SERMO FUNEBRIS Inclytae Memoriae ILLUSTRISSIMI ET EXCELLENTISSIMI DN. DN. GERHARDI COMITIS a DONHOF. Pomeraniae Palatini, Terrarum Prus-siae Thesaurarii, S. Reginalis Ma-jestatis Mareschalli. [etc.] Elbingae ante Exequiarum Solemnia XXIV. Mart: publice dicatus per MICHAELEM MYLIUM ELBINGENSEM. Typis CORELLIANIS. M.DC.XLIX. ILLUSTRISSIMAE DNAE. DNAE. SYBILLAE MARGARETAE. DUCI BRIGENSI ET LIGNICENSI. Moerenti Viduae. EIUSDEMq; ILLUSTRI PROGENIEI. DNIS. COMITIBUS a DoNHOF. Liberis Moestissimis. Sacra haec Funebria CONIUGIS, PARENTISq; HONORI AC VlRTUTI dicata offert Observantissimus Cultor MICHAEL MYLIUS. ILLUSTRISSIMI. ILLUSTRES. MAGNIFICI. GENEROSI. DOMINI. Corona Auditorum AMPLISSIMA. NOBILISSIMA. QUicunq; Virtutem aestimare didicit, ILLUSTRISSIMUM ET EXCELLEN-TISSIMUM DN. DN. GERHAR-DUM COMITEM a DoNHOF POME-RANIAE PALATINUM ex amplissimo hoc virtutis exercende exerendaeq; theatro sub-ductum esse, merito lugebit. Sed cum fata culpare non deceat, mutare non liceat, quod licet ac decet, lamentis sexui relictis mol-liori, ad meliora animum revocabimus, Vir-tutem ac Merita nullo fatorum telo obno-xia Orbi futuro transmissuri. Etsi enim nul-lum haec nominis ac famae ad posteros mo-numentum postulare videntur; cum Subli-mes Animas in memoriae Templo ad o-mnem Posteritatem prostare constet: Mo- A 2 tus tus tamen heroicos, qui non in quosvis po-streme tribus homines cadunt, sed in paucis tantum ac optimis ardens illud eminentio-ris gloriae desiderium excitant, profundi si-lentii velo involvere, aeque injurium esset, ac est insolitum. Imitabor autem illos, qui augustissimum Mundi palatium unius tabel-lae inclusum angustiis adumbrant, aliquo magnitudinis, nullo veritatis detrimento. Nec sequar hic Rhetorum praescripta, quae ex illorum ingeniis nata &: prolata, pro Dicentium arbitrio vel probantur, vel im-probantur. Hinc si priscam Progeniem Majorumq; secula, si Natalium splendo-rem Generisq; claritatem tacitus praeterie-ro, facilem habiturum me veniae aditum confido. Inprimis cum ambiguum sit, an in-clyta GERHARDUM COMITEM familia com-mendet, an ipse illam: qui ut Majoribus suis major evaderet, ipsorumq; honoribus am- plior plior fieret accessio, serio sibi enitendum putavit. Quorum etiam virtutes omnes quo-dam quasi haereditatis beneficio animum. ejus occuparunt, ut Generis nobilitatem rebus virtute gestis reliquerit Posteris nobi-liorem. Proprium hoc est DoNHOFIO-RUM Genti, que cum facere nomen, quam accipere, acceptumq; nova gloria illustrare sublimius censuerit, plus semper virtutis pro-fessione niti, quam ortus sui sublimitate vo-luit. Ceterum teneriora aetatis tempora non attingam, nec ero in eo occupatus, quam salubriter disciplinis necessariis ani-mum ad optima quaeq; contendentem ex-ornarit. Haec, & alia huc spectantia con-sultius omittam, quam curiosius edisseram: cum ad privatam tantum pertinere laudem videantur. Ad altiora ego nunc dicenda propero, ad quae Ipse olim discenda & per-agenda properabat. In prima statim Iu- A 3 venta venta supra aetatis annos ingentem jam sui nominis spem excitabat, dum aliorum exem-plis non indigus, ingenia quaeq; nobiliora exemplo suo provocabat. Proinde non ociosa peregrinatione, non inutili curiosi-tate dies, menses, annos consumebat, sed variarum gentium lingvas moresq; cogno-scere volupe erat: tantaq; felicitate, quod volebat, obtinuit, ut nusquam peregrinus, ubiq; natus videretur. Non eligebat ea, quae nec suo nec publico usui servitura in-telligebat: ad eorum studiorum tractatio-nem animum adjiciens, quae Nobili indole digna erant: bellicisq; statim excellens ar-tibus, in Gallia Duci Bulionensi militarem operam egregio Tyrocinio approbavit. In Belgio deinceps illa bellorum officina, quic-quid insigne erat, quicquid magnum atq; preclarum, promtissimo imitandi voto u-tendiq; studio perlustrans, non bellicam tan- tantum experientiam undiq; cumulatam, sed ornamenta simul & adjumeta ad omnem vitam idonea, multo labore quaesita, in Pa-triam retulit. Tantus ipsum ardor, tanta, ut sic loquar, intemperies tenebat, ut eam non itinerum molestiae, non marium discri-mina, non anceps Martis alea adeo inhibe-re potuerint, quin ardore illo laudis, quem accensum imo pectore gerebat, in materi-am aeternitatis verteret, quaecunq; objice-rentur. Iamq; renovato bello Moscoviti-co ducentis equitibus praefectus, non igna-vos titulos praeferebat, sed alienam virtu-tem suo exemplo factoq; accendebat. Suc-cessit deinde illud bellum, quo nihil