EXERCITATIONUM JUSTINIANEARUM DUODECIMA, Continens Annotationes ad Libri II. tit. 21.cum 4. seqq. Quam DEO adjuvante SUB PRAESIDlO JOHANNIS BRUNNEMANNI Phil. & J. U. D. atq; Instit. Prof. P. in Elect. Viadrina Examinandam proponet FRIDERICUS ab Hechthausen N.P. Ad diem XlI.Februarij Anni M. DC. XLII. Literis MICHAELIS KOCHII. CUM DEO. Ad Tit.21.pr. CUM nudis verbis absq; Codicillis adimitur legatum, non ipso jure,sed ope exceptionis ademtum esse videtur. Harpr, hic n. 6. Generali certe ademtione non videntur ademta le-gata alimenta, per l. 18. §. 3. de alim. leg. quod quia ob ali-mentorum necessitatem dispositum, ad legata ad pias causas non tra-hendum putat hic Harpr. num.9. Propter inimicitiam testatoris licet sine culpa legatarij subortam l.4.ff. h.t. ademtum tacite videtur Legatum, per l. 3. §. ult.h.t. & l.9 ff. de his qu[ae] ut indignis. Dd. hic. Sed an id exten dendu ad inimicitiam fratris testatoris? A ffir. ex Man-tic Harpr. quod vix admittendum videtur, nisi praesupponamus a Le-gatario injuriam fratri testatoris illatam. Ad §. 1. In exemplo hujus §. Titium & Sejum non esse reconjun-ctos, sed ab uno transferri legatum in alium ex hoc §. [et] l.5.h.t. re-cte probat Harpr. hic n.5. & Hunn. l.2.resol.tr. 2. qu[ae]st.17. Illud mi-rum, quod licet inutiliter sit translatum legatum in alterum, priori tamen sit ademtum per l. 34.pr. de leg. 1. l. 20 [et] 24 §.1. de adim.leg. adeoq; actus invalidus operetur infirmationem actus validi. Verum transferendo testator duo voluit, adimere uni, & tribuere alteri. Sed cur aliud in contracibus per l.7.pr.ff. de Resc.Vend? Resp. quia facilius revocatur jus quaerendum quam quaesitum. Vid. Zas. in d.l. 34.pr.n. 24. [et] seq. Nec praetereundum cum onere legatum si trans-latum sit, quod idem onus eademq; conditio repetita videtur in se-cundo per l. 13.pr. de alim. legat. l.24. pr. h. t. & l. 59. de Condit. nisi conditio priori personae cohaereat. d. l. 24. Harprecht hic n. 10. & Do-nell. lib. 8. cap.31. Ad Tit. 22. pr. Hic quadrans si liberi instituti haeredes soli, auctus est constitutio-ne Justimani. per Nov. 18. ex Cujac. [et] aliis. Vult.hic num.5. Nonnul-lis Falcidia salva no est, ut 1. si haeres non confecit inventarium, per Nov. l. c. 2. §.2. an idem in Trebellianica? Neg quia odiosa non sunt extendenda, cum Fachin. l.4. controv.38. Gail.2. observ.138.num. 4. & alijs relatis ab Hillig. in Donell.l.7.c.30 lit. E. 2. Si testator detra-here prohibuit expresse per Nov. l. c. 2. sed an idem si tacite? Affir- A 2 mativa mativa vid. comm. per tradita Berlich. p.3. Concl. 1.n. 72, [et] Clari §, testamentum q.62.n.4 [etc]. Licet dissent. cum alijs Bened. Carpzov.p. 3. Jurisprud. C.1.def. 13. 3. Si haeres admonitus de legatis praestandis annum postea integrum cessaverit, per Nov. 1.c. 1. 4. Si errore juris, vel sciens legata integra solverit vel solvere promiserit. per l.ult.C. h.t. 5. Sinon nulla legata integra solvit. avth. sed cum testator C. h.t. 6. Si miles. l.7. C.h. t. 7. Dos relegata l. 81. §. 1.ff.h.t. nec non aliae piae causae per Nov.131.c.12.quod haeredi solum nocet,nec caetera le-gata aggravat. Bened. Carpzov. d.l.def. 17. 8. quod relictumcum prohibita alienatione Nov.119cap.11.avth. Sed [et] in ea.C.h.t. 9. Si id egithaeres ut legatum intercideret l.59. pr. h.t. 10. Si portio le-gata naturae lege vel statutario jure ita debeatur, ut adimi non possit, per l. 36. C. de inoffic, testam. Ad §. 1. In annuis legatis relictis civitati, sors in trientales usuras computanda l.3 §. ult. h. t. si privato, tam diu pensiones annuae sol-vendae,donec dodrantem excedant juxta l. 47.pr h.t. An vero illud etiam considerandum, quod per substitutionem & jure accrescendi accedit? Id affirmamus cum Hoenon.d. 11.cont.3.