Excudebat PASCHALIS MENSE. COMPARATIO Incubi cum Avaritia, Ambitione, Superbia & conjuntia, Invidia Quam Loco Discursus introductorij So- lenni Disputationi de INCVBO Praemisit [et] Publice recitavit D. LVDOV: KEPPLERVS, Regius & Electoralis Medicus. Regiomonti in Auditorio Magno die 9. Dec: Anni Jubilaei Academici, a Christo nato M. DC. X L I V. Apiens quondam (Auditores) interroga-tus, quid causae esset, quod nobilis simum il-lud animal HOMO, tot calamitatibus ac aerumnis exponeretur. Iure id fieri, re-spondit: quod HOMO maximis rebus implicetur; cum tamen nibil aliud sit Ari-stoteli, quam imbecillitatis exemplum; tem-poris spolium, fortunae lusus, inconstantiae S Stobaeus ferm. 96. DISCVRSVS DE INCVBO Avaritia, Superbia atq; Invidia. imago, invidiae [et] calamitatis trutina, reliquum vero Pituita [et] Bilis, [et] juxta Euripidem p?e?~µa ?`? ???a` µ????. Fragilitatem [et] imbecillicitatem humanae naturae, vel in-de potissimum agnoscere possumus, quod videamus homi-nem vel ratione corporis gravissimis esse subjectum iisq[ue] infinitis aegritudinibus, [et] a levi quaq[ue] causa ipsum Mor-tis periculum subire; dum alium pilus cum lacte epotus strangulat: alium acinus uvae deglutitus suffocat: alium stiria de tecto decidens exanimat: alius ob minutulum ser-pentis ictum, cum Morte vitam commutare cogitur: alius ob Phantasma in somno occursans per imaginationem mor-bum sibi lethalem contrabit. Vel etiam quoad Animam perturbationibus eum ac passionibus innumerabilibus af-fligi at q[ue] affici; dum quosdam suimet ingenij amores ven-dunt, quosdam macerat Avaritia infinitum malum. Dum alij in aliorum insidias conspirant; alij ambitione in subli- me fe- Eilardus Lubin9 in praef: ad Epist:ve-terum Graecoru me feruntur, [et] amicitiae legibus privantur, [et] suis odiis miseri sunt, [et] cognationis jura violant, idq[ue] propter Avaritiam. Homo enim is ipse est, cujus desiderio Mun-dus non sufjicit, qui rebus humanis tumultuatur; qui hic semper majora affectat, qui hic amplissimos honores, per-petuas Voluptates, aeternam deniq[ue] vitam sperat [et] ad-spirat. Vnde ALEXANDER MAGNVS, dum AElian: ob victorias insignes adeo ambitiosus esset factus, ut se lib:9. DEVM esse crederet; in morbum forte incidens, ab ANAXARCHO Philosopho derisus est; quo ipso [et] meliora sapere, [et] imbecillitatem suam agnoscere di-dicit, intellexitq[ue] hominem recte dici Temporis spolium & fortunae Lutum, quod Sapienter etiam monuit Eccle- Eccl:3. siastes, quando dicit; Omnia tempus habent, [et] suis spa-tiis transeunt universa, quae snb Coelo sunt. Nam Cuncta trahit secum, vertitq; volubile Tempus, Nec patitur certa currere quemq[ue]; via. Hinc sapienter quoq[ue] fecisse, putat Babellicus, eos, qui Fortunam volucrem variamq[ue] finxere, qua nihil in-constantius, nihil magis variabile. Non rationem, non Legem novit fortuna, hominibus autem imperat, Propriis sine ratione fluxibus tracta, Magis injustis favet, oditautem justos Palladas. Velut ostendens temerariam potentiam. Alios enim in altum elevat, alios in profundum deficit, quoniam A 2 Varia- Variatur imagine Lunae, Crescit, decrescit, constans persiotere nescit. Nunc enim blanda est, nunc saeva; nunc indulgens, mox infesta; nec ullis infestius ir ascitur, quam quos