PROGRAMMA EVINCENS [...] SVPERNATVRALEM QVIDEM ESSE SVMMI NVMINIS IN MENTE HVMANA OPERATIONEM NEVTIQVAM TAMEN IMPOSSIBILEM, FERIIS PENTECOSTALIBVS EA QVA PAR EST DEVOTIONE PROPOSITVM A RECTORE ET SENATV ACADEMIAE REGIOMONTANAE. ANNO MDCCLVI. REGIOMONTI, STANNO REGIAE AVLICAE ET ACADEMICAE TYPOGRAPHIAE. 2 S tupendi prorsus miraculi hodierna Festiuitate recolimus memo-riam, quo Apostoli diuina Spiritus Sancti, quem Christus in coelum rediens ipsis promiserat virtute induti, momento tem-poris ex rudibus eruditissimi, ex parum disertis eloquentissimi, ex discipulis magistri imo totius orbis doctores redditi fuerunt. Nimirum [...] [...] [...] [...], [...] [...] [...] [...] [...], [...] [...] [...] [...] [...] [...]. Prima tunc vice diuinam experti sunt inspirationem, qua ad obeun-dum cui destinabantur munus carere non poterant, quaeque deinceps toties repetita fuit, quoties in ecclesiae vtilitatem vel viua voce vel scriptis docendum ipsis erat. Exposuimus Vobis, CIVES, ante bien-nium, quid [...] illa inuoluat, genuinamque et distinctam eius suppeditauimus notionem (*). Datae tunc fidei memores praesenti Programmate demonstrabimus: eandem [...] miraculosam quidem esse Summi Numinis in mente humana operationem, neuti-quam tamen impossibilem. Miraculum vero appellamus effectum, cuius existentiae ratio sufficiens in essentia et natura entis contingentis non continetur, hinc per vires eius limitatas certisque legibus circumscriptas actu non pro-ducitur; siue alio tempore per istas vires produci possit, siue minus. Quum vero essentia et natura animae humanae consistat in vi repraesentatiua huius vniuersi pro situ corporis organici in mundo; liquet, omnem effectum, cuius existentiam in dicta vi repraesentatiua rationem sufficientem non habere cognoscimus, pro miraculo in ani-ma habendum esse. Sed [...] per ipsam notionem suam in-[n]oluit viuidam continuatam et infallibilem omnium quae in ecclesiae vtilitatem publicanda erant, siue antea iam nota fuerint, siue minus, in intellectu hominum ad hoc negotium destinatorum repraesenta-tionem, quae in praecedenti vel sensatione vel imaginatione ceu legibus repraesentationum ordinariis fundata non fuit, sed immediate a Deo pro-ducta; modo tamen peculiari cuiusuis viri sancti genio et statui con-uenientissimo, quaeque et veritates ipsas, et singula quibus expri-mendae erant verba pro obiecto habuit: simul vero validum et con-tinuatum voluntatis impulsum, ea quae dicta ratione repraesentabantur cum aliis cotmmunicandi, iisdem terminis quae suggerebantur a Sum-mo Numine (**). Patet ergo, quum contingente [...] vis ani- mae Progammate Pentecostali Anni 1754. Progam. cit. p. XII. (*) in (**) Vid. 3 mae repraesentatiua non determinetur per situm corporis organici in vniuerso; sed per immediatam operationem diuinam, quae ipsa operatio Dei etiam rationem sufficientem in se continet, quod prose-rantur, et quidem determinato modo proferantur veritates diuulgan-dae, quum alias vel plane non, vel alia ratione prolata fuissent: ve-ram [...] effectum producere supernaturalem, cuius existentiae ratio sufficiens in essentia et natura animae humanae non continetur; vel quod idem est per miraculum fieri. Quodsi enim modus inue-stigari potest naturalis, quo hae vel illae cogitationes certo tempore et sub certis circumstantiis animam subiere, v.g. dum Fanatici et qui recentiori aetate Inspiratos se nuncupant, non nisi ea proserunt, quae forsan ex S. Scripturae lectione didicerunt, quaeque per legem imaginationis, quam satis exagitatam habere solent, tam viuide re- producuntur, vt ad ea rursus eloquenda insignem animi sentiant im- petum: tunc nulla adest ratio, cur istas cogitationes a diuina deri-uare velis inspiratione; licet vel maxime qui tales iactant reuelatio-nes, ipsi, quippe ad operationes mentis suae parum attenti, nesciant, qua ratione ad eiusmodi cogitationes via naturali peruenerint. (*) Interim non negamus eandem quandoque cogitationum seriem, quae per [...] supernaturaliter producitur, alio tempore et sub aliis circumstantiis naturali etiam modo in anima contingere posse. Hoc in casu [...] [...] vel supernaturale non in eo situm est, quod cogitationes animae quoad indolem et qualitatem hac vel illa ra-tione comparatae sint; sed in eo, quod certa cogitationum series nunc praecise prae omnibus iis, quae isto tempore naturaliter oriri potuis- A 2 sent, (*) Errant hinc THOM. MORGANVS et IO. CHR. EDELMANNVS, (quo-vum loca in Programinate citato p. IV. exhibuimus), dum omnes in genere veritates, maxime vero ilias, quae sublime-quid, profundum, excellens et extraordinarium, siue in conceptione siue in elocutione prae se ferebant, diuinitus inspiratas fuisse dicunt. Quamuis enim in latiori significatu is al-teri aliquid inspirare dicatur, qui hos vel illos conceptus quocunque modo eidcm suppeditat; quo sensu omnis in genere veritas a Deo est, quatenus hominibus vim repraesentatiuam indidit, eandemqve cum suis facultatibus continuo conseruat, imo fontes suppeditat, vnde per vsum facultatum ani-mae naturalium, experiundo. meditando et ratiocinando ad certarum pro-positionum cognitionem adspirare possint, Rom. 1, 19.20: strictiori tamen et Biblico sensu, nulla veritas pro diuinitus inspirata habenda est, ad cuius cognitionem certo tempore obtinendam, sola vis animae repraesentatina sufficit. 