DISSERTATIO POLITICA, De LIBERALITATE, QUAM Divini Numinis Auspicio, Ac AMPLISS. FACULTATIS PHILOSOPHICAE CONSENSU, In. ALBERTINA, Praeside M. JACOBO BORGE,RO, Regiomont. Borus. Ventilandam proponit, JOHANNES GLITZSCHKI, Bartenstein. Pruss. Horis locoque solitis Anno M DC LXXIV. Die Januarii, REGIOMONTI, Typis FRIDERICI REUSNERI. NOBILISSIMO. AMPLISSIMIS. CONSULTISSIMIS. MULTO. RERUM. USU. ET. EXPERIENTIA. CLA-RISSSIMIS. DOMINIS. DN. CONSULI. PROCON-SULI. &.SENATORIBUS. REIPUBLICAE BARTENSTEINENSIS. INCLYTAE. NEC. NON. SPECTATISSIMIS. PRAESTANTISSIMIS. ET. PRUDENTISSIMIS. DOMINIS. DNO. PETRO. Kolbrecht. DNO. JOHANNI. Fehrman. DNO. HENRICO. Derbandt. EJUSDEM. REIPUBL. SCABINATUS. ASSES-SORIBUS. GRAVISSIMIS-DNIS, Fautoribus. ac. Promotoribus. Debito. observantiae. cultu. prosequendis. Strenae. loco. felicia, quaevis.apprecando. Specimen, hoc. Academicum. in. observanti[ae]. [et]. cultus, testimo-nium. inque. ulterioris. erga, se studiaque.sua.benevolen-ti[ae].incitamentum. Offert. &. consecrat. JOHANN. GLILSCHKI. Bartensteinensis. A. &. R. I. N. J. §. 1. Iberalitate nihil esse sublevandae nature hominis accommodatius certius est, quam quod certissimum. Eam enim in be-neficiis suis conspicuam, concordiae & soci-etatis humanae vinculum professus est Cic. l. 2. de Finib. adeo, ut satis egregie anonnul- lis dicatur omnium fere virtutum Proma-Conda. Proma quidem, cum juvet alios, ut in virtutis stadio alacriter de-currere possint: Conda autem, quia docet modum servare in erogandis bonis, ne nimia eorum erogatione nobis me-dia subtrahere videamur. Portam vero liberalitatis & ar-cam reserunt semper laus, amor & fama. Proinde aliis en-comiis missis, illico ad definitionem ejus, semotis hac vice ejus extremis, speciatim considerandis, nosaccingimus. §. 2. Statim vero definivit Eam Arist l. 4. Eth. c. 1. quod sit mediocritas [...] [...], id est, circa pecunias. Vel ex sub- sequenti textu ita describi potest: Liberalitas est Virtus ser-vans mediocritatem [...][...][...][...][...] in danais [et] accipiendis opibus mediocribus. Praemissa hujus definitione, sunt alii negotiosi in evolvenda hujus virtutis voce tam graeca, quam latina. Graece dicitur [..], quae & libe-ralitatem pariter & libertatem significat, adeo, ut liberalita-tem derivatam judicent a libertate, eo, quod liberalitas ho-mine libero & ingenuo maxime digna sit, eiqueaccommo-data, talemque hominem divitiarum servitute, quarum A 2 com L complures abjectissima sunt manicipia,exuat. Prout [...]-[...] seu artes dicuntur [...] seu liberales, quod libero homine dignae censeantur; illiberales autem servis conve-niant. A quo non abludit Teutonum vox: die Frengebig-keit/ non tantum, quod quispiam juxta virtutem hanc libere agat: sed & quod si ita libere agere velit, liber sit & non servus, cui non facile liberalitas adscribitur. Conspirat idem vox Hebraea [...] & liberalitatem & libertatem notans, donumque spontaneum, quod ex nulla obligatione legis & voti, vel in sacrificium; vel in alios pios usus conferebatur Deut.16.10.Ps.54.8. Ps.110.3. Esdr.8. v.29. imo[...][...]prae aliis liberalibus Principes & Magistratus dicti sunt [...] liberales, utut & munifici dicantur, haud ab simili modo, quo Magnates ejus modi dicuntur Evergetae, pro ut tali nomine Ptolemaeus AEgyptiorum Rex ob multa & maxima in Grae-cos merita appellari meruit; licet communiter indigitet benefactorem. Vocatur etiam a Cic: l. 1. Offic. Benignitas & Beneficentia, eamque comprehendit ex certis rationibus sub justitiam, quarum haec esto potissima, quod sicuti justi-tiam nemo erga seipsum exercere potest, sed erga alios, ita & cum liberalitate sese rem habere. Alii salutant earn bene-volentiam, Parsimoniam, Largitatem, Munificentiam, [...]