Q. D. B. V. DISSERTATIO PHILOSOPHICA COMPLECTENS MEDITATIONES NONNVLLAS PRAECIPVE LOGICAM SPECTANTES Q V A M DEO CLEMENTER ADNVENTE RECTORE MAGNIFICENTISSIMO SERENISSIMO PRINCIPE AC DOMINO D O M I N O GVILIELMO HENRICO DVCE SAXONIAE, IVLIACI, CLIVIAE, MONTIVM , ANGARIAE, WESTPHALIAE, COMITE SAYNAE, ET WITTGENSTEINII, RELIQVA CONSENTIENTE AMPLISSIMA FACVLTATE PHILOSOPHICA PRAESIDE CHRISTIANO IOANNE ANTONIO CORVINO PHILOSOPHIAE MAGISTRO PVBLICE DEFENDET IOANNES IACOBVS SIMON MEISENHEMIO - BIPONTINVS PHILOSOPHIAE ET THEOLOGIAE CVLTOR DIE SEPTEMBR. M DCC XXXIIX. IENAE, LITTERIS WERTHERIANIS. PROOEMIVM. I vnquam, hoc certe, in quo viuimus tempore, egregia disciplinas capere incrementa, est in confesso. Et ra-tione extensionis, & ratione inten-sionis in dies augetur humana cogni-tio. Ire per singula, instituti mei haud patitur ratio. Modo ad Logi-cam respiciamus atque Metaphysi-cam, & adparebit luculenter eorum, quae diximus, veritas. In corticibus logicae aliquando haesisse veteres deprehen-dimus, cum recentiores ea quae bene ab antiquioribus di-cta & prolata sunt, in vsus suos conuertentes, genuinum facultatem cognoscitiuam emendandi modum tradere feli-cius allaborant, inutilesque subtilitates non amplius sectan-tur. Quam adcurate in idearum, ac definitionum forma-tione versentur, fugere neminem potest; doctrina de pro-positionibus, hinc inde accessionibus neutiquam spernendis A 2 aucta 3 S aucta, intellectus culturae magis accommodatur. Cum-primis ratiocinia, & quae eo pertinent, magis explicantur distincte, demonstrationis natura perspicue ob oculos poni-tur, simulque demonstrationes perfectas & consummatas condere edocemur. Alia vt silentio praeteream. Eadem, quin meliora omnino fuere metaphysices fata, Variis illa, quibus olim caruit, partibus auctior nunc nobis sese exhi-bet. Mirum, quantum scientiis aliis quibuscunque suppe-ditat vsum, de quo cum in sequentibus paucis sum verba facturus; nihil nunc addo. Quantacunque interim fuerit recentiorum Philosophorum in scientiis hisce vlterius per-ficiendis diligentia, multa nihilosecius non satis distincte enucleata in iisdem occurrere, perspicax quilibet, sedulus atque cordatus illarum scrutator experietur. Supersunt multa, quae clariori luce possunt perfundi. Non impro-bandum ergo videtur institutum eorum, qui obseruationes selectas, hasce disciplinas hinc inde illustrantes publicae luci exponunt. Quodsi etiam rem acu haud semper tangunt; aliis tamen pariter ac sibi ipsis vlterius ista argumenta me-ditandi dant occasionem. Hinc cum denuo cathedram conscendere philosophicam decreuerim; me operam haud esse lusurum existimaui, si nonnullas id genus meditationes in chartam coniicerem. Sufficit mihi, si aequis Lectoribus illae non omnimode displicuerint. TRA- 4 5 TRACTATIO. I. DE DIVERSITATE MODI FORMANDI IDEAS PER ATTENTIONEM ET REFLEXIONEM, ATQVE PER ABSTRACTIONEM. §. 1. EXperientia nos docet, nos obiecta quam plurima nobis saepius repraesentare simul, sed animam nostram, modo voluerit, vnum vel aliquot eorum sibi posse repraesentare separatim, itemque animam nostram posse cogitare partem obiecti vnam vel aliquot, absque reliquis. §. 2. Separare a se inuicem ea, quae coniunguntur, abstra-here vocatur, significatu generalissimo. Separatio illa fit vel re ipsa, vel tantum cogitatione (per exper.). Si prius, abstra-ctio vocatur realis siue physica; sin posterius, logica, menta-lis, idealis, rationis, itemque praecisio, siue abstractio orac-cisionis. SCHOL, Rationes denominandi sunt in promtu. Nos in sequentibus de logica abstractione loquemur. §. 3. Anima nostra nonnunquam separatim cogitat, quae in re coniunguntur (§.1.), per consequens interdum abstra-hit ($.2.). §. 4. Ab actu ad posse consequentia valet (per princ. me-taph.), adeoque anima nostra abstrahere potest (§. praeced.), siue habet facultatem abstrahendi (per def. facultatis). §. 5. Abstrahendi facultatis vsus a voluntate nostra depen- A 3 det det (per exper.), eadem ratione, vti res cum attentione & reflexione se habet. §. 