4 sent, reuera existentiam sortiatur. Dantur enim et talia miracula, quae per solas vires entium contingentium in quibus contingunt, alio tempore effici potuissent; licet ratio cur nunc extistant sufficiens in viribus illis neutiquam quaerenda sit. Hinc in serie repraesentatio-num inspiratarum multae contineri possunt notiones, variaque iudi-cia et ratiocinia, quibus producendis solae vires a[n]imae suffecissent; licet quod nunc existant, et quod ita nec aliter existant, a sola depen-deat immediata operatione diuina. Imo fieri potest, vt series illa co-gitationum, quae [...] et per miraculum continuatur, naturali modo per certam sensationem vel imaginationem incipiat: adeo vt inspiratio diuina datas occasiones non excludat, quae cogitationibus ab ipso Deo inspiratis ansam praebuere. (*) Quando autem eiusmo-di menti humanae inspirantur cogitationes, quas per vim suam re- prae- (*) Corruunt itaque, quae infelix ille DE LA SERRE in famosissimo libro: Examen de la Religion, dont on cherche l'eclaircissement de bonne foy, attri-bue a Mr. de St. Evremond, 1745. edito, contra librorum sacrorum [...]-[...] obiicit, dum Cap. 3. §. 5. p. 36. inquit: Les Auteurs des livres sacrez n'ont point donne leurs ouvrages comme infaillibles; en tout cas ils auroient toujours ete obligez de justifier leur mission, et que c'etoit le St. Esprit, qui les inspiroit, muis bien loin d'avoir cette pretention, ils nous ont laisse leurs livres, comme des livres ordinaires, et meme comme des ouvrages qu'ils ecri-voient ou a certains peuples, ou a certains particuliers. La disette des livres, le besoin d'autorite, enfin un motif humain les a divinises. St. Luc ecrit a Theophile, et dit de bonne foy, que voyant tant de Personnes, qui faisoient des livres, il lui avoit pris envie d'en faire un a son tour. Quasi vero ea,quae data occasione certis hominibus populisque inscripta sunt, vniuerso generi humano prodesse nequeant; in cuius gratiam Deus illa viris sanctis modo inspirauit vniuersali hominum instructioni conuenientissimo. ProximeTheo-philum de vita rebusque gestis Christi certiorem reddere volebat Lucas: sed hac occasione Spiritus Sanctus, eam quam scripsit historiam ad communem istius aeui ac sequentium temporum infallibilem informationem inspirauit, vt recte monet EPIPHANIVS Haeres LI. §. 7. Opp. Tom. I. p. 428: Cum igitur iis in rebus incredibilis illorum versaretur amentia, [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...], Spritus Sanctus beatum Lucam occultis quibusdam stimulis cogit et excitat, vt ex altissima illa vora-gine coecorum hominum mentes educeret. Praeterea sapienti consilio voluit Summum Numen, vt cogitationum seriei, quam ad scribendum amanuensi-bus suis inspirare decreuerat, certa negotia vel facta occasionem praeberent; quo maior euaderet euidentia, scripta eorum a seriori manu supposita non esse, nec alio tempore exarata quam illo, quod oblata opportunitas deter-minat. 5 paesentatiuam nunquam plane obtinere potisset anima; tunc cum inspiratione simul coniuncta est reuelatio: et hoc in casu miraculum tum qualitatem cogitationum concernit, tum earundem in anima existentiam. Miracula in genere, vt supponere iam possumus, per omnipo-tentiam diuinam, qua quicquid contradictionem non inuoluit, efficere potest, intrinsece possibilia sunt. Nihil tamen vel per miraculum fieri potest, nisi quod etiam extrinsece possibile fuerit, et respectu essentiae et naturae entis in quo contingit, et respectu perfectionum diuinarum. Vtrumque de [...] euincendum iam erit. Nul-lum enim de facta alicui inspiratione diuina testimonium fidem me-reretur, si vel per naturam animae humanae, vel per attributa diuina impossibilis foret. Tantum vero abest, vt [...] essentiam et naturam animae humanae tolleret; vt potius Summum Numen et in hac supernaturali operatione naturae eius conuenienter agat, licet effectus ex sola animae essentia et natura nunquam consequeretur. Dantur omnino leges, secundum quas facultas cum cognoscitiua ani-mae, tum appetitiua sese exserit; quae tamen non sunt absolute ne-cessariae, sed contingentes: adeo vt nullam inuoluat contradictio-nem, si is qui eas fixit omnipotens Monarcha, quod per istas leges et ordinaria via finibus suis conuenienter effici nequit, immediate operetur; ita tamen, vt leges illas non plane tollat, sed quantum pro scopo suo fieri potest, retineat et peculiari modo determinet. Et hac etiam ratione [...] concipiendam esse, ex dicendis patebit. Ad facultatem mentis cognoscitiuam initio pertinet facultas sen-tiendi, siue sensus, i. e. possibilitas percipiendi obiecta praesentia externa, quae organis sensoriis mutationem quandam inducunt. Da-tur vero et sensus internus, siue possibilitas percipiendi mutationes in ipsa mente nostra contingentes. Quam primum vero organa sen-soria rite constituta afficiuntur; statim ideae sensuales in anima oriuntur, conuenienter mutationi in organis sensoriis factae, ita vt anima in sua sensatione ne quidquam mutare possit: id quod legem sensationum adpellamus. Dum enim organa sensoria adficiuntur, mo- tus ab obiectis externis in iisdem productus, fiue species impressa, propagatur ad cerebrum, in quo itidem motus efficitur, qui idea ma-terialis vocari solet. Singulis autem in cerebro ideis materialibus, singulae in anima respondent ideae sensuales ab ipsa eius vi reprae- A 3 senta- 6 sentatiua productae. V. g. dum sonus vocis cuiusdam afficit organum auditus, motus propagatur ad cerebrum: et simul ac ibi existit idea materialis, anima percipit dictum sonum, et sibi repraesentat idea quae cum isto sono coniungi solet, imo conscia sibi est quendam adesse, qui istam ideam in ipsa excitare cupit. Idem fit, si character vocabuli scripti adficiat organum visus. Sic eadem in mente cogita-tio diuersimode producitur, mox mediante auditu vocum ore prola-tarum, nunc mediante visu characterum in charta consignatorum, quandoque etiam per alia signa, quae tactu percipiuntur. Et si plu-ribus quam quinque