JUSTIFICATIONEM FIDELIUM SUB V. T. COCCEJANA PARESI, PRAESIDE DN. SAMUELE SCHELGUIGIO, DOCTORE atque PROFESSORE THEOLOGO, undi-guaque celeberrimo, Athenaei Rectore & ad SS.Trinit. Pastore, Summe merito merentique, DOMINO, FAUTORE, atque PRAECEPTORE SUO summe observando, In lnclyti Athenaei Patrii Auditorio Maximo, Ad diem XXXI. Augusti A.O.R. MDCCII. IN AUDITORIO MAXIMO Horis constitutis publice solenniterque vindicabit MICHAEL Gottlieb HANSCHIUS, Gedanensis G E D A N I, Typis JOHANNIS ZACHARIAE STOLLII, ATHEN. TYPOGR. 1711. QVANTI in Theologia nostra momenti, qvantae utilita-tis & qvantae necessitatis sit Articulus de Justisicatione hominis peccatoris coram DEO, nobis graphice ponit ante oculos maxiamorum meritorum Theologus B. Martinus Chemnitius scribens : Hic unicus locus prae-cipue discernit Ecclesiam a reliqvis omnibus gentibus & supersti-tionibus, sicut Augustinus inqvit: Ecclesia discernit justos ab injustis,non lege operum ; sed lege fidei. Imo hic locus est tanqvam arx &„praecipuum propugnaculum totius doctrinae & religionis Christianae, qvo vel obscurato, vel adulterato, vel subverso, impossibile, est puritatem doctrinae in aliis Locis retinere. Salvo autem hoc loco, corrunt per se omnes idolomaniae, superstitiones, & qvicqvid, est corruptelarum in omnibus fere aliis locis. P. II.LL. Theol.p.m. 216. Concinunt Martinus prior, nempe Megalander Lutherus, cujus verba vid. Tom. 4. Jen. Latin.f. 59. a. & f.92. a. b. Balth. Meisnerus in Anthropolog. Dec. III Disp. 24. th. 3. & qvi non ? Sicut autem vix ullus fidei articulus aeqve ad salutem necessarius est : ita vix ullus gravioribus unqvam controversiis fuit expositus ; vix ullus etiam, ut purus atqve illibatus conservaretur, ab heterodoxorum corruptelis, majori studio omni tempore fuit vindicandus. Pontificiis, operibus suis justificationem commaculantibus ac propria sua justitia DEI misericordiam & Christi meritum dehonestantibus, mascule semper restiterunt nostrates vere Catholici. Nec minori cum fervore ex pio zelo obviam itum est Socinianis, imaginaria h. e. effecta acceptilatione divinam justitiam evcrtentibus. Nobis jam unicam in V. & N. T. ju-stificandi rationem, qva Deus ex immensa misericordia hominem perfidem, qvae unice in Christum Salvatorem toto animo recumbit, ex statu irae in statum gratiae traducit, adversus tantopere decantatam celebratissimi Johannis Coch, sive Cocceji, Theologiae dum viveret in Academia Lugduno - Batava Professoris Publici, PARESIN defendere allubescit. Nam necessarium omnino est, non tantum fidelium sub Novo ; verum etiam sub V. Testamento, ut uno eodemqve Justificationis perfectae beneficio gaudentium, causam agi. Horum igitur causam ita agere constituimus, ut, cum circa Justificationem Fide- Fidelium V.T. non Pontificii tantum ; sed & Sociniani, Arminiani, Anabaptistae, & cum his alii, erronea doceant: nos impraesentiarum tantum, qvid Coccel argumenta, qvibus justificationem Patrum, per & propter Christum in temporis plenitudine olim pro totius mundi peccatis satisfactuum, veram atqve consummatam impugnat, in recessu habeant, pro ratione instituti nostri exploremus. Dignam enim hancce materiam judicavimus, qvam ante discessum, qvem paramus, [...] expositam publico sisteremus examini. Faxit Deus T. O. M. ut omnia FELICITER! §. I. Inter alias novitates, qvarum semper ferax fuit Belgium, ducunt facile familiam Coccejanae. Eminet vero inter nova Cocce-janorum dogmata, velut inter ignes luna minores, elicita ex Rom. III. 25. [...] atqve [...] famosa distinctio. Ejus vanitatem cum demonstrare animus nobis sit, non inutile, imo necessarium esse videtur, de duobus hisce Scripturae vocabulis aliqvid praefari. [...] apud Graecos dicitur [...] sino, relinqvo, a me amoveo, repudio, nec non, solvo, dimitto, emitto, permitto, omitto, missum facio, desero, remitto, condono, pofthabeo. Et qvamvis varias admittat significationes, palmaria tamen est, qvando ad dimissionem debiti vel offensae, sive peccatorum condonationem transfertuz. Saepissime in hoc sensu legitur in N. T. ut Matth.XXVI.28. Luc.XXlV. 47. Actor. X. 43. Ephes. I. 7. &c. [...] in Sactis [...] relaxo, remitto, resolvo, dimitto, omitto, permitto, praetermitto, missum facio, negligo, relinqvo, transmitto proxime derivatur, & proprie qvidem defectionem, langvorem, tabem, membrorum dissolutionem virtumqve corporis extenuationem, ut in Paralysi. Conf. Hebr. XII. 12. metaphorice vero absolutionem etiam ac peccati remissionem designat, prorsusqve [...] aeqvipollet. lllustre ejus rei exemplum ipse princeps in Epistola ad Romanos Cocceji locus suppeditat, paulo uberius infra a nobis explicandus. Scite interim de illo Eduardus Leigh in Critica sua Sacra: Paresis, inqvit, cum proprie relaxationem declaret adstrictioni oppositam, eleganter ad peccatorum remissionem applicatur, qvibus tanqvam vinculis arctissimis mundus irre-titus tenebatur, & qvorum compedes lex adstringebat: itaqve idem hic declarat atqve alibi [...], id est, liberatio, & qvasi emissio, qvae est illius relaxationis effectum. Adi pariter & confer Vaninum atqve Hesychium [...] per [...] satis clare interpretentes. §.IL §.II. Haec circa Voces [...] observasse nunc sufficiat, ut dispalesceret, falso Paresin [...] opponi. Praemittenda jam etiam erunt nonnulla, qvae lucem affundere controversiae, ejusqve sensum plenius deregere qveant. Ad meliorem itaqve status Qvaestionis intelligentiam faciet, si, qvo sensu a Coccejo, cum de Justificatione