6. Varii dantur modi formandi ideas atque notiones (per princ. Log.). Tres vulgo numerari solent, Illustri VVOLFIO praecunte: per attentionem nimirum & re-flexionem, siue ope sensus; per abstractionem; denique per arbitrariam determinationem. SCHOL. Quid sit idea, notio, attentio, reflexio, deter-minatio, aliasque definitiones iam suppono. Quartum ideas formandi modum, qui tribus istis in §. memoratis potest addi, nimirum per demonstrationem, pluribus deinceps explanabo. §. 7. Quaecunque sentimus, ea existunt (per princ. me-taph.), adeoque sunt indiuidua, & omnimode per con-sequens determinata (per princ. eadem.). §. 8. Per attentionem cogitatio tantum aliqua fit clarior reliquis (per def. attentionis); per reflexionem varia in obiecto obuia modo distinguntur, (per def. reflexionis) consequenter, si ad obiectum quoddam tantum attenda-mus, & super eodem reflectamus, nondum aliquas illius obiecti determinationes omittimus illus cogitatione. §. 9. Quodsi ergo ad obiectum aliquod, cuius habemus sensationem, attendamus tantum, & super eodem refle-ctamus; nondum aliquas omittimus illius obiecti deter-minationes. (§. praeced), adeoque cum illud sit ens omni-mode determinatum (§. 7.), per solam attentionem, atque re- 6 reflexionem non acquirimus, nifi ideam singularem, in qua varia distinguimus, consequenter sic nondum habe-mus notionem (per def. notionis.) §. 10. Falluntur itaque egregie, qui sola attentione & re-flexione notiones posse formari sibi persuadent (§. praeced.) & a mente Illustr. VVOLFII quam maxime eos hac in re aberrare, ex sequentibus patebit. §. 11. Quaecunque idea pluribus competit obiectis, illa non debet repraesentare ens omnimode determinatum (per princ. log.). Quodsi ergo ex idea singulari eruere voluerimus notionem; vna vel aliquot determinationes eiusdem sunt mittendae, quae cum reliquis determina- tionibus in obiecto singulari coexistunt, siue coniungun-tur, per consequens separatim debent cogitari, quae in ipsa re coniuncta sunt, atque adeo abstractio fiat necesse est. (§. 2.) SCHOL. Idem sentire Illustr. WOLFIVM, adeoque a quam plurimis minus recte intelligi, patet ex eius Logica lat. maj. §. 678. vbi ita scribit: "Quodsi perceptio sin- "gula clare repraesentat, quae ad rem perceptam agno- "scendam, & ab aliis distinguendam sufficiunt, ita vt "vel peregrinis, quae ex notione exulare debent, non sint "interspersa, vel prae iis tamen magis in sensum incur- "rant, sensu duce notionem vniuersalem distinctam for- "mabis, vbi 1) tot formaueris iudicia intuitiua, quot in "re percepta a se inuicem distincta obseruas. 2) "praedicata, quae ceteris manentibus iisdem variam "possunt, missa feceris, aut illa praedicata, quae iuncta "ceteris in omni casu non sunt prorsus eadem, a deter- mina- 7 "minationibus particularibus liberaueris: id quod efficies, "Si pluribus exemplis inter se collatis attenderis, in quo "conueniant, in quo a se inuicem differant, [etc]. Ex quibus adparet virum Illustr. diferte requirere, vt prae-dicata nonnulla missa faciamus, quod quidem abstra-ctionem constituit. (§. 2.) §. 12. Ex vnico itaque casu singulari per abstractionem for-mari potest idea vniuersalis. (§. praeced) §. 13. Si multa entia conueniant in determinationibus qui-busdam, licet differant in aliis, possumus ope attentio-nis & reflexionis varias istas determinationes a se inuicem distinguere, atque illas, quae in pluribus istis obiectis sunt caedem separatim cogitare, reliquis in quibus differunt missis. (per exper) §. 14. Actus ille animae, quo separatim cogitat determina-tiones, in quibus plura obiecta conueniunt, siue vti Illustr. VVOLFIVSV ioquitur, quo similitudinem plurium obiecto-rum nobis repraesentamus, vocatur [...] [...] abstra-ctio. §. 15. Est itaque haec abstractio, §. praeced. definita, spe-cies abstractionis, prouti §. 2. explicata est. §. 16. Si plura adsint obiecta, identitatem siue conuenien-tiam, speciatim similitudinem quandam habentia, nos-que cuilibet attendamus, & fuper eodem reflectamus, de-terminationesque, speciatim characteres, in quibus con-ueniunt, seorsim cogitemus, (adeoque determinationes, & 8 & speciatim characteres, in quibus plura ista obiecta diffe-runt, omittamus) notionem formauimus per abstractio-nem stricte sic dictam. Et hisce, quos nominauimus, acti-bus, ex mente Illustr. VVOLFII, absoluitur modus for-mandi ideas per abstractionem. §. 