organis sensoriis homo instructus esset, quin alia adhuc ratione, ac pro praesenti conditione sua fieri solet, rerum prae-sentium notiones obtinere posset, nulium est dubium. Iam vero nihil impedit, quo minus Summum Numen in cerebro immediate et per solam voluntatem suam efficacissimam excitare queat ideam ma-terialem tali similem, quae alias audito vocabuli cuius dam sono vel viso eius charactere orta fuisset; licet nunc nulla in organo auditus vel visus fiat mutatio, adeoque nec species impressa ad cerebrum propagetur. Alias, quo fortior est motus quem species impressa ad cerebrum propagata in eodem producit; eo clarior esse solet idea sensualis animae illi respondens. Longe sortiorem vero Deum cere-bro immediate imprimere posse motum, quam vlla rerum externa-rum visum auditum reliquaque organa sensoria adficientium species impressa, nemo facile negauerit. Hinc concedendum quoque erit, hac ratione ideas sensuales multo clarius animae repraesentari posse, quam quae secundum consuetam sensationis legem in eadem actum consequuntur, Imo quid obstat, quo minus Deus in ipsa anima im-mediate producere valeat ideam quandam sensualem tanquam cogita-tionum inspiratatum initium? quamuis et huic ideae, prouti in istis cogitationius, quae ex propria animae vi euoluuntur non possit non respondere talis in cerebro motus, qui vocatur idea materialis. Nam licet pro praesenti hominum statu, vis repraesentatiua animae in qua eius essentia et natura consistit, limitata sit pro situ corporis organici in vniuerso: idem tamen Deus, qui eam nunc dicta ratione limitatam esse voluit, alio etiam modo, proinde et per immediatam suam operationem, limitare eandem poterit. Quod in hac imme-diata operatione Dei modum possibilitatis distincte explicare nequea-mus, nemo iure obiicere nobis potest, nisi qui omnia negare velit mysteria, in quibus [...] [...] ignoramus. Nescit sane coecus et com- prehen- 7 prehendere nequit, qui fiat, vt alii colores discernant; quod tamen contra communem reliquorum experientiam absurde negaret. Ipsi nescimus, qua praecise ratione anima nostra ortum traxerit: et licet eam cum corpore in quodam esse commercio, quotidie experiamur; veram tamen indolem commercii huius perspicere et distincte expli-care Philosophis nondum datum est. Quid igitur mirum, si modus nos quoque lateat, quo Spiritus infinitus in anima virorum [...] nouas produxit ideas? Naturali porro anima humana pollet facultate rerum absentium, quas sensu antea percepit reproducendi perceptiones, quae imaginatio vocatur, et experientia teste sequentem obseruat legem: si quando perceptionem totalem habuimus, eiusque perceptio quaedam partia-lis sensu vel imaginatione denuo in nobis producitur; perceptionem illam totalem cum omnibus suis partialibus reproducir; deprehendi-mus. Vel breuius: imaginatio vna rerum similium praesente, alte-rius reproducit imaginem. Quodsi vero plures ideae similitudinem habeant; ea reproducitur, quae inter omnes maxima gaudet clari-tate, et quae nobis fuit familiarssima. Hac ratione concipere possu-mus possibilitatem inspirationis illarum rerum, quae viris [...] antea iam cognitae fuerunt. Siue enim immediate noua excitetur idea, siue ex lege sensationis ordinario modo producatur; ista sane idea pluribus aliis ansam praebere potest phantasmatibus. Quod vero hae praecise nec aliae actu consequantur ideae, et sub his praecise nec aliis repraesententur vocibus atque symbolis; illud non nisi ope-rationi diuinae acceptum est referendum, quae certas ideas prae omnibus aliis, quae ex lege imaginationis sibi relicta reproduci po-tuissent, clarissimas reddit. Quod quin efficere possit, nullum re-stat dubium: licet caeterum legem imaginationis, quousque fini suo conueniens est, retineat, et talem in homine producat cogita-tionum seriem, quae eius statui, genio temperamento, cet, quam maxime est accommodata. Praeterea cum naturaliter phantasmata, siue imagines rerum absentium, minorem claritatis gradum habere so-leant, quam sensationes; immediata Dei Operatio insigne illis lumen adfundere potest, vt tam viuide illa sibi repraesentet anima, ac si ante oculos versentur obiecta. Memoria illa mentis nostrae facultas est, qua ideas imaginationis ope reproductas recognoscimus. Minor gradus claritatis in ideis reproductis plerumque in causa est, vt eaedem nobis esse vide- antur; 8 antur, quas alias in hac vel illa cogifationum ferie habuimus; quum tamen ad aliam potius seriem pertineant: quo facto memoria labi-tur nosque fallere solet. Eadem vero [...], quae vt monui-mus insignem ideis reproductis claritatem adfundit, ab omnibus etiam memoriae lapsibus illos quibus contigit immunes reddere po-tuit (*). Si enim vel maxime quorundam factorum vel dictorum, quae aliis notificanda erant, obliti fuerint; ipse tamen Spiritus Sanctus omnia illa in memoriam ipsis reuocauit Ioh.XIV. 16. Et quamuis or-dinarie idearum oblitarum recordatio, meditatione temporis, loci aliarumque id genus circumstantiarum, quae quodammodo cum ipsis connexae fuerunt, obtineri soleat; isto tamen labore superse-dere poterant ii, in quibus ex promissione Christi Math. X. 19. 