V.T.an consummata sit ac [...] importet, nec ne : disceptatio instituitur, Paresis dicatur, attenderimus. Denotat ipsi Paresis in Emphasi (ut loqvi amat) sive Aphesi opposita, praeteritionem tantum & tolerantiam nudam, sive praetermissionem, transmissionem, omissionem, non punitionem criminum, remissionem poenae non culpae, sive non plenariam, qvae consistere possit cum imputatione peccati, neqve retentionem reatus excludat, meram dissimulationem solamqve peccatorum conniventiam : neqvaqvam autem dimissionem, ac remissionem plenariam culpae & poenae, utpote qvae omnia Aphesi Novo Foederi propriae sint adjudicanda. Qvando igitur qvaeritur: An Fideles sub V. T. consecuti sint plenam peccatorum remissionem , & omnimodam ac proprie dictam ab ira divina & maledictionis reatu liberationem ? Negativam tenet Antagonista, & solam paresin Patribus fuisse concessam, qvae sub reatu, ira ac timore mortis eos reliqverit: nobis vero ipsam aphesin dari opinatur. Diversimode tamen istam paresin esse dispensatam asserit. Licet enim omnia secula lapsa fuerint ad Christum sub paresi ; attamen distingvenda esse duo ante Christum tempora : Ante Mosen sive Legem in statu libero fuisse paresin cum silentio, licet cum exprobrabilitate peccati, (Vid. Disp. 19. de Foedere Gratiae in V. ac N. T. 49.50.51. 65. T. 6. Opp.p.35. 36. Comment. ad Ebr. §. 2. 83. T.5. 486. Edit. Francos ) post Mosen sive Legem, in statu servili, cum accusatione, imputatione, & exprobratione peccati, introducta miserrima status Ecclesiae, per [...] a qva exordium V. T. arcessit (Confer Considerationem Principii Evangelii Johannis cap. 9. §. 127. T. 4. Opp. p. 87. Add. Wittichius Theol. Pacif. §. 277.) mutatione. Atqve huc pertinet simile illud a creditore desumptum Summ.Theol.c.51. § II.T. 6. p. 178. qvi potest vel silere omnino, vel interim compellare debitorem & eum cogere confiteri debitum. §. III. Si certius ac clarius de ejus mente edoceri cupis, edita scripta evolvas. Sub reatu, sub ira, maledictione & metu mortis per omnem vitam a Mose usqve ad Christum collocat fideles ; post commissam missam in deserto [...] in Comment. Epistoae ad Romanos c. 5. v. 13. 14. §. 69. 70. 71. T. 4. 0pp. p. 446. seg. in 4. v. 15. §. 42. 45. p. 432. ad Galat. c.3. v. 10. §. 78. T.4. p. 901. §. 85.86. p. 902. §. 179. p. 911. §. 223. p. 916. ad Ephes. I. 7. §. 100. T. 4. p. 1024. seg. de Sabbatho & qviete N. T. §. 55. T. 7. Opp. p.II. ad Ultima Mosis §. 551. T. I. Opp. p. 247. adimit illis qvietem animae, conscientiam pacatam & tranqvillam Commentar. in Ezechiel.XX. 26. T. 3. Opp. 202.in Epist. ad Galat. II. 21. §. 139. T 4. p.891.ad Ebr. X. §. I. T. 5. p. 581. Indagation. Natur. Sabbathi & qvietis in N. T. §. 4. 5. T. 7. p. 3. denegat Spiritum adoptionis ; & pro eo Spiritum timoris ac servituris attribuit, qvi prohibuit eos prope accedere ad Deum, in fiducia filiorum Comentur. in Epist. ad Roman. VIII. 15. & 57, 60. 63. 64. 65. T. 4.p. 487, seqq. ad Galat. lll. §. 123, T. 4. p. 906. Disp. de Foedere §. 66. T. 6. p. 36. Summ. doctrinae de Foedere & Testam. Dei. §. 337. T. 6. p. 70. Summ. Theol. c. 13. §. 53. T. 6. p. 66. seq. c.54. §.9.p. 184. c. 68. §. 6. p. 242. sig. c. 74. §. 7. T. 6 . p. 257. Jesum Christum ut fidejussorem saltem, non expromissorem sistit, qvi ita pro hominibus obligabatur, ut nihilominus illi obligati manerent, in Summ. Theol. c. 69.§.13.T.6. p. 246. Unde Deus jus sibi & libertatem reservaverit, tamdiu ab iis, ceu primariis debitoribus, exigendi solutionem, & poenas, qvas homines incurrebant per peccata, inculcandi, donec expitatio facta esset,, Vid Wittich. Theol. Pacif. §. 290. Fidem sub. V. T. vult fuisse tantum spem justitiae dandae ; in Novo contra fidem justitiae datae in Epist. ad Galat. III.23. §. 217. T. 4. p. 915. Disp. ad Rom. 3. de Justific. §. 12. T. 6. Opp. p. 97. Dominationi angelorum ceu deorum [...] Ecclesiam V. T. serviliter subjicit in Epistol. ad Galat. III. §. 186. T. 4. p. 912. c. IV. 21. p. 920. in Explicatione Epist. ad Hebaeos c. II. §. 14. T. 5. Opp. p. 474. §. 39.p. 477. in Apocal. XIX. 10. §. 9. T. 5. p. 980. Dispp. Selectar III de Notione Vocis Elohim & [...] §. 14. T.6. p.5. Add. Wittich.Theol. Pacif. §. 285. imo qvodammodo imperio diaboli Comment in Apoc. XII. 7.9.10. §. 11. 12. 14. 16. 17. T. 5. p. 944. seq. Summ.Theol. c.69. §.9.10. T.6. p.246. nec non potestati Principum, Seniorum ac Sacerdotum, ut Deorum [...] nuncupatorum Consideration. ad Ultima Mosis §. 357. 519. T. I. Opp. p. 236. 245. Commentar. ad Colossens. II.15 §. 114.116. T. 5. p. 117. seq. Summ. de Foedere §. 354. T. 6. p. 86. seq. Summ. Theol c. 74. §. 50. T.6. p. 263. Adeo duritet ille de statu Patrum sentit, postqvam leniorem sententiam tiam, cujas vestigia qvaedam in Commenta ad Zachar. III.3. & 4. §. 9.T.III. Opp. p. 636. item in Summa Doctrina de Foedere & T. Dei. §. 353. T. 6 p. 85. Conf. etiam Leydekkerus in Vi Veritatis Lib. 5. Controv. 8. p. 207. apparent, cum duriore commutavit. Qvo effecit, ut paucissimi sectatorum eum hac in parte seqverentur. Vid. Hulsius in Specim. Theol. Hypothet. P. 2. p. 137. B. D. Alberti de Cartesianism. & Coccejanism. c. I. §. 52. 53. Sed haec omnia dedit nimia in vocem. Pareseos semel usurpatam ab Apostolo, qvasi ea natura justificadonis sub V.T. fuisset expressa, mentis defixio. §. IV. Ad destruendum igitur hoc [...], initio opus erit semetipsum in hac Controversia explicantem, animiqve sensum propriis verbis exprimentem Coccejum audire. Sic ille Dispp. Selectar. XL. ex Rom. 3. de Justificatione §. 