur, 9 tur,v.g.verbum vitae, verbum mortis: consequenter tamen etiam illos notat, qui ex illo semine nati & similes facti sunt. XXI. Queri igitur hic porro potest, utrum reprobi illi qui degenerant in semen serpentis, statim ex prima corruptione in illo semine finaliter maledicto intelligendi sint, ita ut nullo modo in promissio-ne sub nomine mulieris, vel seminis contineantur: an potius ALIQUO MODO contineantur etiam in promissione inter habe-tes aliquo modo semen Dei, quo excusso, per novam culpam & ingratitudinem degenerent in semen Satanae? Prius illud negamus: quod ex prima corruptione statim pertineant ad se-men serpentis finali[t]er maledictum. Posterius affirmamus:quod per novam culpam & ingratitudinem excusso DEI semine, quod vocatione gratiosa ad benedictionem promissi seminis impertiendam spargitur, in semen serpentis finaliter maledi-ctum degenerent, ut apposito verbo Pareus dixit. Et in hac negatione atque affirmatione, tota nostra doctrina de suffici-entia mortis Christi continetur. XXII. RATIONES breviter hae sunt, 1. ex sensu [et] experientia quodammodo in imagine: inimicitia videlicet humani generis cum serpente visibili. Simpliciter interpretor, dicebat Calvinus, hostile semper fore dissidium humano generi cum serpentibus, quale hodie cernitur. Fit enim arcano natur[ae] sensu, ut ab ipsis abhorre-at homo. Quod quibusdam sunt in deliciis, inter prodigia reputandum est. Sicut igitur nullus homo excipitur ab inimicitia cum ser-pente visibili, nisi qui novo quoda proposito aut degenerati-one, contra illud quo divinitus inclinatur, facit:ita null[o] homo excipitur plane ab inimicitia cum serpente invisibili, & a gra-tia in qua illa fundatur, nisi nova culpa & degeneratio, contra quam divinitus primo gratiose revocatus fuit, supervenerit. XXIII. 2. Ex defectu probationis cogentis contraria. Quia sicuti nullum verbum, nulla promissio Dei, fine evidenti revelatione po-ni debet: ita etiam positum generaliter verbum aut promissio, nunquam sine evidenti revelatione limitari debet: ut jam no-tavimus superiore disp.th.25.Quod ad cautionem conscientiae pariter & prudentiae in exigendo aut suscipiendo contra proban-di onere, haud obiter perpendendu, sed uti in hac quaestione, ita 10 ita in aliis multis, contra scripturarum elusores, (ut AntiTri-nitarios, & similes novatores) diligenter tenendum est. Ha-bemus autem hoc in loco promissionem de libertate, & pugna & victoria contra Satanam toti generi humano dictam, ut ex superioribus patet. Hanc sane ita limitandam esse evicenter pro-bari potest, ut actualis proprie libertas, pugna, victoria contra Satanam non omnibus competat, sed tantum actu proprie creden-tibus & regenitis ex Dei semine: at ita limitandam ut ne poten-tia quidem ad exeundum ex servitute Satanaes, ad pugnam, ad vi-ctoriam contra Satanam maximae hominum parti ullo modo co[n]-petat, etiam ante considerationem novae culpae & ingratitudi-nis qua exstinguitur & amittitur semen Dei,nova benedicti-one datum, nequaquam probari potest. Quod si non pos-semus expedite respondere ad probationes quae id conficere videntur: tamen non dum ideo evidentis quantum oportet ad re tantam habiturae essent: quanto periculosior erit assen-sus, si (quod putamus) & facile sit respondere; qua de re hic jam distincte & ex professo agere non libet. XXIV. Satis hoc esse potest ad timendum serio,ne pe-riculose detrahatur gratiae & benedictioni Dei universali, quamdiu probabilis ulla ad contrarias objectiones solutio spe-rari potest: ex abundanti tamen addamus 3. etiam probatione ab incommodo. Nam si plerique homines non continentur sub benedictione & promissione gratiae atque auxilii humano generi facta, ad exeundum a potestate Satanae: Sed continetur tantum sub maledictione, & sub semine serpentis, etiam citra novam culpam & ingratitudinem ex rejecto beneficio bene-dictionis & promissionis: sequetur utique ex primo statim pec- cato [et] corruptione secuta, [ae]que maledictos [et] relictos in illa esse homines plerosq[ue] ac diabolos, adeo ut nihil praeillis beneficii ac potentiae ad vitandam aeternam damnationem habeant: & sufficientia mortis Christi ad salutem, quae nihil aliud sit quam valor seu di-gnitas infinita, sine beneficio ad illam actuali, non magis erit pro ho-minibus quam pro diabolis: quem sensum Ecclesiae reforma-tae unquam fuiss, nequaquam concedendum est; neque id B 2 verbis 11 12 verbis diserte ab ullo ejus doctore unquam affertum aut co-cessum novimus. XXV. Repugnat enim hoc Philanthropi[ae] Dei, quam u-niversa scriptura clamat: repugnat ipsi senteni[ae] ultim[ae] in ma-ledictos dicendae, Matth.2.5.41.Discedite a me in ignem [ae]ternum, qui paratus est diabolo [et] angelis ejus. DIABOLO & ANGELIS ejus paratum dicit, non hominibus; uti inter antiquis-simos Patres jam olim observavit ORIGENES tract. 