20. citra omnem curam et sollicitudinem immediate a Spiritu Sancto re-producendae erant rerum praeteritarum notiones: et tanta quidem claritate, vt nullo negotio pro iisdem illas agnouerint, quas alias habuerunt. Imaginationis ope anima ex diuersis perceptionibus animae an-teahabitis, per arbitrariam eorundem combinationem, totalem quan-dam pro lubitu efficere potest ideam, quam nunquam antea sensu per-cepit quae facultas figendi audit. Totalis illa quae fingendo efficitur idea haud raro non nisi imaginaria est, imo impossibilis; ita vt obiectum quod (*) Tales memoriae lapsus hominum diuinitus inspiratorum ne quidem in rebus minoris momcnti concedendi sunt. Si enim in his errare potuerunt; nemo certus esse poterit, annon iti aliis quoque, quae maioris sunt ponderis hal-lucinati fuerint. Nec alios fere memoriae lapsus Viris [...] impu-tare solent aduersarii, nisi quod Euangelistae et Apostoli haud raro dicta V. T. minus accurate allegauerint: quae tamen insimulatio fundamento caret. Facile enim ob aliqualem verborum conuenientiam dicta quaedam pro allegationibus habentur, quae tales reuera non sunt. Praeterea Scripto-ribus N.T. solemne est, in allegationibus suis dicta V.T. ita excitare, vt in versione [...] LXX. leguntur. In aliis rero locis non ad scripta V.T. pro- uocant; sed ad dicta Prophetarum per oralem tum temporis traditionem omnibus cognitam. Vt taceam, quod haud raro non ipsissima textus sacri verba allegent, sed eorundem tantummodo sensum. Caeterum Auctor des Sentimens de quelques Theologiens de Hollande sur l'Histoire Critique du P. Rich, Simon, Epist. 12. p. 260. consentientem quidem secum quoad lapsus memoriac ab Apostolis commissos ex Patribus laudat HIERONYMVM in Mich. 5. et Epist. ad Pammachium de optimo genere interpretandi; mox tamen ipse fateri debet, quod alibi aliter ille sese explicet. 9 quod anima sibi repraesentat nec existat, nec existere possit. Verum enimuero talia quoque fingi possunt experientia teste, quae postli-minio reuera existere deprehendimus, licet antea ignota nobis fue-rint: qua ratione nouae ex principiis antea cognitis inueniri solent veritates. Si igitur loco perceptionum antea habitarum sumas ideas ab ipso Deo inspiratas, et loco arbitrariae in mente combinationis, immediatam Summi Numinis operationem imaginationem ad combi-nandas illas determinantem: prorsus nouae et inauditae orientur repraesentationes, quas nemo vnquam mortalium mente concepit, nec sibi relictus concipere quiret, quamuis suam omnino habeant ve-ritatem indubitatam et realitatem. Sic veritatum stricto sensu reue-latarum et mysteriorum inspiratio haud impossibilis erit; qua quae oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in in mentem hominis ve- nerunt, per Spiritum Dei reteguntur. 1 Cor. II. 9. 10. Nec minus naturali attendendi facultate anima pollet; qua efficit, vt certa perceptio partialis perceptionis cuiusdam totalis maiorem fortiatur claritatis gradum, quam quidem reliquae. Deum autem im-pedire posse, ne peregrinae tune, quando immediate in animam agit, eidem aequali claritate obuersentur vel sensationes vel phantasmata, sicque cogitationum distractioni obuiam ire, ac mentem ad verita-tes inspiratas attentam reddere; procliue intellectu est. Imo quo magis nouae sunt et inexspectatae cogitationes inspiratae; eo inten-sior erit animi attentio, quippe quae obiectorum nouitate et raritate mirum in modum concitari solet. Mentis nostrae cognitio plerumque symbolica est, qua rerum ideas nobis repraesentamus sub certis signis illas designantibus; inter quae eminent verba, aliis merito praeserenda signis, quum experien-tia teste cognitionis nostrae distinctionem insigni ratione promoue-ant. Talis igitur inspiratio diuina, quae sub eiusmodi verborum in-uolucro certas ideas animae suggerit, non solum possibilis; sed huius praeterea naturae conuenientissima erit. Quam etiam ob causam sub eiusmodi potissimum verbis et symbolis rerum ideas mentibus amanuensium suorum repraesentauit supientissimum Numen, quibus prae aliis assueti fuerunt. Interim eadem facilitate aliis quoque ver-bis et phrasibus antea incognitis rerum ideas menti eorum insinuare potuisse, eique cum suis significationibus tam firmiter imprimere, vt memoria illas retinuerint; nihil est, quod impediat. Verba enim rerum signa sunt arbitraria: quae proinde sub variis symbolis siue B cogni- cognitis antea frue ignotis repraesentari possunt. Si igitur anima crebro exercitio habitum acquirere sibi valet, voces peregrinas cum suis significationibus aptisque et determinatis constructionibus sibi repraesentandi; quidni immediata Dei suggestio idem praestaret? Idem vero, quod successiue obtinetur, dum ordinario modo peregri-nas addiscimus linguas, (qualem tamen habitum, experientia teste, vnus prae altero mira facilitate consequitur); illud mediante [...]-[...] ceu miraculosa operatione simul atque semel, et per habitum vt ita dicam infusum efficitur. Proinde nec linguarum peregrina-rum inspiratio essentiae et naturae animae aduersatur. Quo clarior et distinctior est idearum repraesentatio, eo facilius reflectendo, h. e. attentionem successiue mox in vnam, mox in alte-ram, nunc in vtramque simul dirigendo, perspicimus, quiequid cer-tae ideae conueniat vel minus, id est, iudicamus: et ratiocinamur, si tertia simul menti obuersetur notio itidem distincte cognita, cuius ope iudicium formatur discursiuum. Sed ideae inspiratae multo cla-rius repraesentantur, quam quae per ordinarias sensationis atque ima-ginationis leges animam subeunt. Tantum igitur abest, vt [...]