P E T R I CANISII SOCIET. IESV THEOLOGI CATECHISMVS Graeco-Latinus Adjunctae sunt huic editioni se-lectae Litaniae & Preces. Apud Georgium Forsterum. M.DC.XLVI. DANTISCI, ANAGRAMM ATISMI Graeci & Lat. nominis IESV. [...] [...] Tu es ouis. [...] [...] I E S V S. I E S V S. Ivs primum & summum ES, sanctum cur nomen I E S V S. FED. MOREL. Pr. R. IN SACROSANCTVM NOMEN IESV. [...] [...] [...] [...] [...] Dulce tuum nostro scribas in pectore nome, Namque tuo constat nomine nostra salus, Illi triste nihil cadit vnquam mitis Iesu. Qui velit vsq. tui nominis esse memor. CA- C A T H O L I C O LECTORI LLVD in hoc llbello tum Gr[ae]ce tum La- I tine edendo potissimum spectauimus, vt adolescentum pietatem, quam vnacum ipsis litterarum elementis tot jam annis ex eo copiose haurire solent, huius nou[ae] inter-pretationis accessione iucundiorem, atque, si fieri posset, vtiliorem redderemus. Non solum enim vtriusque lingu[ae] quasi alterna varietate recreoabuntur, sed ea etiam citius firmiusque discent Gr[ae]ce, qu[ae] iam aliter Latine didicerunt. Atque hoc vt ipsis e[ss]et facilius, ea sermonis Graeci forma consulto vti voluimus, qu[ae] non tantum summa fide auctoris sen sum, sed singula pene etiam ver-ba Latina e regione collocata Gr[ae]ce expri-meret, Quod vt peritioribus minus necessa-rium, ita tyronibus (quibus hanc operam pr[ae]cipue dicamus) quam vtilissimum esse solet. Vale. A 2 [...]- Gr[ae]co-Latinus. 5 CAPVT I. DE FIDE, ET Symbolo Fidei. Quis dicendus est Christianus atque Ca-tholicus? Vi Baptifmatis Sacramento ini- Q tiatus, Iesu Christiveri Dei, atque hominis salutarem doctrinam in eius Ecclesia profitetur, neq; sectis vel opi-nionibus vllis ab Ecciesia Catholica alienis adhaeret. Quibus de rebus primum docendi sunt Christiani? De fide, spe, charitate Sacramentis & officiis iustiti[ae] Christianae. Quid est Fides? Donum Dei ac lumen, quo illustra-tus homo firmiter assentitur omnibus, quae Deus reuelauit, & nobis per Ec-clesiam credenda proposuit: siue scri-pta illa sint, siue non sint. A 3 [...] Gr[ae]co-Latin[ae] 7 Qu[ae] summa est Fidei, seu omnium credendorum? Symbolum Apostolorum, in duode-cim distinctum articulos. Qui sunt isti duodecim articuli? Hi videlicet: 1. Credo in Deum Patrem omnipoten-tem, creatorem coeli & terrae. 2. Et in Iesum Christum filium eius vnicum Dominum nostrum. 3. Qui conceptus est de Spiritu fancto, natus ex Maria Virgine. 4. Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, & sepultus. 5. Descendit ad inferos, tertia die re-furrexit a mortuis. 6. Ascendit ad coelos, sedet ad dexte-ram Dei Patris omnipotentis. 7. Inde venturus est iudicare viuos & mortuos. 8. Credo in Spiritum sanctum. 9. Sanctam Ecclesiam Catholica: San- ctorum communionem. A 4 [...]- Gr[ae]co-L[ae]tinus. 9 10. Remissionem peccatorum. 11. Carnis resurrectionem. 12. Et vitam aeternam, Amen. Quid sibi vult primus Symboli articulus, Credo in Deum Patrem? Ostendit prima in Deitate persona, Patre scilicet coeleste & aeternu, cui ni-hil factu impossibiie sit vel difficile, qui coelu & terram, visibilia simul & inuisi-bilia cucta ex nihilo produxerit, & pro-ducta vsq; conseruat & gubernat sum-ma bonitate & sapientia. Quid verd secundus articulus, Et in Ie-sum Christum filium eius? Commonstrat secundam in Deitate persona, Iesum Christu scilicet filiu Dei naturalem, vnicum illum, ab aeterno genitum, & patri consubstantialem, Dominum ac redemptorem nostrum, vt qui nos perditos liberauit. Quid porro tertius, Qui conceptus est de spiritu sancto? A 5 [...]- Gr[ae]co-L[ae]tin[ae]. 11 Mysterium proponit Dominicae in-carnationis. Quia idem Dei filius de coelis descendens humanam naturam assumpsit, sed modo singulari prorsus, vt qui conceptus fuit sine patre, ex vir-tute Spiritus fancti, & natus ex Maria Virgine illibata. Quid vero quartus, Passus sub Pontio Pilato? Mysterium tractat redemptionis hu-manae. Nam idem verus Dei filius secu-dum humana illam naturam assumpta, extrema vere passus est, pro nobis & peccatoribus omnibus redimendis, Vn-de licet agnus esset sine macula, tamen sub Pontio praeside in cruce suffixus, in cruce mortuus, & deinde sepultus fuit. Quid aute quintus, Descendit ad inferos? Mysteriu resurrectionis Christi com-plectitur, qui secundu animam quidem patres e limbo liberaturus, descendit: [...] Gr[ae]co-Latin[ae]. 13 tertio vero post mortem die, resumpto corpore, vi propria factus est rediuiuus. Quid sextus articulus, Ascendit ad coelos? Mysterium affert gloriosae ascensio-nis Christi, vt qui post expletum redem-ptionis nostrae opus ad patrem transi-uit ex hoc mundo, & coelos sua virtute triumphator ascendit, atque in ipsa aeterna patris gloria supra omnia col-locatus. Quid septimus, Inde venturus est iudicare vivos [et] mortuos? Demonstrat extremu iudicij diem, quando Christus humana in carne visi-bilis rursus de coelo descendet, ac tre-mendum aget iudicem omnium pro-borum ac improborum, & reddet vni-cuique secundum opera eius. Quid vero octauus, Credo in Spritum sanctum? [...] Gr[ae]co-Latin[ae]. 15 Exhibet tertiam in Trinitate perso-nam Spiritum sanctum, qui ex Patre filioque procedens, vnus verus aeter-nusque Deus est, & regnat cum Patre & Filio, & proinde cum vtroque simul adoratur & conglorificatur. Quid nonus articulus, Sanctam Ecclesiam Catholicam? De Ecclesia docet quaruor nobis esse credenda. Primum Ecclesiam esse vna, nimirum in vno Spiritu Christi Iesu, in vna fide, fideique & Sacramentorum doctrina, in vno capite ac rectore vni- versalis Ecclesiae, vicario Christi scili-cet ac diui Petri sucessore, Secundo, hanc ipsam Sancta esse;quia tum a Chri-sto capite & Sposo suo, cui per fidem & Sacramenta conjungitur, sanctificatur, tu a Spiritu sancto perpetuo guberna-tur. Tertio eandem esse Catholica seu vniuersale, quia toto orbe diffusa, Chri-sti fideles omnes omniu temporu com-prehendit. Quarto & postremo in hac. [...] Gr[ae]co-Latin[ae]. 