24. in Mat. p.194. quia non maledicti statim finaliter cum Satana in pecca-to primo, & corruptione prima fuerunt, sed ex nova potius quadam gratia benedicti: maledicti a. finaliter ex eo, quia ut est Psalm.109.16. Dilexit maledictionem [et] veniet ei: noluit benedi-ctionem [et] elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimen-tum [et]c. Pr.1.20. [et]s. Sapientia foris pr[ae]dicat, in plateis, in capite turbarum, in foribus portarum urbis [et]c. Sed quia vocavi [et] re-nuistis, [et] despexistis omne consilium meum [et]c. ego quoq[ue] in interitu ve-stro ridebo [et]c. XXVI. Objecerunt quidem hoc absurdum REMON-STRANTES in collatione Hagensi: sed respondent CONTRARE-MONSTRANTES p.163. edit. Ziriz. Multum interest inter conditionem diaboli [et] in fidelium hominum in hac vita quoad salutis spem. 1. Non diabolo sed hominibus est mediator destinatus, seu datus & ordinatus ut alii eos allegant, 2. Diaboli non modo commeriti sunt damnationem, sed [et] condemnationis judicium jam nunc in eos, extra salutis spem, ita exercetur, ut singuli eorum NORINT sibi omnem salutis spem esse ereptam: infideles vero, quam vis condemnationem commeriti, habent tamen MEDIUM,quo justas illas poenas evadant, nimirum si cre-diderint: vel, ut alii loqui malunt, est tamen adhuc aliqua VIA & RATIO EVADENDI illam condemnationem, nempe Chri-stus Jesus vera fide susceptus. 3. Nemo a salutis spe pr[ae]cise ex-cluditur, quam diu est in hac vita, neq[ue] cuiquam privatim annunciatur, Christum non esse pro ipso mortuum, hoc nemo de alio ullo homine potest affirmare, quam diu hic vivit, quia infideles sub extremam vita horam ad fidem possunt converti, quod testatur exemplum latronis crucifixi Luc.23. 42. Si haec verba candide & simpliciter exponantur, quomo-do illa piae & simplices auditorum animae in proclivi intelli- gunt, gunt, ut nempe indicetur verum aliquod & actuale benefici-um, per quod sit aliqua vera potentia ad evitandam aeternam damnationem prae diabolis: idipsum utique hic dicunt, quod nos volumus. XXVII. At si sensum faccres 1. hominibus esse datum, Ordinatum, destinatum mediatorem: ita tamen ut nullum ab illo sit actuale beneficium ad salutem pr[ae] diabolis, nulla pr[ae] iisdem po-tentia ad evitandam aeternam damnationem: 2. habere me-dium quo justas poenas evadant, esse adhuc aliquam viam & rationem evadendi illam condemnationem: ita tamen ut aditus ipsis ad salutem sit [et] maneat omnino [et] omnibus modis impossi-bilis: Quid hic aliud maneret differentiae inter diabolos & & homines illos, qui uti ad fidem, ita ad famem [et] esuriem spiritu-alem pervenire nullo modo possunt, praeterquam 1. Ignoran-tia parvi temporis: quod nesciunt se aeque in maledictione reli-ctos esse ac diabolos, donec illis cum divite epulone oculi in inferno aperti fuerint: 2. spes qu[ae]dam mendax; quod putant fieri posse ut & ipsi aliquando convertantur, quod tamen est omnino & omnibus modisim possibile. XXVIII. Absit vero ut hunc sensum Ref. Ecclesiae, ab-sit ut doctori ulli tribuamus, etiam si dixerit forte unde illud sequi videatur: nisi omnem interpretationem, unde perspicue pateat illud non sequi, aut saltem excusationem, respectu scopi & theseosin fervore disputationis praecipue oppugnatae & pe-riculosae habitae, aperte respuat. Ab sit ut senestram aperia-mus adversariis, accusandi nostros,quasi verbis molliter prima fronte sonantibus, & durissime interim significantibus, fucum faciant; aut introducant Deum exaggerantem passim philan-thropiam suam ex oblato hominibus medico, & via ac mediis ad salutem, quibus tamen mediis fruendi non major potentia ipsis quam maledictis angelis, a prima corruptione, data sit. XXIX. AFFINIS proteuangelio LOCUS, & quaedam explicatio illius est in verbis Domini ad Nicodemum Joh.3.16. [et]s. quibus denique simplicissime mysterium salutis declara-re voluit; de quo alias, si usus erit, acturi plenius, hic analogiam seu harmoniam ad superiorem promissionem praecipue an-notaturi sumus. B 3 Po- 11 Ponam inimicitiam imer te & mulierem; & inter semen tuum, & semen ejus: Ipsum conteret tibi caput; & tu conteres ei calcaneum. 14 Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret: (Conf.cap. 1.4.&s. In ipso vita erat, [et] vita erat lux hominum [et]c. Erat lux vera illuminans o-mnem hominem venientem in hunc mun-dum.) ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Qui credit in eum no judicatur: qui autem non credit jam judicatus est, quia non credit in nomen unigeniti filii Dei. Hoc est a. judicium, quia lux venit in mundum &c. (Joh.16 9. Paracletus arguet mundum de peccato, quis non credunt in me.Joh.12. 48. Qui rejicit me, nec recipit verba mea, habet qui judicet eum: SERMO quem locutus sum, ille judi-cabit eum in novissimo die.) Non n. misit Deus filium suum in mundum, ut judicet mundum: sed ut salvetur mundus per eum. (Joh. 12.46.47. Ego lux in mundum veni, ut o-mnis qui credit in me, in tenebris non mane-at. Et si quis audierit verba mea, [et] non custodierit, ego non judico eum. Non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvem mundum.) XXX. IN PRIMO membro est dilectio erga genus huma-num, seu philanthropia & benedictio Dei, opposita maledictioni & relictioni Satanae Quamobrem MUNDUM, ex analogia scri-pturarum & cx proprietate majore vocis, cum tota fere Anti-quitate, de toto humano genere seu universis hominibus, citra ex-ceptionem in hoc membro, accipiunt Calvinus, Musculus, Zanchi-us, & ex illis THEL. PALATINI in scala aurea pag.55.