EXERCITATIONUM JUSTINIANEARUM SEPTIMA Continens Annotatioms ad Libri secundi Instit. tit. 6,7,8,[et]9. Quam DEO adjuvante SUB PRAESIDIO JOHANNIS BRUNNEMANNI Phill.& J.U.D.atq;Instit. Profess. Publ. Examinandam proponet GEORGIUS-FRIDERICUS FABRICIUS Bregensis Siles. Ad diem IV. Januarij Anni M. DC. XLII. Francofurti Literis MICHAELIS KOCHII. V I R O Amplissimo, Clarissimo,nec non Doctissimo, DN. JOHANNI GUNTHERO Phil. Magistro, Jllustrissimi juxta ac celeberrimi Gymnasij Bregensis in Silesia Gymnasiarchae vi-gilantissimo, & Graecae lingvae Professori solertissimo, [etc]. Patrono ac Favitori,ut & Praeceptori quon- dam suo, Parentis instar aeviternum honorando atq; amando, Hasce studiorum suorum [...] In debiti honoris [et] amoris gratiq[ue] animi [...] offert & dedicat Georgius-Fridericus Fabricius Brega Silesius CUM DEO. Ad Tit. 6. NEC hodie omne discrimen inter Usucapionem & Praescriptionem sublatum esse statuimus cum Hillig, in Do-nell.l.5.c.4.lit.1. Bonam fidem initio intervenire sufficit per l.48.§.1.ff. de acquir.Rer. Dom.l.pen.pro emtore. sc. in immobilibus. nam in mo-bilibus superveniente scientia rei alienae, res statim furtiva fit. Jure tamen Canon:quod Camera sequitur, teste Mynsing.4.obs.6. [et] Gail. 2.obs 18.n.7. per c. ult.X.de pr[ae]sor. semper bona fides exigitur. Su-perveniens autem mala fides non vitiat usucapionem completam. Pan:Fel.[et] Dd.commun.inc.vigilanti de pr[ae]script. Wesemb.cons.5.n. 26. Imo & excusatur possessor rem retinens in animae interiori s.con-scientiae judicio, quia juste possidet, per l.juste 11. de acquir. posse[ss]. Dd. commun. in d.cap vigilanti. Covarr. late in c. possessor de R.I. in 6. p.3.§.2. Balbus de praescript.partis 3 princ. part.2.qu[ae]st.9. Neg.An-ton. Butr. in d.c. vigilanti, & Dd. quos citat Covarruv.d.l.n.1.[et] Bach. in Treutler. vol. 2 disp.22.th.6.lit.C. per cap. locupletari de R. I. in 6. Placet tertia sententia, quam proponit etiam Glo[ss]. in d.cap.vigilanti. & probat Connan. lib.3.commen c.14. & Vult.hic n.40.distingvens inter titulum onerosum & lucrativum. Dubitantem bona fide possidere affirm. Hoenon.d.6.qu[ae]st.7.neg. Goedd.ad l.109 n.3.de V.S. nec bona nec mala fide eum possidere ait Co-varruv.in d. c.peccatum p.2.§.7.n.3.[et] seq.Hunn.lib.2.tract.3.re-solut. qu[ae]st.6. Distingvunt inter dubium theoreticum & practicum. Fachin.l.1.contr.65.[et] cum eo Hillig.ad Don.l.5.c.17.lit.A. Tentari possit distinctio, utrum in hanc, utrum in contrariam opinionem, rationes mentem possessoris magis moveant atque inclinent, quia vix videtur b.f. possessor dari posse, cui tale dubium aliquando non incidere possit. An autem & immemor: praescriptio, quae vim privilegij ex certa scientia concessi obtinet: c.super quibusdam 26.§.praterea X.de V.S. [et] l.3.§.ductus aqu[ae] ff.de aqua quotid.[et] [ae]st. fidem bonam jure Ca-non:exigat? Et affirm: sententia verior videtur, ut apparet ex tradi-tis. Covarr. in d. c. possessor. p. 2. §. 