10. T. 6. p. 97. Qvamdiu Lex, sonuit & tonuit, non fuit manifestata justificatio hominis peccatoris, Sed totum illud tempus fuit tempus. [...] qvasi dissimulationis.,, §. 27. 28. Justitia, qvae est gloria Dei, & per qvam omnis gloriatio excluditur, qvi fuerunt sub lege fuerunt destituti. §.35. Gratia Justificans est voluntas Dei, qva statuit peccatores redemtos simul Christo inserere & insertos non condemnare, sed absolvere nec accusare, sed consolari, eisqve vitam aeternam dare. Qvae Gratia sive voluntas est Novi Testamenti. Qvibus gemina leges ubiqve fere in Commentariis. Et qvidem in Psalm. CXXXVIII. 2. T. 2. Opp. p. 499. scribit: Remissio peccati, propterea, qvia id nondum erat expiatum, sed adhuc extabat, & puniri poterat,habuit tantum speciem [...] dissimulationis ac conniventiae. In Explicatione Epistolae ad Hebraos X. P.15. §. 81.T. 5. p. 572. hac tradit: Usqve ad Christi mortem transgressio fuit, etiam sub V. T. & condonata non fuit ; qvanqvam fuerit qvodammodo dissimulata. Ad N.T. pertinet remissio peccatorum. Ergo sub priori non fuit remissio. §. 82. Condonatio, perfecta sub V. T. non fuit. Item ad Caput X. V. 17. 18. §. 74. 75. T. 5. p. 589. Remissio non datur absqve satisfactione: fuit tum qvoad statum hujus vitae magis tanqvam Paresis, conniventia & dissimulatio peccati, qvam Aphesis dimissio. Similiter in Commentario ad Epistol. ad Galat.llI §. 225. T. 4.p. 916. Ex hoc loco, inqvit, intelligi potest, qvid sit ea [...] sive transmissio peccatorum. Nempe cum maledi- ctio adhuc non esset abolita, & peccata (qvantum attinet satisfactionis defectum) adhuc puniri possent ; Deus tamen, contentus exegisse confessionem debiti, ea non punivit, dissimulavit. Et tn Psalm. „ LXVII v. 2. §. 3. T. 2. Opp. p. 252. commentatur hunc in modum: Peccatum, qvamqvam per fidem justi essent apud Deum, qvadantenus imputabatut: Rom. 5. v. 13. Unde non potuerunt omnino &, plene laetari, & Deo gratias agere, tanqvam peccato non amplius imputato & remisso. Hinc est, qvod Apostolus [...] gratiam, [...] remissionem, non imputationem peccati, [...] justificationem in significatione excellenti Novo Testamento vendicat. Paria occurrunt in Commentar. ad Rom. 3. v. 25. §. 70. T.4. Opp p. 418. seq. Justificatio, qva nunc justificamur, longe potior est ea justificatione, qva justificatus est vel Abraham, vel David. lllos enim diligebat Deus ad salutem, ut sponsorem habentes; sed tamen adhuc [...] reatui obnoxios: nos autem diligit, ut habentes sponsorem consummatum. Ideoqve illos qvidem de reatu admonere, & ab eis confessionem ejus exigere potuit: nobis autem in publico proponit Christum, prpitiatorium ; neqve qvicqvam amplius a nobis exigit faciendum„ propter peccatum & reatum, tanqvam ad ejus expiationem, Et §. 72. Patres comparat debitoribus, qvos possumus [...] & praetermittere & praeterire, sive qvietos esse sinere, qvos non compellamus, qvibus tamen debitum non remittimus, ut etiam chirographum restituamus, & scribamus, nos [...] sive accepto eis feramus aes solutum, &declaremus ipsos a nobis nunqvam compellarum iri . In Disputatione de Foedere Gratiae in V. ac N. T. §. 67.69. T.6.p. 36. ait: Justificatio propter imputntionem qvandam peccati & iram qvam operabatur Lex, tum speciem [...] tantum habebat. Fuit eo tempore [ ... ] sitis, exspectatio justitiae & Evangelii ; & ea sitis non fuit restincta. In Summa Theologiae c. 69. §. 26. Tom. 6. p. 248. Nullum peccatum, inqvit, proprie remissum fuit sub V.T. & illi tamen justi suo modo appellati sunt. Adde Summ. de Foedere §. 339. 0pp. p. 78. seq. & Considerationes ad ultima Mosis. §. 422. T. 1. Opp. p. 229. &c. §. V. Vides exallatis, qvae sit Cocceji opinio : ante vero qvam orthodoxam sententiam, his novitatibus e diametro contrariantem, ex S. Literis stabiliamus, praenotandum est: Non de modo rei, sed re ipsa qvari : Modum justificationis in V. T. discrepare a nostro, in sano sensu concedimus ;dummodo utrobiqve intacta relinqvatur ipsa justificationis veriutas. lta datur diversitas modi, (1) ratione causae meritoriae: qvae in V.T. fuit obedientia Messiae praestanda, in Novo est praestira ; in V. T. V.T. fuit lytrum solvendum, in Novo est lytrum solutum: (2 ) ratione mediorum, qvia in V. T. obtinebat Scriptura Prophetica, cujus praecipuum objectum Lexest, ut tamen ad monstrandum finem legis, qvi est Christus, Rom. X. 4. qvaedam ad Evangelium pertinentia etiam V. T. includantut ; in N. obtinet Scriptura Apostolica, cujus principale objectum est Evangelium, non exclusa tamen lege morali Ps. XlX. 8. Illic confirmabatur remissio peccatorum pio sacrificiorum usu & imprimis usurpatione Sacramentorum, Circumcisionis & Agni Paschalis ; Conf. B. D. Schomeri Disput. de Sacramentis V.T. §. 9. hic Sacramentoru m Baptismi & Coenae Dominicae: in Veteri T. habuerunt Patres suam remissionem fides in Christum exhibendum ; in Novo T. nos nostram fide in Christum exhibitum, & jam in cruce oblatum. Utut enim eadem utrobiqve fides maneat, qvoad substantialia ; probe tamen observanda est distinctio, inter ipsam promissionem Divinam de Messia exhibendo, qvam pii Patres per veram fidem apprehenderunt, arcteqve tenuerunt, haud secus ac si Messias Evangelio promissus jam tum fuisset exhibitus & in ara crucis pro nobis mactatus, & inter rem promissam, qvae non semper praesens, sed aliqvando futura est. Unde in V. T. fides in Christum venturum mittendumqve tendebat, Conf. Augustinus Opp. Tom. VII. de Gratia Christii & P. Originali Lib. 2. c. 25. 