-[...] facultatem reflectendi iudicandi et ratiocinandi tollat; vt illam potius euehat. In ipso proinde inspirationis diuinae actu iudicare et ratiocinari potuerunt viri sancti; sed per notiones a Spiritu Sancto ipsis suppeditatas. (*) Ordi- (*) Male igitur exinde, quod Apostoli in epistolis suis ratiocinentur, et ad au ditorum iudicium prouocent, eorum [...] negat BEN. DE SPINO-ZA, in Tract. Theol. Polit. Cap. XI. p. 137. Perplurimis in locis animi ambigui et perplexi modi loquendi occurrunt, vt (Epist. ad Rom. Cap.3, v.28.): arbi-tramur igitur, et (Cap. 8. v. 18.): arbitror enim ego. Et p. 138. pergit: Prae-terea si ad modum etiam attendamus, quo in his epistolis Apostoli doctrinam Euangelicam tradunt, eum etiam a modo Prophetarum valde discedere vide-sputare- Apostoli namque vbique ratiocinantur, ita vt non prophetare, sed di-sputare videantur. Prophetiae vero contra mera tantum dogmata et decreta continent, quia in iis Deus quasi loquens introducitur, qui non ratiocinatur, sed ex absoluto suae naturae imperio decenit. Et etiam quia Prophetae au-thoritas ratiocinari non patitur; quisquis enim vult sua dogmata ratione con-firmare, ipso ea arbitrali vmuscuiusqae iudicio submittit. Quod etiam Paulus, quia ratiocinatur, fecisse videtur, qui in Epist. ad Corinth 1. Cap. 10. vers. 15. ait: Tanquam sapientibus loquor, iudicate vos. id quod dico. Mox tamen ipse p. 139. concedere debet, ipsos Prophetas ex reuelaltione argu-mentai potuisse, Eandem fere tibiam inflat THOM. CHVBBIVS, qui in primo 10 11 Ordinarie cogitationes ita seinuicem consequuntur, vt ex statu mentis praesenti per praeteritum impraegnato, enascatur futurus. H. e. primum iudicium sensu excitari solet, mox imaginatio aliud re- B 2 produ- primo quatuor Tractatuum Lond. 1734. cditorum, cui titulus est: An En-quiry concerning the Books of the New Testament, whether they were written by Diuine Inspiration [etc]. p. 36. ad exemplum Apostolorum prouocans in Concilio Hierosolymitano argumentantium, (quorum [...] peculiari Programmate A. 1752. feriis Pentecostalibus publice proposito vindicaui-mus.) sequentem in modum pergit: And indeed this was the very method the Apostles took in every important question, which came before them. For as tbey did not pretend to be possessed whit an infallible judgment themselves, so they did not assume a power of determining the judgments of other men me-rely by their anthority, but reasoned upon the subjects, which came before them, as the most proper way, both for them selves and others, to come at truth. Neither did God immediately interpose, and impress the truths exqui-red after upon men's minds, and so supersede the use of their reasoning facul-ties in the discovery of them; but he left them to the use and execise of those faculties for that discovery. Ad quae regerimus: 1) vocabulum [...] non esse dubitantis; sed solide ex principiis certis ratiocinantis, 2) Non solum Prophetas saepissime argumentationibus vsos fuisse; fed ipsum adeo Deum in immediatis alloquiis Gen.IV. 7. Exod. XX. 5. XXXII. 21. [etc]. 3)Quam-uis praeceptis diuinis homines obtemperare debeant, siue rationem eorum adiiciat legislator, siue minus; per singularem tamen [...] De-um rationes addere voluisse, quo intellectum eorum conuinceret; quod absque argumentis fieri nequit. Vnde simul patet, cur talia haud raro ad-hibuerit argumenta, quae captui hominum fuerunt accommodatissima; licet alia fortassis dentur in se firmiora: adeoque [...] [...] argumentetur. Rom.VI. 19. Nec obstant, quae regerit Auctor du Defense des Sentimens de quelques Theologiens de Hollande sur l'Histoire Critique, Lettr. X. p. 254. sq. Si Dieu a mis dans l'esprit des Apotres des raisonnemens tous formez, ils n'ont fait aucun usage de leur raison, n'ayant qu'a dire la pensee que leur inspiroit le S.Esprit, de meme que les Prophetes n'avoient qu'a exprimer le sens de ce que Dien leur avoit dit. Et c'est ce qne tout le monde appelle proprement in-spiration. Mais si on suppose que Dien n'ait presente a la Memoire des Apo-tres que des principes gendraux, dont ils ent fait par leur propre raisonnement l'application necessaire, aux occasions ou ils en avient besoin, il n'y a pas plus la d'inspiration que dans ceux qui apres avoir bien lu l'Ecriture Sainte, en ont les idees si presentes a l'esprit, qu'ils ne manquent point d'en faire usage lors qu'il est necessaire. On fait usage de sa raison dans cette derniere rencontre, au lieu que suppose l'autre sentiment, on ne raisonne point. Nam suppedita-re alteri possumus omnes tres syllogismi propositiones; qui nihilo tamen minus ipse ratioue sua vtitur, et ex suppeditatis notionibus ratiocinatur. 12 producit iudicium, quod cum illo notionem communem habet, hoc iterum tertio iudicio occasionem praebet, et sic porro; donec prae-sens cogitationum series per nouam sensationem interrumpatur. Eandem. legem diuina etiam obseruat inspiratio: ita tamen, vt vel solam cogitatianum progressionem immediate determinet; vel earun-dem praeterea initium. Fieri enim potest, vt. ista cogitatio, a qua series incipit, cui alias certa sensatio ansam praeberet, per immedia-tam nunc excitetur operationem diuinam. Ex suppeditata hac a Summo Numine prima cogitatione, varia secundum ordinarium co-gitandi modum anima elicere posset iudicia. Quod vero inter plura possibilia, ad hac praecise nec aliud cogitandum determinetur; illud diuinae debet inspirationi: quae. iudiciis pro fine quem intendit in mente consequuturis, Insignem praeterea adfundit claritatem, et ne series illa cogitationum iusto citius per interuenientem sensationem abrumpatur praecauet; nisi forsan ipse Deus noua immediate exci-tata cogitatione illam abrumpere velit. Interim et series cogitatio-num inspirataruin naturali modo a certa sensatione incipere potest: nimirum dum data quadam: occasione sanctis Dei hominibus aliquid inspiratum fuit. Tunc enim euentus illi, quos vel oculis percepe-runt, vel de quibus audiuere, primam in mente eorum produxerunt cogitationem, [...] deinde continuandam eodem quo dixi-mus modo. Lex quam. anima in appetendo obseruat, sequens est: nihil appe-timus, nisi sub ratione boni, nihilque auersamur nisi sub rationem mali. Eodem vero modo quo diuinum Numen intellectum humanum co-gnitione veritatum inspiratarum immediate imbuere potest; eodem etiam illarum diuulgationem et cum aliis communicationem tanquam bonum quid repraesentare valet:: vnde per facultatem mentis appe-titiuam eiusque legem non potest non consequi nisus et conatus, eas-dem, cum aliis communicandi. Ex confusa boni repraeseantatione ori-tur appetitus; sensituus; ex distincta autem, rationalis. Vterque in [...] negotio locum inuenit.. Hic, dum non solum coele-sti lumine collustrata anima distincte perspicit, quantum. ad gloriae diuinae manifestationem hominumque salutem faciat veritatum inspi-ratarum notificatio; sed ex indubitatis quoque, quae nobis quidem maximam partem ignota sunt, ab iis tamen quibus contingit [...]