8. num. 4. Fachin. lib. 1.controv.63. A 2 Harpr. Harpr. hic n.61. [et] Dd. ab ipso allegati quia c.ult. X.de praescriptione loquitur generaliter. Unde quamvis Br.in l.sequitur § siviam ff. de llsucap. [et] Host. de praescript.tit. qu[ae] res [etc]. & cum Costal. Hillig.in Don. lib.5.c.ult.lit.B. nec Jure Canonico in praescriptione bonam fi-dem requiri velint, quia circa praescriptionem actionum nulla, scd tantum circa praescriptionem rerum, mutatio facta, & haec introdu-cta in favorem possessoris, illa autem ob odium non agentis. Dyn.in d.c. possessor n. 10. [et] 11.de R. I. in 6. Attamen quia generaliter cap fin. loquitur & in effectu, si contra mala fide possidentem nulla daretur, post trigesimum annum actio, locuplaretur possessor cum alterius damno, etiam ad actionum praescriptionem tricenariam vel quadra-genariam bonam fidem requirimus cum Fachin.d.controv.63. Balb. in p. 2.partis 3.princ quaest.6.n.9. Mynsing.4.observ.6. ubi hanc com-munem esse ait. Praesumta tamen mala fides tricennali & magis praescriptione im-memoriali purgatur Vasq.l.2.controvers.ill.81.n.10.Myns.d.obs.n.5. Ant. Gabr.l.5.tit.de pr[ae]scrtpt. concl.com.1.n.58. Justa causa seu titulus, qui secundum requisitum est,in praescripti-One actionum tricennali non requiritur per l.3.[et] seq.C.de pr[ae]script. 30.ann. multo minus in immemoriali. per tradita Harprecht hic.n. 84. [et] seqq. & Hoenon.d.disp.6.th.1.si tamen de titulo vitioso con-stet, neq; praescriptio haec consistet Jure Canon:,quia ex titulo vitioso mala fides praesumitur. Hoenon.d.l.quaest.2. Harpr.n.86. Ignorantia tamen tituli praescriptionem non vitiat, ut ex l.2.§.2.pro emtore pro-bat Fachin.l.8.contr.31.Harpr.hic.n.96. Praesentes hodie ij judicandi, qui in eadem provincia domicilium habent, l.penult.C.de pr[ae]script.longi temp. vel hodie sub eodem ju-dice. Harpr.hic n.106. Vid.Bachov. ad Treutl.vol.2.disp.22.[...].4.lit.H. qui vero aliquandiu absunt,his tot anni supra decennium adjiciendi, quot abfuerunt. Novell.119.c.8. Contra Ecclesias (imo & civitates, ut recte Fachin.lib.8.cap.3 qui in Novell.111.plus dictum quam scriptum esse dicit) hodie quadra-ginta demum annis praescribitur, excepta Romana, contra quam 100 annis demum praescribitur, quod, quamvis Jure Civili secus, ut ostendit Ar.Pinell ad Avth.nisi tricennalisu.C.de bonis maternis n.57. & Rittershus. in Novell. p. 11. cap.1 . num. 18. nec enim avthent. Irnerij quas quas actiones C. de S.S.Eccles. avthentica est, Jure tamen Canonico receptum.cap.ad audientiam 13.X.de praescript.cum.cap seq. Feudum tamen triginta demum annis usucapitur cap un.§.si quia quod si de feudo def. cont. sit inter dom.[et] agn.2.P.26. modo ut feudum possederit.d.§.si quis [et] ibi Dd. Harprecht hic n.123. Schultz syn.feud. cap.9.num.89.atque adeo ut requisitus servitium exhibuerit d.§. [et] Schultz d l.n.90. in Ecclesiastico tamen feudo, sicut jure communi 40. annos requiri & verius & receptius est per notata Schultzij d.l. l88.