17. Requirit ergo modus formandi notiones per abstra-ctionem etiam attentionem & reflexionem, sed aliquoties repetendam, totius nimirum, quot adsunt obiecta a qui- bus notio est abstrahenda. ( §. praeced.) §. 18. Adparet igitur differentia modi formandi ideas per attentionem & reflexionem, a modo easdem formandi per abstractionem. Nimirum 1) per attentionem & reflexionem possumus formare & ideas singulares (§. 9.), & notiones (§. 2.), per abstra-ctionem vero stricte sic dictam tantum notiones (§. 16.). 2) vterque modus requirit abstractionem, posterior semper (§.16. & 14.) prior vero eo casu, si ope illius velis formare notionem (§. 2.), sed abstractio, in modo priori adhibenda, fit ab obiecto vnico, posterior semper a pluri bus. SCHOL Illis, quae No. 2. diximus, non repugnat, quod plures assumere queamus casus singulares, vbi ope atten-tionis & reflexionis, vel, quod idem est, ope sensuum formare cupimus notionem quandam, illa enim, hoc tan-tum nobis praestant, vt cognoscamus, quasnam deter-minationes ad notionem aliquam eruendam debeamus re-tinere ex cafu singulari, quas vero missas facere. Suffi-ciant, quae adhuc allata sunt ad explicandam diuersita-tem istorum ideas formandi modorum. B II. DE 9 II. DE MODO FORMANDI IDEAS PER DEMON-STRATIONEM. §. 19. MOdis illis tribus formandi ideas supra §. 6. adductis quartus potest addi, imo & quintus. Quartus ni-mirum per determinationem siue combinationem rationa-lem; Quintus vero per demonstrationem. Priorem ex his modis iam memorauit Excell. REVSCHIV in Syst. Log. §. CLI. de posteriori autem paucis nunc verba faciemus. Quid sit demonstratio, iterum supponimus. §. 20. Ex principiis indubitatis possunt saepe deduci alicu-ius entis existentia, aliaque praedicata, de quo alias non facile essemus habituri ideam (per exper.). Horum prae-dicatorum, si tot assumas, quot sufficiunt ad obiectum il-lud agnoscendum, & ab aliis distinguendum, habebis ideam, quae formata est per demonstrationem (per def. demonstrationis). SCHOL. Vt negotium hocce eo rectius intelligatur, exem-plum vnum vel aliquot subiungemus. Corpora vltimato ex partibus, quae ex aliis partibus denuo compositae non sunt, constare, in metaphysica demonstratur. Si ergo hinc formes ideam entium simplicium, ex quibus com-ponuntur corpora, quae elementorum nomen gerunt, ideam hancce formasti per demonstrationem, quam alio modo vix inuenturus fuisses. Item, quia 1) hic mundus est contingens, 2) nihil est sine ratione sufficiente, & 3) non datur progressus in infinitum in ferie rationum, inde demonstratur in Theol. nat. 1) existere adhuc aliquod ens ab hoc mundo diuersum, quod 2) rationem suffici- entem 10 entem huius vniuersi contineat, & 3) ab alio rursus ente minime dependeat, quae praedicata constituunt ideam DEI, quae hac ratione formata est per demonstrationem. §. 21. Differre hunc ideas formandi modum a reliquis, ne-mini obscurum esse potest. Modo conferantur definitio-nes illorum; vlteriori demonstratione non erit opus. §. 22. Quicquid demonstratur, est infallibiliter verum (per princ. log.). Ergo ideae per demonstrationem for-matae semper sunt verae, reales, siue possibiles. §. 23. Ideae itaque per demonstrationem ortae vlteriori pro-batione non egent, (§. praeced.) per consequens sunt principia indubitata, (per def. prin. indub.) III. DE DEFINITIONE GENETICA, SIVE REALI. §. 