indulgen-tissime fovit: fitq[ue] ex Matre subito Noverca, ex No-verca Mater; nec, si quaeratur, causa alia reddi potest; quam, quod ita libeat, quodq[ue] incertae sortis sint res hu-manae. Sed paucir eperiuntur inter Avaros, imo fere nullus, qui hanc Fortunae inconstantiam, Corporis sui fragilita-tem, Ortus vilitatem, [et] exitus sui incertitudinem medi-tetur; quia desiderium habendi mentem eorum possidet [et] obnubilat. Tempore crevit Amor, qui nunc est summus habendi, Vix ultra, quo jam progrediatur habet. Creverunt & Opes, & Opum furiosa libido, Et cum possideant plurima, plura petunt. Quaerere ut absumant, ab sumpta requirere certant, Ac ipsae victis sunt alimenta vices. Commode igitur Avaritiam cum Incubo nostro com-parari posseputamus, id quod brevissimis demonstrabo, nec prolixus ero, quia disputandi gratia convenimus, non disserendi. Incubus noster nimiae cibi fatietati, vel erassis [et] fae-culentis humoribus atq[ue] succis ortus sui causam tribuit, a quibus Vapores elevantur in Cerebrum, ibiq[ue] tumultuan-tur, Animum occupant, somnum inducunt, Imaginationem fallunt, Sensus turbant, motum vocem ac respirationem pectus Sabellic9 de subita mutatio-ne fortu-nae lib. 7. Cap.8. Ovid. 5. Fastor. pectus premendo impediunt, hominemq[ue] adeo interdum di-srutiant, ut sudor e facie prosiliat, nonnunquam omnino eum jugulat [et] strangulat, nisi is moxexcitetur [et] discus-so somno sentiat, molestiam quam passus est, inane fuisse somnium [et] merum Phantasma, Sic Avaritia quae ex affluentia Opum atq[ue] Honorum oritur, secundum Ciceronem, semper conjunctam habet De lege Philautian, Arrogantiam [et] Superbiam. Nam qui magnas Arg: ad opes nacti sunt, praecipue si Respublica authoritatem ipsis Popul addiderit; [et] libidini servire; majores opes habere, contra [et] superiores esse volunt. Praesumptuosus enim D.Bern Rullum. hardo asferente, primus in conventibus residet, in consi- liis primus respondet, non vocatus accedit, non missus se De 12. gra intromittit, reordinat ordinata: refcit facta; quic quid dib: hu-ipse non fecit aut ordinavit, nec rectum factum, nec pul- militatis. chre aestinat ordinatum; judicat judicantes, praejudicat judicaturis, atq[ue] sic cunctis in suis operibus, id quod Hi-pocritae omnes [et] ipse sperat, Reverentiam scilicet hono-ris; Gloriam laudis, a melioribus metui, Sanctus ab omnibus vocari; quia secundu Hieronymum depravatur per Arrogantiam, ut paratior sit Mori, quam corripi. Di-vitiae enim simile quid habent cum fungis, pejus tamen ob-tinent; ij quippe tantum Ventrem inflant, interdum [et] leviter Mentis vexant particulam, quod etiam Vapo-res, ex quacunq[ue] causa orti sint, in Incubo nostrofaciunt: Divitiae vero totum hominem inflant, nec intellectus tan-tum particulam aliquam, sed totum animum corrumpunt, hominemq[ue] variis curis ac sollicitudinibus fatigant, ad inicpia iniqua quaeq[ue] impellunt, [et] nescio quibus vanitatibus di-scrutiant atq[ue] angunt. Et quantis Divitiae malis sint im-plicitae, Boetius eleganter declarat quando dicit: Quid enim: Pecuniamne congregare conaberis? sed eripies habenti: Dignitatibus fulgere velis? Donanti supplica- bis: [et] qui praeire caeteros honore cupis, poscendi humi-litate vilesces: Potentiamne desideras: Subjectorum