[et] Rosenthal in syn.f.cap.6.con.38.n.7. Eadem ratio domini fundum alterius ut feudalem praescribentis. per reg.in l. fin. C. de indict. Viduit. Rosenthal syn:feud.c.6.conel.81. & Harp.hic num.128. Igitur & libertas a Domino, & proprietas a va-sallo tanto tempore praescribi potest, ut Myns.cent.4.obs.28.Schultz d.l.n.93. [et] seq [et] Harpr.hic.n.130.[et] alij. Ad §.1. Res alienari vetitae nec usucapi possunt, per l.alienat.28. de V.S. ut fundus dotalis. l.42.ff.h.t. res pupillorum l.48 pr.de ac-quir.domin. nisi pupillus tantum possederit rem illam bona fide, licet ceu pupillaris venierit l.2.§.8.[et] 15.pro emt. Vid. Bachov in l.2.d.disp. 22.th.3.lit.g.[et] Hillig.in Donell. lib.5.cap.23.lit.A. Item res mi-norum licet alienabiles l.fin.C.in quibus causis in integr.restit.necess. non est.in quibus tamen tricennalis praescriptio datur per d.l.fin. sicut & hoc inter pupillum & minorem vulgo interesse putatur discrimen, quod usucapio contra illum etiam si contra defunctum caepta sit, continuari non possit, secus contra minorem,Balbus d.tract.p.1.par-8 is.6.princip.n.35. qua de re plura Vasq.de succe[ss].creat.l.1.§.10.n. 39.[et] seqq. Mauritius de restit.c.94.[et] seqq.[et] Bachov. in Treutler.d. thes.3.lit H. Non possunt etiam praesidi donata l.penult.ff.de Repe-tund.l.48.pr. de Acquir. Domin. nec bona filiorum famil. ad ventit. l.1.§.ult.C.de Annal. Except. cujus ratio in vulg.reg.non valenti agere non currit praescriptio. scilicet si impediatur impedimento ju-ris, non facti ut illam reg:limitat. Pinell in d.avth. tricennalis n.42. Ad §.2. Ut vi possessa res sit, initium possessionis violentum sit oportet, l.4.§.penult.h.t. secus si vacuam possessionem occupans Dominum vi prohibeat, nisi possessor absens animo retineat posses-sionem, & reversus repellatur. nam & is dejectus videtur, l.25.§.ult. de acquir.possess.neq;vi dejectum esse sufficit, nisi statim a dejiciente A 3 possessa possessa res sit,d.l.4.§.22.l.33.§.2.h.t. quid si vero debitor ipse pi-gnus subtrahat & vendat, an illud usucapi possit? Videntur pugnare l.4.§.21.h.t.l.5.ff. pro emptore & l.ult.h.t. & l.6.C. pro emptore. Vid. Donell.lib.5.cap.28. [et] ibi Hillig. [et] Bachov.in Treutl.vol.2.disp. 22.th.3.lit.A. [et] B. Ad §.8. Purgatur vitium, si rem furtivam recipiat Dominus 1. ju-ste, ut avelli nequeat d.l.4.§.12. [et] 26.h.t.2. si recipiat ut rem su-am, non si emat, d.§.12.3. ut si sciens amisit, scicns etiam recipiat. d.l.4.§.7.[et] 10.Donell.l.5.c.28. Ad §.9. Res Principum, vel privatae sunt, vel publicae: hae iterum vel quoad proprietatem & usumfructum ad principem spectant, & communissime res fiscales dicuntur, vel quoad proprietatem ad po-pulum pertinenc, usufructu tantum sunt principis, ut bona domani-alia, CammerGuter/quam distinctionem a paucis observatam, incul-cant recte Lucas de Penna in l.7.C.de omni agro deserto lib.11. Ferd. Vasq.de Succe[ss]. creat.l.3.