24. VEterum Logicorum doctrinam de definitionibus, si inuestigemus, illos totam rem sequenti modo sibi repraesentasse deprehendimus. Definitio ipsis erat oratio, qua quid res sit, significetur. Definitionem deinceps du-plicis generis esse adfirmabant, nominalem scil atque realem. Definitio nominalis definiebatur, quod sit nomi-nis cuiusdam aliqualis explicatio, v. g. eclipsis lunaris est defectus luminis in luna. Quoniam vero eiusmodi defi-nitionem nominalem non explicare, quid res sit, per-spiciebant; eam pro definitione vera nolebant agnoscere, sed solam definitionem realem, cui quippe tantum defi-nitionis definitio possit adplicari. Hanc iterum diuide- B 2 bant 11 bant in essentialem) caussalem & perfectam. Essentialis, quae complectatur definiti genus & differentiam a subie-cto siue definito petitam; Caussalis vero, quae constet ex genere & caussa definiti, e. g. eclipsis lunaris est priuatio luminis orta ex interpositione terrae inter solem & lunam. Denique perfecta complecti debebat genus & differen-tiam simul a subiecto, & a caussa definiti petitam v. g. eclipsis lunaris est priuatio luminis in luna, orta ex inter-positione terrae inter solem & lunam. Conf. BECHMAN-NVS in logica p. m. 561. §. 25. CARTESIVS, inprimis Illustr. LEIBNITIVS ali-quantisper discessit ab hac veterum de definitionibus do-ctrina. Definitiones eorum, quas nominales vocabant, prorfus ex logica exulare & ad grammaticam relegari vo-luit, folam definitionem eorum realem definitionis no-mine dignam esse iudicans. Hanc itaque simpliciter defi-nitionem vocauit, eamque vel nominalem, vel realem esse statuit. vid. Act. Erud. An. 1684. p. 540. Eandem viam ingressus est Celeb. VVOLFIVS. Quia dantur nonnulli, qui Illustr. VVOLFII mentem iterum non satis recte per-spiciunt, quaedam hic trademus. §. 26. Essentia entis est modus possibilitatis illius; essentia-lia, praedicata entis immutabilia, quae per se inuicem non determinantur. Complexus omnium essentialium entis cuiusdam constituit essentiam illius (per princ. On-tol.). §. 27. Omne ens est possibile, per consequens habet essen-tiam. (§. praeced.) §. 28. 12 §. 28. Definitio nominalis Illustr. VVOLFIO est, per quam non patet rem definitam esse possibilem. Realis, per quam patet rem definitam esse possibilem. vid, eius Log. mai. §. 191. §. 29. Definitio essentialis laudato viro Celeb. est, in qua enumerantur essentialia, per quae definitum determina-tur. Accidentalis, in qua enumerantur attributa, quibus definitum determinatur (§. 192.). §. 30. Iam sunt nonnulli, qui ad definitionem realem sufficere arbitrantur, si modus possibilitatis definiti in ea tradatur, eandem quoque definitionem essentialem, item-que geneticam vocantes. §. 31. Definitionem, quam Illustr. VVOLFIVS vocat essen-tialem, nonnisi nominalem esse, consequenter minime realem, siue geneticam, demonstrat idem vir Celeb. (§. 193.). §. 32. Quaecunque ergo definitio non explicat, nisi mo-dum possibilitatis, ea ex mente Illustr. VVOLFII essentia-lis quidem est (§. 29. & 26), minime vero realis statim siue genetica. §. 33. Idem assertum, quod scil. solus modus possibilitatis non sufficiat ad definitionem geneticam, siue realem, ex sententia Illustr. VVOLFII alia adhuc ratione potest osten-di. DEVS est ens, adeoque habet essentiam, (§. 27.) per B 3 con- 13 consequens certum modum possibilitatis (§. 26.). Si ergo solus possibilitatis modus constitueret definitionem rea-lem, dicendum foret, de DEO quoque definitionem rea-lem, siue geneticam posse reddi, quod disertis verbis ne-gat Illustr. VVOLFIVS, in Log. min. cap, 1. §. 47. Ergo qui ad definitionem realem siue geneticam solius modi possibilitatis allegationem sufficere sibi persuadent, satis manifeste Illustr. VVOLFIO contradicunt. SCHOL. Neque est, quod obiiciant illi, quibus cum nobis res est, 1) Illustr. VVOLFIVM ipsum §. 197, afferere; definitionem realem, siue geneticam esse notionem distin-ctam possibilitatis, aut si mauis, modi quo guid possi-bile; adeoque Virum Illustr. cum ipsis consentire; wel 2) se non sequi Illustr. VVOLFIVM. Ad prius enim quod attinet, modo mediocrem adhibuissent diligentiam, facillimo negotio genuinam Illustr. VVOLFII senten-tiam potuissent perspicere, prouti (§. 31. 32. & 33.) de-monstratum, est. Illustr. VVOLFIO nimirum de possi-bilitate externa fermo sit, necesse est. Ratione poste-rioris obiectonis nemo cogitur vt Illustr. VVOLFII partibus accedat, sed cuilibet ea in re manet libertas. Minime autem cuiuis pro lubitu a recepto terminorum significatu recedere integrum est, adeoque aut cum ve-teribus, aut cum Illustr. VVOLFIO, cuius loquendi vsus hodie apud multos inualuit, fusset loquendum, sed ita, ab vtroque loquendi modo aberraiit, atque adeo terminorum atque significatuum ambiguitatem, maxime erudito fugiendam introducunt. §. 