17 ipsa Ecclesia communionem esse San-ctorum, puta non eorum solum qui in terris credentes peregrinantur: ve-rum etiam qui carnis mortalitate exuri vel regnant in coelo, vel illic regnaturi, in igne purgatorio suorum peccatorum sordibus expiantur, Qui quidem veluti vnius corporis mem-bra se inuicem iuuant mutuis officiis, meritis, orationibus, & sacrosancti Missae sacrificij, Sacramentorumque: Ecclesiae virtute participant. Quid porro decimus, Remissionem peccatorum? Offert praesentem Dei gratiam pec-catoribus omnibus, ne quis de venia peccatorum suorum consequenda vn-quam desperet, modo in Ecclesia per-seueret Catholica, & rite eiusdem Sa-cramentis vtatur. Quid autem vndecimus, Carnis resurrectionem? [...] Gr[ae]co-Latin[ae]. 19 Mortuos omnes ad vitam excitan-dos afferit, & nouissimum iudicij diem confirmat. Nam ante Christi tribu-nal in carne rediuiui omnes appare-bimus, vt recipiat vnusquisque prout gessit in suo corpore, siue bonum, si-ue malum. Quid demum postremus, Et vitam aeternam? Fidei & virtutis Christianae praemiu beatam immortalitatem ostendit, vt certo sciamus post hanc vitam super-esse aliam longe diversam, vereque securam, beatam ac sempiternam, quae credentibus, & obtemperantibus Chri-sto destinata sit. Qu[ae] est summa omnium Symboli articulorum? Credo & ore confiteor Dominum Deum, quo nihil aut sapientius, aut melius potest excogitari, eum & vnum in essentia seu natura diuina & trinum [...] Gr[ae]co-Latin[ae]. 21 in personis esse, vtpote Patrem, & Fi-lium, & Spiritu sanctum: ita vt hi tres vnum sint,vnus, verus, aeternus, imme-sus, & incomprehesibilis Deus: ex quo, per quem, & in quo sunt omnia. Pater est conditor vniuersoru, Filius redem-ptor hominum, Spiritus sanctus Eccle-siae seu Christi fidelium sanctificator & rector: igitur huic sanctissimae & indi-uiduae Trinitati respodent symboli tres partes praecipuae: prima quae de crea-tione est, Patri:secunda,quae de redem-ptione, Filio; tertia,quae de sanctifica- tione, Spiritui sancto, accommodatur. Quid est Ecclesia? Est omnium Christi fidem atq; do-ctrinam profitentium congregatio que sub vno & summo post Christum capi-te & pastore in terris gubernatur. Qui ab Ecclesia prorsus alie-ni sunt? Primum Iudaei & infideles omnes, atq; a fide apostatae: deinde haeretici, ij scilicet, qui cum baptizati sint, contra [...]- Gr[ae]co-Latin[ae]. 23 Catholica fidem cum pertinacia tuen-tur errorem, Praeterea Schismatici, qui a pace & vnitate Catholica ipsi se se-gregant. Postremo qui a communio-ne Sanctorum, a participatione Sacra-mentorum, & ab Ecclesiae suffragiis, diuinisque officiis per Ecclesiasticam potestatem legitime excluduntur, vnde & excomunicati dicutur. Qui omnes a Christi corpore, quod est E[c]clesia, se-iuncti & alieni sunt, proindeque spi-ritualis vitae ac salutis expertes ma-nent, Sathanae, mortique perpetuae, nisi resipiscant obnoxij. Ac vitandi quidem illi omnes Catholicis,sed im-primis haeretici & schismatici, non minus quam pestes quaedam exitiales, fugiendi ac execrandi sunt. Qu[ae] demum est simplex, breuis [et] recta fi-dei regula, qua Catholici ab h[ae]reti-cis discernuntur? Ea est Christi fidem atque Ecclesiae auctoritate integram profiteri, illudq; [...] Gr[ae]co-Latitn[ae]. 25 ratum ac fixum tenere, quod Ecclesiae Catholicae Pastores atq; Doctores cre-dendum definierint, Caeterum si quis, Ecclesiam non audierit, sit tibi, inquit Christus ipse,sicut ethnicus & publica-nus, Non enim habebit Deum patrem, qui Ecclesiam noluerit habere matrem. CAPVT II. De Spe & Oratione Do-minica. Quid est Spes? Irtus est diuinitus infusa, per quam V certa cum fiducia nostrae salutis, & aeternae vitae bona expectantur. Vnde modum recte sperandi [et] pe-tendi discimus? Ex oratione Dominica, qua Christus ipse Dominus & magister noster ore suo sacrosancto tradidit & praescripsit. Recita per partes orationem Dominicam. Prima petitio. B [...]- Gr[ae]co-Latin[ae]. 27 PAter noster, qui es in coelis, sanctifi- cetur nomen tuum. Secunda. Adueniat regnum tuum. Tertia. Fiat voluntas tua, sicut in coelo & in terra. Quarta. Panem nostrum quotidianum da-nobis hodie. Quinta. Et dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. Sexta. Et ne nos inducas in tentationem Sepima. Sed libera nos a malo, Amen. Quid sibi vult initium huius orationis, Pater noster qui es in coelis? Praefatiuncula est quae nos memores reddit summi beneficij quo Deus pater per Christu nos sibi in filios adoptiuos & haeredes cooptauit. Atq;hoc dulci B 2 [...] Gr[ae]co-Latin[ae]. 29 patris nomine prouocamur,tu ad eu re-damandu, tu precadu magna cu fiducia, Quid explicat pima petitio, Sanctificetur nomen tuum? Proborum filiorum iustum & libe-rale defiderium. Hi petunt semper & vbiq; in se aliisque promoueri cogni-tionem, timorem, honorem, amorem & cultum aeternae Maiestatis, & quid-quid dernum ad summi optimique Pa-tris gloriam spectat. Quid secunda petitione agimus, Adueniat regnum tuum? Petimus gloriam regni coelestis ae-ternaeque felicitatis nobis donari, vt cito cum Christo in sempiternum re-gnemus. Quid tertia, Fiat volun-tas tua? Petimus diuinae gratiae nobis opem adesse,vt Patris voluntate in terra,sicut beati omnes in coelo faciunt, syncere, alacriter & constanter adimpleamus. B 3 [...] Gr[ae]co-Latino. 