& 87.& plu-rimi alii Ref.Ecclesiae doctores. XXXI. Quan- XXXI. Quanquam enim Palatini alibi, propter contenti-osos se in hanc inter pretationem tanto faciliores esse significat: tamen 1. quis dicat illos, propter contentiosos, falsum pro vero profiteri in re tanta, aut tenebras lucem appellare voluisse? 2.Et, si Deus mortem Christi sufficientem voluit esse pro omnibus ho-minibus, aliter & magis quam pro Satana: unde hoc nisi ex di-lectione quadam erga omnes homines profectu esse dicemus? & ubi dilectionem hanc potius indicatam esse intelligemus, quam in hac simplicissima & clarissima repetitione primi eu-angelii? ubi 3.mox haec ipsa causa exponitur, quare judicetur mu[n]-dus, quia lux venit in mundum, ex dilectione videlicet paulo ante dicta lucens in tenebris & illuminans omnem hominem ve-nientem in hunc mundum, c.1.5.9. cap.12.46. & homines tamen pro illa dilectione Patris, & adventu ac visitatione filii ac lucis, ingrati fuerunt. Unde & ex re ipsa & ex contextu, necessa-rio, per mundum dilectum & visitatum luce, oriente ex alto, Luc. 1.78.cap.19.44. etiam illi intelliguntur, qui mox pro illa dilectione & visitatione ingrati fuisse arguuntur. XXXII. IN SECUNDO membro est oppositio credentium, in quibus manet & consummatur benedictio; [et] non credentium: qui quia spernunt benedictionem, & non agnoscunt tempus visitationis suae, degenerant in semen serpentis peni[t]us male-dictum; & proinde non exeunt ex judicio irae & ex maledicti-one, cui ex prima corruptione obnoxii facti erant: sed in illa uti erant manent, (sicut dicimus manere in morbo, in firmatum jam esse ad mortem, qui medicinam oblatam spernit, etiamsi per illam potuisset ac debuisset sanari) donec consum metur judicium & maledictio; propter hoc ipsum novum peccatum, quia non cre-dunt in nomen unigeniti filii Dei. XXXIII. Non enim signum tantum notari, quasi hinc cognoscatur, quod nullo modo dilecti fuerint post corrupti-onem primam, cum mundo reliquo; sed causam, quare maneat in carcere & reatu, etiam posita dilectione comuni, & promul gata rebellibus univesali condonatione, patet tum ex Joh.16.9. Para-cletus arguet mundum de peccato, quia non credunt in me: tum ex analo-gia scripurarum supra notata: tum etiam ex sequente expositione judicii 15 16 judicii [et] poen[ae]: quia homines ama verunt magis tenebras quam lucem. Lux enim in tenebris lucens non potest esse otlosa, quin ad mi-nimum malae cogitationes accusentur ab aliquibus bonis, Ro. 2.15.unde & terrores, disideria & gemitus aliqui; ad que omnia non sumus utiq; idonei ex nobis ipsis, sed quod idonei sumus, est ex Deo, 2.Cor.5.5. Et sic quoda modo est sermo & semen Dei, de quo Joh.12.48. sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in no-vissimo die. XXXIV. IN TERTIO membro, proprium adventus sui FINEM notat, ut egregie CALVINUS docet, in hunc locum; Et paulo post, Quod autem, inquit, alibi docet Christus se in judicium venisse, quod vocatur petra scandali, quod dicitur positus in multorum ruinam, id accidentale est, vel, ut ita loquar adventitium. Qui enim obla-tam in eo gratiam respuunt, digni sunt, qui judicem experiantur, ac tam indigni foediq[ue] contemtus ultorem. Cujus rei in Euangelio luculentum specimen apparet: nam cum proprie sit Dei potentia in salutem omni credenti, facit multorum INGRATITUDO, ut illis in mortem cedat. Ad verba; Hoc est judicium &c. Ne quis, inquit, suam damnatio-nem Christo adscribat, PROPRIAE cujusq[ue] CVLPAE imputandam esse docet, [et]c. Sunt, qui putant notari hic duntaxat SIGNVM damna-tionis. At Christi consilium est hominum improbitatem compescere, ne suo more tergiersari, vel cum Deo expostulare audeant, quasi inique eos tractet, dum infidelitatem morte aeterna punit. Tale ergo judicium [ae]-quum esse, NVLLISQVE CALVMNIIS OBNOXIVM demonstrat, &c. Ad v. 36. Ira Dei manet supra eum. Inde pendet h[ae]c sen-tentia, inquit, quod in Adam summus omnes perditi. Si autem Christi of ficium est, quod perier at servare, merito qui oblatam in eo salutem respu-unt, in morte manent &c. Et certe quamvis naturaliter damnati jam sint reprobi, sua tamen infidelitate NOVAM sibi MORTEM accersunt. Atq[ue] in hunc finem data est euangelii ministris ligandi potestas. H[ae]c e-nim justa est human[ae] CONTVMACIAE vindicta, ut qui salutare Dei jugum excutiunt, se constringant mortis vinculis. XXXI. Quando igitur hic 1. dilectio Dei erga univer-sum genus humanum lapsum prae angelis lapsis commenda-tur, ex qua filius illi datus sit, & 2. oppositio instituitur exstin-guentium semen serpentis penitus maledicitumra, & 3. finis pro- prius prius dati filii exprimitur, salus & liberatio illorum quibus da-tus