in-sidiis obnoxius, periculis subjacebis: Gloriam petis: sed per aspera quaeq[ue] distractus securus esse desistis: Volu-ptuariam vitam degas? sed quis non spernat atq[ue] abjiciat vilissimae, fragilissimaeq[ue] rei, corporis scilicet servitium. Opum autem, Honorum [et] Imperij cupiditates, am-bitiosissimos quosq[ue] abripiunt; ut enim, imbecillis ac ve-terno languens Stomachus eo plus appetit, quo difficilius coquere potest: ita Avari suae dignitati minime conve-nire putant, in mediis consistere, nisi ad summa quaeq[ue] evo-lare (uti vapores in Incubo nostro) conentur. Satietas autem, ferociam parere solet, unde Divitibus [et] Ambitiosis Invidia est perutilis, ac si infortuniis alio-rum ditarentur; quae efficit, ut, quemadmodum Vapores in Incubo partes respirationi dicatas premunt, [et] motum eorum, nervos obstruendo, impediunt: ita Avari atq[ue] Am-bitiosi aliis detrabant, [et] sint mordaces atq[ue] invidi sicut Canes, dolosi ut vulpes, Superbi ut Leones, intrinsecus autem Lupirapaces, mellis dulcedinem, i. e. inanis gloriae [et] latentis lasciviae suavitatem, ut Vrsi, quaerentes; volunt esse sine authoritate judices, sine visu testes, postremo falsi accusatores [et] omni veritate carentes. Hinc vultus mi- nax, Boet. in Philosop: Consol: lib.3 pro- sa 8. Bodin.de Republ. lib. 4. Cap. 4. § 434. Cardanus de utilit: ex adver-sis capi-end, nax, torvus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor, stri-dor in dentibus, verba rabida, effraenata convitia, manus ad caedis violentiam prompta, etiam si a gladio vacua, odio tamen furiatae mentis armata, uti loquitur Cyprianus. atque sic corda Hypocritarum Diabolus tacitus quasi tenet ac possidet. Pabulum namq[ue] Diabolus dici-tur e[ss]e Humor Melancholicus, qui [et] in Incubo per Vapores quos ad Cerebrum mittit imaginationi offert horrenda phantasmata, [et] in Avaris Tenacitatem, Super-biam atq[ue] Invidiam operatur, ut hisce vitijs quasi sopiti, proximi foelicitatem, quae sibi tanquam pondus aliquod in-cumbere videtur, per speciem aliquam contrarietatis [et] inimicitiae sibi imaginentur, cum tamen, si saperent a somno iniquitatis excitati, aliter sentirent. Scribunt Historici, de Bucephalo Alexandri Magni Equo isto admirando: Eum, quoties nudus e[ss]et, equi sonem in tergum admisisse; ornatum autem Regiis Phaleris, ne-minem suscepisse, nisi Regem ipsum, in reliquos omnes fuisse ferocem: ita [et] Hominum natura est comparata, ut mediocri fortuna utentes sint affabiles, modesti, benigni, tractabiles: quemadmodum [et] Ventriculus, quando mo-derato alitur cibo, omnibus partibus aeque distribuit ali-menta, quia temperatia sedat omnes enormes appetitiones, atq[ue] efficit, ut rectaerationi pareant, atq[ue] conservat mode-rata judicia Mentis: Similiter [et] Melancholia moderata mentem acuit, uti [et] Vinum moderate haustum: ipsatamen plus satis aucta, vitioq[ue] aliquo imbuta, mentem obnubilat, atq[ue] ad noxia quaeq[ue] impellit, id quoq Ventriculus quoq[ue] ni- mio In sermo-ne deli- vore. mio cibo repletus tentare solet, quemadmodum ex Incubo nostro videre licet. Hinc fit, ut a Cruditate [et] Caco-chymia geniti humores crassi ac faeculenti, propter crassi-tiem exiliores venas penetrare nequeant, sed in majo-ribus hospitari cogantur, unde