31 Quid quarta, Panem nostrum quotidianu da nobis hodie? Petimus suppeditari nobis quae ad vitam siue corporis siue animi fouen-dam & sustentandam spectant, vt vi-ctum & vestitum, verbum Dei, & Ec-clesiae Sacramenta. Quid quinta, Et dimitte nobis de-bita nostra? Petimus veniam ac remissione pec- catoru, parati vicissim remittere, quod in nos alij peccauerint. Quid penultima, Et ne nos inducas in tentationem? Petimus in hac tanta vinu imbecilli-tate diuina virtute fulciri,atq; aduersus mundu,carnem, daemonemq; defendi, ne quocunq; modo teutationi succum-bentes,peccato confentiamus. Quid sepima [et] postrema petitione : Sed libera nos a malo? B 4 [...] Gr[ae]co-Latin[ae]. 33 Petimus Dei benignitatem, qua ipse nos liberet & vindicet a miseria tum corporis tum animi, siue in hac vita, quoad saluti nostrae congruit, siue in futura. Et additur, Amen, hoc est, fiat, siue fiet, vt spem desideriumque monstremus accipiendiea, quae septem his petitionibus continentur. Qu[ae] summa est priorum orationis hujus petitionum? Priores quatuor ostendunt quae hic bona sperare ac petere debeamus. In-ter quae primum ac summum est, di-uinae Maiestatis honor & gloria: Proxi-ma nostra felicitas: huic accedit Deo debita obedientia. Postremum est, corporis animaeq; sustentatio necessa-ria, Haec summatim continentur prio-ribus quatuor. Qu[ae] summa est reliquarum petitionum? Tres posteriores continent mala que B 5 [...]- Gr[ae]co-Latinus. 35 deprecari debeamus: vt sunt peccata, quae nobis regnum Dei praecludunt; tum tentationes, quae, nisi ope diuina protegamur, sua vi ad peccandum nos pertrahunt: ac postremo hujus ac fu-turae vitae calamitates. Docet igitur Dominica precatio simul & bona pe-tere,& mala deprecari. Quomodo recitas salutationem Angelicam Virgini Matri? Aue Maria gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, & benedictus fructus ventris tui Iesus. Sancta Maria mater Dei, ora pro nobis peccatoribus nunc & in hora mortis nostrae, Amen. Vnde modus Dei param Virginem salu-tandi profluxit? Primum ab exemplo Angeli Gabrie-lis & sanctae Elisabethae, deinde ex vsu ipso & consensu Ecclesiae Catholicae. [...] Gr[ae]co-Latinus. 37 Quem vero fructum adfert h[ae]c salutatio? Sacrosanctae Virginis & Dominicae incarnationis gratiam, & aeque saluta-rem nobis refricat memoriam; ac pre-terea monet,vt gratiosae virginis fauo-rem,atque apud Deum intercessionem nobis conciliemus. Quid discimus ex hac salu-tatione? Eximias dotes ac laudes incompara- bilis Virginis, vt quod Dei donis ac virtutibus amplissimis referta, quod eadem Virgo & mater, quod inter om-nes omnium temporum mulieres be-nedicta, quod Regis Regum Christi Dei & Domini nostri parens,ac perin-de inuentrix gratiae, ac genitrix vitae nobis extitit. CAPVT III. De Charitate & Decalogo. Quid est Charitas? [...] Gr[ae]co-Latin[ae]. 39 Nfusa a Deo virtus, qua Deus propter Ise diligitur,proximus autem propter Deum. Quot sunt Charitatis pr[ae]cepta? Duo principalia: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, & ex totis viribus tuis. Hoc est primum & maximuni mandatum : Secundum vero simile huic, diliges proximum tuum sicut teipsum: In his praeceptis vniuersa lex pendet & Prophetae. Quo judicio se prodit Charitas erga Deum? Si eius obserues mandata, Haec est enim charitas Dei, vt mandata eius cu-stodiamus,& mandata eius grauia non sunt. Et ipse Christus docet, Qui habet mandata mea, & seruat ea, ille est qui diligit me. Quomodo se prodit [et] agnoscitur Charitas erg[ae] proximum? Charitas patiens est, benigna est. [...] Gr[ae]co-latin[ae]. 41 charitas non aemulatur,non agit perpe-ram, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati, omnia suffert, omnia credit,omnia spe-rat;omnia sustinet. Cur pr[ae]cepta Decalogi decem proponuntur? Et si duo sunt charitatis praecepta in quibus plenitudo legis versatur, tamen praecepta Decalogi idcirco adiiciuntur, vt perspicue magis omnes intelligant, quae ad charitatem tum Deo, tum pro-ximo exhibendam pertinent. Qu[ae] sunt pr[ae]cepta Decalogi? 1. Ego sum Dominus Deus tuus, non habebis Deos alienos coram me, non facies tibi sculptile,vt adores illud. 2. Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim insontem ha-bebit Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. [...] Gr[ae]co-Latin[ae]. 43 3. Memento vt die Sabbati sanctifices. 4. Honora patrem tuum, & matrem tuam,vt sis longeuus super terram, qua Dominus Deus tuus tibi dabit. 5. Non occides, 6. Non moechaberis. 7. Non furtum facies. 8. Non loqueris contra proximu fal-sum testimonium. 9. Non concupisces vxore proximi tui. 10. Non domum, non ancillam, non bouem, non asinum, & vniuersa, quae illius sunt. Quid sibi vult primum pr[ae]ceptum, Non ha-bebis Deos alienos? Prohibet ac damnat cultum falsoru deorum, artem magicam vel diuinato-riam, observationes superstitiosas; om-nem denique cultum impium: E diuer-so autem requirit, vt vnum Deum Opt. Max. credamus, colamus,& inuoce-uocemus. [...] Gr[ae]o-Latin[ae]. 