34. Definitio itaque realis, siue genetica modum fiendi, siue geneseos ex mente Illustr. VVOLFII explicare debet. Qua. 14 Qualem cum DEVS, vtpote ens infinitum, non habet; definitio eius realis non potest reddi. §. 35. Si itaque doctrinam recentiorum de definitionibus cum cogitatis veterum hac de re comparemus, patebit, definitiones veterum essentiales non alias esse, quam no-minales recentiorum; Caussales vero, quae dicebantur veteribus, coincidunt curri illis, quae recentioribus rea-les, siue geneticae vocantur. IV. DE MODO CONVERTENDI PROPOSITIONES, CUM- PROIMIS PARTICVLARITER AFFIRMANTES, SI EAS- DEM SPECTEMVS QVOD AD MATERIAM POTISSIMVM. §. 36. PRopositio, cuius praediecatum toti extensioni subiecti (siue cuilibet subiecti inferiori) competit, vocatur vniuersalis affirmans. §. 37. Propositio particulariter affirmans est, in qua praedi-catum non tori extensioni subiecti (siue non cuilibet infe-riori subiecti) competit. §. 38. Quomodo Logici triplicem tradere soleant modum conuertendi propositiones, conuersionem nimirum simpli-cem, conuersionem per accidens, & per contrapositionem constat. §. 39. Propositiones particulariter affirmantes simpliciter esse conuertendas, adhuc praeceperum logici, quemad- modum T 15 modum vniuersales affirmantes conuerti debeant per ac-cidens. §. 40. Praedicatum in propositione vniuersaliter affirmante vel est idea aeque late patens cum subiecto, vel idea sub-iecti ex toto superior, (per. princ. log.) Si posterius, non omnia inferiora praedicati pertinent ad illud subiectum (per def. ideae ex toto superioris), adeoque, si conuer-tere velim illius generis propositionem, praedicatum loco subiecti, subiectum vero loco praedicati ponendum, ita combinanda sunt, vt inferioribus non omnibus subiecti propositionis conuertentis praedicatum (quod in priori propositione erat subiectym), competere dicatur (per anteced.). §. 41. Propositio itaque vniuersalis affirmans, cuius praedi-catum est idea subiecto ex toto superior, ita est conuer-tenda, vt conuertens propositio fiat particularis affirmans, (§. 37.) adeoque hic adhibenda conuersio per accidens, (per def. conuers. per accid.) §. 42. Si praedicatum in propositione vniuersaliter affir-mante fuerit idea aeque late patens, ac idea subiecti, omnia inferiora illius praedicati pertinent ad illud sub-iectum, (per def. idearum aeque jate patentium) conse-quenter per conuersionem resultabit propositio, in qua praedicatum competit omnibus subiecti inferioribus. §. 43. Ergo propositio vniuersalis affirmans, cuius subie-ctum & praedicatum sunt ideae aeque late patentes, sem- per 16 17 per potest conuerti ita, vt propositio conuertens itidem euadat vniuersalis affirmans (§. 36.) adeoque simpliciter (per def. conuers. simpl.). §. 44. Definitio & definitum, subiectum & omnia eius es-sentialia simul sumta, vel attributa propria, vel attributa communia tot, vt simul sumta ex omnibus essentialibus consequantur, aeque late patent; (per princ. log.) Sub-iedum vero & essentialia communia, vel attributa com-munia sunt ideae non reciprocae, & quidem tales, vt subiectum sit idea ex toto inferior, essentialia vero com-munia, vel attributa communia constituunt ideam ex toto superiorem (per princ. eadem). §. 45. Propositio itaque vniuersalis affirmans, in qua prae-dicatum sunt vel subiecti definitio, vel essentialia omnia simul sumta, vel attributa propria, vel tot attributa com-munia, vt nonnisi ex omnibus subiecti essentialibus se-quantur, simpliciter conuerti potest: Talis vero, in qua praedicatum sunt essentialia communia, vel attributa com-munia, tantum per accidens (§.44.43. & 41.). §. 46. Ex dictis intelligitur, regulam logicorum veterum, propositiones scil. vniuersaliter affirmantes conuerti debere per accidens, non necessario esse vniuersalem, si mate-riam propositionum respiciamus. §. 