DECANUS COMMUMTATTS STUDII BONARUM ARTIUM ET PHILOSOPHIAE AD renuntiationem BACCALAUREORUM ORDINIS SUI INSTANTE PROXIME SATURNI DIE SOLENNITER FUTURAM HUMANISSIME INVITAT I. N. R. I. Stensum est hactenus, qua ratione ve-ritas coelestis sub fabulis poeticis oc-cultetur & lateat quum per enarra-tionem causarum tumper unum at-que alterum exemplum. Exigit or-do, ut nunc rationes allegentur, cur non sine veritate dici videri oporteat, quae in hac poetarum interpretatione O praemisso modo asseverantur. Et magna quidem probabilitas accedere possit meditationibus praesentibus, si idem olim eve-nisse pronuntiem, quod per posteriora tempora in excogitanda fide Saracenica factum est. Nam quemadmodum doctrina Ma-homedica ab autore suo per instinctum daemonis ex corruptis Christianorum Judaeorum & gentilium pro eruditorurn rei intelligentium visis coaluit & confusa fuit, ita & in consarci-nandis gentilium sacris, per commixtionem & perversionem orthodoxorum imprimis capitum versata est procedens ex inferis vafrities. Sed tamlonge non excurremus, persua-fique sumus, verisimilia proferria nobis, fidem facere, quum oblatam veritatis coelestis cum fictis apoetis similitudinem & convenientiam, tum summum studium mali spiritus perver-tendi veritatem, utque Deum contumelia afficiendi, sic ho-mines iti perniciem praecipitandi. Similitudo ex iis capi potest, quae in proxime hanc praecedente invitatione de coena Domini, & judice in extremo judicio futuro commentati su-mus. Et possent nullo negotio alia addi, si chartae spatium permittat. Nam sunt sane nonnulli, qui sibi persuaserunt, per Saturnum & filios ejus Jovem, Plutonem & Neptunum ipsius Sacrosanctae Trinitatis mysterium contaminari. Plura in hanc rem nunc non adferam, quae conformitatem rei ad- )( 2 struunt. struunt. Illud solum observandum, quod per tres Saturni filios tres personae Deitatis in mentem venerunt. Scilicet post expulsionem parentis, id est, essentiam divinam itai n tri-bus personis existentem, ut seorsim non amplius concipi de-beat, Jupiter constitutus est coeli terraeque Dominus. Sic-que exprimere voluerunt poetae primam personam, quoniam de ea in principio Geneseos commemoratum est, quod coe-lum & terram condiderit. Pluton pro persona secunda ven-ditatur. Namque ut Saturnius ille inserorum Dominus poe-tis est, sic & Christus ad infernum descendit, & illum perter-refecit. Et raptus mentio est in vaticiniis divinis de Messia, quando solvisse perhibetur, qux non rapuit, non minus, ut & Paulo rapinam esse non duxit, Deo similem esse. Incidit-que hoc loco, poetas finxisse, Plutonem per raptum junxisse sibi matrimonio Proserpinam. Neptunus Deus aquarum est. Et tertia divinitatis persona non tantum, quum mun-dus conderetur, aquae incubuisse scribitur, sed & in regene-ratione, quae ad sanctisicationem, Spiritus Sancti opus ex-ternum, pertinet, adspersione aquae filii Dei evadunt, qui ba-ptizantur. Sed & summum studium considerandum est, quo Diabolus divinum honorem imminuere, & homines in exitium conjicere contendit. Quid de hac re doceatur in ve-ritate, malo confectorum ex libris Ecclesiae nostrae Symbolicis librorum, quam propriis verbis promere. Ita autem legi-mus: Malorum angelorum studium atque opera in omni-bus sunt contraria studiis atque operibus bonorum angelo-rum. Nam Deum non laudant, sed calumniantur. Jussa & voluntatem Dei pervertunt, vel