§.26.num.48. [et] seq. Andreas Knichen de Sax: non provocandi jur. c.7.num.3 [et] 4. Grotius lib.2.de jure pacis [et] belli c.6.num.12. Demanialia plane non possunt usucapi, sicuta-liae res publicae, quia eorum proprietas ad populum spectat, & ideo exemtae sunt commercio, nec alienari possunt. Bl.in pr[ae]l.feud.n.32. Lucas de Peuna d.l.Dd. inc.intellecto. Vasq.d.l.num.45. Neviz.in-ter cons. Bruzi feud. cons.12. Menoch. cons.426.Heig.part.1.qu[ae]st.19. num.5. Cujac. in d.c. Clapmar. de arcan. Rerumpubl.l.5.c.12. [et] Gro-tius d.c.6.n.11.[et] alij commun. Caeterae res fiscales,etiam principis patrimoniales, praescriptione tamen 30.annorum usucapi possunt, ut tradit Mynsing.hic.num.6. quae tamen si tantum delatae sint fisco, non vero ei nunciatae, usucapi possunt quadriennio, l.1.C.de quadr.praescript. quia nondum fisco acquisitae. in poenalibus fisci quaestionibus 20.annorum praescriptio locum habet, atq;ita intelligimus l.13.de divers. [et] tempor.praescript. cum Connano lib.3.Com.c.15.num.5. Ad §.11. Error juris usucapere volenti non prodest.l.nunquam 31.pr.h.t. adeo ut etiam praescript, tricennalem vitiet, quia malam fidem parit. Harpr. in pr.h.t.num.62.nisi jus admodum controver-sum CC.inc. cum dil.8.X. de consvet. & Dd. alieg. ab Harprteht.d.l. num.67. error facti si in causa sit non parit usucapione hic [et] l.27. h.t. h.t. quam legem illustravit Balbus in tract.de pr[ae]script. in fine. nemo enim sibi ipsi causam possessionis mutare potest. l.3.§.19. [et] l.19.§. 1.ff.de acquir.posse[ss]. & l.cum nemo 5.C.eodem. cjuam regulam decla-rat Donell.l.5.c.15. & Zasius in d.l.3.§.19. ubi duas limitationes ad-dit. nisi 1. processum sit ad aliquem actum extrinsecus aut 2. nisi ab aliquo tertio factum aliquod accedat per d.l.5.C.d.t. Si tamen 1.probabilis & justa erroris facti causa. procedit usuca-pio.l.33.§.1.vers. hoc amplius 3.t.2.§.15.pro emtore. Si etiam 2. ad falsum & opinatum titulum ipso Autore facta traditio accesserit, u-sucapiet possessor per l.3. [et] l.7.4.§.2.ff.pro suo. Ad §.12. Possessionem atq; usucapionem haeredi quodam modo continuari per hunc §.imo & vacante haereditate compleri l.40.h.t. jure singulari receptum est. per l.44.§.3.h.t. Vitium personale etiam defuncti & vitiosa origo possessionis gravat successorem per l.11.ff. de divers. [et] tempor.praescript. l.4.§.15.h.t. Unde reg. quod defunctus non potuit, nec haeres usucapiet, Zasius in d.l.11.num. 3.rat.in l.haeredem 59. de R.I. [et] N.48.in pr[ae]fat. quod quamvis de aequitate Canonica aliter se habere, si haeres bonam fidem habeat, nonnulli putent, recte tamen id d.l.[et] in l.13.§.1. de acquir. posse[ss]. num.15. rejicit Zasius. & hoc adeo verum, licet haeres nolit uti admi-niculo temporis, quo defunctus possedit Zasius d.l.Donell.d.l. quia virtutes & vitia de functi haeres induit ex Vultej.hic.num.36.Hillig.d. l. in Donell. lit. M. Diversum tamen in successore singulari, cui vitium personale au-ctoris non nocet, si ipse velit usucapere solus per l. an vitium 5.ff.de divers. [et] tempor. pr[ae]script. & ibi Zasius [et] Dd. neque enim dolus venditoris nocet emtori.l.7.§.11.de publiciana. Deinde si ipse sciat rem alienam esse emtor,vel accipiens alio etia titulo apto, non usucapiet,quia & in ipso bona fides requiritur.per l. 2.