45 Licetne Sanctos colere [et] inuocare? Licet, non ad eum quidem modum, quo iubemurDeum colere & inuocare, tanqua creatorem & redemptorem & largitorem bonorum omnium,at longe inferiori gradu, nimirum veluti dile-ctissimos Dei amicos, nostrosque apud ipsum intercessores & patronos. Huicne pr[ae]cepto aduersatur vsus imaginum Christi ac Sanctorum? Nequaquam: quia praecepto huic, Non facies tibi sculptile, causa mox ad- ditur vt adores illud, videlicet Ethni-corum more,qui falsorum Deorum sta-tuunt simulacra, & idola sua impie co-lunt. Nos autem in imaginibus Chri-stum & Sanctos, quos representant, pio & a maioribus tradito more venera- mur. Quid secundum prohibet, Nonw assumes no-men Domini Dei tui in vanum? Vetat abusum diuini nominis & ir- [...] reuerentiam qu[ae] committitura periu-ris & blasphemis, per Deum, Sanctos, vel creaturam aliquam, absque graui causa, veritate ac reuerentia iurantib9. Quid imperat tertium pr[ae]ceptum Memen-to vt diem Sabbati, san- ctifices? Vult Sabbatum, seu diem festum in Ecclesia piis operibus celebrari quod sit adeundo templum, & audiendo missam, Laborare vero hoc tempore, & occupationibus deditum esse serui-libus, plane interdicit. Quid iniungit quartum, Honora patrem [et] matrem? Vt his, qui secundum Deum vitae nostrae sunt au&ores,reuerentiam,obe-dientiam,opemq; praestemus. ac omni demum oflficii genere illis ipsis satisfa-ciamus, Deinde iubet, vt magistratus cum ciuiles tum Ecclesiasticos parentu & maiorum loco habeam9, illoru dicto lubenter pareamus, & reuereamur po-testatem atq;auctoritatem. [...] Gr[ae]co-Latin[ae]. 47 Gr[ae]co-Latinus. 49 Qua ratione potestatem [et] auctoritatem Ecclesiasticam reuerebimur? Videlicet si sacris & oecumenicis Conciliis, si receptis Apostolorum ac Patrum institutis ac decretis, si proba-tis maiorum consuetudinibus, deniq; si summis Ecclesiae Pastoribus ac Pon-tificibus tribuerimus, quam singulare iliis debemus, observantiam obedien-tiamque. Vbi vel maxime peccant, qui cultum diuinum & sanctiones, ceremo-niasq; Ecclesiasticas conuellunt atque contemerant: tum qui Synodis & Pon-tificibus obtrectant, ac in Sacerdotum iura & templa inuolant, sacra propha-nantes. Quid sibi vult quintum pr[ae]ceptum, Non occides? Prohibet vim externam, caedem, & iniuriam omnem quae corpori & vitae, proximi adferri possit, ad haec iram, odium, rancorem, indignationem, & quosuis affectus ad proximi laesionem G [...] Gr[ae]co-Latin[ae]. 51 quouis modo spectantes excludit, & penitus resecat. Quid vetat sextum, Non moechaberis? Fornicationem, adulterium & ob-scoenos illegitimosq;concubitus: tum quidquid honestati, verecundiae & in-genuo pudori aduersatur. Nam & qui viderit mulierem ad concupiscendu ea, iam moechatus est eam in corde suo. Quid pr[ae]cepto septimo cauetur,Non rurtum facies? Omnis rei alienae illicita contrecta-tio & vsurpatio, vt fit in furto, rapina, vsura, lucris iniustis,dolis malis,& ini-quis contractibus: demum quibusuis commurationibus & distributionibus, quibus Christiana charitas laeditux, & proximus circumuenitur. Quid in octauo agitur,Non loqueris con-tra proximum tuum falsum testimonium? C 2 [...] Gr[ae]co-Latinus. 53 Interdicitur testimoniu falsum,men-dacium,periuriu,& omnis linguae con-tra proximu abusus; vt est in susurroni-bus, detractoribus, maledicis, adulato-ribus,mendacibus ac periuris. Quid postrema duo pr[ae]cepta,Non concupi-sces vxorem,nec rem proximi? Vetant concupiscentiam vxoris, ac rei alienae: quoniam quod alienu est, haud solu iniuste & pro libidine nostra occupare non licet, sed ne voluntate quide ad illud appetendum ferri debe-mus: ita vt nostris rebus cotenti absq; omni inuidia, aemulatione & cupidi-tate viuamus. Qua summa, quisue finis pr[ae]cepo-rum Decalogi? Nimirum, vt Deus & proximus syn-cere diligantur, cujus rei Symbolu fuit in duas tabulas Decalogi a Deo facta distinctio. In priori quidem tabula, tria docentur, quae ad charitatem Dei; in secunda vero septe,quae ad dilectio-nem proximi spectant, explicantur. C 3 [...] Gr[ae]co-Latin[ae]. 55 Qua ratione pr[ae]cepta prim[ae] tubul[ae] chari-tatem Dei edocent? Quoniam tollunt & prohibent vitia cultui honoriq; Dei maxime contraria, idololatriam, apostasiam,haeresim,per-iurium,superstitiones: admonent aute verum purumq;Dei cultum corde,ore ac opere fideliter exhibendu esse, Quod vbi fit, vtique solus verus Deus cultu latriae colitur & adoratur. Quemodo pr[ae]cepta secund[ae] tabul[ae] chari-tatem proximi explicant? Eo ipso quod nostrum erga proximu officium ordine complectuntur: vide-licet vt non solum maiores honore-mus,sed etiam opere,verbis ac volun-tate prodesse omnibus, & nocere ne-mini studeamus, siue corpus proximi, siue persona iuncta coniugio, siue bona fortunae considerentur. Qu[ae] summa est pr[ae]ceptorum de proxi-mo diligendo? [...] Gr[ae]co-Latinus. 57 Haec ipsa nimirum, Quod tibi non non vis fieri, alteri ne feceris, Omnia vero quaecunque vultis vt faciant vo-bis homines, & vos facite illis. Haec est enim lex & Prophetae. Sunt ne pr[ae]ter Decalogum ali[ae] pr[ae]cepta? Sunrvtique: nec solum vtiliter illa, veru etiam necessario obseruanda,prae-sertim Ecclesiae praecepta, cui veluti sanctissimae matri, sponstaeque Christi aures & mentes praebere Catholici filij omnes debemus. Qu[ae] sunt pr[ae]cepta Ecclesi[ae]? Praecipua quinque numerantur. 1. Statutos Ecclesiae festos dies cele- brato. 2. Sacrum Missae officium diebus festis reuerenter audito. 3. Indicta certis diebus ieiunia, & a quibusdam cibis abstinentiam obser-uato. 4. Peccata tua sacerdoti proprio. aut C 5 [...] Gr[ae]co-Latin[ae] 59 alteri cum eius facultate singulis annis confiteor. 