inferiores [et] ignobiliores partes necessario suo nutrimento destituuntur, contra co-piosiores mittantur fuligines ad partes Nobiliores [et] ipsum cerebrum, atq[ue] sic, non contenti ea fraude, qua infe-rioribus [et] ignobilioribus partibus alimenta nece[ss]aria subtrahunt, aliarum in super et Nobiliorum partium subsidia impediunt, dum Cerebri Ventriculos et Nervorum prin-cipium obstruunt, quo minus Spiritus animales in reliqua membra in ftuere queant. Ita quoq[ue] Avari Ambitiosi & Invidi praecipue si vilioris fuerint Conditionis homines, quibus si subito afflu at copia Honoris, [et] Opum, pares [et] inferiores ferre amplius nolunt, sed omnia ad se rapiendo, Monopolia instituere, fraudeq[ue] calumnijs, contemptu, tra-ductionibus, falso testimonio [et] mendacio alioq[ue] iniquitatis qenere fratres supprimere conantur: econtra omnia sua Studia eo dirigunt, quomodo Primoribus plebis placere, eorum gratiam, favorem atq[ue] Munificentiam a domo pro- ximi derivare [et] ad suam dirigere possint: quare obse-quuntur [et] inserviunt studiis Magnatum [et] eorum qui cir-ca Reges [et] Principes vivunt, [et] in aliquo dignitatis gra-du sunt constituti, semperq[ue] sunt atteti (ut Innocentij ver-bis utar)ne dicant quod displicat, humilitatem simulant ho- nestatem mentiuntur, affabilitatem exhibent, benignitatem ostendunt, sub sequuntur [et] obsequuntur, cunctos honorant, univer- De utilit: Condit : Human. universis inclinant, frequentant curias, visitant Optima-tes, assurgunt [et] amplexantur, applaudunt [et] adulantur, atq[ue] sic nimia sua officio sitate non pudet eos facere quod Poeta suadet: dum dicit : Et si nullus erit pulvis, tamen excute nullum. Quibus blanditijs sopire solent Magnates, taliq[ue] fuco mentes eorum obnubilare, ut pravas de ipsis concipiant opi-niones, uti Incubo laborantes quoq[ue] sibi fingunt spectrum aliquod extraneum, quasi ab illo premantur; cum tame cau-sam suae angustiae in finu proprio foveant, tales scilicet qui Inanis gloriae atq[ue] Opum immoderato studio ac desiderio ardenti, non utilitatem publicam spectant; sed eo allabor at, quomodo caeteris cum fastu tumoreq[ue] dominari, eosq[ue] sup-primere queant, uti Quercetanus loquitur: Demosthe-nes autem ait: quando aequitas [et] publica utilitas superan-tur Invidia, tum omnia sursum ac, deorsum versa e[ss]e existi-mandum est. Sed tempora nostra alios non requirunt homines, exeat Mundo qui volet e[ss]e pius; hienim, uti Aristides ait soli jam benigni [et] vere viri aestimantur. Vnde videre est, quam rigidi putentur, qui ab omni assentandi studio alieni modestiam inducere moliuntur; quare abalienatae mentes, si semel ad Studium contrarietatis eruperint, sive pravum, si-verectum quid a contradicentibus audiant, adversus hos responsionibus impugnant; quia cum persona per contra-rietatem displicet, nec recta quae protulerunt placent, neq[ue] praeteritae utilitatis quam ex amicitia antiqua perceperant, memores e[ss]e possunt. His autem Diogenes si viveret, B pro- In Dial: Polyhy-stor: Ex Sto-baeo. profecto dicturus esset idem, quod olim Graecis: Mali, ma-le officiosi, si quem paulo molliorem vestem videtis haben-tem, aut pecuniae plusculum, aut in sermone suaviorem: nihil enim dijudicatis sanamente, sed adveri