saltem, quo minus ab homi-nibus fiat, impediunt; tertio cursum evangelii inhibere stu-dent; quarto piis insidiantur; quinto impiorum sceleribus & aeterna damnatione exsultant. Haec diligenter conside- ranti ranti apparebit, omnia, quae sic dicuntur, & in corrupta Theo-logia poetarum occurrere. Nam Deum laudibus non pro-sequituir, sed calumniis foedat, qui quibus potest, veritatem omnem sordibus inquinat. Et facto hoc qui persuadere co-natur, meras deceptiones esse, quibus adorari a cultoribus suis velit, Voluntatem Dei, quae per veritatem revelatam sal-vos facere homines constituit, pervertit, maximeque impe-dit, quo minus fiat & peragatur. Nec ambigat ullus, cur-sum Evangelii hac ratione inhiberi. Cultus divinus non alius verus est, quam qui ad revelatam normam compo-nitur, ita, ut nihil adjiciatur, quodDeus non praecipit, & nihil dematur ex iis, quae Deus fieri postulat. Quod quomodo in-ter tot omissiones & accessiones & interpolationes, quibus quae Dei sunt, a poetis traduntur, obtineri possit, mente capi non potest. Insidias fieri patet, quando falsitatem pro verita-te objici expendimus. Nec salutem consequitur, qui ex sedu-ctione daemonis, mendaciis potius, quam voluntati divinae, ut pura & sincera est, obtemperat. Ita pracipuas persuasiones no-tavimus, fictionibus inter ortas a diabolo multas pollutiones divina mysteria tegi. Nunc brevissimis plures alias adjicimus. Principio certum est, quae in sacris literis recensentur, facta & res ab historicis ethnicis non solum commemorari, sed & per multas admixtas falsitates perdi & vitiari. Expendatur pau-lisper narratio de rebus Judaicis prolixior apud Tacitum (lib. 5. Hist. cpp. prioribus) & fides asserto in plurimis constiterit. Ita autem scribit autor iste: Sed nihil aeque, quam inopia aquae fa-tigabat. Jamque haud procul exitio totis campis procubue-rant, quum grex asinorum agrestium ex pastu in rupem nemo-ris opacam concessit. Secutus Moses conjectura herbidi soli largas aquarum venas aperit. Id levamen & continuum sex dierum iter emensi, septimo pulsis cultoribus obtinuere terras, )( 3 in in quibus urbs & templum dicata sunt. Et paulo post: Effi-giem animalis, quo monstrante errorem sitimque depulerant, penetrali sacraverunt. Omnia certe vana, ficta & in injuriam Dei excogitata. Pertinent huc translati in scripta gentilium impulsu ipsius Daemonis nonnullis familiares facti errores. De qua re prolixius paulo a nobis actum est in Dissertatione de Pharisaismis in libris profanorum scriptorum occurrentibus. Ex quibus non nisi unum exemplum proferemus. Traditio Pharisaica erat, quae de regno Christi pradixerant vates veteris testamenti, ea de imperio mundano interpretari. Hacque opi-nione quia infecti erant multi ex populo, regem sibi Christum facere constituerant, postquam mirabili modo pasti & saturati ab ipso erant. Sed hujus rei mentionem sacit Tacitus (lib. I. Histor.c.13.) Evenerant prodigia, quae neque hostiis neque votis piare fas habet gens superstitioni obnoxia, religionibus adversa. Visae per coelum concurrere acies, rutilantia arma, & subito nubium igne collucere templum, expansae repente delubri fores. Et audita major humana vox, excedere Deos, simul ingens motus excedentium. Quae pauci in metum tra-hebant; pluribus persuasio inerat, antiquis sacerdotum literis contineri, eo ipso tempore fore, ut valesceret oriens, profecti-que Judea