26. item Lib.3. ad Bonifacium cap.4. Bernbardus Epistola 190. Opp. col. m. 1557. d. (3) ratione objectiorum : ln V.T. parcius hoc beneficium suit concessum, multis in ipso Israele viventibus incredulis, in N.T.extensive major est justificatio, qvatenus ad omnes gentes diffunditur ; ( 4) ratione adjunnctorum: in V.T. remissio dabatur minori cum consolatione & laetitia, qvam nunc sub N. idqve, propter Evangelii claritatem, ablationem jugi legis ceremonialis, majoremqve consolantis spiritus, effusi per Christum exaltatum, mensuram. Qvae omnia tamen diversitatem intrinsecam ac essentialem, qvalem inter Paresin &Aphesin intercedere, Coccejus singit, nondum inferunt. §. VI. Remotis ita removendis, ad vindicandam piorum Vete-rum plenariam perfectamqve Justificationem accedimus, eam ex qvamplurimis Sacrae Scripturae oraculis evicturi. Primurn nobis fundamentum suggerit illustris locus Actor. XV. II. ubi Controversiam omnem sufficienter decidit Petrus, in Concilio Hierosolymitano primo Apostolico, unam ponens conseqvendae salutis viam, per qvam omnes V. & N. T. credentes affecuti sint vitam aeternam: Per gnitam inqvit, Domini Jesu Christi credimus salvari, [...] secundum qvem modum & illi. (scil. Patres in V. T.) ldem confirmat Esaias c. LIII. 5. se etiam & [...] suos I vore Christi sanatos esse asserens. Maxime autem huc spectat Davidis, peccatoris maximi, justificati post adulterium & homicidium insigne exemplum, qvi scelerum poenitentia ductus ad Nathanis objurgationem, cum humiliter confiteretur peccata sua dicens: Peccavi Domino, 2. Sam. XII. v. 13. non odio habebatur a Deo, sed mox laetam a Nathane audiebat absolutionem : Dominus qvoqve transtulit peccatum tuum: non morieris. Exempla plura sanctorum V. T fide in Christum justificatorum recensetur Hebr. XI. Ut taceam ex Scriptura V. T. aha hujusrnodi Ioca, in qvibus tales de Remissione peccatorum expressiones, phrasesqve emphaticae inveniunur, magnitudinem scilicet & efficaciam condonationis peccatorum declarantes, qvae de mera [... ] sive Paresi interpretari velle, absonum esser. Ita Psal. XXXII. I. 2. perhibentur peccata eorum, qvi sunt justi ac beati tegi, non imputari, & v. 5. David praevia peccatorum confessione, ex contritione ac fide orta, expresse dicitur remissionem eorundem esse confecutus. Esa. XLIV. 22. iniqvitates & peccata delevisse se ut nubem & qvasi nebulam profitetur ipse Deus. Ps. LI. 4. 9. 11. 12. ablutionis & mundationis a peccato mentio fit. Esa. XXXVIII. 17. projectionis peccati post tergum & Mich.VII.19. NB. in profundum maris. Qvarum vocum singularem in textu authentico emphasin evolvit Leydekkerus in Vi Veritatis Libr.5. Controv. 12. Sect. 2. p.329. seq. Add. Genes XLIX, 18. Exod. XXXIV, 6. 7. Job. Vll, 20.21. PsXXV, 7. XXX. 4. LXV, 4 LXXIII, 25.26. LXXXIV, 12. LXXXV, 3. CIII, 3.8. seqqqq. CXVI, 16.17. CXLVI, 5. Proverb. XIV, 32. Esa. I, 18. XLIII, 25. Jerem. XXIIl, 16. L, 20. Pariter in V. T. justus ex fide sua vivebat, juxta praeceptum Habacuci c. 2. p. 4. Justus ex fide sua vivet, hoc est, justificabitur Rom. I, 17. Gal. III, II. & salvabitur Ebr. X, 37. 38. qvibus in locis vita fidei, de qva agit Habacuc, de gratuita peccatorum remissione & justificatione fidei propter Christum exponitur. Qvid qvod ante passionem mortemqve Christi diserte fidelibus [...] attribuitur ? Matth. 6. v. 12. 14, c. 9. v. 2. 5. Luc. 5. V.20. 23. c.7.v. 47. 48. stante adhuc Aaronico sacerdotio, qvod venerari jusserat Christus, misso ad sacerdotem a se purificato homine Matth. IIX. 4.Et Marci * - ii 4. Joh. III.36. Johannes legitur baptizasse & docuisse [...] ante peractam satisfactionem in cruce. Conferantur etiam loca clarissima, simpliciter universalia, & ad nullum tempus restricta Luc.XXIV, 47. Actor.IV, 12.X, 43. XIII, 38.39. Rom. III, 21. Hebr. IV, 2. IX. 22. §. VII. His adjungimus Pauli testimonium Rom. c. IV, v. 2. II. 22.23.24. (cui loco respondent Gal.III,v. 6, & Jac. II, v. 23.) cum Gen. XV ,6. Joh. VIII, 56, suam de Justificatione fidei doctrinam ex V. T. probantis, tum ad Abrahami justificationem provocando, ut ad exemplum universale Patris omnium credentium, tum. v. 6. 7. 8. coll. cum Ps. XXXII, v. r. 2. verbis Davidis remissionem N. T. explicando, nosqve eadem cum ipso gaudere justificatione affirmando. At,si discrimen aliqvod subfuisset inter Paresin & Aphesin, qvomodo hic in illo classico loco, in sede propria hujus articuli id potuisset megligere Apostolus, eademqve nos ratione justificari, qva Abraham & David justificati sunt, adstruere ? imo qvi potuit: eadem gratia redemtione, justificatione Veteres, nominatim Davidem, esse dilectos, redemtos, justicatos, qva nos, salva paresi, tam confidenter asserere, ipse Coccejus? Summ. de Foedere §. 282. 287. T. 6. 60. seq. Elucescet qvoqve justificationis identitas sub utroqve T. ex Rom. X, 11. 12. 