gravius Orbi terrarum ab hostis potentia & imma-nitate incumbere potuit; cum Ottomanni-cae vires, Oriente toto armatae, Sarmatiae Regno exitium minabantur: ubi Ille legio-nem ducens, passim pro Patria egregia for- fortitudinis & industriae militaris facinora edidit. Sic contra Moscum persidum, tumi-dumq; Osmannum, non timide nec semel, sed animo intrepido & soepius dimicans, Re-gi ac Regno fidem probavit, & ardentem cum hoste concursum, novamq; gloriam suo etiam sangvine decoravit. Qvae omnia tanto majora sunt, & conspectiora, quanto majorem virtutis hujus Spectatorem ha- buit, VLADISLAUM AUGUSTUM. Cum itaq; non nisi ardua magnaq; omnia praesta-ret, consilio & felicitate ubiq; interesset, tri-um postremo millium in Prussia Ductor, omnibus ejus belli expeditionibus fortem & constantem operam impendit. Uti vero virtute sagata semper magnus, ita togata nunquam minor extitit. Cumq; Legati & oculi & aures sint Regnorum, tales magno-pere Principes summi quaerere & seligere ad Legationum munia obeunda solent, qui magni magni sunt judicii, rerumq; periti, in obser-vandis singulis circumspecti: ut vel hinc elu- cescat, ILLUSTRISSIMUM POMERANIAE PA- LATINUM prudentia singulari, & dexterita-te insigni plurimum valuisse, Ipsius enim fidei VLADISLAUS MAGNUS, Poloniae tum Princeps, rerum suarum tractationem com-misit ad MAGNUM HETRURIAE DUCEM, BAVARIAEq; ELECTOREM. Postea cum inusitata votorum consensione Majestatis solium conscendisset, hunc ipsum elegit, qui apud SERENISS: DANIAE REGEM hujus gaudii nuncius esset atq; interpres. Praeter-eo iteratas Legationes, quas ad ELECTO-REM BRANDEBURGICUM singulari virtute atq; autoritate expedivit. Quod si, quo quis prudentior est in expeditione reru sibi com-missarum, eo majori cum honore & fructu munere suo defungitur, magnum profecto prudentie honorisq; fructum retulit, ad CAE- SAREI SAREI CULMINIS MAIESTATEM in nego-ciis summe arduis Legatus missus, dum ab Eadem Comitis Imperii titulo fuit insigni-tus. Quam secundo fuccessu circa secunda VLADISLAI IV. Sacratissimae memoriae Re-gis Sponsalia omnia gesserit, me tacente omnis Gallia loquitur. Et quodnam virtutis ac meritorum, rerumq; preclare gestarum esse potest documentum insignius, quam tot insignia, ad quae ab AUGUSTISSIMO Divae memoriae REGE evectus fuit, honorum di-gnitatuq; fastigia? Si quis vero commune hanc Ipsi cum Aliis fuisse gloriam existimat, is suo jam precio aestimet, quod Soli propri-um esse, Sole lucidissimo patet lucidius. Tho-runium ab hoste tentatum impugnatuq; suis plus auspiciis & consiliis, quam vel civium vel militum telis & manibus tutatus est. Mol-les esse in periculis mortalium animi solent, & fortes etiam viri subitis terrentur. Ipse ve- ro ro vigore animi ingentibus negociis parem ostendit. Ipsius enim consiliis hic gesta, quae-cunq; prospere ceciderunt: adeo ut illibatam Gentis Suae gloriam servarit adauxeritq;. Cumq;,quod in casibus insperatis fieri con-suevit, ordines civitatis in diversa avertendi hostis consilia raperentur; Ipse commune pe-riculum concordia depulsandum censens, prudentiae dexteritate singulari, & oportuna verboru efficacia tantum effecit: ut autoritas Magistratui, populo obsequium, omnibus fiducia redierit. Ita Civitatem sufficientibus destitutam praesidiis, solo consiliorum subsi-dio restitutam liberavit. Haec fidelitatis fe-licitatisq; gloria uti in annos ibit, nec nisi cum annis desinet; ita eandem Annalium Patribus commendandam, seraeq; conse-crandam posteritati relinquimus. Plura su-persunt dicenda, quae voce repressa non ex-primere satius esse duco, quam dicere quod non satis est. Praesertim cum probe intelli- gam gam, ILLUSTRISSIMI DN. PALATINI glo- riae nec orationem meam admissam posse quicquam addere, nec omissam demere. Dicendorum itaq: facturus compendium, paucis verbis multa complectar & magna, In prosperis eminebat modestia: in adver-sis patientia: in subitis animi praesentia: in dubiis prudentia. Praeterita eruditissime ob-servabat: praesentia circumspectissime exa-minabat: atq; hinc de futuris felicissime ju-dicabat. Nunc quiescit Ipse, nobis inter in-quietudines relictis, quibus cum perpetuo pugnandum, eminus, cominus: donec his omnibus fortiter cum DEO expugnatis reci-piat Coelu inexpugnabile. Tu vero Maximi Regni Magne quondam Senator, Tu, dum multos velut inglorios & ignobiles oblivio obruet; Tu, quem ad exemplar laudum, atq; aeternitatem nominis natura genuit; Tu Po-steritati narratus & traditus eris superstes.