est, a quo sine quicunque excidunt per ingratitudinem su-am excidunt: dilectio vero (sicut alia nomina affectuum, mi-sericordiae, irae &c.) non affectum proprie inhaerentem in Deo, sed effectum potius ab illo prodeuntem significat: quis quaeso dicet, effectum hic quidem esse 1. ignorantiam, quod non rorunt se esse inevitabiliter maledictos, sicut diaboli norunt: 2. spem falsam, quod putant posse fieri ut & ipsi convertantur aliquando & salventur, licet illud sit omnino & omnibus mo-dis impossibile? Longe aliter judicant sine dubio illi, qui ideo metuunt, mundum de untverso genere humano accipere; quia sequi videatur, omnes etiam salvari, & actu secundo & pro-prie dicto habere omnia cum Christo: quod tamen non sequi-tur, quia actus primus & improprie dictus, seu potentia aliqua vera & aditus ad salutem sufficit: quo per ingratitudinem co[n]-temto, & amisso (ut omnes homines qui specialiter non tra-huntur, in facto solent amittere, etsi in potentia plus habe-ant) fiunt omnino inexcusabiles: ut jam explicuimus disp. priore th. 34 [et]s. docentibus idem THEOL. LEIDENSIBVS al- legatis ib. th. 11.10.13. quantum ego quidem verba illorum, si [s]inefuco & sophistica accipiantur, intelligere & interpretari possum. XXXII. Accedit TERTIO sacrosanctum illud juramentum Dei, quod nescio tremore majori an amore suscipere debea, mus, Ezech.33.11. Vivo ego dicit Dominus &c. Vbi primo objectio populi ab impossibilitate in terminis ponitur, v. 10. I-la loquimini dicendo: quia defectiones nostr[ae] [et] peccata nostra incum-bunt nobis; ideo in ipsis nos tabescimus? ecqui viveremus? vel ut Hie-ron. vertit, quomodo ergo vivere poterimus? Sic Luth. Wie kon-nen wir denleben? Quasi dicerent; jacemus in peccato origina-li, in actualibus: est omnino impossibile, ur inde emerga- mus. C XXXIII. Se- 17 XXXIII. Sequitur responsio quae non in commode rur-sus cum superioribus promissionibus conferri potest. 18 Ponam inimicitiam inter te & mulierem; Sic Deus dilexit mun-du[m],ut filium suum u-nigenitum daret: Ne viva ego, di- ctu[m] Domini Je-hovae, si de le-ctor morte im-probi: & inter semen tuum & semen ejus: Ipse conteret tibi ca-put &c. ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habe-at vitam [ae]ternam. sed delector cu[m] revertitur im-prob[...] via sua; ut vivat. Non potest verti, Non delector morte improbi, sed cum rever-sus fuerit a via sua, ut vivat: quasi ad illos non pertineat conte-statio qui non revertuntur» Obstat enim syntaxis Hebraica, cujus vim Junius recte expressit. Non delector bemuth, in moriendo, sed beschubh, in revertendo, & vivet. Mori & converti opponu[n]tur, quorum illud non vult, hoc vult: finis & effectus est; vivet. Sic cap.18.32. Non delector morte morientis, &c. Ergo non tantum mortem illius qui convertitur & salvatur, sed et-iam illius qui perit, aliquo modo vere non vult. XXXIV. Nec dici potest, hanc esse talem quanda nu-dam complacentiam & approbationem, qua vellet non peccasse hominem, aut cum peccavit, poenitere nec pertinacem esse in peccato suo, quanquam nullo modo possit poenitere: nam ne dia-bolum quidem vellet peccasse Deus, aut in peccato suo perti-nacem esse: sed significatur effectus grai[ae], qua diligit homi-nem peccatorem prae Satana, ut prae illo etiam revera ex mi-seria & damnatione eluctari possit. Quidni enimvero ple-nissime interpretemur juratam Dei benevolentiam, quatenus sa-pientia & justitia ejus fert: cum etiam non jurata hominum beneficia plenissime interpretanda esse, inter justi & aequi interpre-tes vulgatissimum sit? XXXV. Tali gitur aut pleniori etiam modo, in hisce spi- ritua- ritualibus, hanc Dei promissionem intueri oportet, atque illam quae ad Israelitas olim in corporalibus per vocationem in terram Canaan facta est: quandoquidem corporalia haec spiritualium [c]ypus esse debuerunt. Dicebat omnibus, Deut.1.8. En tra-didi vobis terram , ingredimini [et] possidete eam [et]c. v.21. Vide terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi, asscende [et] posside eam, [et]c. Cau-santibus impossibile sibi esse occupare terram illam, & gigan-tes ac munitiones ejus debellare, respondetur v.30. Dominus Deus, qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit [et]c. Dominus nobis-cum est, ne timete eos, Num.14.9. Que madmodum hic in pr[ae]-cepto votationis gratios[ae], etiam promissio assistentiae divinae est in-telligenda, ut quod propriis viribus impossibile erat, possibile esset per Dei gratiam: ita etiam in praecepto vocationis gratio-sae in coelestem Canaan, & in hac imprimis responsione pro-missoria, quae ad objectionem ab impossibilitate data fuit, promissio assistentiae divinae simul intelligenda est. XXXVI. Sequitur mox, hortatio pathetica in promissio-ne fandata, in qua Deus suscipit personam dolentis, ut Calvinus in Ezech.18.31. loquitur: revertimini, revertimini a viis vestris pessimis: Cur cnim moveremini domus Israel? Quae hortatio enam ad illos pertinnet, qui increpantur ob hanc ipsam causam, quod per