§.17.proemtore. Cujac.ad l.14.ff.h.tit.quod & hodie in haerede jure Canonico obtinet. Jure novissimo autem per Novell.l.19.cap.7. ad hoc ut mala fides auctoris emtori non noceat, requiritur sciencia domini, qua sciat rem suam esse & esse alienatam, alias 30.demum annis praescribetur. Vid. Rittershus.in Nov.p.11.cap. 2. Ad §.ult. Contra fiscum in bonis vacantibus praescribitur qua-driennio, l.1.C.de quadr.pr[ae]scr. Fiscus autem (& hodie procuraro- res res domus privatae Caesaris pet l.fin.d.t.) praescribit actionem rea-lem eodem spatio, emtore statim facto securo. Vid. Cujaci. in [...]. Cod. d. t. An autem directum dominium & plenum tribuit Usucapio? Aff. per l.20.C.de pactis l.4. in fine C. de praescript. 30. ann.l.3.ff.h.t [etc]. Donell.l.5.c.29. Pinell. in d.avthent.tricenn: num.38. Fachin. lit.1. controv.70.Hunn.lib.2.resolut.tract.3. qu[ae]st.15. Hoenon.d.disput.6. quaest.16. An autem ex capite ignorantiae rescindetur Usucapio? Affirm. quidem id communiter, sed everti ita totam Usucapionis doctrinam recte tradit Wesembec, in [...]. ex quibus causis majores num.10. [et] pu-gnat l.fin.C.de pr[ae]script.long.tempor. Accedit Vasq. l.2.controv.75. Tessaur. decis.134.num.15.Covarruv.in d.c.possessor.parte 3.§.3. Pi-nellus in d.avth.num.58.Hunn.d.l.quaest.16. Fachin.l.1.c.69.Harpr. hic.num.14.[et] seqq. & alij ab ijs citati, quorum sententia alteri, quae olim communis erat, sed absurda, merito hodie in judicando prae-ferenda. Ad Tit.7. Ad §.1. Mortis causa donare potest omnis qui testari l.25 pr.ff. de mortis caus. donat. sed tamen & filiusfamil. donare mortis causa permittente patre potest. d.1.25.§.1.[et] l.7.§.4.ff.de donat. rat ha-bet. Berlich.part.3. conclus.1.num.14. Sufficit autem consensum pa-tris sequi, Bertich.d.l.n.16. modo specialis sit non generalis, per l.7. §.5.ff.de donat. & late Berlich.num.17. imo & fine consensu bona adventitia, quorum ususfructus ad patrem non spectat, donare pote-rit per Novell.117.cap.1.§.1.Fachin.lib.5.controv.25.Hunn.l.2.resol. tr.4.qu[ae]st.5. Minorem etiam donare posse causa mortis, probatur per l.32.§.8.de donat. inter Virum [et] Uxorem. juncta l.20.§.1.de liber. legata. Fachin. l.5.controvers.61. Harprecht hic.n.43. Tiraq. ad l.si unquam verb. donatione largitus num.253.C. de Revoc. donat. Nec non mulierem, quae alias sine consensu curaroris staruro prohibetur, nul-la enim ibi mulieris obligatio vel laesio. Fachin.d.l.5.cap.60.Harpr. hic.n.63.Bened.Carpzov.p.2.Jurispr.Const.15.def.10. Bona autem donari ita possunt non tantum singula,sed & universa praesentia & futura,quia non eripitur libera testandi facultas, Wesem-bec.in [...]. de donat. mortis caus.num.5.atque inde de ducenda Falcidia l.5. l.5[et]penult.C.ad l. Falcid. Wesembec. d.l. forma ejus in 5. testibus consistit l.ult.C.d.t. quod generaliter intelligimus, etiamsi 500. solidos non excedat, cum Benedict. Carpzov. d.Const.defin: 29. quam-vis & mulieres & non rogati testes esse possint.argt.l.ult.