-[...], quarum tamen quaedam distingvuntur, quaedam non, ceu peculiares ac distinctae virtutes. vid. Keckerm. Timpl. & alii recentiores. Sic praeterea dicitur, primam hanc cum reliquis post Fortitudinem & Temperantiam, virtutes, magis significare affectus interne residentes corrigendos, quam externos istos, Fortitudini & Temperantiae conveni-entes, in corpore potissimum sese exserentes; adeoque cum hospitem talem menti inclusam servemus, majori opera in- dige- digebimus ejus cognoscere indolem foras deducendam! Tale internum hic locorum est cupiditas [...][...], quae inter carceres suos est continenda & corrigenda: Alioquin Judice Terentio Heavt. divitie perinde sunt, ut illius animus, qui eas possidet, & sicuti vinum mutatur pro vasis qualitate; ita & divitiae variant pro moribus possidentium, ut nullum facultatibus insit crimen, sed in possessore. §. 3. Objectum autem hujus virtutis sunt [...], & dicuntur quasi [...] seu ut ilia, sic, ut etiam cadant in usum, & sint utenfilia, quibus quispiam male & bene uti potest. Quo nomine etiam non tantum nummi signati veniunt, sed & in genere opes reliquae, omnesque possessiones, quarum [...] usus & pretium pecunia & nummis [...] aestimatur, quarumq; est aliquis usus ad vitae sustentatione, ut pecudes, agri, domus, & alia suppellectilia. Quanti enim horum quod-vis aestimandu sit, pecuniis metimur, inquit Eustr: in l. 4. Eth. c. 1. n. 4. Communiori autem nomine redduntur [...] per pecuniam, quae pari modo generaliter usurpari potest, uti vox gr. [...]. Talem generalem acceptionem ad-mittunt etiam JCTI. vid. l. pecuni[ae] ff. de V.S. cons: itidem Arist: l. 5. Eth. c. 5. Coel: Rhodigin. l. 10. Lect: Antiq: c. 1. Ro- sin. l. 8. antiq:Rom:cap. 20. Polyd: Verg: l. 2. c. 20. ubi origi-nem pecuniae, [...] & numi invenies. Non vero ad [...] haec comniunicanda referenda sunt; Sapientia, Prudentia, (adde virtutes) bona valetudo, Consilia, vires in-tegrae [etc]. Secus quam putat Spengl: Exercit: Ethicar. 7. p. 2. male hanc sententiam attribuens Caso, nihil enim horum (si intellexerit Johannem Casum Oxoniensem) in eo repe-ritur. Quis enim haec ceu utensilia erogabit, ut pro lubitu istis bene & male uti possit; virtute scilicet male, vitio bene A 3 it: it: ut plus de iis donet, quam possideat ipse, aut quomodo horum aestimatio nummis metienda est? alias enim recte vendidisset Alex: VI. Sacramenta, Altaria, Christum, recteq; tali modo liberarentur animae ex purgatorio & gehenna, dum modo [...] umerarentur pro iis liberandis, vid: A-rist; l. 3. Eth. c. 10. (13) & Eustr: l. c. n. 12. Esse autem [...] talia liberalitatis objctum probatur ab Arist: (1.) a conse-quente [...][...], seu per remotionem aliarum virtutum, cum liberalitas neque in formidolosis & bellicis rebus, neque in voluptuolis, neque in judiciis, [etc]. sed in dandis & accipiendis pecuniis versetur, ita, ur nemo dicatur libera-lis propter res bellicas, aut propter abstinentiam a volupta-tibus, nec propter actiones justitiae, honores, veriratem, aut propter alterius cujusdam virtutis actiones, sed tantum pro-pter rectum pecuniarum usum. Ergo. (2) Ab extremis li-beratitatis: si enim