inobedientiam propria sua culpa pereant: ut liquet ex con-textu toto, dum & in antecedetibus officium hortatoriu prophe-tae tanquam speculatoris, Deus etiam erga illos qui moriuntur, exigit; & in sequentibus, defectores inobedientes, justum sibi judicium accersentes, a poenitentibus distinguit. Unde & contestatio denique duplex subjungitur de evidentia justitiae & aequitatis Domini, v. 17. Interea dicunt populares tui, non est [ae]qua via Domini:quum ipsorum, ipsorum via non sit [ae]qua. Et rursus v. 20. Et dicitis non est [ae]qua via Domini!quemq[ue] secundum vias suas judiscabo vos, o domus Israel. XXXVII. Jam si quis vellet, esse tamen & manere ho-minibus peccatoribus omnino impossibile, ut convertantur & eluctentur ex damnatione: 1. quomodo tolleretur objectio praemissa ab impossibilitate per responsionem Dei? quae obje-cio ut penitus exhauriretur, responsionem suam sanctissimo C 2 insu- 19 insuper juramento firmare voluit. 2. quomodo non ener-varetur hortatio illi inaedificata aeque ac 3. contestatio eviden-tissimae aequitatis divinae, facta utraque etiam ad eos, qui per- eunt, & non trahuntur irresistibiliter speciali illa administrati- one gratiae, quae electis peculiaris est, quaeque a nobis etiam suo loco libenter concedi ac urgeri solet? Quasi hic dice-ret, Quamvis pleriq[ue] vere dicitis, quod vobis sit omnino impossibile sal-vari: tamen juro ego, quod non velim ut illi alii pereant, quos irresist[i]bi-liter convertere [et] salvos facere decrevi, et mallem vos alios etiam, in hanc miseriam una cum maledictis angelis cum quibus vos alios relinquo, non inci-disse, sed vel nunc potius probos & justos fieri; quanqum ad illam rem nullam vobis gratiam concedo, qua id vobis revera fiat ullo modo possibile: Ergo, revertimini, revertimini a viis vestris pessimis: cur enim morere-mini domus Israel? Quo pacto audet etiam quisquam vestru dicere, viam meam non esse aequam, [et] quomodo audet de misericordia [et] justitia mea conqueri? XXXVIII. Absist ut ulli sincero Ref. ecclesiae membro absolute hoc tribuamus, quod constanter & liquido sine me-liore alibi expositione & hypothesi, talem re ipsa veritatem verbis illis subesse crediderit: quae in contextu quod ad do-ctrinam foris concinnius sonante occultata sit. Alia certe longe expositione, alia & abundantiore longe aequitatis, phi-lanthropiae & misericordiae largissime agnitione opus est: si & responsioni, & jurameto sanctissimo, & hortationi, & con-testationi evidentis bonitatis divinae, sua vis & dignitas sancte constare debet. Bene CALVINUS in Ezech. 18. 32. in fine, Ve- nissime, inquit, hoc pronunciat Ezechiel, Deum nolle mortem pere-untis, quoad doctrinam. Sequitur enim paulo post expositio, Conver-timini & vivetis. Quare Deus non delectitur morte morientis? Qui-a omnes in vitat ad poenitentiam, neminem vero repudiat. Cum ita fit, sequitur ipsum non oblectari morte morientis. Ita in hac re nihil est am-biguum spinosum: [et] interea teneamus, nos procul abigi a SPECV-LATIONIBVS NIMIS PROFVNDIS. Deus enim non vult nos in-quorere in arcana sua consilia: Arcana sua sunt Deo nostro inquit Moses: nobis autem [et] filiis nostris hic liber: Moses illic distinguit inter occultu[s] Dei consilium ( quod si curiosius velimus in vestigare, ingrediemur pro-fundam abyssum) [et] doctrinam nobis traditam. Ergo sinamus Deo sua ar- 20 21 arcana; [et] exerceamus nos in lege, ubi nobis [et] filiis nostris manifesta-ta est Dei voluntas. Quanquam igitur duplicem personam suscipere Deum, in superioribus dixerit Calvinus, & doctrinam his ver, bis traditam, ab arcano [et] incom prehensibili consilio distinguat: absit tamen ut eum hic verba person[ae] in speciem susceptae, aut oblatio-nis tantum verbal[i]s fine re potius, quam verae voluntatis, in qua nostra proprie meditatio & fides occupari debet, & effecti-onis adeo cujusdam beneficae intellexisse dicamus. XXXIX. Clarius hoc est ex iis quae in v. 23. ante dixe-rat: An cupio cupiendo mortem impii, dicit dominator Ieho, vah? Annon ut convertatur a viis suis, & vivat? Confirmat, inquit, eandem sententiam aliis verbis, Deum scilicet NIHIL MAGIS CUPERE quam ut quicunque peribant [et] ruebant in mortem, rede-ant in viam salutis. Et hac etiam de causa non modo hodie Evangelium promulgatur in mundo, sed OMNIBVS SECVLIS voluit Deus testatu[s] esse, quam propensus sit ad misericordiam. Nam 1. PROFANI, quam-vis lege [et] prophetis carerent, tamen semper gustu aliquo hujus doctrin[ae] fuerunt pr[ae]diti. Verum quidem est, suffocatam fuisse multis erroribus: sed reperiemus semper ARCANO IMPVLSV fuisse ADDVCTOS AD PETENDAM VENIAM: quia hic senfus quodammodo ingenitus illis erat, Deum in esse omnibus qui ipsum qu[ae]runt placabilem. C[ae]terum clarius id Deus in LEGE ET PROPHETIS testatus est. 3. In E-VANGELIO autem scimus, quam familiariter nos compellet, ubi pro-mittit nobis veniam. Et h[ae]c est scientia salutis, amplecti misericordiam ejus, qu[ae] nobis in Christo offertur [et]c. Ita perspicue & mensuram di-versam gratiae & vocationis agnoscit, pro diversis temporum PE-RIODIS: & post primam periodum Adami & Noae, tempore pe-culiaris administrationis gratiae circa semen Abrah[ae] & irae contra ac judicii circa reliquas gentes; reliquias tamen & quasi ru-dera prioris vocationis agnoscit: quae in lege & Prophetis diu peculiariter vigens, postremo demum Christi tempore luculentissi-me in toto rursus orbe effulsit. XL. JUNIUS in Ezech.18.23. Qui misericors est, inquit, non cupit simpliciter voluntate, ut vocant, antecedente, mortem miseri, et-iam illius qui sua culpa miser est: sed potius ut conversus a sua culpa vi-tam consequatur. Ego autem, inquit Deus, sum perfecte misericors, ergo nullo pacto delectationem ex morte miseri [et] improbi possum percipere. In C 3 vers. vers. 31. Ostenditur peccatoribus dum in via ad huc sunt, rationem esse o-mni tempore expositam, ut liberentur a malo: quem admodum ei, qui onere pressus est, ratio est commodissima, ut excutiat a se onus impositum. Po-stremo oneris excutiendi mandatum ad omnes pertinere: voluntatem u-tilem omnibus non inesse, sed verbo Dei provocari; facultatem deniq[ue] ad eos pertinere, qui verbum Dei fide contemperaverint, ut qui omnia possint in eo, qui fortificat ipsos. In cap.33.v.11. Revertimini, revertimi, inquit, [et]c. tanquam si diceret, tantum in vobis culpa futura est, si vitam non assequamini: nam vi[ae] vestr[ae] mal[ae] sunt ad mortem: via autem quas Deus ostendit, [et] quo vosrevocat Dominus salutis auctor,ea sunt ad vitam. Videte ne fiat per vos, [et] per vestrum cor [...], ut vitam non assequamini. Con-firmatio vero hortationis illius non minus est pathetica, quam inquit Do-minus, [et] quare moreremini, filii Israelis? perinde enim est, ac si diceret Dominus, quare ruitis in mortem? quare vultis ipsi ruere? quare [et] salu-ti [et] via salutis, ad quam primum vocati estis, [et] federi promissionibusq[ue] salutaribus renunciatis? vos saltem misereat vestri,ne via vestr[ae], ut scri- ptura loquitur, reponantur super caput vestrum: atq[ue] ut id faciatis, meme[s]-tote, vos domum Israelis esse, singulari Dei gratia adscitos federe [et] promis-sionibus. v.17.[et]s. de evidentia bonitatis [et] [ae]quitatis documentum in-teralia hoctradit. Veritatem utriusq[ue] dicti, ex utrorumq[ue] Dei [et] ho-minum comparatione, facile deprehendi posse etiam ab invitis peccatoribus Quod si igitur Lutherani et alii nihilominus, accusaturi ecclesia[s] no- stram, verba alia duriora nostratium pertinaciter eo rapiat; ut eos nihil amplius revera potentiae plerisque hominibus ad sa-lutem ex Euangelii gratia tribuere faciant, quam diabolis: vi-cissim illos calumniae accusabimus, & araneis comparabimus, quae relicto apibus melle, ex innocentibus quod ad substantia herbis, venenum exugunt. At si qui fratres forte revera ita sen-tientes, duriora hinc inde verba ad consensum probandum praecipue eligant, monendi sunt diligenter, ne se putent solos mel facere,& alios statim bene de ecclesia, bene de illius docto-ribus mereri simplici animo cupientes, confidenter nimium ut araneas arguant. XLI. Accedat etiam breviter QUARTUS locus ex 1. Tim. 22 homo Christus Jesus: qui dedit seipsum redemptionis preci-um pro omnibus; testimonium suis temporibus, [...] [...]. XLII. Recte Dan. CHAMIERVS celeberrimus Ref. eccle-siae Theologus, in Panstratia TO.3.l.7.c.6. refellit eos, qui par-ticulam OMNES in primo membro intelligunt vel de generibus sin-gulorum, q. d. vult ex omnibus hominum generibus seu ordi-nibus aliquos salvari; vel reduplicative, vult omnes salvari, ne[s]-pe qui salvantur: sicut unicus unius civitatis magister dicitur omnes docere, nempe qui ibi docentur. Iubet Paulus orari, in-quit, non pro singulorum generibus, sed pro singulis generum. Argu-mento sunt reges, [et] [...] [...], pro quibus sigillatim ecclesia o-rat, pro variis temporibus [et] locis. Ex.g. pro Nerone tum cum h[ae]c a-postolus scriberet. Non est vero bona ratio: Orate pro Nerone, quia De, us Vult aliquos imperatores salvari. Altera (distinctio) [ae]que impingit in easdem rationes. Nam quid infantius, quam si dicas, Deus non vult ullos perire eorum qui servantur? Non vult mortem peccatoris quem vult servari. Orate pro Nerone quia Deus vult servandos servari. Con-tra ipse distinguit voluntatem Dei in [...], s. beneplacitum tale, quo Deus decernit aliquid suo tempore fieri, ad quam re-fertur praedestinatio; & [...], seu approbationem, qua velit 23 Tim.2.4.5.6. ut, quemadmodum unum nunc praecipue ex Mo-se, ex Prophetis, ex Euangelistis selegimus: ita etiam ex epistolis apostolicis testimonium aliquod cum illis conferatur. Ponam inimici-tias inter te [et] mulierem; [et] inter semen tuum [et] semen ejus: Ipse conteret ti-bi caput, [et]c. Sic Deus dile xit mundu[s] ut filiu suu[s] unig. daret; ut omnis, qui credit in eu[s], non pereat, sed habeat vi tam aeter-nam. Vivo ego dicit Dominus; nolo mortem pecca toris; sed ut converta- tur peccator a via sua: [et] vivat. Deus omnes homines vult salvos fi-eri; & ad agnitio- nem veritatis venire: Unus enim Deus, unus & mediator Dei & hominum, 24 velit hoc illud.v e ab hominibus fieri, juxta sua praecepta sive ex of-ficio. Approbationem hanc, & in eodem sensu voluntatem si-gni, & vol. antecedentem quam alii velleitatem, item voluntatem pr[ae]-cipientem appellant, concedit de universis hominibus: [...], sive voluntatem decernentem ut omnino etiam actu fiat, no[s] concedit. Eoque modo etiam ad locum 2.Pet.3.9.