similia, plausibilia [et] probabilia delabimini, quia In precio pretium nunc est, dat Census honores, Census Amicitias, pauperq; ubiq; jacet. Vnde proverbium est exortum: Auro loqente nihil pollet quaevis Oratio. Illis autem, qui in quovis negocio alijs palmam praeripere student, tandem aliquando accidit, quod fabula narrat de Aquila quae, cum quodam coetu alitum pleriq[ue] illorum de se [et] Virtutibus suis magnifice loquebatur, celcritatem Ac-cipitres, cantum Luscinia, formam Pavo, Calliditatem Perdices; audaciam Trochilus, remigandi scientiam A-nates, praesensionem Tempestatum Ardea jactabat, tum A-quila, Nugae (inquit) istae sunt; nam quod est optimu [et] plu-rimi fit in hac vita, eo facile omnes vos antecello, ut acu-tissimo visu oculorum utar: quod si quis minus credit, ve-rum e[ss]e, age, considito supra cervicem meam, [et] illi osten-dam de tam sublimi spacio, unde ipse vix terram conspicere possit, me certe omnia [et] haud fallente luminis acie contu-eri. Mussitantibus alijs, Regulus in Aquilam incubans ju-bet suhvolare, ut experiatur, utrum vera gloria illa sit? Cum sub nuhes penetras asset Aquila; quid (inquit) cernis in-fra Regule? Vix illo terram sibi comparere dicente: at Ego (inquit) clare ovem conspicor, [et] quidem albam, mu-tilata cauda, inq[ue] eam, ut quod dixitibicertius probem , mox invo- Ovid: I. Fastor: involabo. Sed illam Ovem grandibus volucribus escam proposuerat auceps, quilaqueis positis intra frondes prope latitabat, atq[ue] illatam impetu Aquilam cepit [et] strangula-vit: Sic Avari [et] Ambitio si, isti placentini quos Aquila re-praesentat, acuti sunt visus, dum diligenter observant in plateis quos de longe advenientes salutare velint, ut eos praeveniendo favorem eorum sibi concilient: tales autem dum gloriantur de sua alacritate [et] acumine, non tamen vident laqueos circa favorem hominum, gloriam atq[ue] Di- viti, is, latentes, neq[ue] Diaboli, qui astutissimus Auceps est, insidias observant, sed temerario quodam impetu ad quaevis desideria abripiuntur sine ratione, usq[ue] cassibus irretiti vel cum dedecore vanitatem suae gloriae agnoscant, vel animo [et] Corpore pereant. Quid devastavit Germaniam? nisi libido dominandi; quid humiliavit Principes [et] status Imperij? nisi superbia, Ambitio [et] Avaritia; nam ut recentiora proferamus: cum ante decennium Francofurti ad Moenum congregati es- sent pacis publicae causa ipsi discordes facti ex ambitione quolibet superiorem locum affectante; ex Avaritia, quo-libet ex territorijs a Suecico Milite obsessis meliora [et] opimiora appetente, neglecto interim principali negocio, quemadmodum Canis vis a umbra carnem projecit, utroq[ue] destituti, vincente prope Nordlingam Imperatore, cum dedecore dissipati sunt. Quis nuper Sanguinem in hac Vrbe profudit innocentem; Invidia. Vnde bella? cae-des; latrocinia? Certamina ; Rixae? Contentiones? B 2 Vnde Vnde ortae sunt? ex appetitu habendi, ex appetitu ho-noris, ex Dominandi libidine. Quid Opes? quid aurum? trade aurum tuum Pseudo-Ghymico, [et] videbis mox illud in fumos resolvi. Quid Honor quid favor [et] Gratia Principum? Nihil sunt, quia si dicas verbulum quod displiceat, evanescunt. Vbi Groesus cum suis divitijs? Vbi Alexander cum sua Ty-rannide [et] Superbia? Alexander