illiberales sunt illi,qui nimium pecuniis sunt dediti, & in servandis & accipiendis illis modum exce-dunt: Contra autem prodigi, qui pecunias suas profun-dunt, & in dando modum excedunt; utique liberalis versa-bitur circas res istas [...], recteiis utendo. Contrario-rum enim eadem est ratio. Et circa quam rem versantur extrema liberalitatis, circa eam etiam versatur liberalitas. (3.) A natura aproprii, rem a re distinguentis, quia nulla alia virus, quam haec, facit, ut [...] ratione [...] & [...] be- ne uti possimus, quod est propria hujus liberalitatis virtus. §. 4. Quod autem [...] in usu consistant, nemo sane inficiasibit; nam sine eo, licet magnae fuerint opes, attamen inter vere bona numerari non poterunt; virtutis enim laus non in possessione, sed in actu consistit, & [...] non sunt magnifacienda, nisi fiant [...]; juxta illud Cor-nelii Galli. Quid Quid mihi divitiae? quarum si dempseris usum, Quamvis largus opum; semper egenus ero. Moderatur autem haec virtus illum affectum, quiest cupidi-tas & amor, profundendae, vel tenaciter retinendae pecuniae. Hinc bene ut et ur ille divitiis, qui habuerit eam virtutem, quae circa hasce utendas versatur; & male, qui habuerit ha-bitum vitiosum qui circa hasce male utendas est occupatus. §. 5. Natura vero & vis liberalitatis consistit in actio-nibus, quarum sunt duae, [...] [...] [...] dare & accipere. Nam in quibus unaquae que virtus laudatur, in iis est opera-tio ejus & mediocritas. Jam vero in datione & acceptione [...] laudatur liberalitas; Ergo, Cum enim divitiae in-ter utensilia numerentur, & possit aliquis bene & male iis uti, sicuti & coeteris omnibus, quorum est usus aliquis, utiq; & liberalis opibus suis bene uti debet, id quod fiet, si in sum-ptibus & dationibus, in acceptione & conservatione recte sese gesserit. Hinc actiones tales [...] pertinent vel ad [...] seu possessionem, vel ad [...] seu usum [...]. [...] id est pecuniae acquisitio consistit vel in[...] in acci-piendo, quando ea, quae non habemus, aliunde acquirimus; vel in [...], seu in custodiendis acceptis: non enim minor est virtus, quam qu[ae]rere parta tueri. [...] autem consistit: vel [...][...][...] in faciendis sumptibus, vel [...][...][...] in dan-do & erogando. §. 6. Quod autem liberalitas magis versetur in dando quam accipiendo, id variis rationibus probatur (1.) qui-dem Ab usu, usus enim divitiarum non in accipiendo & cu-stodiendo; sed in sumptibus faciendis locum haber. (2.) A natura actionis [et] passionis invirtute; magis competit vir-tuti benefacere, quam accipiendo beneficium bene pati: nam nam virtus magis cernitur in bona actione, quam in passio-ne; ast dare beneficium est bene agere; accipere autem il-lud est pati, patitur enim ille, qui accipit beneficium, & ad-mittit ut beneficiis afficiatur. Plerumque vero actio me-lior esse solet sua passione. Et (3.) magis virtuti conve-nit honesta agere, quam turpia non agere: ast beneficium dare est honesta agere; non autem accipere beneficium, ubi non est accipiendum, est turpia non agere. Affirmatio autem praestat suae negationi. (4.) Ratio a proprio virtutis, quod est laus ejus. Danti vero magis gratia habetur & ma-jor laus tribuitur, quam accipienti, qui enim dat benefici-um, ei magis debetur gratia, quam ei, qui accipit illud. Pro-inde major laus sequitur dantem, quam accipientem. (5.) A facili [et] difficili, facilius est aliena non accipere, quam sua dare. Quae autem sunt difficiliora, in illis magis conspici-tur virtutis vis & excellentia: ea de causa etiam fortitudo maxime virtus est. (6.) A sententia communi; Vulgo quoque liberales dicuntur & laudantur, qui aliis dant, quam qui accipiunt, utut praeterea, qui non accipiunt, ubi non ac-cipiendum est, justitiae potius nomine commendentur. Et sic communiter propter actionem liberalitatis & [...] di-cimur liberales & laudamur, non autem propter [...]