§.ult.C.de Codicill. Benedict. Carpzov. d.l.def. 30. Praesentia tamen donatarij requiritur per l.38.de mort. caus. donat. Sed quid si convenerit, ne ullo casu revocetur, manet ne donatio mortis causa? Videtur id neg: per l.27.de donat.mortis causa. Sed af-firm. nos cum Hunn. libr. 2.tract.4.resolut.quaest. 2. per Novell. 87. Poenitentia praesumitur, si donator sponte rem donatam alienet, l.22. [et] 32.§.5.de donat. inter viram [et] uxor. Harprecht hic.num.75. & si inimicitia superveniat. argt. l.3.§.ult.ff.de action.leg.juncto hoc §. Ad §.2. Cum duplex sit donatio, propria & impropria, Schneidvv. hic.n.3. Wesemb. in [...].h.t.n.3. Goedd. ad l.18. de V. S. quaeritur, ari omnis remuneritoria donatio impropria sit, licet merita ejus generis sint, ut nullum jus agendi, sed naturalem obligationem tantum pro-ducant? & quidem recte id videntur negare. Pinell.in l.1.C. de bonis mat. p.3.n.60.[et] Bachov.in Treutl. volum.2.disp.19.th.3.lit. E. unde quod vulgo dicitur, donationem hanc remuneratoriam non indige-re insinuatione, nec propter ingratitudinem revocari, valere inter pa-trem & filium & inter conjuges, & evictionem hic locum habere, nec locum habere beneficium, inquantum quis facere potest, s.compe-tentiae, & quae alia de remuneratoria ista traduntur irregularia, apud Iason. in l. fi cum sortem §. libertus ff. condict. indeb. Borcholt. cons.7. [et] alios. non aliter vera esse putamus, nisi 1. merita sint singularia & specialia, 2. & quidem talia propter quae competat jus agendi, Bachov. d.l.imo nisi aliunde etiam satis sint remunerata. Non opus habent insinuatione donatio facta a principe. l.34.in fine pr.C.h.t. etiam inferiore, Bl.in l.34.C.h.t.[et] Harpr.hic.n.107. Bachov.in Treutl.th.6.lit.D.secus in Magistratibus alijs, Bachov.d.l. item confirmata juramento. Treatler. [et] ibi Bachov.d.l.lit.F.Harpr. hic.num.113. faciunt notata Gailij l.2.observ.40. item donatio pro-pter nuptias jure Novell. per Nov.119. nisi ex parte mariti ex dote lu-crum sperantis. per Novell.127. Vid. Rittershus.in Nov.p.5.o.10.n 5. de his & alijs exceptionibus vid.Giphan.ad l.25.C.de donat. & alij. Sed quid in pijs causis? Nihil hic praecipuum esse defendunt, Salicet. B in l. in l.34 pr.num.4.C.h.t. Treutler. & Bachov. d.l.lit. E. per l. 35.§. ult.C.h.t. [et] l.19.C. Stis Eccles. nisi in causa liberationis captivorum per l.36.pr.C.h.t. quorum exemplo necilla donatio, quae illi facta, cujus domus inccndio vel ruina perijt. d. l.36.§.2. Nec opus est ea- dem insinuatione, si Magister militum donationem fecerit militibus ex sua substantia vel ex spolijs. d. l. 36. §. 1. An autem & aliae causae ingratitudinis praeter enumeratas in l. ult. C. de revocand. donat. dantur? Neg. Harpr. hic n.120. Hunn. lib.2.re-sol.tr.4. qu[ae]st. 8. Donell. l. 14. cap.27. ubi Hillig. lit.G. per hunc §. in verbis certis ex causis. & admittitur haec revocatio, licet contrarium initio pactum. Harpr.hic n. 128. Propter liberos etiam revocatur donatio, & quidem si liberi tem-pore donationis existunt, tantum pro parte, quatenus inofficiosa est, Jul. Clarus l.4.sent. §. donatio. qu[ae]st. 24. n. 1. [et] s. Fachin. l. 6. contr. 