-[...] distingui poterunt, criteriis, certissime conuincitur, esse prorsus voluntatem Dei, vt illas siue ore siue scriptis proponat. Ille vero, si tantus simul concurrat motiuorum, ob quae diuulgatio, dictarum veri- 13 veritatum tanquam bona a Deo immediate repraesentatur, cumulus, vt licet singula seorsim cogitare nequeat homo, proinde nec omnes aliis exponere rationes, cur non possit non loqui vel scribere; vni-tam tamen eorundem vim probe sentiat, et instinctum tam vehe-mentem, vt reticere nequeat, quae diuinum Numen per eum aliis exponere vult, si vel maxime varia existerent in contrarium motiua, quae alias sibi relictum ab eloquendo vel scribendo retrahere possent. Ier.XX.9. Hesek. XXXIII.22. AmosIII.8. Act.XVIII.5.2 Cor.II. 12.13. Praeterea, ex intuitiua boni cognitatione consequitur voluptas, quemadmodum ex mali intuitiua cognitione taedium; ex simultanea vero multarum imaginum voluptates vel taedia excitantium reprae-sentatione oriuntur adfestus. Sed quo clarior obiecti est perceptio, eo plura in eo simul animaduertimus. Quum igitur obiecta diuinitus inspirata insignem habeant claritatem: fieri aliter nequit, quin plura in iis deprehendantur, quae vel voluptatem vel taedium hominibus [...] ciere debent. Proinde inspirationi diuinae non obstant adfectus, durante hoc ipso actu in hominibus Dei reperiundi; siue ex occasione illa orti fuerint, quae cogitationum inspiratarum seriei an-sam debit, siue ex ipsa istarum cogitationum contemplatione: V. g. amor Dei et auditorum, desiderium salutis eorum quibus ex inten-tione diuina aliquid communicandum erat, spes de eorum in bono incrementis concepta, timor malorum ecclesiam infestantium [etc]. (*). Imo quis crederet, viros diuinitus. inspiratos de rebus quae indiffe-rentes ipsis minime esse poterant, [...] prorsus loquutos esse vel scripsisse? Praeuidit vero qui corda et renes scrutatur omniscius ille Spiritus, sanctos adsectus in animis amanuensium suorum ea ipso tempore, quo quaedam illis inspiranda erant oriundos: hiuc talia simul iisdem. inspirauit verba talesque phrases, quibus in adfectu con- B 5 stituti (*) Notanda haec sunt contra. THOM. CHVBBIVM, qui ex hbl quoque me-d[i]o termino diuinam Apostolorum inspirationem impuonat, loc. cit. p. 24: The motives, or that which induced the holy penmen to write, and send these epistles, was the affection to, and concern they bad for the welfare of those, to whom they wrote, and likewise from a consciousness of their duty, that their care of them in the sight of God might appear. Excitatis deinde locis. 1 Cor. IV.14. 2 Cor.II.3.4.9. VII. 12. XI. 1.2.3. Gal.IV.11.19. 1 Tim.III. 14. 15. 2 Petr. I. 12. 13. sequentem in modum: concludit: Here we see, that the motives, or that which induced the holy penmen to write these epistles were the affectionate concem they had to promote the good and welfare of those, to whom they sent them, which is another evidance to prove that those epistles were not written by divine inspiration in the sense beforementioned. [etc]. 14 stituti alias vti solent, quaeque nec sua in commoueadis auditorum animis vtilitate carent. Tandem nec mentis humanae spontaneitatem, quae omnem ex-cludit coactionem, diuina tollit inspiratio; proinde nec libertatem, qua ex pluribus aeque possibilibus sponte eligit quod maxime placet, et quia placet: cui tamen non obstat necessitas moralis, qua positis omnibus ad agendum motiuis, sine motiuo fortiori non potest velle contrarium. Non enim in eo consistit animae libertas, quod sine motiuis vel contra motiua sese determinet; sed quia motiuorum acti-onem quandam suadentium perspicit sufficientiam. Verum enimue-ro, vt iam monuimus, eiusmodi motiua [...] viris sanctis suppe-ditata suint ad veritates inspiratas cum aliis communicandas, omnibus illis quae ad contrarium ipsos sollicitare poterant fortiora. Et haec quidem motiua rationem in se continent, cur magis iliis placuerit loqui vel scribere, quam tacere, et ista praecise loqui vel scribere quae Deus ipsorum ope diuulgare volebat, quam alia: quum vtrum-que in se possibile fuisset. Sed nec per externam vim ad loquendum vel scribendum coacti sunt. Quantum enim ad vehementem illum impulsum, quem Prophetae et Apostoli quandoque senserunt, cui difficulter resistere poterant: ille proprie coatio dici nequit, quum non plane inscios et inuitos ad proferenda oracula diuina eos abri-puerit; sed deliberationi potius locum reliquerit. Sane Ieremias, in cuius corde verbum Domini fuit sicut ignis ardens, non statim ces-sit; sed instinctum illum per motiua, quae ratio sibi relicta suppedi-tabat, maxime ob praeuisas tribulationes, restinguere conatus est, quamuis sortioribus tandem motiuis a Summo Numine ipsi immediate inspiratis locum relinquere satius duxerit: vnde defatigatus sum, in-quit, ad sustinendum, et non pr[ae]cualui Ier. XX. 9. Sic viri [...] citra violentam coactionem, ob fortiora motiua ex principio intrin-seco sese ad loquendum vel scribendum determinarunt. Non quod voluntas humana sibi relicta ad id suffecisset: hoc enim Petrus negat, Spiritus sancti instinctum voluntati mere humanae opponens 2 Petr.I. 21; sed quia motiuorum immediate suppeditatorum in flectenda vo-luntate sua senserunt efficaciam, Hinc plane quidem integrum illis non suit reticere, quae ex voluntate diuina proferenda erant: tanta enim motiuorum erat vis, vt non potuerint non instinctui Spiritus S. obtemperare; interim non Pythonicorum more coeco quasi impetu abrepti, sine habita temporis et ordinis ratione ea protulerunt, sed iusto demum tempore et loco. Quo sensu Paulus 1 Cor. XIV. 32. monet 15 monet: [...] [...] [...] [...]