47. Si in propositione particulariter affirmante cuidam tantum praedicati inferiori subiectum competat, illa pro-positio simpliciter potest conuerti. C §. 48. §. 48. Dantur propositiones particulares, in quibus omnibus praedicati inferioribus subiectum competit, v. g. quoddam animal est homo, quod semper contingit, si praedicatum sit ex toto inferius subiecto. (per princ log.) Eiusmodi itaque propositiones particulariter affirmantes ita possunt conuerti, vt prodeat propositio. cuius subiecti inferioribus quibuscun-que praedicatum conueniat. (per anteced.) §. 49. Propositiones itaque particulariter affirmantes, in qui-bus praedicata sunt ex toto inferiora subiectis, semper possunt ita conuerti, vt propositio conuertens fiat vniuersalis. §. 50. Haecce conuersionis species, vi cuius ex propositione particulari fit vniuersalis, peculiare nomen nondum obtinuit. Posset doctrinae gratia vocari conucrsio plus quam simplex, quoniam scil. per hanc conuersionis speciem plus eruitur, quam per conuersionem simplicem. §. 51 Ergo propositiones particulariter affirmantes in quibus praedicata sunt ideae ex toto inferiores subiectis,conuerti pos-sunt semper per conuersionem plus quam simplicem. (§. 50. & 49.) §. 52. Praedicatum propositionis negantis semper est vniuer-sale, nisi praedicatum adfciat signum particularitatis. (per princ log.) Ergo potest conuerti ita, vt subiectum con-uertentis sit vniuersale, respectu praedicati, quod de subiecto negatur, consequenter propositio negans quaelibet potest conuerti, vt propositio conuertens fiat vniuersalis negans. §. 53. 18 §. 53. Propositiones itaque vniuersaliter negantes ita sunt conuertendae, vt prodeat propositio vniuersalis negans, (§. praeced.) adeoque vt propositio conuertens eandem habeat quantitatem & qualitatem, quam conuerienda, consequen-ter simpliciter. §. 54. Propositiones particulariter negantes possunt ita con-uerti, vt prodeat vniuersalis negans (§. 52.), consequenter per conuersionem plusquam simplicem (§. 50.), vbi tamen no-tandum, quod praedicato conuertentis, ne illud sit vniuer-sale, (§. 52.) cum in conuertenda, cuius erat subiectum, tan-tum fuisset particulare, adiiciendum sit signum particularita-tis (per §. cit.). SCHOL. Sic v. g. haec propositio: quoddam animal non est homo ex praecedentibus principiis non potest ita conuerti: Nullum animal est homo siue omne animal non est homo; Hac ratione enim idea hominis in conuertente sumeretur vniuer- saliter, cum in conuertenda particulariter tantum accepta es- set, quod tamen non licet, sed potius ita: Omnis homo non est quoddam animal. §. 55. Interim, quoniam hoc modo, si conuerteretur proposi-tio particularis negans, praedicatum particularitatis signo est adficiendum, quod inusitati quid sapit, veteres logici recte hanc viam sunt ingressi, vt propositio particularis negans prius mutetur in particularem affirmantem, sed infiniti praedicati, & tum conuersio fiat simpliciter. C 2 V. DE 19 V. DE NECESSITATE METAPHYSICAE IN FACVLTATIBVS, QVAS VULGO VOCANT, SVPERIORIBVS. §. 56. Aristoteles, ad finem perductis reliquis philosophicis operibus, peculiarem quoque de DEO, siue ente mfi-nito tractationem instituere decreuerat. Colligere hunc in finem varia coeperat, de ente in genere, vt Systematica me-thodo incedere liceret, nonnulla praemissurus. Morte au-tem praeuentus institutum effectui dare haud potuit. Fue-runt temporibus sequentibus, qui eidem eruditionis parti operam impendere suam non dubitarunt, praesertim Scho-lastici, qui tamen, siquidem praecipuum Aristotelis proposi-tum non satis perspiciebant, in doctrina tantum praelimi-nari substiterunt, & de ente in genere eiusque affectionibus & diuisionibus quam plurima sunt commentati, vt disciplina illa, quae metaphysices iam antea acceperat nomen, nihil aliud esset, quam sola Ontologia. Laudem meruissent suae diligentiae, modo non inutilia magis, quam vtilia essent se-ctati. Sed quoniam plerumque abstractionibus, atque di-stinctionibus non magni momenti, imo interdum prorsus ineptis in haerere haud