84. Harpr. hic.n.139. si vero liberi non existant eo tempore, & dona-tio sit omnium bonorum vel majoris partis, revocatur in totum. l.8. C.de revoc. donat. quam legem recte commun. Dd. non tantum de patrono, sed in genere intelligunt Fachin. l.3 controv. 85. Hunn.d.l. 2. tr. 4.qu[ae]st. 10 [et] Dd. relati ab Harpr. hic n. 147. Ad §.3. AEqualitatem etiam in quantitate inter dotem & do-nationem propter nuptias requirit. Novell. 91. cap. l. sed recte ab ea constitutione usus recessit, ut demonstrat Donell. l.14. cap. 9. Castillo de Usufruct. c. 46. n. 11. Schneid. hic n.4. Gail. l. 2. obser. 78. n. 2. fru-ctus hujus donationis propter nuptias non lucrari uxorem, probat exceptio in l. 29. C. de jure dot. Hillig. d. 1.14. cap. 9. lit. C. Species donationis propter nuptias est Dotalitium, de quo plura apud Juris feudalis Interpretes, & apud Hartman. Pist.p.1. qu[ae]st. 4.[et]14. Bene-dict. Carpzov. p.2. Jurispr. Const. 42. Berlich.p.2. Conclus. 50. Koppen decis.39. num. [et] alios. Ad §.ult. Jus accrescendi in contractibus locum non habet. Go-metz.l.1. resol.10.n.44. Heig. hic n.9. Vasq. de succe[ss]. progr. §.21.n.65. Fachin. l. 5. controv. 101. [et]& Hill. in Don. l. 7. c.12. lit. L. Ad Tit. 8.pr. Maritum rei dotalis vere dominum effici, probat hic §. [et] §. 40. l. de R. D. Hunn. d. l.2. tr. 4. qu[ae]st. 14. Harpr. hic. n. 12. [et] seqq. Alie- nationis autem voce non tantum servitutis concessio vel oppignora- tio tio, [etc]. sed etiam institutio haeredis continetur, & legatum, l.8.§.2, C.de secund. nupt. l.69.§.[et] l.88.§.16. leg 2. Harpr.hic.n.7. sed id perpetuum non esse ipsum exemplum praedij dotalis evincit, l.62. de acquir. Rer. domin. An autem & ille fundus dotalis, qui pecunia dotali proprio nomi-nea Marito comparatus? Neg.id commun. Accurs.in l.54.ff.de jure dot. Tiraq. de retract.lignag.§.32.n.16.contra Don.l.5.c.2. [et] Harpr. hic.n.28. ratio commun. sentent. in l.16.de jure dot. [et] l.21. pact. dotal. Per Nov. 61. etiam alia praedia quae in caudam donationis pro-pter nuptias assignantur mulieri, alienari, in praejudicium uxoris pro-hibentur. Rittershus.in Nov.p.5.c.9.n. 7. [et] seqq. Jure Canon: per c.cum contingat 28. de jurejur. [et] c.2.eodem in 6. consensus uxoris juramento confirmari potest. Covarruv. in c. quam-vis p.2.§.1.n.7. cui merito standum. Schneidevv.hic.n.4. contra Hann. d. l. qu[ae]st. 15 . [et] Harpr. hic n.27. AEstimatum fundum dotalem, quia plenum dominium habet,ma-ritus alienare potest, nisi electio uxoris. l.11.ff.de fund. dot.& l.50. sol. matrim. potest & alienare, si necessitas arris alieni uxoris urgeat, l.1. de fund. dot. quae in omni prohibitione regulariter excepta vide-tur per l.114.§.14.de leg. 1.[et]l.9.ff.de fideicomm. libertat. [et] l.13.fa-mil.hercisc. Gail.l.2.obs.137.n.4. Ad §.1. Pactum, ne distrahatur, nihil operatur, nisi ad hoc ut de-nunciatio trina intercedat per l.4.ff.de pign.act. Vid. Harpr. hic n.2. Sed an ut in impetrando dominio, ita etiam in venditione biennium expectandum? Aff.commun.per l.fin.