. Nihil ergo eo-rum, quae ad libertatem in agendo requiruntur, defuit hominibus a Spiritu S. inspiratis. Ex dictis sufficienter patet, [...] nulli plane, qua anima humana instructa est, facultati aduersari; sed ea potius ratione sese exserere, quae vi animae repraesentatiuae conuenientissima est; tan-tum quod quae vires eius sibi relictae efficere nequeunt, [...] sup-pleat. Vnde concludimus, supernaturalem hanc quidem esse opera-tionem diuinam; sed salua animae essentia et natura possibilem: quod praeter rationem negat BEN. DE SPINOZA, dum mentem huma-nam, si solum Christum exceperis, eiusmodi operationis diuinae capacem haud esse arbitratur (*) Eandem vero [...] et ratione Summi Numinis possibilem esse, nullo caret dubio. Quum enim homines ope verborum ore prolatorum vel scriptae epistolae, intimas cogitationes suas secum communicare possint: quidni omnipotens Deus, qui omnibus, quae nullam contradictionem inuoluunt efficiendis par est? Eidem, qui immediate et per solam voluntatem efficacissimam vim repraesenta-tiuam animae produxit eandemque tanquam spiraculum vitae primo homini inspirauit Gen. II. 7: eidem, qui facultatem cogitandi conti-nuo in nobis conseruat, quique ob omnipraesentiam suam non longe abest ab vnoquoque nostram Act. XVII, 27, et praeter concursum generalem praesentiam suam peculiaribus operationibus demonstratam dare potest: eidem profecto immediatus ad animam aditus nuuquam interclusus erit, quo minus ean-dem pro suo beneplacito ita in operationibus suis determinet, vt quae secundum ordinorias repraesentationum leges vel prorfus obtineri nequeunt cogitationes, vel difficulter efficerentur, miraculose actum consequantur. Intellectu pollet in-finito, et per omniscientiam suam cuncta non solum actualia, verum etiam possi-bilia distinctissime cognoscit: nonne ea quae nullus vnquam intellectus finitus cogitando assequeretur, retegere posset? Facultatem hominibus largitus est natu-lalem, repraesentationes antea habitas reproducendi: quis erederet, immediatam carum in anima reproductionem difficiliorem ipsi esse? Omnem plane perspectam habet cognitionem symbolicam: quid obstat, quo minus istis in suggerendis co-gitationibus vtatur symbolicam, quae scopo suo sunt conuenientissima? Scit deni-que, quaenam motiua in flectendis hominum pro diuerso corum genio et statu cor-dibus prae aliis maximam habent efficaciam: quin igitur iis adhibitis, ad eloquen- da vel conseribenda, quae ipsis inspirauit oracula, validissimo eosdem impulsu, concitare queat, n[u]llum plane restat dubium. Sic [...] respectu attributorum Dei naturalium possibilis est. Osten-denda adhuc esset eius respectu attributorum Summi Numinis moralium possibi- litas (*) Tract.Theol. Polit Cap. I. p.6.7. 16 litas, inprimis quod sapientia diuina haud indigna sit: quam tamen demonstra-tionem, vna cum obiectionum ab aduersariis contra diuinae inspirationis [...]-[...] excogitatarum resolutione, alii reseruamus occasioni. Quae autein in praecedentibus de inspiratione diuina vsum facultatum men-tis humanae non excludente commemorauimus, attentos Vos reddere poterunt CIVES perdilecti, ad ordinarias easque gratiosas Spiritus S. in animis vestris ope-rationes Idem enim Spiritus, qui verbum suum inspiranit, quique simul cum Apostolis operatus est, quum verbum illud praedicarent Marc XVI. 20: idem etiam operatur in illis, qui verbum hoc [...] conscriptum, sicut est vere, vt Dei sermonem recipiunt 1 Tess. II. 13. Operatur nimirum per veritates in ver-bo suo propositas, quarum efficacia vere diuina est. Quoties veritates illae vel leguntur vel audiuntur, sicque sensuum ope animae repraesentantur; certissime Spiritus S. gratia sua praesens adest: qui nisi malitiosa intercedat resistentia, corda aperit, eaque ad maiorem excitat attentionem eorum, ad quae homo sibi relictus vix attendisset, quum carni ingrata sint. Act. XVI. 24; nec minus veritates an-tea auditas in memoriam reuocat, tantaque claritate et lumine perfundit, vt in-tellectus conuincatur, voluntas fleoctatur, fides accendatur vell augeatur, variique pro scopo suo exeitentur adfectus salutares. Cuilibet Vestrum datum erit beatam operationum istarum experientiam consequi; si modo diuino se Spiritui totum committere velit,plenamque ipsi in mente sua concendere agendi libertatem. Quod vt fiat, abstinendum Vobis erit ab omnibus, quae veritatum diuintus inspira-tarum attentioni obicem ponunt. Quo non solum spectant apertorum vitiorum illecebrae et voluptatum mundanarum strepitus, quibus mentes ita grauantur et quasi emolescunt, vt seriis tandem cogitationibus concipiendis impares fiant, re-currentibus semper per imaginationis legem impuris vel vanis saltem, quibus re-ferta est phantasia, imaginibus; sed licitorum quoque occupationum multitudo, Pluribus enim intentus minor est ad singula sensus, vt in naturalibus, ita multa magis in spiritualibus. Colligatis igitur distractas satis cogitationes Vestras, quo rerum coelestium meditationi tranquille et sine impedimento