5. Sacro sanctam Eucharistiam,vt mi-nimum semel in anno, idque circa fe-stum Paschae, sumito. Quem fructum affert horum obseruatio pr[ae]ceptorum? Haec atq;id genus alia Ecclesiae tum instituta,tum praecepta,primum fidem, humilitate, & obedientia Christianam [a]xercent: deinde cultu diuinu,honesta disciplina & publicam tranquillitatem alunt,conseruant & ornant,eoq; miri-fice conferunt, vt decenter & ordine cuncta in Ecclesia peragantur,praeter-quam quod aeternam vitam meremur, si illa ex charitate obseruemus. CAPVT IV. DeSacramentis. Quid est Sacramentum? St inuisibilis gratiae signu visibile ad Enostra sanctificatione diuinitus in- [...] stitutu. Aliud est enim quod in Sacra-mento videmus, aliud quod in eo acci-pimus Signu videmus externu,occul-tam vero & spiritualem gratia, que res dicitur Sacramenti, accipimus. Quot sunt Sacramenta? Septem,quae a Christo Domino in-stituta, ab Apostolis tradita, & in Ec-clesia Catholica semper conseruata ad nos vsq; peruenerunt. Sunt autem haec, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Extrema vnctio, Ordo, Matrimonium. Quare Sacramenta veneranda [et] summo in pretio habenda sunt? Primum quide, quia a Deo & Chri-sto Domino in lege noua instituta: De-inde, quia gratiam Dei nobis necessa-riam, eamque vberrimam non modo significant,verum etiam ceu vasa quae-dam sacra diuini Spiritus continent, & rite suscipientibus conferunt, ad haec quoniam aduersus peccatum praesen- [...] Gr[ae]co-Latinus 61 tissima sunt remedia, seu diuina medi-camenta nostri Samaritani: postremo, quia bonis gratia habentibus ea ipsam conseruant,augenr & amplificant. Cur Sacramentis ceremoni[ae] solennes[et] Ec- clesiastic[ae] adhibentur? Multis profecto & grauibus de cau- sis, Primum,vt Sacramentoru admini-strationem spectantes admoneantur, nihil hic prophanum,sed arcana quae-dam & diuinis plena mysteriis geri, que singularem reuerentiam exigant. De-inde, vt ad Sacramenta ipsa accedenti-bus cultum promoueant interiorem, quem Deus praecipue postulat, & cuius veluti signa,testimonia & exercitia sint ceremoniae. Praeterea vt Sacramenta ministrantes majori cum dignitate & fructu munus suum obeant, dum vete-ris Ecclesiae institutis, sanctorumq; Pa-trum vestigiis fideliter inhaerent, Con-stat etenim huiusmodi ceremonias ple-rasq; inde a temporibus Apostolorum, per continuam successionem ad nos [...] Gr[ae]co-Latinus. 63 Gr[ae]co-Latinus. 65 vsq; in Ecclesia perseuerasse, His demsi-retinetur honesta religiosaq; discipli-na: his fouetur publica tranquillitas, quae saeperituum externorum aut im-mutatione, aut innouatione grauiter interturbatur. Quid est Baptismus? Primum maximeq; necessarium le-gis nouae Sacramentum, quod semel in aqua confertur, quo spiritualiter rena- seimur, & peccatorum plena remissio-ne percepta, in filios Dei adoptamur, haeredesque vitae coelestis adscribimur. Quid est Confirmatio? Est baptizatis collatum ab Episcopo Sacramentu, in quo per sanctum chri-sma, & verba sacrosancta confertur gratia, & robur spiritus additur, tum ad firmiter credendum, tum ad nomen Domini, quando sic est opus, libere-confitendum. [...] Gr[ae]co-Latinus. 67 Quot sunt pr[ae]cipua de Eucharisti[ae] doctrin[ae] capitascitu necessaria? Quinque:Primum est eius veritas: Alterum est, panis & vini in Christi corpus & sanguinem conuersio: Ter-tium adoratio debita: Quartum, eius oblatio: Quintum & postremum, eius-dem Sacramenti sumptio. Qu[ae] est veritas Sacramenti Eucharisti[ae]? Nimirum haec, Christum veru Deum ac hominem vere ac integre in hoc Sa-cramento contineri & nobis adesse,vbi Sacerdos rite ordinatus panem & vi-num verbis illis arcanis, & a Christo traditis consecrarit. Qu[ae] fit conuersio per verba illa, quibus hoc Sacramentum Sacerdos consecrat? Ea, vt per ipsa verba,operante Chri-sto, panis & vinum in corpus & sangui-nem Dominicu conuertantur ac trans-substantientur,atq; ita panis & vinum esse desinant in Eucharistia. [...] Gr[ae]co-Latinus. 69 Qu[ae] Sacramento huic debetur adoratio? Eadem sane, quae Christo Domino acaeterno Deo debetur, quippe quem illic praesentem agnoscimus. Ideoque religioso cum corporis,tum animi cul-tu,vt par est hoc Sacramentum suppli-ces veneramur. Quare censetur hoc Sacramentum oblatio? Quia est legis nouae sacrificium & oblatio munda, cruentis legisl Iudaicae sacrificiis incruenta succedens, quepro viuis ac defunctis Christi fidelibus in Missa offertur ac celebratur. Vnde fit, vt Eucharistia non solum a fideli po-pulo sumatur,sed etiam pro peccatis a Sacerdotibus ad Dominicae passionis ac mortis continuam commemoratio-nem quotidie immoletur, semperque oblata fuerit in Ecclcesia Dei. Quid in Sacramenti huius sumptio-ne seruandum? [...] Gr[ae]co-Latinus. 71 Quod fides & auctoritas sanctae ma-tris Ecclesiae docet, videlicet, Chri-stiano laico sat esse sub vna specie pa-nis torum Christum accipere,& ex hac sumptione consequi, vt qui non indi- gne accesserit, ingentem Dei gratiam ac aeternam quoq; vitam obtineat,qui verus ac integer Sacramenti huius fru-ctus existit, eoque fit efficacior, quo saepius sacra & salutaris illa communio digne iteratur. Quid est Poenitentia? Est secunda post naufragium tabula, & necessarium relapsis Sacramentum, in quo remissio peccatorum, & a rejs petitur, & a Sacerdotibus tribuitur. Quot sunt partes [et] actiones poenitenti[ae]? Tres, Contritio vel dolor animi pec-cata sua detestantis, & ad vitam melio-rem aspirantis, Confessio, seu peccato-rum suorum coram Sacerdote facta ex- [...] Gr[ae]co-Latinus. 73 plicatio : & satisfactio deniq; seu vin-dicta punitioque criminum, de se ipso sumpta, ad praestandos fructus dignos poenitentiae. Quid extrema vnctio? Est Sacramentum quo aegroti per oleum sacrum & verba Christi in ma-gnis morbis & molestiis releuentur, vt felicius ex hoc mundo demigrent, & corpora etiam si ita expedit, sanitati restituantur. Quid est ordo? Est Sacramentum, quo Sacerdoti-bus aliisq; ministris Ecclesiae potestas confertur ad Ecclesiae munia rite de-centerque obeunda. Quid postremo est Matrimonium? Sacramentum, quo vir & mulier nuptias legitime contrahentes, indiui-duam vitae societatem ineunt,gratiaq; diuina donantur, tum vt soboles ho-neste&Christiane suscipiatur ac edu-cetur: tum vt foedae libidinis & incon-tinentiae peccatum euitetur. D [...] Gr[ae]co-Latinus: 75 Estne inter Sacramenta discrimen? Est sane, Baptismus enim Confir-matio & Ordo semel collata, nunquam iterantur sicuti caetera. Item Baptism9 necessario suscipitur ab omnibus, Eucharistia a ratione vtentibus & a relapsis Poenitentia. Arbitrarium est aurem vti reliquis, modo nullum com-temnas, aut, cum illud sumendi tem-pus est, negligas. CAPVT QVINTVM. De officiis Iustitiae Chri-stianae. Quot sunt officia iustiti[ae] Christian[ae]? AEc duo: Declina a malo siue pec- H cato, & fac bonum, siue officium iustitiae. Qui potest homo cauere peccatum, [et] bo-num facere, seu pr[ae]stare iustitiam? D 2 [...] Gr[ae]co-Latinus. 