erubescebant, effecerunt, vt Ontolo-giae & Metaphysices nomen cordatis ac verae eruditionis cultoribus quam maxime esset exosum. Scripta hac de re prostant quam plurima, in quibus Scholastici eorumque Metaphysica & Ontologia salse perstringuntur, qualia hic allegare superuacaneum duco. Galli deinceps cum Anglis magnam odii aduersus Metaphysicam, partem sustulerunt, in scriptis quibusdam, quibus meditationum metaphysica-rum indicem praefigebant, vtilia varia pertractantes. Inter Germanos Leibnitio haec laus debetur, quod primus de Me-taphysica suo honore non defraudanda cogitauit, eumque in finem Actis Erud. emendatioris Metaphysicae passim in- seruit 20 seruit specimina. Huius exemplo excitatus Illustr. VVOL-FIVS Metaphysicam in Systema redegit, subtilitatibus super-uacaneis atque ineptis ex eadem relegatis, aliis vero cognitu vcilibus & necessariis adiectis, vt noua iam prorsus sit Meta-physicae facies. Quinque nimirum iam partibus constat, Ontologia scil.Psychologia empirica. Cosmologia transcen-dentali, Psychologia rationali atque Theologia naturali, quarum prima doctrinam de ente in genere, generalissima-que atque vltima cognitionis humanae principia pertra-ctat; Secunda animae humanae praedicata explicat, & a po-steriori euincit; tertia de mundo in genere eiusque affectio-nibus, quid sit notandum, exponit, vbi ergo generalissimae mutationum leges, quas substantiae mundum constituentes sequuntur, suppeditantur, vna cum doctrina de corpore generatim spectato, motu, eiusque origine [et]c. Quarta, illa quae in Psychologia empirica a posteriori de anima nostra sunt allata, assumit, ad essentiam siue primum conceptum animae inde eruendum, ex quo postea & ratio redditur a priori de iis, qaae in anima obseruantur, & praeterea alia deducuntur, quae obseruationem nostram plane effugiunt. Postrema denique dogmata de ente infinito ex rationis prin-cipiis demonstrat. Haec omnia si contemplemur, nul-lam disciplinam absque metaphysices cognitione vel doceri posse, vel etiam addisci facili negotio demonstratum dari potest. §. 57. Theologia reuelata, speciatim dogmatica versatur in eo, vt ex reuelatione dogmata de summo numine, satisfa-ctione Christi connexisque veritatibus homini ad salutem necessiriis proponat. Existentia DEI iam supponitur, vbi de reuelatione sermonem instituis. Verae reuelationis criteria ex veritatibus rationi peruiis sunt euoluenda, ex at-tribatis praesertim diuinis. Cuncta vero ista exponit C 3 Theo- 21 Theologia naturalis (§. praeced.); hac itaque in Theolo-gia reuelata carere non possumus. Theologia naturalis vero reliquis superstruitur metaphysices partibus, vnde Theologiae reuelatae, cumprimis dogmaticae cultori, Meta- physica quam maxime necessaria est. §. 58. Theologia Polemica hostium veritatis reuelatae tela infringit. Periculosissimos vero esse illos antagonistas, qui obiectiones suas ratione suffulciri gloriantur, fatentur omnes. Nunquam refellere huius fursuris homines po-tes, nisi metaphysicae doctrinis imbutus. Mox enim ad Ontologiae canones quosdam minus rede intellectos, mox ad animae humanae adfectiones, mox ad conditio-nem mundi, corporisque speciatim, mox denique ad at-tributa moderatoris huius vniuersi prouocare illos, vide-mus. Omnia tandem ad Metaphysicam spectant (§. 56.) per consequens sine eadem in Theologia Polemica progressus felices te nunquam facturum, ipsamet ex dictis colligere potes. §. 59. Iurisprudentiae ciuilis fundamenta atque principia ex iure naturali esse haurienda, quilibet earum rerum pe-ritus concedit, Juris vero naturalis cognitio requirit, vt naturam humanam, imprimis animae humanae cogni-tam habeamus atque perspectam. Haec docetur in Psy, chologia, quae Ontologiam ante se requirit. Praeterea quis dubitet summi Numinis cognitionem penitiorem iu-rium cultori admodum esse necessariam, cui quippe non insimi genens capita iuris naturalis atque ciuilis innitun-tur, v. g. integra de iuramentis doctrina. Theologia au-tem naturalis absque Cosmologia transcendentali satis in-telligi haud potest, hinc patet: Metaphysicae scientiam iu-rium cultori, si quidem ordine atque scientifice tractare di- scipli- 22 sciplinas velit, itidem admodum vtilem [et] necessariam esse. SCHOL. Quod multi aliter hic sentiant non aliam habet rationem, quam quod sufficienter de Metaphysicae con-tentis non sunt instructi, nihil nisi terminos eorumque explicationes in eadem inueniri, falso sibi persuadentes. §. 