[et] Harpr. hien. 3. Sed si una pars accedat alteri, & exhausta pars ejus qui adijt, integra legata praestanda; si vero pars deficiens exhausta omni-no detrahenda quarta per l. 78.h. t. Vid. rat. in Don. l.8.c. 23. Ad §. 2. Fructus tamen tempore mortis maturi augent haeredita-tis aestimationem l. 9.h. t. Si tamen sub conditione vel ex die quid le-gatum,fructus interea nati omnino haereditatem augent, quasi minus legatarius accipere videatur.propter interufurium temporis, per 1.66. pr.h.t. Cur autem in fideicommissis com moda vel damna post aditi-onem contingentia proficiant vel officiant fideicommissario, vid. Peregr.de fideicommi[ss].art.10.num.36.[et]seq.ex quo Hillig.in Donea lib.8.cap.25.lit.K. Ad §.3. In quartam hanc Falcidiam non imputantur ea, quae ti-tulo legati, sed quae haereditario jure haeredi obveniunt; secus in fi-deicommissis & Trebellianica per l.91.h.t. cujus ratio est, partim in verbis utriusque legis, partim in praesumto favore testatoris, quo ma-gis praesumitur complecti haeredem quam legatarios, & e diverso plus fideicommissarium quam fiduciarium. Vid. Fachin.l.5.cont.15. Don. l. 8. C.26.& ibi Hill. lit. H. & Harpr. hic n. 14, [et] alij. Ad Ad Tit. 23. §. 1. Gravari fideicommisso potest haeres non tantum testamentarius, (qui si non adeat, concidit fideicommiss, nec tale fideicommissum ab intestato valet l. 81. de leg. 2.) sed etiam legitimus §.10. h. t. uterq; Codicillis gravari potest. l.8.pr. [et]§. 1.de l. Codicill.Tacite & fidei-commissum relictum videtur, ut si in Codicillis filio impuberi sub sti-tuo l.76. h.t. Item si quis haerede rogat, ut Titium sibi haerede faciat, id enim in effectu est rogare de restituenda haereditate. per l. 17. pr. h. t. l.114.§. 6.leg.1. Item si mandat, ut haeres suorum bonorum parte aliquam Titio relinquat,d.l. 114. §.7. de qua lege prolixe Hillig.in Donell. l.7.c.17.lit.F. Item si mandathaeredi, ne testamentum faci-at l. 74.pr. h.t. Item si posteriore cavit testamento, ut prius valeat, §.3.Inst. quibus modis testam.inf. Item si addita clausula omni meliori modo Hartm. Pistor. par.4.qu[ae]st 9.n.20. ubi hac de re plura, & apud Donell. I. 7.d.c. 17. Ant.Faber in Cod.l.6.t.20. def.43. Menoch.l.4. pr[ae]s.68. Ad § 2. Departe[etc.] Si cohaeredibus restituere jussus haeres, intel-ligendae eae partes, in quibus illi instituti l.23.h.t. nisi proprijs nomi-nibus eos appellaverit l. 24 d. l. aut nisi aequaliter onerati. d. l. 23. Don.lib.7.c.20. Ex certo die fideicommissum si relictum sit, an etia ante diem restitui possit, quaeritur, quod aff. cu Don.d. l.7.c. 20. (ubi Hill. lit. D. id limitat, nisi in favorem fideicommissarij dies adjectus, arg l. 43.§.2.de leg. 2.) per l. 1. §. l.de Cond. [et]demon. & l.9.pr.h.t. Quae de loco agit, cui dies inest, per §. 5. Inst. deV. O. nam l. 10. h. t. quae obstare videtur, de die incerto loquitur, & quidem addito non fideicommisso,sed institutioni,ut ex §.ult.l.pr[ae]c. & comparatione condit. recte probat Don.d.l. Sane interdum dies viipsa inest, ut in specie l.19.princ. & l.75 §.1 h.t. Conditionale certe fideicommis-sum ad haeredes non transmittitur.Gail.2,obs.132. ubi n.7. id limitat, nisi diversum ex conjecturis appareat. Sed fidei commissum purum omnino transmittitur, quod cum Dd. contra Ant.Fab. prolixe defendit Bachov. in Treutl vol. 2. disp. 14. th 8. lit. A. Ad §.3. Omnia commoda sunt fideicommissarij, nisi, quaedam personae haeredis cohaereant,ut jura sepulcroru l. 42. §.1.h.t, 2. aut quae tacito judicio testatoris exemta,ut dos l. 62.h.t. sic si cohaeredi praelegatum, & hic portionem haereditatis jussus sit retituere, ea pars A 3 praele- praelegati quam a cohaerede accepit, non continetur per l. 18. in fine h.t. (nisi simpliciter de portione dictum. per l.3. §.pen. h.t.) nec ea pars quam a se accepit,si prius rogatus instituere, postea ipsi praelega-tum. ita intelligunt l.86. de Falcid. nisi quaedam haeres detrahat ob impensas. l.7.l.23.