rerum potirentur. Quae ambages Vespasianum ac Titum pradixerunt. Nec tacendum hoc loco est, Daemo-nem figmentis gentilium & quae inter Christianos docetur do-ctrinam conspurcasse. Cujus rei duplex nunc genus affe-ro. Alterum est, quo loco veritatis obtruditur, quod fi-ctum est. Ita monialium apud Pontificios occurrentium & virginum Vestalium apud gentiles magna convenientia est. Sic apud Virgilium est, alios delatorum ad inferos manium ad campos Elysios deduci, alios per tempus purgari & sic purgatos ad superos reverti. Nam vix differentia excogitari potest, per per quam, quod sic scriptum est a sententia Papistarum dece-dat, defunctorum animas alias ad inferniim praecipitari, alias coelo destinari, nonnullas non prius ad vitam felicem intro-mitti, quam per Purgatorium probe mundatae sint. Altero genere in regionibus, quae a fordibus & abaminatiombus cul-tus idololatrici dudum liberatae sunt, una atque alera re- mansit, quae gentilium quondam fuit. In quam rem in Mi- snia Romana, de qua quondam me Praeside disputatum est, vi- deri potest. Ad postremum urgeo, si admittantur, quae ha- ctenus afferta fuerunt, multo perfectionem eruditionem & Theologicam & Poeticam redditum iri. Et Theologica qui-dam augebitur, quod novus modus, quo divinis veritaribus vitium offertur, declaratur, aeque a poetis iis noceri, ut ab haereticis fieri hactenus ostensum est. Poetica vero, quod omnes inteiligent, longe magis arduas res in eruditionis hu-jus compiexione tradi ac contineri, quam vanas inanes & ri-diculas, ut hactenus creditum & ferme usque ad explosionem inculcatum fuit. De caetero quum in duplici hoc eruditionis genere, tum in caeteris universae philosophiae partibus egre-gie versatos, postquam accurato examine subjecti, & expo-siti fuerunt, deprehendimus, quos in publicum conspectum. ordine, quo jura Academica in hoc loco adepti, producimus non prosapiae solum, & generis honestate & claritate, sed & eruditionis quam plurimarum aliarum praestantiarum sin-gularitate quam maxime conspicuos & praestabiles-. AUGUSTUM Gottvertrau HAUSIUM, Bor- na Misnicum JOH. Gottfried Schmidt, Sorbiga Misnicum, JACOBUM FRIDERICUM Grahl., Rei- chenbaca Misnicum, SAMUE- SAMUELEM Gottlob Schmidt, Muglenza Misnicum, JACOBUM Woit, Elbinga Prussum, ERNESTUM CONSTANTINUM NICO- LAI, Delitio Misnicum, CAROLUM AUGUSTUM Huth, Pegavia Misnicum, JOH. CHRISTOPHILUM FRIEDERICI, Briesnitia Dominarum Tautenburgicum, JOH. JOACHIMUM Bohmichen, Massoa Pomeranum, ADAMUM Gottlob Ruhn, Stoessensem Mis-nicum. JOH. Gottlieb Weittorn, Osterfeldens Misn. Utque eos proinde, velut modestissima ambitione a nobis contenderunt, ad instantem proxime Saturni diem, qui XII. De-cembris est, H. L. Q. C. Philosophiae & Bonarum Artium Bac-calaureos publicae solennitatis ceremoniis renuntiabimus, ita ut eo spectatius, quod futurum est, existat, Magnificum Aca-demiae Rectorem, Illustrissimos Comites, Utriusque Reipublic[ae] Proceres, [et] quibus studia literaria, ut qu[ae]cunque alia, ita im-primis sapienti[ae] humaniorum disciplinarum cur[ae] cordique sunt, humanissima compellatione obtestamur, ut ad rem, quae in commodum Ecclesiae & Reipublicae cessura est, spectandam, & commendandam, qua solent benevolentia & promtitudine accedere & convenire haud dedignentur. P. P. in Acade-mia Lipsiensi, festo Nicolai, seu VI. Decemb. A. R. S. MDCCXXII. literis immanuelis titii