60. Medicinae studium nemo rite addiscet, nisi corporis humani sufficienti notitia fuerit instructus. Sed aliorum si-mul corporum debet habere cognitionem. Corporum sci-entia physica audit, quam hinc medicinae studiis praemit-tendam iudicant viri harum rerum peritissimi, eademque est caussa, ob quam potissimum physices systemata adorna-runt recentiores, quos inter eminet HAMBERGERVS, quem veneramur egregium nostrae Academiae totiusque orbis eruditi decus. At vero Physica sua principia ex Cosmolo-gia haurit, consequenter & Cosmologia & Ontologia, quae illi inseruit, cultori medicinae apprime sunt necessariae. SCHOL. Non hic vrgetur, vt aliquis soli Metaphysices stu-dio incumbat, ea vero quae ad specialem cuiuslibet sco-pum pertinent, negligat, sed id tantum volo, longe feli-cius aliquem in disciplinis specialibus progredi posse, si metaphysicam simul addiscat. Qui enim non soli phi-losophiae operam suam litare decreuit, philosophiam, adeoque & Metaphysicam ita tractare debet, vt reliquas disciplinas illius fundamento tuto superstruere queat. §. 61. Hae sunt quas hac vice tecum B L volui communi-care, phylosophicae meditationes. Easdem, vt serena fronte accipias, humanissime rogo. Si non omnino displi-cuerint; alias nonnullas data occasione aequo tuo iudicio subiiciam. Interim vale, & si placet, meis conatibus faue. F I N I S. 23 V I R O IVVENI PEREXIMIO ATQVE DOCTISSIMO I O A N N I I A C O B O S I M O N I PHILOSOPHIAE ET THEOLOGIAE CVLTORI SOLERTISSIMO S. P. D. P R A E S E S. Tertium nunc elapsum est semestre, ex quo hanc Almam nostram Salanam primum salutasti. Simul atque mihi innotuisti, factum autem illud est statim post accessum Tuum, praeclaras animi dotes a natura largiter in Te collatas admodum sum miratus. Cumprimis vbi in addiscendis philosophicis disciplinis mea institutione vti Tibi placuit, vt hac occasione erectam Tui ingenii indolem magis possem perspicere, quaeuis egregia de Te sperare coepi, Neque sane spes mea de Te concepta me fefellit, quid quod valde eamdem superasti. Tantum enim fuit Tuum proficiendi studium, vt vlteriores in solida cognitione progressus faciendi nullam praetermitteres occasionem. Singularis Tuae diligentiae specimina nobis praeterea deesse haud voluisti. In collegio disputatorio, quod cum selectioribus aliquot ingeniis institu-eram, tum opponentis tum defendentis partes gerendo egregie omni-um exspectationi sacisfecisti. Huic laudabili in literis proficiendi ar-dori morum quoque iunxisti innocentiam, cognitionem absque vit-tute hominem non reddere beatum atque felicem, probe gnarus. Ani-mo nunc Tecum constituisti, Vir Iuuenis ornatissime, Almam nostram Salanam cum Fridericiana commutare. Sed sine publico quodam Tuorum profectuum documento hinc discedere, Tibi duxisti religioni. Placet Tibi praesentes qualescunque meditationes aduersus impug-natium tueri. obiectiones, quod quin promtitudine singulari sis prae-stiturus, nullum mihi superest dubium. Quare Tibi & de peracto apud nos cum laude studiorum philosophilcorum cursu, & de specimine eru-ditionis publice edendo ex animo gratulor. Annuat summum Nu-men coeptis Tuis quibuscunque clementissime, vt in eo quod ingressus es stadio pergere queas feliciter. Vale. Dab. Ienae d. XX. Septembr. M DCC XXXIIX. COROLLARIA RESPONDENTIS. 1) Nihil est etiam aliquid. 2) Nullum ergo impossibile existere posse falso affirmatur. 3) Mundus fabulosus est nihilum, adeoque non pot-est definiri. 4) Vnum elementum neque potest alterum totum neque et-iam eius partem contingere; & tamen vnum elementum alterum con-tingere potest. 5) Corpora habent vim repraesentatiuam. 6) Corpus non potest concipi sine vi, inde tamen non sequitur quod habeat vim; licet verum sit quod habear vim.