. (7.) A consequente bono. Ex omnibus tere propter virtutem charis maxime diliguntur liberales, ut pote qui aliis pro-sunt, prosunt autem dando, non accipiendo: jam propter quam actionem liberalis aliis maxime est utilis & amatur, circa eam potius versatur liberalitas: sed propter [...] fit prius; E. Adeo, ut & illi, qui quomodocunque in pecuniis expendendis largi fuerint, amentur, quia similitudinem quandam cum liberalibus habere videantur. Utut fortes majori majori amore quam liberales prosequendi sint, quia de-fensione sua faciunt, ut ad exercendas virtutes [...] con-serventur, Eustr. in 4. Eth. c. 1. num. 25. Ergo. Imo (8.) af- ficere beneficiis, non affici, DEI proprium est, inquit Eustr: l. c. n. 32. Et sic virtus, quae in benefaciendo elucet, divinum quoddam videtur, Deique assimilatio quaedam est. §. 7. Hisce praesuppositis, dicendum aliquid erit, de officio Liberalis, & quae ipsi in dando observanda veniunt. Necesse enim erit, ut is (1.) Respectu finis, honesteagat, & honestatem quoque obtineat, seu, ut [...][...] honesta-tis gratia det. Honestum autem est, bonis praestare benefi-cium. Hinc liberales non sunt 1. qui ostentationis & ina-nis gloriae causa aliis benefaciut, ut conspiciantur ab homi-nibus, major enim honestatis fructus in conscientia reponi-tur, quam in fama, 2. Qui etiam ob timorem praeter vo-luntatem suam erogant, ut fugiant vim superiorum. 3. Qui auxilii & favoris conciliandi gratia, alios uti Judices mune-ribus corrumpunt, Patronos, Promotores, sibi muneribus suis volunt devinctos. Inde fluit illud Ovid: ex l. 2. de art. amandi Munera crede mihi, placant hominesque Deosque, Placatur donis, Juppiter ipse datis. 4. Qui ad honoris aucupium abeunt, & datis muneribus ad honoris culmen pervenire satagunt, uti fecit Tyber:Grac-chus, qui frumentum distribuit in populum tempore ca-ritatis, ut postmodum suffragiis populi in Magistrarum eli-geretur; Et Nero initio dominatus sui vigesimam quintam venalium mancipiorum partem remisit, ut popularem au-cuparetur auram, 5. Qui quaestus gratia dant, ut majora inde munera & dona recipiant: non enim foenaranda, sed B danda danda sunt beneficia, vid. Sen. l. 4. de Benef. c. 1. Inde sunt aepius astutiae & violentiae operculum tegendae, juxta illud: [...][...][...][...]. Ita dantur, qui liberalitate sua mala alios in moribus & religione corrumpunt & exercent, quo veritatem occultent, placentas hominibus loquantur; pa-triam que suam prodant. Quale quid Belgiae status moder-nus edocuit. 