77 Non id perse quidem, sed Christi gratia acspiritu instructus Christianus potest ac debet, quantum huius qui-dem vitae status admittit, iuste viuere & legem implere. Quotuplex est peccatum? Duplex: originale & actuale. Quid est originale? Quod ab ortu nobis congenitu, per baptismum in Christo condonatur. Quid est actuale? Dictum,factum,vel concupitu cotra vel praeter legem Dei, aut Ecclesiae. Quotuplex est actuale? Duplex: Mortale, sic dictum, quia mortem animae praesentem adfert. Anima enim quae peccauerit,ipsa mo-rietur: Et veniale, vt cui venia facile tribuitur, & sine quo ne iusti quidem viuunt. D 3 [...] Gr[ae]co-Latinus. 79 Quibus gradibus ad peccatum deducimur? His tribus: suggestione, delectatio-ne, consensu, seu deliberata voluntate peccandi. Qui sunt supremi gradus pec-cantium? Eorum qui scientes ac prudentes ex mera peccant malitia:qui etia de pec-cato ipso gloriantur, & qui bene mo-nentibus obstrepunt,ac salutaria con-filia prorsus contemnunt. Quare fugiendum peccatum? Quia Dominu Deu offendit, summu bonu eripit,& summu affert malu pec-cati, dum diuinam tollit fruitione nu-quam recuperanda, & poenas aerunasq; homini accersit sempiternas. Qu[ae] dicuntur peccata ca-pitalia? Illa, ex quibus veluti capitibus, & fontibus omnia alia peccata proficis-cuntur. D 4 [...] Gr[ae]co-Latinus. 81 Quot sunt peccata capitalia? Septem: Superbia, auaritia, luxuria, inuidia, gula, ira, acedia. Qua ratione vitari [et] vinci h[ae]c pec-cata possunt? Si Iesu Christi gratiae cooperemur, peccatoru damna & pericula conside-rantur, & virtutes septem his peccatis contrarias exercentes. Qua virtutes peccatis capitalibus aduersantur? Hae septem: Humilitas, Largitas, Castitas, Benignitas,Temperantia, Pa-tiemia,Deuotio seu sedula pietas. Qu[ae] peccata in Spiritum sanctum com-mitti dicuntur? Ea quae sua malitia sic diuinam ex-cludunt gratiam, vt neque in hoc se-culo, nisi aegre admodum, neque in futuro remittantur. D 5 [...] Gr[ae]co-Latinus. 83 Quot sunt peccata in Spiritum sanctum? Sex: Praesumptio de misericordia Dei, vel de impunitate peccati,despe-ratio,agnitae veritatis impugnatio,fra-ternae charitatis inuidentia,obstinatio & impoenitentia. Qu[ae] peccata in coelum clama-re dicuntur? Quae per se vehementer abominan-da sunt, & aperte humanae charitatis iura violant, vnde vindictam clamare perhibentur; & horrendis saepe modis in hac vita diuinitus vindicantur. Quot sunt peccata in coelum clamantia? Haec quatuor: Homicidium volu-tarium, peccatum Sodomiticum, op-pressio pauperum, viduarum, atque pupillorum, demum merces operario-rum defraudata. Qu[ae] peccata dicuntur aliena? [...] Ea quae ab aliis quidem committu-tur, sed nobis interim quodammodo auctoribus, aut saltem non impedien-tibus,vt idcirco nobis etia imputetur. Qnot modis aliena peccata nobis imputantur? Nouem his modis: Consilio, lussio-ne,consensu,irritarione,laudatione seu adulatione reticentia vel indulgentia, rei alienae participatione,& praua facti alieni defensione. Qu[ae] dicuntur opera carnis? Ea quae homines secundum carnem yiuentes,& a Dei filiis spiritualibus de-generantes,committete solent. Quot sunt opera carnis? Paulus ea recenset in hunc modum: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt, Fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum seruitus, veneficia, inimicitie,contentiones,emulationes, irae, rixae, dissentiones, sectae, inuidiae, homicidia,ebrietates,comessationes, & [...]- Gr[ae]co-Latinus. 85 Gr[ae]co-Latinus. 87 his similia, quae praedico vobis,sicuti praedixi, quoniam qui talia agunt, re-gnum Dei non consequentur. Estne satis Ghristiano, malum fugere [et] a peccato declinare? Nequaquam, sed praeterea bonum agere, & virtutes exercere necesse est. Alioqui scienti bonum, & non facien-ti, peccatum est illi. Quid bonifaciendu est Christiano? In genere quidem, quicquid boni lex naturalis, diuina vel humana praecipit vel ostendit. In specie vero, pro sua quisq; vocatione praestare officium,& acceptae Dei gratiae cooperari cum gra-tiaru actione debet. Omnis enim ar-bor quae non facit fructum bonum,ex-cidetur,& in ignem mittetur. Qu[ae] sunt praecipua bonorum ope-rum genera? Ea quibus sobrie, iuste, pieque viui- tur in hoc seculo, & per quae itidem iusti magis magisque iustificantur, & Sancti in dies sanctificantur. [...]- Gr[ae]co-Latinus. 89 Quotuplicia sunt h[ae]c operum bono- rum genera? Triplicia, vtpote ieiunium,Eleemo-syna seu misericordia,& oratio,de qui-bus ita legimus. Bona est oratio cum ieiunio & eleemosyna. Quis est fructus bonoru operum? Habent ea promissionem ac merce-dem huius ac aeternae vitae: Deum pla-cant, gratiam conseruant, & augent, deniq; Christiani hominis vocationem certam faciunt ac consummant. Quid est ieiunium? Est certis diebus iuxta morem, & praescriptu Ecclesie,carnibus abstinere, & faltem vnica cibi refectione in die contentu viuere frugalius. Sed si gene-ratim hoc nomen accipias, ieiuniu est corporis quaeda castigatio pie suscepta, vt vel caro spiritui subjiciatur,vel obe-dientia exerceatur, vel Dei gratia im-petretur. Quid est oratio? [...]- Gr[ae]co-Latinus. 