§.3.h.t. Vid. de his Don. l.7.c.25.& Matth. Grib.in th.com.opin.in voce fideicom.alij. Sed haec intelligenda hodie, sifideico missiarius possit haeres institui.l.10ff.de his qu[ae]ut indign. Ad§.7. An vero si re sad causam intestati deducatur, legitimus haeres praestare cogetur fideicommissum?Neg.per l. 14. C.de fideicom, nisi fideicom missarius haereditatem jam sibi restitui petierit, &haeres fraudulenter ac contumaciter moratus,atq;ita intelligimus l.2. § ult. de suis [et] legit. cum Bachov in d.thes.8.lit. A. quod hodie indistincte verum est, postquam Justin.per Nov.1. legitimis haeredibus tanquam testamentarijs, jusadeundi concessit. Bachov.d.l. ubi hujus §. partis ejus, quae de cogendo haerede agit, non magnam dicit esse utilitatem, postqua per d Nov. 1.c 1. ipsis fideicomissarijs adeundi facultas data. Ad §.9. Inde etiam placuit. si haeres ex rebus certis institutus, data alio cohaerede sine rerum certarum mentione, & fideicommissum a primo relictum, hunc non deducere quartum l.pen.C. de h[ea]red. instit. Covarr. in c. Reynut. §. 1. in fine. Heig. bic. n 7. & de hoc casu etiam intelligendus Benedict. Carpzov.p.3.Jurispr. C.1.def. 15. Quamvis autem si res certa praecipienda, haeres ab oneribus immunts, si tamen fideicommissarii portio, onerib 9 haereditarijs consumta sit, res etiam certa haeredis contribuenda est, notante hic Heig. num. 6. An autem filiusfamilias, legatis vel fideicommissis gravatus duplicem quartam detrahat, unam legitimam, alteram Falcidiam, vel Trebellianicam vexata est quaestio decisa in Jure Canon:per cap. Raynutius [etc.] Ray. naldus X.detestam. cui decisioni cur non assurgere possimus, non apparet, siquidem haec dubia adhuc jure civili quaestio, praesertim in Falcidia, Jure Can: decisa, aequitate satis se tuetur. Ita cum commu-ni schola praesertim Fachin. l.5.cap.2. Peregr. de fideicom. art.3.n.51. Heig.p.l. q.32. Caeterum ex legato seu fideicommisso conditionali vel in diem, filium aut parentes detrahere posse duas quartas adstruit Be-nedict. Carpzov. d. C.1.d. 21. [et] Dd ibi relati. Ad §.10. Legitimo jure. modo adimerepotuit, atq; ita judicio ejus non aliunde l. 2,in fin.pr.de dot.pral. hinc legitima onere fideicom- missi missi non gravanda Hill. l.7. in Don. cap. 16.l D. exempla alia in l.24. §. 1.de adopt.&.l.114.§.1. de leg.1. sic nec statutaria portio conjugi de-bita Heig. in §.1. tit. seq.n.6. An autem haeredi inhiberi potest detra-ctio Trebellianicae? Affirm. commun: Gometz 1.resol. 5. num.11. Gail. 2.obs.138.num.15. Donell. l.7.c.29. Hunn.l.2.resol. tract.8.qu[ae]st.21. Bachov. in Treutler. volum.2.disp.14. th.10.lit.A. ubi rationes. quam tamen prohibitionem in primi gradus liberis ceffare volunt, Fach. 5. controv.5.[et] alij, qui scil: unam quartam liberis permittunt. Sed id re-ctius Bachov. in Trteutl.d.th.10.lit.B. generale esse dicit, in omnibus liberis alijsq; personis, quae de inofficioso agere possunt. Sicut & is quartam non habet,qui totam haereditatem restituit, sciens vel errore juris l.68.§.ult.h.t. non si errore facti.l.9.C.ad L. Falcid. d.§. ult.