13. coll. Esa. XXVIII, 16. Joel II, 32. ut plura accumulare reverear. Non tamen praetereundus est meriti Christi aeternus valor, virtus ac effi-cacia infinita, infinitumqve pretium. Qvo respicitur in Apocalyps. c.XIII. 8. qvando agnus, ut occisus ab origine mundi, proponitur ; & Hebr. XIII, 8. Jesus Christus beri & hodie idem & in secula vocatur ; id qvod hand exiguum sententiae nostrae robur addit. Nimirum innuit hoc ipso uterqve Apostolorum : haud qvicqvam referre, an Christum mortuum an moriturum concipias, & sangvinem Jesu Christi non minorem habere virtutem ad purificandas conscientias, anteqvam esset effusus, qvam jam cum effusus est: Ejus infinitam satisfactionem ad exordium mundi pertingere, omnesqve omnium temporum fideles ab omni reatu liberare. Cum enim mors Salvatoris per modum causae moralis operetur, ad qvam non reqviritur existentia ; effectus ejus existere potuit ante actualem perpessionem. Qvamvis igitur causa meritoria justificationis & cum Deo reconciliationis in V. Tactu & realiter nondum extiterit, attamen jam tum egit pervim sum retroactivam, ut actu existens, ac voluit in judicio Dei & operata est ad fidelium actualem justifieationem ac reconciliationem Conf .Henrici Rixneri Exercitatio de Praecipuis inter causam Physicam & Moralem differentiis §. 23. 30. seqq. 39. seqqqq. Musaei Disqvisitio Theologica de AEterno Praedestinationis Decreto c.3. §.46. 47. Unde vulgare illud enatum est Theologorum axioma: Meritum Christi profuit, anteqvam fuit. Nam qva fide nos Christiani fideles in N. T. in promissione Evangelica Christum exhibitum fiducialiter apprehendimus & retinemus, in eoqve justitiam & vitam aeternam habemus: Eadem etiam fide pii veteres in V. T. in promissione Evangelica, eundem Messiam certo tempore exhibeudum fiducialiter. apprehenderunt & tenuerunt, in eoqve justitiam & vitam aeternam, consecuti sunt ; prout accurate scribit B. D. Mentzerus T. III. Dispp. Giess. Disp.9. th. 31. p. m. 310. Confer. etiam B. D. Sebast. Schmidii Disp. ult.de Justificatione §. 23. p. 22. §. VIII. Sunt eqvidem inter Interpretes, qvi locum modo memoratum in alium plane sensum trahere conantur, qvod faciunt cum Areta Casariensi Comm. h. l. Isidorus Clariius in Scholiis, Alcasar Comment. h L. H. Grotiius, Sebastianus Castalio in Versione sua, Tirinus, Piscator, Franciscus Juniius in Notis, Sixtinus Amama Libr. 3. Antibarbari Biblici ad Prov. IIX. 22. aliiqve, verba haec ab origine mundi, non ad occisionem agni ; sed ad scriptionem nominum in Iibro vitae agni mctati referentes, ut hic sensus evadat: Adoraverunt bestiam omnet incolae terae qvorum non sunt scripta nomina ab origine mundi in libro vitae agni, qvi occisus est. Qvam construendi rationem mirifice adjuvant tum locus hujus libri alius c. XVII, 8. Et mira buntur inhabitantestes mundi, qvorum nomina non sunt scripta in libro vitae a constitutione mundi ; tum et am verba Christi, inqvientis, se aIiqvando his, qvi a dexteris ejus in judicii die erunt, dicturum esse : Venite benedicti Patris mei, baereditario accipite regnum, vobis paratum a constitutione mundi Matth. XXV,34. Enimvero, etti nec haec, nec prior expositio analogiae sidei qvicqvam deroget, sicut gravissime monet magnii nominis Theologus Celeberr. Dn. D. Diecmannus in Praf. ad Biblia Germanica edita Stadae 1690. in 8. p. 27.28. prior tamen tutior est, atqve scopo Apostoli propior, idqve propter Socinianos, necessitatem hujus constructionis cum in sinem urgentes, ut mactationem agni, sive passionem mortemqve Domini non esse meritoriam inscriptionis nostrae in librum vitae causam, obtineant. Praeterqvam enim qvod nec per trajectionem nem hanc aliqvid decedat virtuti satisfavtionis ac meriti Christi: nam liber vitae nihilominus agni liber dictus, qvia in hoc agno [...] electi sumus Ephes. I, 4. necessarium etiam esse videtur, ut conjuncta maneant. Qvomodo enim Christus agnus est nisi respectu habito ad sacrisicium? Et qvomodo aliter fieri potest sacrificium, nisi per mortem sive occisionem ? Si igitur liber vitae fuit ab origine mundi, necesse est, fuisse etiam agnum ; qvippe cujus hic liber est: Si Christus agnus fuit ab origine mundi, etiam occisum fuisse ab ejusdem constitutione, evidenter seqvitur. §. IX. Qvamobrem pleriqve interpretum tam antiqvorum ; qvam modernorum, verba Johannis, uti sine djstinctione jacent, accipiunt. Vid. Irenaum Lib. 5. c. 28. contr. hares. Glossam Ordinariam, Liram, Ofiandrum, Gerbardum, Cluverum, a Lapide, Bullingerum, Marloratum, Brightmannum, Calovium, aliosqve. Non tamen eodem modo exponunt. Neqve enim occisus est Christus ab orbe conditio in Abele & aliis martyribus V. T. prout Paulinus apud Cornelium a Lapide, Lira & Glossa Ordinaria staruunt. Etenim qvando Christus in membris suis occidi dicitur, communio tantum membrorum cum capite, qva Dominus servorum suorura passiones sibi appropriat Actor. IX. 5. indicatur, neutiqvam vere typica adumbratio: neqve occisio illa causa esse potest, ut aliqvis scribatur in libro vitae ; in qvem finem Salvator ipse pati atqve occidi debuit. Neqve etiam mactatio iIla_propria, realis ac physica fuit ; qvod vere stultum esset dicere. Vide Franzium Disp.16.Scholae Sacrificiorum num. 99.p. m. 513. Sed mactatus est agnus statim ab origine mundi figurate (1) respectu typorum omnium, qvibus a mundi ortu praefigurara est passio & rnors Redemptoris nostri. Conf. Matth. XlI. 39. 40. Joh. III. 14. 15. Ephef. V. 2. Qvam enim vim & virtutem habuerunt sacrificia expiandi peccata, Deumqve hominibus reconciliandi Lev. II. I. 2. III. 5. 16. XXIII. II. 13. 18. Num. XV. 7. XXVIII. 8. XXIX. 6. 36. praesertim sacrificia cruenta, qvae pro peccatis vel privatorum, vel personarum publicarum, vel integrae alicujus communitatis, vel etiam totius populi Judaici offerebantur Lev. I. 3. 4. IV. 2. seq. 13. seqq. 26. 31.35. V. 10. seqqq VI. 2. seqq. XVI. 5. 16. 17. 