91 Ea mentis in Deum eleuatio, per quam vel mala deprecamur, vel bona nobis aliisque petimus, vel Deo bene-dicimus. Quid est eleemosyna? Est beneficiu quo alterius miseriae ex commiserationis affectu subuenimus. Quotuplex genus est eleemosyn[ae],seu misericordi[ae]? Duplex,alia quippe sunt opera mi-sericordiae corporalia, alia vero spiri-tualia: quoniam vel ad corporalem,vel ad spiritualem miseriam proximi sub-leuandam spectant. Quot sunt opera misericordi[ae] corporalia? Septem,esurientes pascere,potu da-re sitientibus, operire nudos, captiuos redimere, aegrotos inuisere, hospitio peregrinos suscipere,mortuos sepelire. Quot sunt opera misericordi[ae] spiritualia? Sunt & ipsa septem: vti, peccantes [...], Gr[ae]co-Latinus. 93 corrigere, ignorantes docere, dubitan-tibus recte consulere,pro salute proxi-mi Deu orare, consolari moestos, ferre patienter iniurias,offensam remittere. Qu[ae] sunt virtutes omniu pr[ae]cipu[ae]? Post Theologicas quide illas de qui-bus dictum est,Fidem, Spem, & Chari-tatem, praecipuae sunt Cardinales, quae Christianos cum primis decent. Qu[ae] dicutur Cardinales virtutes? Quae tanquam fontes aliarum & cardines, omnem honestae vitae ratio-nem continent. Quot sunt virtutes Cardinales? Quatuor, prudentia, iustitia, tem-perantia, fortitudo, quibus in Christo consequitur homo, vt prouide, iuste, temperate ac fortiter in omni vita de-gat, ac placeat Deo. Qu[ae] dicuntur dona Spiritus sancti? [...] Gr[ae]co-Latinus. 95 Septem illa quae super Christum re-quieuisse Propheta testatur, & quae ab ipso ceu fonte omnis gratiae in alios de-riuantur: vt donu fapientie, donum in-tellectus, cosilii, scientiae, fortitudinis, pietatis, ac timoris Domini. Ou[ae]nam illa, qu[ae] fructus Spiri-tus vocantur? Ea quae pij secundum Spiritum vi-uentes operantur, & per quae spiritua-les a carnalibus dignoscuntur. Quot sunt fructus Spiritus? A Paulo Apostolo sic enumerantur, Charitas, gaudium, pax, patientia, lon-ganimitas, bonitas, benignitas, man-suetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Qu[ae]dicuntur beatitudines Euangelic[ae]? Ill[ae], propter quas in Euangelio etia hi, qui miseri prorsus ac infelices vide-tur, beati ac felices pronunciantur. [...] Gr[ae]co-Latinus. 97 Quot sunt Euangelic[ae] beati-tudines? Octo:quas ita Christus in mon-te tradidit. 1. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. 2. Beati mites, quoniam ipsi posside-bunt terram. 3. Beati qui lugent, quoniam ipsi con-solabuntur. 4. Beati qui esuriunt & sitiunt iusti-tiam, quoniam ipsi saturabuntur. 5. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. 6. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. 7. Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. 8. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam,quoniam ipsorum est regnum coelorum. Qu[ae] dicuntur Euangelica cousilia? E [...] Gr[ae]co-Latinus. 99 Videlicet quae per Euangelium non tanqua ad salute necessaria, sed veluti suscipientibus magis expedita atq; vti-lia, a Christo non praecipiente quidem, sed consulente proponuntur. Quot sunt Euangelica consilia? Principalia tria sunt,nimirum pau-pertas voluntaria, castitas perpetua,& obedientia integra,quae propter Deum homini religiose exhibetur. Qu[ae] hominis nouissima? Ea quae homini ad extremum acci-dunt,vr mors,iudiciu, infemus,& coe-lestis gloria,de quibus ita docet Sapies: in omnibus operibus tuis memorare nouissima tua,& in eternu no peccabis. Litani[ae] de Beata Virgine in AEdeLaure- tana dici solit[ae]. Yrie eleison. Christe eleison. Ky-Krie eleison. Christe audi nos. Chri-ste exaudi nos. E 2 [...] Gr[ae]co-Latin[ae]. 101 Pater de coelis Deus, miserere nobis. Fili redetor mudi Deus, miserere nobis. Spiritus sancte Deus, miserere nobis. Sancta Trinitas vnus Deus, miserere nobis. Sancta Maria, ora pro nobis. Sancta Dei genitrix, ora pro nobis. Sancta Virgo Virginum, ora pro nobis. Ora pro nobis. Mater Christi, Mater diuinae gratiae Mater purissima, Mater castissima, Mater inuiolata, Mater intemerata, Mater amabilis, Mater admirabilis, Mater Creatoris, Mater Saluatoris; Virgo prudentissima, Virgo veneranda, Virgo praedicanda, Virgo potens, Virgo clemens, Virgofidelis, E 3 [...] Gr[ae]co-Latin[ae]. Speculum iustitiae, Sedes sapientiae, Causa nostrae laetitiae, Vas spirituale, Vas honorabile, Vas insignedeuotionis Rosa mystica, Turris Dauidica, Turris eburnea, Domus aurea, Foederis arca, Ianua coeli, Stella matutina, Salus infirmorum, Refugium peccatorum, Consolatrix afflictorum, Auxilium Christianorum, Regina Angelorum, Regina Patriarcharum, Regina Prophetarum, Regina Apostolorum, Regina Martyrum, Regina Confessorum, Regina Virginum, Regina Sanctorum omnium. 103 Ora pro nobis. Gr[ae]co-Latin[ae]. 105 Agnus Dei,qui tollis peccata mun-di,Parce nobis Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mun-di, exaudi nos Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mun-di, Miserere nobis, Christe audi nos. Christe exaudi nos Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. V. Ora pro nobis sancta Dei geni-trix. R. Vt digni efficiamur promissio-nibus Christi, Oremus. Oncede misericors Deus,fragilitati Cnostrae praesidium,vt qui sancte Dei genitricis memeriam agimus, inter-cessionis eius auxilio, a nostris iniqui-tatibus resurgamus. Per eundem Do- minum nostrum,[etc]. Hymnus ad sanctissimam Virgi-nem M[ae]riam. E 5 [...] Alue Regina, mater misericordiae, Svita,dulcedo, & spes nostra, salue. Ad te clamamus exules filij Euae, ad te suspiramus gementes & flentes in hac lacrymarum valle. Eia ergo aduocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos conuerte, & Iesum benedictum frustum ventris tui nobis post hoc exi-lium ostende. O clemens,o pia,o dul- cis Virgo Maria. Ve maris stella, ADei mater alma, Atque semper Virgo, Felix coeli porta. Sumens illud Aue Gabrielis ore, Funda nos in pace, Mutans nomen Euae. Solue vincla reis, Proser lumen caecis, Mala nostra pelle. Bona cuncta posce, Monstra te esse matrem Sumat per te preces, [...] Gr[ae]co-Latin[ae]. 