6. Qui invite dant, ut ab importunitate petentium absolvantur, ne sordidi videantur; talia enim beneficia sunt coacta. Liberalis quoque porro observare debet, ut (2) Respectu modi, quibus, quantum, quo loco, quoque tempore dandum sit, perpendat; quin & coetera omnia quae ad rectiam dandi rationem requiruntur, obser-vet, ut potissimum [...][...][...] libenter ac jucunde ex a-nimo det & condonet, cons: 2. Cor. 9. v. 7. Secus quia git, in ullo horum liberalis non est. Frons enim rugosa, verba-que rigida jugulant, non solantur, frangunt egenos ac suc-cumbere faciunt. Contra autem, sicuti urentes, inquit Drexel: parte 2. c. 2. de Eleemos. soles, aestusq; vehementissi-mos etesiae mitigant sic pauperem verba mulcent mitia, & ad humanitatem composita. Imo, qui moleste dat, pecu- niam honestati anteponere videtur, quod est hominis ab- jecti indicium. Proind [...] dare debet, non indifferen-ter, in dignos pariter & indignos beneficia collocando, sed erogando bonis viris, consanguineis, amicis, popularibus & qui de nobis sunt benemeriti, & quidem tantum, quan-tum oportet, ut non tam dignitatem, quam egestatem ho-minis respiciamus. Hinc eum Arist: egenti homini, ex-treme aliis malo eleemosynas dedisset, reprehensus; pro-pterea respondit se non [...] sed [...] humanita-ti dedisse. Test. Diog: Laert: in vita Arist. Quantumque facul- facultates dantis ferre possint, ne & nobis deficiant, & ni-mia profusione fons liberalitatis inarescat, & qui magis no-bis sunt conjuncti, magis que merentur, iis magis benefa-ciendum, quam qui parum, aut nulla ratione nobis sunt conjuncti, minusque merentur: Inde Patri, Fratri, Profes soribus ac Praeceptoribus nostris magis benefaciendum est, quam exteris. Deinde & ea danda sunt, quae prodesse, non nocere possunt; sic quoque tempestive dandum est: nam bis dat, qui cito dat, & veloces Gratiae sunt svaviores. Con-tra vero beneficium diu inter manus dantis b[ae]rens, ingratum est, ait Sen: l. 4. deben. Et tarda beneficia ab invitis profe-cta videntur, & sic minus grata sunt, Cumque honoris publice amplificandi gratia fiat, publice etiam da-ri potest, ut testimonia virtutis pluribus innotescant. Si vero sublevandae paupertatis gratia id fiat, in loco privato dandum est, ne detrahatur quippiam honori accipientis, ac coram aliis ei rubor incutiatur. Dandum enim est ei, cum hilaritate animi, sic, ut qui moleste dat, invitus det, & ta-le donum est instar panis lapidosi, ex Sen: l. 2. de Benef. c. 7. Nec exprobrentur beneficia, lacerat enim & premit fre- quens meritorum commemoratio, vid. Sen. l. 2. de Benefic. c. 10. & Cic. in Laelio. §. 8. Nec minus, quae liberalitati in accipiendo con-veniunt, indicanda erunt; nam quem admadum in dando, ita quoque in accipiendo recte sese liberalis gerat, necesse est. Sequius licet sentiat Clem. Timpl. parte. Philosoph. P. & l. 3. cap. 9. Quaest. 2. & q. 13. Liberalitas, inquiens, non in accipiendo, sed in dando consistit, ideoque nec libe-ralis est, qui accipit, sed qui dat beneficium. Non diu enim maneret quispiam liberalis, nisi fontibus ejus iterum quae- B 2 dam dam affluerent. Talis autem affluxus fiat per acceptio-nem & conservationem. Prospiciat inde liberalis ne (1.) accipiat ab iis, quibus non convenit accipere, ne cuidam injuriam facere videatur. Neque sit (2.) [...] petax, sive in poscendo & accipiendo importunus & procax, ma-gis enim debet benefacere, quam beneficium ab aliis acci-pere. Interim (3.) non erit liberalis negligens suarum rerum, quia ex illis aliis commodare desiderat; unusquis-que enim, inquit Eustr. in h. l. num 34-35. Virtute aliqua praeditus, ejus rei curam habeat, qua in exercenda virtute sua uti consvevit. Perinde enim esset, si liberalis opes ne- gligeret, ac si vir fortis vires; ex hisce enim & liberalitatis & fortitudinis operatio existit. Nemini igitur (4.) inju-riam facint in acquirendis opibus, ut ex male partis sit libe-ralis, & de alienis, sed acquirat bona, ut