21. sq.illam omnem habue-runt ex vinute solius meriti Christi ; cujus solummodo typi, figurae ac umbrae fuerunt, ceu cum ex N. T. expositione Hebr.X. v. I. seqqq. tum exinde, qvod a re signata separata ac sine fide in Christum 1 oblata DEO fuerint exosa, Esa. I. II. LXVI. I. segg. nec nisi ex statu corruptionis coeperint, peracto autem sacrificio Christi penitus desierint, Dan. IX. vers. 27. luculenter patet. ( II) Occisus est jam inde a mundi ortu respectu promissionum & vaticiniorum, qvibus passio atqve mors jesu Christi perspicue olim & sapius ; neqve in futuro tantum tempore Dan. IX. vers. 24. 25. sed in praeterito etiam ad significandam eventus certitudinem Esa. LIII 7. 9. 12. neqve tantum generaliter ; sed qvod ad omnia fere, qvae specialiter Christo acciderunt, praedicta est. [....] harum praedictionum caput ac fundarnentum extac Gen. lII. v.15. coll. Gen. IV. I. Gen.V. 29. De caeteris videantur Esa. VIII. 14. Jerem.XXXI 22. Ps. XXII. per tot. Esa. LIII p. t. Zachar. XI.12. 13. Ps. XLl. 10. Esa. L. 6. Zachar. Xlll. vers. 7. Ps. LXIX. 22. XVI. 10. XLVII. 6. LXVIll. 19. CX. vers I. 4. Esa. XI. 3 XLV. 23. coll. Rom. XIV. v. 10. II. &c. Falsilssma ergo est sententia Hugonis de S. Victore arbitrantis: Qvac persona. Redemtoris mittrenda foret, homo, an angelus, an Deus, in V. T. nondum manifestatum fuisse. Vide librum I. de Sacramentis Christiana Fidei Part. 10. cap.6. Tom. III. Opp. p. 414. (lll) agnus occissus est ab orbe condito respectu decreti divini: qvia Deus jam inde a mundi origine, imo ab omni aeternitate, decretum fecit, de redemtione generis humani per Christi passionem ac mortem, qvod in plenitudine temporis, tanqvam agnus incontaminacus, pro peccatis mundi in sacrificium debea offerri: Vid. I. Petr. I. vers. 19. 20. ut & aeternae praedestinationis ; qvia ante omnia secula decrevit Deus Pater, in Filio, & in Spiritu S. ut in fine temporum veniret & occideretur, ut sua morte nostram redimeret mortem. Sic Haymo in h. l. (IV) respectu efficaciae. Notanter B. Gerhardus ad h. I. & in Commentar. ad v. 21. Epist. I. Petr. I. Virtute & efficacia reconciliationis per Christum factae omnes, credentes V. T. sunt coram Deo justificati & salvati ; Sicqve haec mactacio profuit anteqvam fuit, habuit suam efficaciam jam inde a prima mundi origine. Praeivit Bernardus, vel qvieunqve demum Auctor est Sermonis in Coena Domini Operum Bernhardi col. m. 1679 h. Primus mors Christii profuit, qvam fuit. §. X. Porro seqventem in modum argumentamur..: (I) St Patres Veteris Testamenti adhuc manserunt sub reatu, peccatumqve ipsis impuratum & exprobratum est ; plane non sunt justificati. Atqvi Patres V. T. &c. E. Conseqventia probatur: qvia justificare nihil aliud est, qvam obligationem & contractum reatus, prout peccatores constringit, rescindere. Ubicunqve vero chirographum non re-stituitur, nuila locum invenit remissio. Assumptio ipsius Cocceji est. Vide §.3. & 4. §. XI. (II) Si Patres consecuti sunt remissionem poenarum, libe-rati ac absoluri sunt ab omni obhgatione ad poenam ; Si absoluti sunt ab obligatione ad poenam, perfecte justificati sunt. Atqvi Patres consecuti sunt remissionem poenarum, & absoluti sunt ab omni obligatione ad poenam E. Connexio satis evidens est: qvia dum poena tollitur, neqvit remanere culpa, & vice versa. Aut omnino non, sunt justificati, atqve ita nullam habuerunt remissionem, ne paresin qvidem ; aut plenarie, & adepti sunt aphesin : justificatio namqve, ceu actus forensis ac judiciarius, consistit in indivisibili: Nemo magis vel minus justus est, nemini magis vel minus injustitia propria non imputatur, & Christi justitia imputatur. Justificationis enim causa formalis & non imputatione peccatorum & imputatione justitiae Christi, satisfactione ejusdem obedientia, cum activa tum passiva, nobis acqvisitae, absolvitur ; ast imputatio illa non potest concipi ut impersecta, nec gradus ullos admittit. AEstimat nos Deus non qvalitercunqve, sed absolute justos. Nam Deus gratis ignoscit peccata non secundum magis & minus, sed aeqvali miserico ; dia ac totaliter omnibus, sive majora five minora peccata patrarint: ut Scripturae Sacrae convenienter scribit B. Hopfnerus de Justificatione Disp. 5. cap. 2. p.325. Assumptumest Cocceji. Vide supra §. 4. §. XII. (III) Qvicunqve per & propter meritum Christi exhibendi intrarunt in gloriam post hanc vitam, illi per & propter illud ipsum qvoad hanc vitam perfecte justificati sunt. Atqvi Sancti sub V. T. E. Majorem, consirmamus h. m. qvia implicat, sub reatu & meledictione teneri in hac vita, & post mortem tamen ab illa liberari coeloqve potiri. Praecedere enim ex divina ordinatione necessario debet vitam aeternam, in tempore gratiae [...]haudqvaqvam vero reatui obnoxios in praesenti vita, altera manet in coelis. Minorem tuetur ipse Coccejus Commentar. ad Galat. II. v. 18 §. 96. T. 4. Opp. p. 888. ad cap. llI. §. 225. p. 916. in Epist. ad Hebraeos c. II. §. 84. T 5. p. 486. ad cap. X. v. 19. §. 82. p. 590. nec non in Consideratione Responsionum Judaicarum c. 30. Tom 7. Opp. p. 82. Deniqve si meritum Christi in V. T. causari potuit non punitionem delictorum & dissimulationem mali (qvalis tamen in Deum nullo modo cadit) qvidni etiam plenam remissionem ? Siqvidem nulla datur remissio nisi plena, ex perfecta Christi oblatione pro- mnans. §. XIII. Atqve ita de veritate sententiae nostrae constat. Re-liqvum est, ut qvasdam ex praecipuis Cocceji objectionibus qvam brevissime excutiamus. Palmarium argumentum depromit ille ex fede [...] Rom. III. 25. seq. Scilicet habetur ibi [...] h. e. conniventia, praeteritio, [...] sub V. T. habetur qvoqve [...] Remissio ergo reservatur N. T. postqvam Dominus Jesus propositus est [...] Vid. Tract. de Utilitate distinctionis [...] & [...] 