107 Gr[ae]co-Latin[ae]. 109 Qui pro nobis natus. Tulit esse tuus. Virgo singularis, Inter omnes mitis, Nos culpis solutos, Mites fac& castos, Vitam praesta puram, Iter para tutum, Vt videntes Iesum, Semper colletemur. Sit laus Deo Patri, Summo Christo decus, Spiritui sancto Trinus honor vnus. Amen. AD EANDEM B. Deiparam, Felix tanta Deo atque homini qu[ae] gaudia giginis, Natum concipiens moerori cuique medente. Commendatio ad Virgine Maria. Domina mea sancta Maria, me in Otua benedicta fide ac singulare cu-stodia,& in sinu misericordiae tuae ho-die,& quotidie, & in hora exitus mei, [...] Gr[ae]co-Latin[ae]. 111 & animam mea, & corpus meum tibi comendo: omne spem meam, & con- solationem meam, omnes angustias & miserias meas,vitam & finem vitae mee tibi committo,vt per tuam sanctissima intercessione & per tua merita omnia mea dirigantur & disponantur opera, secundum tua,tuiq; filij volutate.Ame. E V A N G E L I V M secundum Ioannem. C AP. 1. N principio erat verbu, & verbu erat Iapud Deu,& Deus erat verbum. Hoc erat in principio apud Deu. Omnia per ipsum facta sunt, & sine eo factum est nihil, quod factu est. In isto vita erat & vita erat lux hominu, & lux in tene-bris lucet, & tenebrae eam non appre-henderut. Fuit homo missus a Deo,cui nomen Ioannes. Hic venit ad testifica-du,vt testaretur de luce,vt omnes cre-derent per ipsum.Non erat ille lux illa, sed missus erat vt testaretur de luce. Erat lux illa, lux vera,quae illuminat omne homine veniente in mundu. In Gr[ae]co-Latin[ae]. 113 mudo erat,& mudus per ipsu fact9 est, & mudus eu no cognouit. In sua venit, & sui eu no receperut. Quotquot aute receperunt eu,dedit eis vt liceret filios Dei fieri, videlicet his qui crederent in nomen ipsius. Qui non ex sanguinibus neq; ex voluntate carnis,neq; ex volu-tate viri,sed ex Deo nati sunt, Et verbu illud caro factu est, & habitauit in no-bis,& cospexim9 gloria ei9,gloria velut vnigeiti a patre plenu gratia & veritate In festo Pentecostes, [et] per Octauam. Hymnus. Eni creator Spiritus, Mentes tou-Vru visita Imple superna gratia, Que tu creasti pectora. Qui paracletus diceris, Donum Dei al-tissimi, Fons viuus, ignis, charitas, Et spiritalis vnctio. Tu septiformis munere, Dextrae Dei tu digitus: Tu rite promissum Patris, Ser-mone ditans guttura. Accede lumen sensibus, Infunde amo-re cordibus. Infirma nostri corporis: Virtute firmans perpeti. Gr[ae]co-Latin[ae]. 115 Hostem repellas longius, Pacemq, do-nes protinus: Ductore sic te praeuio, Vitemus omne noxium. Per te sciamus da Patrem, Noscamus atque Filium, Te vtriusque Spiritum, Credamus omni tempore. Gloria Patri Domino,Natoque,qui a mortuis, Surrexit ac Paracleto, in sae-culorum saecula. Amen. V. Emitte Spiritum tuum,& creabun-tur. R. Et renouabis faciem. V. Do-mine exaudi orationem meam. R. Et clamormeus ad te veniat. Oremus. Eus,qui corda fidelium sancti Spi-Dritus illustratione docuisti: da no-bis in eodem Spiritu recta sapere,& de eius semper consolatione gaudere. Per Dominum nostrum, [etc]. Oratio S. Thom[ae] de Aquino ante studium. Reator ineffabilis,qui de thesauris Csapientiae tuae tres Angelorum hie-rarchias annotasti,&eas super coelum Gr[ae]co-Latin[ae]. 117 empyreum miro ordine collocasti, atq; elegatissime partes vniuersi distribuisti: Tu, inqua, qui verus sons luminis, & sapientiae diceris, atque supereminens principiu,infundere digneris super in-tellectus mei caligine, tuae radiu clari-tatis duplicem, tenebras, in quibus na-tus sum,a me remoues, peccatu scilicet & ignorantiam, Qui linguas infantiu facis esse disertas,lingua meam erudias atq; in labiis meis gratiam tuae benedi-ctionis infundas. Da mihi intelligendi acume, retinendi capacitate, interpre-tandi fubtilitate addiscendi facilitate, loquendi gratia copiosam: ingressum instruas, progressum dirigas, egressum compleas. Per Christu Dominum, [etc]. P S A L M V S XIX. pro Rege. Exaudiat te Domin9 in die tribulatio-nis: protegat te nomen Dei Jacob. 2. Mittat tibi auxilium de sancto, & de Sion tueatur te. 3. Memor sit omnis sacrificij tui: & holocaustum tuum pingue fiat. Gr[ae]co-Latin[ae]. 119 4. Tribuat tibi secundum cor tuu: & omne consilium tuum confirmet. 5. Laetabimur in salutari tuo: & in nomine Dei nostri magnificabimur. 6. Impleat Dommus omnes pecitiones tuas: nunc cognoui quoniam saluum fecit Dominus Christum suum. 7. Exaudiet illum de coelo sancto suo: in potentatibus salus dexterae eius. 8. Hi in curribus, & hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri inuocabimus. 9. Ipsi obligati sunt & ceciderunt: nos autem surreximus & erecti sumus. 10. Domine,saluu fac regem & exaudi nos in die qua inuocauerimus te. Gloria Patri. Pro Rege. Orat. QVae sumus omnipotens Deus: vt famu-lus tuus, Rcx noster N. qui tua misera-tione suscepit regni gubernacula, virtutum etiam omnium pcrcipiat incrementa : qui-bus decenter ornatus, & vitiorum monstra deuitare, & ad te, qui via, veritas,& vita es gratiosus valeat peruenite. Per Dominum. [...] 120 Preces Christ. Gr[ae]co-Lat [...][...]. [...] [...],[...][...][...][...][...] [...][...], [...][...][...][...][...][...][...][...] [...]. AD CHRISTVM. CHRISTE est grata pijs tua mors:sunt nempe ferocis, Propter teque tuumque decus Parc[ae] irri- tatela. F. M. P. R, F I N I S.