& Ezech. 33.11. quem paulo ante tractavimus, disputat. XLIII. Hic aute memoria: inprimis tenendum est, quod & supra monuimus th.31. dilectionem, volitionem, & similia no- mina affectuum & actionum, non utiq[ue] affectionem aliquam no-tare proprie inhaerentem in Deo, sed effectionem aliquam ortam a Deo. Quocirca, quanquam illa voluntas, qua decernitur & sit, ut sit aliquid actu, peculiariter & [...] [...] efficiens appelletur: tamen non potest esse dubium, ubicunque vera & feria volitio intelligi debeat, ibi aliquam etiam effectionem, seu ordinationem veram ad effectum intelligendam esse. Sicut enim voluntas decernens & efficiens proprie, est ordinatio causa-rum per quam aliquid fit actu: ita voluntas approbans [et] pr[ae]cipiens proprie est ordinatio causarum per quam aliquid potest ac debet fieri, etsi no[s] fit. Et quando per creaturae culpam potentia amissa est, ad faciendum illud, quod a principio non tantum debuit, sed & potuit fieri: tunc repetitio illius praecepti, non amplius est prae-ceptio proprie, vel saltem non gratiosa amplius aut benevola praeceptio, & invitatio benefica ad hunc effectum; sed memo-riale potius invitationis ac possibilitatis veteris, & exprobra-tio ac convictio, ad iram & judicium per se pertinens potius, quam ad beneficium; nisi quatenus ad praeparationem novae gratiosae praeceptionis & invitationis pertinet, quomodo Rom. 3.20.dicitur, per legem est agnitio peccati, & Gal. 3.24. Lex p[ae]da-gogus noster fuit in Christum, ut ex fide justificemur. XLIV. Alioqui uti absurdum est & injuriosum bonita-ti, sapientiae & potentiae Dei, aliquid decretorie velle & tamen non ordinare media, quibus illud actu & reipsa fiat: ita absur-dum & injuriosum est eidem bonitati, sapientiae & potentiae Dei, aliquid approbare, eoque laetari serio ac delectari, & ad illud benigne ac misericorditer in vitare, & tamen non ordinare me- dia dia, quibus id quo delectatur, & quo tam benigne & misericor-diter invitat, revera possit fieri. XLV. Iam vero notorium est ex testimoniis superioribus & ex tota analogia Scripturae sacrae, pr[ae]ceptionem poenitenti[ae] & agnoscendae veritatis ad evitandam mortem, (de qua hic in se-cundo membro testimonii proxime citati) non ad judicium & i-ram, ad exprobrationem & convictionem nude, sed ad bene-ficium, & invitationem benignissimae gratiae & misericordiae erga peccatores & indignos pertinere: quod vel ex parabola coenae magnae, & nuptiarum Luc.14. & Matt.22. evidentissi-me constar, & in hoc ipso loco ex membro tertio aperrissime in-telligitur. VNUS ENIM EST DEUS, inquit, quo alludit ad id quod Rom.3.29. dixerat: An Deus Iud[ae]orum solum? an non [et] gen-tium? certe [et] gentium. Mal.2.10. Nonne pater unus omnibus nobis est? nonne Deus fortis unicus creavit nos? [et]c. ut ad primam illam & communem philanthropiam in radice nos revocet: a qua li-cet gentes per apostasiam alienae factae fuerant, sicut hodie Iud[ae]i per infidelitatem defracti sunt Rom.11.20. tamen non magis quam Iudaei hodie, ab omni prorsus philanthropia Dei, exclu, se erant. Sequitur, VNVS etiam MEDIATOR Dei & homi, num; ut ex philanthropia communi, communem etiam me, dicum datum intelligas, quo discrimen intergenus humanum, & genus serpentis maledictum initio constitutum est: qui dedit semetipsum REDEMTIONIS PRECIVM [...] [...] scil. [...] [...]. h.e. pro omnibus, scil. hominibus, quod nomen proximepre, cesserat, neque aliud est ad quod adjectivum [...] referri possit. XLVI. Hujus mysterii revelatio & TESTIMONIUM, etsi [...], ut apostolus loquitur, pro diversis temporibus & oc-casionibus, diverso gradu [et] modo cum humano genere com-municatum fuerit: (aliter v.g. ut eramus in radice, ADAMO primo ante novam apostasiam; aliter etiam post apostasiam mundi veteris, in Noa denuo, aliter porro post hujus aposta-siam, quando cessante per hanc testimonio proprie & plene dicto, nis apud unam ABRAHAE gentem, tamen nec reliquas gentes dimissas incedere in viis suis sine omni prorsus testi- D monio 25 26 monio esse passus est, Act. 14.16.17. aliter denique sub CHRI, STO iam plenissime revelato) attamen quatenus benignitatem aliquam & patietiam Dei ad poenitentiam ferio invitantem & inexcusabiles reddentem homines continet; eatenus etiam potentiam aliquam ad agnitionem veritatis & salutem, prae maledictis ab initio ex primo suo peccato & corruptione an-gelis, includat necesse est. XLVII. Atque hec nunc de POTENTIA saltem aliqua ad salutem, prae maledictis angelis ex morte Christi, omnibus & singulis hominibus communi, disputata suffician: quae RE, MOTISSIMA quidem & minima videtur esse in infantibus, ob apostasiam majorum extra ecclesiam morientibus; REMOTA in iis qui adulti, aliquo testimonio divitiarum bonitatis & patientiae Dei, in poenitentiam aguntur, & obstaculorum ad uberiorem gratiam plus removere poterant ac debebant, quam faciunt; Ro. 1. [et] 2. Act. 14. [et] 17. [et]c. PROPINQUA, in iis qui veluti peculiaris vinea Dei praedicatione foederis exco-luntur, & quidem ita magis propinqua, uti nihil desideratur mediorum ad debendos tanto magis & exspectandos fructus, unde excusationem possint praetexere, sicut alii minus culu, qui saltem in comparatione illorum aliquanto plus excusatio-nis habere videri queant: de qualibus specialiter agitur Es. 5. [et] Ioh. 15.22. [et]s. PROXIMA denique & specialis proprie in iis, quos Deus veluti compellit intrare, operans [et] velle [et] perficere pro bona sua voluntate, Luc. 14.23. Phil. 2.13. Sed de his omnibus speciabus & distinctius agere alterius loci & in- stituti est. Non esset opus ad alia porro descendere, quae & de ali, enis & de nostris verbis specialius etiam consideranda, utrum & quatenus explicatum acprobatum hactenus sensum ferant, th. 7. promisimus: nisi prius ostensum sit, sensum, quem ha-ctenus explicuimus, scripturis consentaneum non esse, & verba doctorum, quae tum in Dissert. de fide cath. tum in superi- ore, tum in hac denique disputatione allegavimus, alia ratione melius & commodius exponi posse: tamen, quia praesentes pagellae id pro tempore non ferunt, proximis occasionibus, D 2 etiam etiam illud abunde, Deo volente, facturi sumus. Interim vel ex iis quae jam dicta sunt, prudens & aequus lector, collige-re guod in eam rem opus est, haud difficulter, opinor, poterit, Corollaria. I. Si quis non credit aut negat, eam rem & veritatem, quam de personis trilus in unica Dei essentia ab [ae]terno subsistentibus, cum ecclesia Christiana profitemur: 2. sive quis statuit illas per-sonas tria tantum diversa nomina, non etiam nominata reve-ra ab aeterno distincta esse; 3. vel Trinitatem personarum e diversitate oeconomiae & dispensationis ad extra dependere: eum de ipso religionis Christianae fundamento, falsam & haereticam doctrinam habere dicimus. Et, si quem amicum & religiosum textus Scripturatum observatorem appellaveri-mus, qui tam tetrarum haeresium sufficienter & legitime con-vinci possit: eum contra, ubi id factum fuerit, non tantum haereticum, sed & impostorem scelerate mendacem appellabi, mus. Quamdiu autem illud factum non fuerit, periculum peccati quod nimis cito judicando, vitando, damnando, con, trahi facile potest, cum aliis communicare non cupimus. II. Si quis personas Divinas, effecta divinae essentiae velit esse: aut cum mysterium Trinitatis catholice nunc creditum concedat, tamen nisi peccasset homo, credito opus non fuisse; nostraque peccata ad agnitionem Divinarum per-sonarum, ad subsistentiam earundem aeternam conferre po-tuisse: eum non esse mentis humanae compotem, nec argu, mentis, sed helleboro opus habere putamus; & antale mon-strum in rerum natura uspiam sit, aut unquam fuerit, non-dum novimus. Aliud vero longe est dicere, ratione diversae oeconomiae & revelationis, de eodem trinuno Deo, diversos loquen-di [et] cognoscendi modos esse. V. g. Respectu oeconomiae creationis, peculiariter & [...] [...] Pater dicitur unus Deus, cui peculia-ter & [...] [...] tribuitur creatio, Gen. 1.1.1 Cor. 8.6. Eph. 4. D 2 6. Re- 27 6. Respectu oeconomiae redemtionis, peculiariter & [...] [...]-[...] Filius dicitur unus Dominus, qui nos & creando acquisivit & emendo, l. Cor. 7.23. cap. 8.6. Eph. 4.5. Respectu oecono-miae regenerationis & sanctisicationis, tertia persona peculiari-ter & [...] [...] dicitur unus Spiritus, & Sanctus spiritus, cui pe-culiariter tribuitur fanctificatio, Eph. 4.4. I.Cor.12.3.4. II.[et]c. salva interim verissima & realissima illorurn intus distindctio, ne ab aeterno, anteo omnem oeconomiam externam; quae ab illa distinctione dependet, non autem ab oeconomia tempora- ria, aeterna distinctio. III. Si quis aliena veiba & sententias perstringit, declaratio-nem impetrandi animo; loca ipsa familiariter coram, aut per epi-stolam, ostendere, dubia sua explicare, declarationem pe-tere debet: si animo accusandi, damnandi, id que publice; tamen designare verba & loca, thesin & antithesin rite formare, pro-bare distincte sua, impugnarealiena debet. Si quis id nobis faciat, qui in scripturis sacris, consensu catholico, & harmo-nia unanimi confessionum evangelicarum perstare cupimus: vix putamus aliud inventum iri, quam quod accusator hujus-modi, aut non otiose satis consideraverit & inellexerit verba nostra, & forte nodum in scirpo quaerat: aut si festucam for, te alicubi evicerit, trabem suam perdat. Proba me DEVS, [et] scito cor meum; interroga me, [et] cogno-sce semitas meas. Et vide si via iniquitatis in me est: [et] deduc me in via [ae]terna. Ps.139.22.23 F I N I S. 28