iis benefaciat aliis: nisi enim acquisiverit, non habebit, quod dari possit l. 4. Eth. cap. 2. Non enim est liberalis, qui de alieno est libe-ralis sed ille, qui, quod alteri donat, sibi detrahit: inquit Sen: l. 1. de Clementia. Magnus autem habendus est dele-ctus in conferendis Beneficiis, ne meliora retineamus, dete- riora vero aliis demus. Qui enim deteriora dat, videtur sui majorem habere rationem, quam alterius, cui tamen extrinsecus optime cupere videtur, Liberalis autem non tam se, quam cui benefaciat, respicere debet; Nec commo-dum suum alienae necessitati anteponar. Eustrat l. c. num. 36. §. 9. Non autem beneficia liberalis ex magnitudine doni & multitudine, sed ex qualitate doni & dantis aesti-manda esse asserimus. Sicuti enim artes non solum in magnis operibus perspiciuntur, sed & in parvis. Ita ut Po- lycle- lycletus & Praxiteles & Myron tam parva, quam magna ali-qua statua affabre facta specimen artis suae ostendere pote-rant: ita & virtuosus, & per consequens liberalis in parvis & magnis factis, eandem actionis honestatem dando & acci-piendo prae se ferre potest. Eustr: num. 49-50. Valde equi-dem proprium esse videtur homini liberali, plura aliis dare, & sibi pauciora relinquere; ita tamen sibi prospicere de-bet, ut & facultatum rationem habeat, qui enim pro bono-rum facultate non erogat, sed vel minus dat, vel amplius, quam facultas ejus patitur, ille liberalitatis leges transgredi-tur, Eustr: num. 37. Imprimis, quia non in multitudine eo-rum, quae dantur, sed in habitu & animo dantis liberalitas consistit, unde non repugnat, dantem pauciora liberalio-rem esse eo, qui dat multa,manu enim dat pauca, affectu sin-cero multa. Hinc vidua Luc. 21. duos obolos in Gazophi-laceum immittens, plusdederat, quam alii divitum omnes, hi enim ex abundantia dederant, illa autem ex penuria, uni-versam substantiam erogaverat. Inde vel unico nummo prodigus vel avarus esse potest, dum illum erogat, quando & ubi non necesse est; & quando retinet ubi elargiendum efflagitavit honestas. §. 10. Liberaliores denique videntur illi, qui opes-suas non acquisiverunt, sed ab aliis acceperunt per haeredita-riam donationem, fortunae casum [etc]. quam qui propriis laboribus eas compilarunt. Nam illi (1.) inopiam non sunt experti, inde fere ignorant, ad quid prosint divitiae, aut quantum mali positum sit in paupertate : hi autem, magnis laboribus opes suas acquisiverunt, ideo magis et-iam easamant & custodiunt. Unde non tam faciles sunt ad dandum, quam illi. Inde (2.) quisque magis proprium B 3 suum suum opus amat, quam quod ab aliis est effectum, prout il-lud in parentibus & liberis, in Poetis & illorum carminibus est videre. Parentes enim magis amant proprios suos li-beros, quam alienos; & Poetae suis magis delectantur car-minibus, quam aliorum; Inde natum est illud [...]-[...]. Suum cuique pulchrum. §. 11. Liberalem autem non facile posse ditescere probamus exinde; quoniam 1. divitiarum custodienda-rum non estavidus. Cujus argumentum est inquit Eustr. in h. l. num.43. quod fortuna tanquam injusta a nonnullis spleat accusari, quae divitias iis,qui digni sunt, ipsisque uti o-ptime sciunt, non exhibeat. Nec 2. propter se eas amat, sed ad largiendum facilis est, & undiquaque intentus aliis gratificari & benefacere,habita tamen ratione prudentiae,ne sumptus in res non necessarias erogentur, qui postea in ne-cessariis deficiant. Coeteroquin uti virtuosus in laetando & dolendo