& l.60.h.t. Don. d.l. a fideicommisso in pias causas quartam detrahi non posse, tradit per Nov.131.c.12. Gail.2.obs.119.n.7. Treutl. d.th. 10.lit. E. sed diversam esse rationem in legatis ostendit ibid: Bachov. Ad§.ult. Hoc hic singulare quod quodam modo super nulla acti-one & obligatione juramentum defertur, Bachov. in Treutl.th.8.l.F. Hoc autem ad eum casum restringunt ipsa verba hujus §. si scil. haeres non opponat defectum solennium, sed plane neget fideicommissum. Aliter autem Vultej hic. aliter Hillig. in Don.l.8 c.14.l.A. Haeres au-tem juramentum sibi delatum fideicommissario referre non potest, argt.l.ult.C.de fideicomm. Mynsing. Schneidevv. Wesembec. hic. quia a lege defertur. Ad Tit. 24. pr. A legatario legari non posse quod hic dicitur, ad jus vetus referi-muscum Wesembec. hic n. 2. Ad §.1. Hodie si haeres neglexit facere inventarium, ad omnia legata & fideicommissa solvenda tenetur, licet excedant vires haeredi-tatis per Nov.1.C.2.§.2. Wesembec. hic. Plane si rem legatarij restitui testator vult alicui, certa quantitate accepta, valet fideicommissum, licet plus in re quam in quantitate, l. 70. § 1.de leg.2. secus si rem sua, quia rem alienam non aeque ut suam aestimare potest Legatarius, per l.24.§.12. de fideicomm. libert. & l.8.C. de Rescind. vend. Itasi quan-titas ex die restitui rogata, propter usuras plus restitui debere conce-ditur per d l.70.§.1. Vid. Don. l. 8. c. 9. Ad§.ult. An autem verba haec solennia requirit. Imperator? Re- cte id cte id contra Ant. Fab. negat Hillig. in Don.lib.8.c.3.litt.B. quia fidei-commissa nutu relinqui possunt l.21.leg.3. & in his solam volunta-tem spectamus. Ad Tit. ult. pr. Peregrinationes. Nam non requiritur, ut testes hic sint masculi, ci-ves Romani [etc.] ut recte Dd.ad l.ult.C.h.t.& Wesembec. hic num.3. Schneidvv.num.33.imo possunt omnes testes esse faeminae. Dilectus de arte test. tit, 2.caut. 2, n.7 unotempore tamen testes hic convenire de-bent per l.ult.§.ult.C.h t. Ad §.1. Intestatus quidem Codicillos facere potest, si modo testa-mentum facere potuit, per l.9.ff.h.t. Sed an vetitusper statutum testari, codicillos facere potuit? quod magis est,ut affirmemus cum Vasq.l.3.de succe[ss] progr.§.30num.32. per rationes, quas ibi prolixe adducit. Ad §.2. In Codicillis ab intestato factis verba directa institutio-nis, ex voluntate defuncti, quae ex qualitate dispositioniscolligitur, trahutur ad fideicommissum, ita ut legitimus haeres scripto haeredita-tem (salva tamen Trebellianica per l.2.§.ult.ff.h.t.) restituere co-gatur l.13.§.1.h.t. Aliud in Codicillis cum testamento factis, si de haereditate deferenda [etc.] agatur,quia potentius est jus testameti: sed in particularibus relictis, directis verbis relicta, in vim fideicommis-si debentur l.2.§.2.h.t. Ita Bachov. in Treutl.v.2.d.10.th.8.lit.B. Plane verba directa etiam in testamentis ad causam fidei commissi sunt trahenda propter clausulam codicillarem, quae tamen praesumi non debet, non enim praesumitur voluisse codicillari qui testari volu-it per l.1.ff.h.t.[et]l.3.de test.mil. Excipiut vulgo testamenta inter li-beros, ad pias causas & militum, magis ex traditis interpretum quam rationelegum. Hart. Pist. p.4. q. 9. n. 19. Clarus d.§.Testamentum q. 8. n. 7. Bened. Carpzov p. 3. Jurispr. C. 4. def. 38. Ad. §. ult. Nullam solennitatem sc. plenam & perfectam, quae in Testamentis requiritur, nam & 5. testes necessarij nisi apud acta aut tempore pestis quis codicilletur per tradita Bened. Carpzov. C. 4. d.32. [et].seq.& praesentia codicillantis Bened. Carpzov.d.l.d.37. & in scri-ptis Codicillis subnotatio testium requiritur per d.l.ult.§.ult. Don. l.7.c.19. [et] ibi Hill. lit.D. SOLI DEO GLORIA.