47.----- 87. Tom. 7. Opp. p. 6. 7. 8. 9. 10. Verum enimvero respondemus I. [ ...] idem hic designare qvod aliis in locis aphesis. Pereleganter sane D. Balduinus Commentar. in h. l. & ex eo B. D. Alberti Disp. cit.c.I.§. 35. Poena remititur, qvando culpa non imputatur, qvae tolli & remitti hoc est infecta fieri, proprie loqvendo, non potest. Et hoc notatur voce [...] qvae proprie relaxationem significat, metaphora sumta a vinculorum remissione. In qvo probatis simos interpretum non habet dissentientes. Illi enim paresin secundum rem hic non distingvi ab aphesi ; sed absolutam remissionem denotare contendunt, imo ex hoc loco contrarium evincere conantur: cum Christus expresse dicatur propositus propitiatorium per sidem, etiam propter remissionem pectatorum praeteritorum, h.e. qvae ante Christi exhibitionem & ab initio primi hominis lapsus, committi coeperant. Il.Posito, non concesso, Paresin hic exprimere conniventiam ac praeteritionem, nihil inde sucrabitur Coccejus: cum sic commode ad Christum referri possit. Nam consideratur ille dupliciter, vel in actuali pro peccatis satisfactione, vel in illius satisfactionis certa & irrevocabili (mentiri enim non potuit) promissione, seu promissoria ad solutionem vicariam obligatione, sub qva sponsione vixerunt Patres V.T. Cum itaqve Christus ante tempora secuIorum, pec--cata suscepisset ut sponsor ac expromisso, & pro iis ad vicariam poenam obligatus esset, ab eo tamen, pro sapientissimo SS. Trinitatis consilio, ab initio mundi peccata in ipsum absolute translata, exacta non sunt ; sed per paresin, i.e.infligenda: poenae ad tempus omissionem, impunita a Deo ad [...] : Qvod autem pii veteres gratiae participes facti sint, sub illa dilatione poenae & actualis solutionis qvoad sponsorem, aeqve ut nos, illud Dei tolerantiae tribuendum esse, Apostolus innuit. In hoc ipso enim tolerans omnino fuit Deus, qvod Iicet satisfactio haec a Filio non esset praestita, sub ipsa mundi primordia ; attamen tempus plenitudinis & satisfactionem veluti cum patientia expectaverit Galat. lV.4. & aeqve piis in V. T. remissionem peccatorum side in satisfactionem hanc futuram & antrorsum & retrorsum, ad stirpem usqve generis humani penetrantem, ac nobis, exhibuerit. Inepte contra Paresis sic intellecta diceretur respectu fidelium V. T. qvippe qvi nunqvam puniendi erant: ast non- punitionem Christi, satisfactio & vicaria punitio subfecuta est. Qvo accedit, qvod Estius Comm. in b. l. [...] cum Chrysostomo, Theophylacto & Scholiaste graeco non exposuerit per remissionem, qva, peccata remittuntur, sed qvam peccata fecerant, qva in langvorem, tabem, & qvasi [...] mundus ob peccatorum molem prolapsus est, qvo impulsa misericordia divina Jesum Medicum misir. §. XIV. Objicit (2) Jerem. XXXl.v. 31---34. Hebr. llX. 8---I2. &c.10.v.17. Promittitur in hisce locis aphesis ut bonum N.T. in futurum. Ergo non attribuenda est Veteri T. At respondemus, doctrinam Evangelii qva substantiam in utroqve T. esse unam can-demqve ac prorsus immutabilem, omnisqve abrogationis & inno-vationis, qvantum ad substantiantalia expertem. Hinc qvando apud Jeremiam promittitur novum foedus gratiae, in N. T. diversa tantum modo Evangelicae doctrinae traditio intelligitur. Licet enim foedus hoc gratiae ad omnia tempora inde a Prot - Evangelio Paradisiaco pertineat, interim tamen aliter olim, aliter novissimis temporibus traditumest, multoqve solenniori ratione post adventum Christi, ea qvae ad illud foedus, qvod post lapsum statim Deus, de salute nobiscum iniit, pertinent, donata sunt. Neqve nos negamus, justificationem in V. & N.T. intrinsece eandem varle dispensatam, diversaqve cum coanexis beneficiis [...] ( qva de vide supra §. 5.) datam esse : at a distinctione oeconomica atqve accidentali ad diversitatem intrin-secam & essentialem, conseqventiam valere, inficiamur Conf. Deut. XlV. I. 2. §. XV. Objicit (3) Hebr.X.18. Ex qvo loco clarissimum esse putat, esse qvandam aphesin, seu remissionem, qvae non possit dici facta, qvamdiu victimae pro peccatis offerebantar, &Christi satisfactio adhuc reqvirebatut. Conf. ejusd. Tractatus de Utilitate Distinctionis [...] §. 15.88. 89. 90. Tom. VII. Opp. p. 3. 10. lI. Enimvero ex verbis Pauli nihil amplius seqvitur, qvam Christo oblato sub novo T. abrogatisqve sacrificiis, clariori dispensatione dari aphesin peccatorum, promissam olim a Jeremia, utpote qvae nunc fiat intuitu actualis expiationis. Demonstrat autem Apostolus valorem, dignitatem, & efficaciam unici sacrificij in cruce oblati, consummantis simul & semel omnes credentes, supra omnia V. T. fscrisicia. Neqve enim rum apus erat alia remissione, qvam qvae dabatur ex foedere grariae, qvod cum perceptione commodorum suorum clim jam promittendo inchoatum est, per unicum sacrificia, & per. Sponsorem suo tempore expianda ; remissio tamen Patribus credentibus non denegaretur, ex consideratione scilicet Christi incarnandi mactadiqve in sacrisicium. Cujus sponsio adeo fuit efficax ad justificationem, ac si Ipsa satisfactio suum fortita fuisset complementum. Sicut etiam Deus Pater absolute in substituto hoc sponsore acqvievit in ipsum peccata hominurn conjecit, eumqve solum qvasi principaIe debitorem in exigendis poenis respexit, illis absolute ab omni obligatione personali ad poenam liberatis. Conf. etiam B.D. Sebast. Schmidii Commentar. in h. I. p.1072.seq. §. XVI. Objicit (4) H br.XI. 39.40. Ubi Apostolus dicit de omnibus patribus: non reportarunt promissum, qvum Deus de nobis melius qvid providisset, ne sine nobis consummarentur. Melius qvid habemus, nempe prae illis. Qvid? Non consummati sunt sine nobis. Ergo fuerunt iili aliqvando non ita consummati, ut nos, adeoqve nec habuerunt consummationem conscientiae. Vid. l.c. §. 