servabit modum, sic ut locupletissimam suae vir-tutis mercedem, non fortunae bona aestimet, sed virtutem ipsam. Quod si enim aliquando contingat, eum, contri quam oportet, & praeter honestum sumptum facere coa- ctum a Tyranno quodam in spectacula, in ludas aut viscera- tiones, aut naumachias, aegre quidem feret & dolebit, cogi-tans illud apud Cic:l. 2. Offic. Benefacta male cllocata, male-facta arbitror,sed modice sumptum, & ut decet, faciet in po-sterum. Ejusdem enim vitii est, nihil prorsus dare, quam dare, cui non oporteat. Talia autcm omnino dolorem movebunt:. Gaudebit autem, si opibus suis salutem cujus-dam promoverit, non imitando Simonidem, referente Plu-tarch. gloriantem, quod haberet duas arcas domi,unam pe-caniarum,alteram gratiarum: illam priorem se semper re-perire plenam; hanc veroinanem & vacuam. E contra- rio rio Tyberius Imper, potatori cuidam,qui potando reliquos superaverat, totamque vini amphoram propinaverat, dimi-dii Imperii partem offerens, non fuit liberalis. §. 12. Et lieetdare & accipere contraria videantur, sic ut in uno subjecto nempe liberali esse nequeant: accipere enim in compendio consictere videtur: dare autem in di-spendio; illud est bonorum acquisitio, haec abjectio & alie-natio: lnterim tamen in honestate, ceu in tertio aliquo debi-to conveniut, dum unum sequitur alterum, sic, ut qui justus est in dando, etiam talis sit in accipiendo; si autem in al-terutra actione non habeatur aequitas, tum sunt contrariae istae actiones; si enim prodigus plura dat, quam debebat, excedit, utique & in accipiendo errabit. Sicuti avarus errat in accipiendo, plus, quam par est, sumendo; sic etiam in dando, minus quam par est, erogando. Ad rationes autem respondet Eustr: in h. l. num. 52-53. seq.in mod.sicuti mode-rata & honesta datio, non est abjectio & alienatio bonorum, sed usus; sic & honesta & moderata acceptio non est acqui-sitio & possessio absolute qualiscunque, sed ad usum oppor-tunum facultatum comparatio; ita nec immoderata datio est usus, sed abjectio; neque immoderata acceptio est ac-quisitio, sed ad abjiciendum & profundendum reservatio. Ut tali modo datio & acceptio, si vel moderatae fuerint, utrae-que inter se minime sint contrariae,sed se mutuo consequan-tur,in eodemque existant. Si autem altera moderata, alte-ra immoderata sit, tunc fient contrariae, nec se mutuo conse-quuntur, neque consistunt in eodem. Melior tamen est ille,qui errat in dando,quam qui in non dando: sicut Judex bonus mavult errare in absolvendo notente, quam peccare in condemnando reo innocente: juxta Adriani Imperato- ris ris dictum; Satius est nocentem absolvere, quam innocentem damnare. Inde cum M. Antonius homo liberalissimus omnia fere aliis dedisset; exclamavit; Hoc habeo, quod-cunque dedi. Sen. l. 6. de Benefic. cap. 3. Sed ulteriori qua-dam adhortatione de contrahenda nimia erogatione opus forte non erit, cum durissimo hoc seculo plurimi ad rem suam satis attenti, satis parci, & adstrictissimi offendantur. Tantum hac vice. Epigramma Praesidis. EN! mortalis homo Divum subsellia scandit, A quo continue mos bonitatis abit. Hinc rutilat coelum speciosis nobile Signis: Vivit ibi donis Jupiter ipse datis. His bene dispositis consistit publica rerum Forma; quibus demptis, corruit illa salus. Rara datur Moecenatum constantia priscta, Quam soripto revocas fors tibi proficuo. Patria si suerit Charitum triformis imago, Officiis gliscet GLITZCHKIUS inde bonis!