perijt, Groesus evanuit. Alexander suas Provincias amplissimas quas occupaverat deseruit, Groesus suas Divitias. Haud ullas portabis opes Acherontis ad Undas, Nullus ad infernas stulce vehere races. Sic Mars nunc omnia rapit, miserae artes succumbunt, [et] a malevolis passim supprimuntur: sic Facultas Facul-tati invidet; Ars Arti; figulus figulo; Medicus Me-dico; idq[ue] Avaritia [et] Ambitione. Sed quemadmodum Incubus, mox transiens, nec diu-turnus est Affectus, quia causa ejus conjuncta, quaec est Vapor, facile dissolvitur atq[ue] discutitur: ita Gaudium Hypocritae ad instar puncti est, si ascenderit usq[ue] ad Coe-lum Superbia ejus [et] Caput ejus Nubes tetigerit, quasi sterquilinium in sine perdetur, [et] quieum viderunt, dicent: Vbi est? velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna; oculus qui eum viderat, non vide-bit; neq[ue] ultra intuebitur eum locus suus: filij ejus atte-rentur egestate, [et] manus ejus reddent ei dolorem suum. Divitias quas devoravit, evomet, [et] de Ventre illius ex- trabet Propcrt. lib:3. Eleg: Job:20. trabet eas DEVS. Revelabunt Coeli iniquitatem ejus, [et] Terra consurget adversus eum. Salomon ait; Qui festinat ditari, [et] alijs invidet, ignprat quod egestas su-perveniet ei. Deo enim detestabiles sunt Avari [et] Ambi-tiosii [et] non exaudientur in die Tribulationis. Ei quibor-minbus placere studet (inquit Paulus )servus Christie[ss]e non potest: quique alios opprimunt, afflictionibus ple-ctentur. Nam sicut Apes possunt cum Dolore infigere aculeum; sed tandem relicto illo vel ipsae pereunt: ita [et] detractores maIigni contabescunt paulo post, quam proxi-mo malum inflixerunt. Quia malum consilium saepe fuit consultori pessimum: [et] qui lacum aperuit eumq[ue] effodit, incidit in foveam quam fecit: conversus est Dolor ejus in caput ejus [et] in verticem ipsius iniquitas ejus descendit, quia DEVS odit omnes qui operantur iniquitatem, per-det omnes qui loquuntur mendacium. Virum Sanguinum atq[ue] dolosum abominabitur Dominus. Ergo, ut cum Poe-ta loquar: Quid juvat o homines tanto turgescere sastu ! Non certe Heroes semiq; DEIq; sumus. Nam Domino res est exosa superbia Coeli, Nec minus his quotquot terrea regna tenent. Heu mihi! quid jactas ? quid pulvis & umbra superbis? Immundum in vivis dum datur esse lutum. Et qui Rex nuper vario fulgebat amictu Mox jacet injecta rite cadaver humo. Grandia Spirantes summa de sedeTyrannos Rex summus poena praecipitavit acri. B 3 Non Prov: 28. v. 5. 22. Luc :16. Matth:6. Joh: 9. ad Gal.I. Prov:22. Psal. 7. Simon Nanque- rius. Non absurde igitur Socrates dicebat: seputare quod Dij semper riderent vana hominum studia intuentes. Nam quid proderit homini de universo labore suo, [et] af-flicatione Spiritus, qua sub Sole cruciatus est? cuncti dies ejus doloribus [et] aerumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit: [et] hoc nonne Vanitas est? Et quis nostrum si formicas aut alia minora animalcula obgranum aliquod contendere, ob Terrae glebulam acies instruere, [et] sublimiorem aliquem locum concertare vide-at, risum possit continere? [et] Nos ipsi his quotidie ab-surdiora committimus. O curas hominum! o quantum est in rebus Inane! Quemadmodum autem Incubo laborantes excitati agno-scunt somnium tantum fuisse