indulgere queatis, His imprimis vacationibus Pentecostalibus ita vtamini, vt Deo vnice vacetis. Et posteaquam corda vestra inueneritis, manete coram Domino, 2 Sam.VII.18.27-auscultando quae Dei nomine proponuntur Act.X. 33, audita ruminando, Luc. II. 19, verbi diuini instando lectioni 1 Tim.IV. 13, reflectendo super statum Ve-strum cordaque Vestra excutiendo Ies. XLVI.8, beneficiorum diuinorum et pro-priae simul ingratitudinis memoriam refricando, meditando res diuinas variaque de iis iudicia instituendo, admirando quae in iliis comprehendi nequeunt [etc]. Cum his vero suauissimis deuotionis exercitiis preces coniungite ardentissiimas, vt Pater ille gloriae det vobis Spiritum sapientiae et renelationis ad sui ipsius agnitio-nem, illuminatis oculis mentis vestrae. Eph.I.17.18. Sic efficacissimam experie-mini Spiritus S. operationem. Crescet [...] cum [...] coniuncta, et voluntas pariter ac adfectus ad boni tam viuide repraesentati constans studium va-lidissime inflammabuntur. [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...]- [...], [...] [...] [...] [...] [...], [...] [...] [...], [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...]! 1 Tess. V. 23 SANCTISSIMI SPIRITVS AB VNOQVOQVE ADHVCIMPETRANDA DONA. Salue laetitiae conditor, o dies! Salue lux! radiis orta micantibus! Quae spissas tenebras, noctis imaginem, Dispellens, animis gaudia suscitas. Iam surgit madidis roscida vestibus Humores vitreos progenerans Eos; Stillat caeruleo lapsus ab aethere Et campum recreat Spiritus aridum. Iam rorem sitiens planta virescere Iam perfusa valet trudere flosculos. Non guttis pluitans hic ruit aureis Qui captat Danaen Iupiter improbus: Hoc foedae liceat singere fabulae, Nobis vera patent sacraque mystica. Seruator superum vectus in aera, Curru flammifero nubila diuidens, Solamen miseris pandit Apostolis. Vos,inquit, lacrymis parcite concitis: Me vobis comitem spondeo perpetim Dum mundus stabili cardine vertitur. Sed Sanctus pariter languida Spiritus Firmabit veniens' pectora viribus Diuinis; alacres tunc mea dogmata per terrae faciem tendite spargere. His confisa cohors, dum precibus piis Indefessa vacat, dum Solymis manens Exspectat cupida mente decus poli; En En turbo valido murmure saeuiens Horrendusque fragor culmina concutit; Mox ignis tremuli flammula cernitur, Et confusa nouo prodigio domus. Vrbem tunc penetrat non solitus stupor, Concurrit populus, raira videns pauet, Linguarum varios percipit hic sonos, Narraaturque Dei facta recondita. Stat, ceu qui subito fulmine territus Vix fidens oculis, vix satis auribus, Nunc vidisse putat, nunc dubius negat, Haerens ambiguo sollicitus metu. Lapsus visibili sub specie, suo Implet discipulos numine Spiritus. Motus praeualidos pectora sentiunt, Vnumquemque recens vis superincubat. Non, haustus nimium reddidit ebrios Vuae purpureae succus amabilis, Vt peruersa crepat turba calumnians. Coelestis vigor est omnipotentiae; Humanis nequeunt viribus effici Quae nunc facta videt plebs nimis inscia. Hoc est, quod cecinit iam Phatuelides Vates sub veteri foedere: Stat dies Orbi mirificus, quo super omnia Effusum veniet Flamen Olympicum. Tunc mollis soboles vaticinabitur, Pandentur pariter tunc senioribus Eueatus dubii nescia somnia. Apparens iuueni coelica visio Non spectata prius suggeret abdita Seruos ac famulas Spritus imbuet, Omnis Omnis sic poterit nosse Deum caro. Coelum prodigiis, terraque sanguine Et flammis rutilans, fumificum vomet Aestum; Cimmeriae sidereum: tegent Splendorem tenebrae; terribilis cruor Obducet tetrico tegmine Cynthiam, Atrox ante dies quam Domini ruet. Ast qui mente pia ter venerabile Nomen rite colet Numinis Optimi, Hunc aeterna salus post obitum manet. Haec praedicta prius comprobat exitus; Non iam vana fides: Largiter irrigat Bis senos tacito flumine nuntios Seruator. Populi plausibus aemulis Exsultate citi! Pacificus ferit Aures ecce sonus! Sternite semitas, Praecones celeri vos adeunt gradu. Latas laetiferum personat vndique Terras eloquium; gentibus vltimis Ad coeleste iubar panditur ostium, Extremisque patens stat Garamantibus. Nondum conticuit vox hilaris tubae; Tangit barbaricas blandisonans plagas, Mentes, durities quas adamantina Constrinxit, monitis mitigat arduis. Missos conspicuis artibus instruit, Et reddit Sapiens Doctor idoneos; Erroris nebulas coelica discutit Expanditque poli lumina veritas. Mater ceu teneram nectare lacteo Nutrit progeniem, suauibus allicit Natum blanditiis, appositas dapes Vt Vt gustare velit: Sic etiam sibi Perdilecta fouet pignora Spiritus; Infirmumque gregem non subitaneos Ictus ingeminans fulmine percutit. Pascit blandus oues dogmatibus sacris, Sustentat valido robore languidas, Errantes reuocat, laetaque pascua, Aegras quae satient, esurientibus Pictis insinuat floribus obsita. Hic manant latices; hic saliens liquor Exstingui fragiles non patitur siti. Solator miseris semper adest lubens, Irascens vitiis, nec rigidus tamen, Frustra Tartareus mille dolos Lupus Numquam non meditans, insidias struit: Toruus Gorgoneum virus vt euomat, Saluum non perimet Christiadum gregem. Heu felix! placidum qui sequitur tenax Ductorem, cupidus pabula pinguia Degustare; fugit vulnificos vepres Et laesura pedem spicula spinea. Adsis o properis gressibus aduolans, Mentis qui requiem feruidus appetis, Cui pressos humeros intolerabile Delassauit onus; cui scelerum grauis Incumbens gemitus farcina prouocat. Qui dispensat adhuc munera Spiritus Non a se vacuum te sinet egredi. Nondum multiiugis fracta potentia, Olim primitiis missa fidelium; Non exhausta suis flumina riuulis Largas imbre valent spargere guttulas. [...]I[...]I[...]CCLVI. B.