§.1.C.de jur. domin. impet, ut mirum sit dissentire Harpr. hic.n. 4. Ad §.ult. Cum nec dominium rei immobilis, nec possessio (per l.5.§.2.de rebus eorum [etc]. Harpr, hic. n. 7.) si ad minorem specter, autoritate sola tutoris, sine decreto judicis alienari possit, quaeritur, an & hoc obtineat, si alienatio pupillo utilis? id recte affirmare vi-dentur Dd.laudati ab Harpr.n.11.per l.5.§.14.[et] l.13.ff.d.t.de re-bus eorum [etc]. Si tamen juraverit minor, se alienationi non contraventurum, huic juramento, quod ex minore majorem facit. per c.ult.de judic.in 6. omnino standum per avth. puberum C. si adversus vendit.quod bene defendit Harpr. n.20. Non interposito decreto judicis licet solutio fiat fiat autoritate tutoris, parata tamen restitutio.t.t.C.si tutor vel curat. interven.1.46.§.5.de admin.tutor. Heig. hic.n.5. id tamen in annuis reditibus & pensionibus exceptionem habet. l.25.C.de admin.tut.quia in his alimenta consistunt pupilli,ideo earum solutio non differenda. Don. [et] Hill.l.16.c.11.lit. G. Ad Tit. 9.§.1 Quae filius non ex re patris ac quirit, eorum ususfructus patri com-petit. Excip.1. donata a Principe l.7.C.de bon, qu[ae] liberis [etc].c.2.ea. lege data ne ususfr. ad patre pertineret, per Nov.117. [et] avth. excipitur. d.t.3. haereditas fratris sororisve, item si pater & filius simul institu-antur. avth.h[ae]reditas C.d.t. 4. delata liberis ob injustum parentis divortium Nov.134.c.11.avth.idem est C.d.t. 5. haereditas in cujus aditionem pater consentire noluit. l.ult.§.1.C.d.t. 6. dos adventi-tia. Don.l.9.c.5. 7.si ususfr.a patre remissus.l.6.§.2.vers.sin autem res C. d. t. In usufructu hoc legitimo hoc singulare, quod satisdatio non ne-cessaria, d.l.6.§.2. [et] l.ult.§.4.C.d.t. nec inventarium solemne, sed nuda tantum consignatio bonorum pertradita Castillo de Usufr. c.3.n.88.[et] seq. [et] Don l.10.c.4.in fine. Ad §.3. Legatum etiam ignoranti domino acquiri ex hoc §. & ra-tione in l. 6.pr.ff.de acquir. h[ae]red. expressa probat Harpr.hic n. 10. Possessio rerum peculiariu acquiritur Domino, per servum, etiam ignoranti jure singul. per l.44.§.1.de acquir.posse[ss]. in reliquis, non nisi volenti, per d.l.Don. l.5.c.8. Hunn.d.l.2.tr.4.quaest.19. Ad §.5. Quoniam in ijs quae facti sunt, licet alieno ministerio uti, per l.39.de Neg.gest. [et] l.53.ff.aequir. dom. ideo etiam per procura-torem, tutorem,curatorem, eumve qui meo loco se possidere consti-tuit per l.18.pr.ff.de acquir.posse[ss]. quod constitutum possessorium appellat, (si sc. 1. animum possidendi habeant l.1.§.9.d.t.2. nobis opera &non sibi accomodare velint, d.l.1.§.20.) acquiritur possessio. Usucapio per liberam persona consequenter quide acquiritur, sed tantum scienti. per l.49.§.ult.de acquirenda posse[ss].quia in ignorante non est bona fides. Ad §.ult. Verba per Universitatem hic non notant rem quae acquiri-tur, nam & haereditas venditur, & fundus pcr universitate acquiri po-test. Sed titulum, seu jus, ut notat Vult. in pr.1.de Testam.n.5. SOLI DEO GLORIA!