77.p. 9. §.112. p.14. Sed num ergo ad remissionis naturam spectat obtinere rem promissam? num praecise reqviritur oftensio justitiae, ut scil. justitia remissionis fusione sangvinis Christi sit demonstrata ? Nonne meritum Christi profuit, anteqvam fuit ? Nonne idem praestitit absolutae expromissioni similis infiniti Filii DEI sponsio? Qvod autem melius qvid pro nobis providisse Deus dicitur, eo ipso exhibitio Christi in carne indigitatur ; cujus [...] expectarunt qvidem Patres V. T. non tamen assecuti sunt. Matth. XIII.16. 17. Luc. X. 23. 24. Idcirco sine nobis etiam non sunt consummati. Collata eqvidem est eis gloria atqve aeterna beatitudo ; sed finis seu consummatio seculi illiam non est subsecuta. Qvod si enim suo tempore sine no-bis consummati fuissent, desiisset mundus, nec nos unqvam nati effemus, aut ad vitam aeternam promoti. Qvam praeseniis loci expositionem ut satis commodam amplectitur Theologus, si ob nihil aliud, ob exegerica certa scripta de Ecclesia Christi immortaliter meritus B. D. Sebast. Schmidius Commentar.in h.l.p. 1268. seq. §. XVII. Et sic orthodoxam de piorum Patrum ante Filii DEl incarnationem justificatione Doctrinam, breviter repetitam exhibuimus. Ad caufae universae emolumentum praeter citatos evolvi poterunt Augustinus contra Pelagianos, in hunc articulum pariter impingentes T. VII. Opp. Lib. I ad Bonifac. c. 7. & 21. Lib. I0.de C. D. c 25. T.V. Opp. Lutherus in Libro de Captivitate Babylonica cap. de Baptismo. Chemitius in Exam. Concil. Trident. P. 2. de Sacrament. c. 2. p. m. II. seqqq. P. 2. LL de Justificatione p. m. 228. seq. B. Mentzerus T.3. Dispp. Giess. Disp. 9. th. 23. ---32. p. 307. seqqq. Dorscheus Theol. Zachar. P. I. Dissert. II. c. 5.§.58. p. 56. Calovius Bibl. lllustr. N. T. Tom. II. p. 1286. in System. Loc. Theol. Tom. 6. cap. 6. qv. 2. 490. & sqqqq. Synopsi Controversiar, potiorum juxta A. C. art. 4. sect. I. Posit. I. Sect. 4. Pos. 3. Bebelius de Ecclesia Antediluviana p. 21. seqq. 87. seqqq. 129. seqqq. J. A. Osiander Syst. Part. III. art. 8. th. 52. seqqq. p. 75. 76. Scherzerus in Brevicul. §. 107. p. 160. D. Alberti Cartesianism. & Coccejanism. c. 2. §. 34. 35. Maxime Reverendus Dn Praeses, Praeceptor noster aeternis animi observantissimi, ohseqvii submisse colendus, in Exercitatione Theologica de Concilio Hierosolymiano cap. XIIX. num.9. Admodum Reverendus Dn. Rosteuscherus, studiorum nostrorum Promotor omni observantia aetatem colendus, in Sylloge. Thesinum Theol. de Jusitficatione hominis th.9. Dn. Eckhard in Disp. Witteb. 1691. habita sub Praesid. Summe Rev. Dn. D. Dentsehmanni de justificattonis in V. & N. T. ratione una & eadem ex Ps. XXXII.I.2. coll. Rom. IV. 7. 8. Hulsius specimin. Theol. Hypoth. P. I.p. 46. seqqq. & in Mantissa Parti primae adjecta, Leydekkerus in Vi Veritatis Lib. 5. Controv. 12. & passim. Witzius in Oeconom p. 598. seqqqq. Allinga lllustr. Erot. Decad. 2. Erot. 4. 5. a p. 48. ad p. 56. Erot. 7. p. 60. seqqq. Dec. 4. p. Erot. 4. 5. p. 115.---122. Burmannus in Synops. Theol. lib. 3. c. 4. p. 536. seq. L. 5. c. 2. p. 5. Lib. 6. c. 5. p. 210. seg. Altiqve qvos longo enumerare ordine supersedemus. Iaterim discursui huic imponentes colophonem, devotas DEO T.O.M. agimus gratias, suppli suplicesqve eum veneramur, velit studia nostra imposterum qvo- qve in SUI SOLIUS, SOLIUS inqvam, dirigere gloriam, qvo optatum aliqvando conseqvantur F I N E M! [........] [....] I. MECHANISMUS THEOLOGlCUS, qvem moderni Pajonistae in Batavia, ita dicti a celebri inter Reformatos in Gallia Theolo-go Claudio Pajono, Ecclesiaste Rhotomagensi somniant, qvod, scilicet, Deus ex actu voluntatis suae mundi decernens, & in tempore exsecutus, talem Machinam produxerit, in qva creaturae qvaedam irrationales, qvaedam vero intelligentes & liberae esse deberent. Huic Machina motum generalem impressisse, ad finem seculorum usqve duraturum, & qvi per instrumentae sua omnes motus particulares & eventus contingentes effecturus esset. Itaqve hoc posito opus non fuisse, ut DEUS post creationem ulterius manum admoveret, aut creaturis nova actione, qvam concursum vocant, adesset: qvia ex prima illa impressione omnia, ut Deus praeviderat, seqvi debuerint, nexu causarum necessario & indissolubili, nisi Deo pro supremo jure suo placeat, aliqvando aliter extra ordinem, seu per miraculum agere. Vid. Act. Eruditor. Lips. Anni M.DC. LXXXVIII. p. 596. seqq. Mechanismus, inqvam, ille perperam in Theologiam introductus, non tantum Sacrae paginae adversus est, utpote qvae Deum non otiosum ; sed negotiosum mundi spectatorem sistit: verum & in-super homines paulatim ab Opifice ad Opificium ejusqve unicam admirationem abducit, & Atheismum ipsum ptocurat: uti de con-simili Mechanismo graviter atqve ex vero judicat Illustris Secken-dorsius, in Additionibus des Christen=Staats. p. 88. sqq. II. Rationes Celeberrimi Petri Chauuini, qvibus, Peccatum Origi-nale non promereri poenam aeternam, evincere conatur, nobis nondum satisfaciunt. III. Praecisismus Voetianus, nimiam in adiaphoris curiositatem praetendens, nullo idoneo nititur Scripturae fundamento.