quo angebantur, [et] Phan-tasma transiens: ita illi quos Virtus excitat, ad se rede-unt [et] vanitatem rerum Mundanarum aspernantur: Vn-de Sapientiae Studiosi, praecipue illi saniores Stoici, haec tam vana [et] inania intuiti, id inprimis operam dederunt, ut praeclaris simis suis monitis hominem ab errore adviam, a Corpore ad Animam, ab Exilio ad Patriam, a Terra ad Coelum, a Creatura ad Creatoreem reducerent [et] revo-carent. Hinc alius Stultitiam atq[ue] vecordiam illam ho-minum accuratissimis Philosophiae monitis [et] acerhissimis verbis castigarunt, vel si hoc Sapientiae praeceptis impe-trare non potuerunt; Stultitiam hanc insanabilem nimia indignatione [et] s?µpa???a summoq[ue] genus humanum juvan-di studio, continuo vel deflerunt [et] continuo luctu atq[ue] moerore consenuerunt, ut Heraclitus; vel contraria ali- qua Stob:Sor. mon:96. Eccl: 3. qua affectione vanitatem [et] dementiam hominum derise-runt, ut Democritus: Crates vero Thebanorum ditissi-mus, cum ex Diogene Praeceptore suo didicisset, omnia fluxa [et] fragilia esse, quaecunq[ue] sub Coelo sunt; maximas suas opes, [et] amplissimas facultates, ad quas alij per cae-dem [et] sanguinem, non sine jactura corporis, vitae [et] animae festinant, in publicum contulit, [et] in sublimi loco constitutus, clara voce exclamavit: Crates Cratetis Cratem demittit liberum. Atq[ue] sic exemplum imitatio-nis, omnibus Avaris, Ambitiosis atq[ue] Invidis reliquit. Deniq[ue] sicuti soluto somno, ab Incubo suppressis, su-dor circa faciem apparet, propter labores quos in somno sustinuerunt: ita ab Invidis suppressi interdum etiam la-chrymas fundunt, quibus faciem irrigare solent, propter iniquitatem quam sunt perpessi. Lachrymae autem mul-tis Consolationi sunt, [et] ex parte maxima magnitudinem Doloris imminuunt. Nam quod Auro Ignis, hoc animis tribulatio; sordes enim abstergunt lachrymae, faciem mun-dant, claram ac splendidam reddunt. Et quemadmodum Aurum non laeditur in Camino; ita nec stabili animae tri-bulatio nocet; Caminus Aurum mundat, Tribulatio ope-ratur tolerautiam [et] ampliorem Coronam. Et tribula-tores sunt sicuti folia, quae aspirante aura rapiuntur. Hinc ait Hippocrates Miseranda sane est hominum vi-ta, dum totamillam intollerabilis Avaritia tanquam Ventus hyemalis perturbat, eamq[ue] Insaniae morbum esse agnoscit. Outinam hodie quoq[ue] reperirentur tales, qui Exemplo Hippocratis vanitatem suam agnoscere, atq[ue] deprava- tam tam suam Imaginatiotiem corrigere discerent: quem cum Abderitae vocassent ad sanandum Democritum, qui cre- debatur in sanire; cum tamen ante a maximam apud eos Do-ctrinae [et] Sapientiae opinionem sibi conciliasset: Hippo-crates eum non tantum non insanire, deprehendit: sed omnium longe optimum, longe sapientissimum: [et] quem il-le insanire credebat, ab hoc semet ipsum cum alijs insanire didicit: quem curaturus accedebat, ex illo seipsum Cura indigere animadvertit. Sed quo digredior? Novimns enim in Mundo nunc regnare perversum genus hominum, pietatem exigens, non ad Regulam Christi [et] Sapientiae, sed ad suos affectus, qui quicquid amant, sanctum e[ss]e volunt. Et quia ex Sen-tentia Demosthenis adversus Invidiam nihil prodest vera dicere; itaq[ue] destino, [et] ad Incubum no-strum me converto. F I N I S.